M. Antonii Nattae Astensis Opera. De immortalitate animæ libri 5. In Domine Natale, oratio. De Quadragesimali ieiunio, oratio. De poenitentia, oratio. In festum diem Paschatis, oratio ..

발행: 1564년

분량: 267페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

magis quod intra se mens concipit, & inductis cogitationibus secum Guoluit. Hoc manifestum esse potest cuique in se ipsum intuenti sed sacrarum quoque literarum testimonio si quis id cupit satis ostenditur. Nam in libro sapientiae capite secundo legitur. Dixerunt apud se impij cogitantes non recte. Exposuit quid sit, dixerunt apud se, cum addidit, cogitantes. Huic simile est in Evangelio, quod quidem Scribae, quum audissent a Domino dictum paralytico: Confide fili, remittuntur tibi . Ain peccata tua: dixerunt intra se, hic blasphemat. Quid est eni in dixerunt intra se, nisi cogitando Denique sequitur: Et quum uidisset Iesus cogitationes eorum dixit: Vt quid cogitatis mala in corporibus uestris λ Sic , Matthaeus; Lucas autem hanc eandem rem narrans aperte posuit cogit, L itionem. Coeperunt inquid cogitare Scribae & Phari sui, dicentes: Quis est hic, qui loquitur blasphemias Et de illo diuite, cuius ager uberes attulit fructus, ait ipse Dominus. Et cogitabat intra se dicens. Gaude anima mea & caetera. Hoc igitur uerbum, quod intra cordis penetralia fit, sons & origo huius exterioris, quod sono uocis effunditur, habet etiam Deus. Sed operaepretium est Dei uerbum nostro conserre, non exaequandi caussa, stultum id enim & temerarium, sed, ut quum cognouerim quanto interuallo disiuncta sint,ttim demu nostri uerbi humilitate perspecta alterius excellentiam & dignitatem magis miremur. Ac prim imillud quidem animaduertere licet, quod humana uerba, & dum uoluuntur interius & exterius erumpunt, oriuntur in tempore, & tempore complentur, & una cum ipso tempore effluunt, & alia alijs obruuntur, & u rias mutationis patiuntur uices: quiescunt saepe numero,& in obliui nem transeunt & silentium. At Deus unicum tantum habet uerbum, immutabile, eodem modo se habens sempe quo ille loquitur assidue rest hoc uerbum illi coaeternum, ita, ut quibusciam ociose nimis quaeritant bus, quid ante ortum mundi ageret Deus, respondere uerissime postamus, quhd beatissimo illo sermone secum loquebatur. Quid deinceps Num nos, qui multis cogitationibus pluribus etiam uerbis abundamus, ueritatem rerum satis assequimur, aut eloqui ualemus Z minime uero: nam primum acie mentis habeti utimur ad res perspiciendas atque intelligendas: non enim intime res ipsas cognoscimus,sed ex caussis earum&euentis iudicamus; non etiam ultimos earum fines perspicimus, ut quid inter unum & alterum intersit, exacte teneamus. Rectissime quoque illud dictum caligare humanae mentis oculos ad ea, quae in rerum natura, prima sunt ac praecipua, non secus ac noctuae ad clarissimam solis lucem. Quantulum est praeterea, quod notitiae nostrae qualiscunque sit subdatur. Quis unquam hominum terrestria coelestiaque se nosse omnia opinatus est An non illud etiam rectissime dictum maximam eorum partem, quae scimus, minimam esse eorum, quae ignoramus ξ hanc tantam nostram ignorationem multi saepius deflerunt. Sed illud quoque infaustu ni nobis contingit, quod cogitationes, quas de rebus habemus

92쪽

t . In Domini Natale

qualescunque sino non sermone lassicienter exprimere ualemus. Additur hoc ad impersectam cognitionem, quod ne pluribus quidem dicti nibus eam apte repraesentare ualemus: melius cogitamus quam dicimia Itaque inepti oratores nos ac pene nihili sumus. Quid illud e Num semper nostrum uerbum de scientia procedit Minime, nam saepius ea dicumus, quae fessa sint, uera tamen esse opinantes: saepius etiam dubitamus cogitationibus huc illuc fluctuantibus, ct quicunque dubitat, sat tur seuerum nescire: hoc tantum scit quδd dubius est quod non satis

est adueritatem percipiendam. Quid dicam nunc de Deo quam magnus eloquutor ille quanta pollet uerbi latitudineὸ qui quicquid est,

fuit, erit, ad ueritatem naturae uniuscuiusque unico hoc tantii in uerbo nulla interpellante quiete recenset, ne capillus quidem humani capitis ipsum latet, quippe, qui euam numerum arenae teneat,& stellas suo unam quanque uocci nomine. denique quum uniuersa, ut dixi, recenseat praesentia, praeterita, statura. qualia sunt in se ipsis, summam illide persectissimam rerum omnium cognitionem concedimus, & intelligimus, quam magna sapientia aspueret, qui orationem Dei unico illo conceptam uerbo insperire posset. hoc etiam habet Dei uerbum, quod non potest filii nec fallere: ut mic, quod summa sit ueritas, neque hoc, quod non potest, putanda est i rinitas, sed firmitas. Potenter non potest in late formam, &seipso deterius fieri. Sed di illud conceditis mihi aliud esse hominem, aliud hominis uerba, siue de externis loquamur uerbis, sue etiam de internis et non enim quicquid animus noster intelligendo concipit, est ipse animus, imo ne res quidem uera est, quam concipit. sed rei similitudo Itaque homo intellectus non est uerus homo, sed quasi quaedam similitudo hominis ueri intelligendo apprehensa. Fingamus tamen eis ci arte quadam posse, ut uerba essent similia his, qui ea proserarent seu conciperent, tunc uerba ab hominibus prolata,seu concepta,h mines essent," quisque uerba diceret seu conciperet, totidem n mero filios effunderet. Hic quanto eum crederetis donatum munere, qui

assequutus fuisset, ut animantia uerba sui simillima posset effingere, de hoc modo liberorum fieri pater. At Deus hoc, quod tantum esse diximus habet, quia uerbum illud, quod protulit, suis millimum per omnia effundit potestate, bonitate, aeternitate. Itaque Deus Deum genuit,& Dei uerbum merito Dei filius nuncupatur.Verbum autem illud gignit Deus se ipsum intelligendo, nihil a generante distans, nisi sola origine: non enim aliud in Deo in gere quam esse Deum, ita ut intellectus a se ipso Deus sit uerus de unus Deus. At non ex superioribus tantum, sed uel ex eo pernosci maxime potest, quiun uer nostra iaceat collata huic supremo uerbo,quia illa a factis plurimum differunt,& iusta, reia, temperata dicere cuiuslibet hominis est, Opere uero explere non iam cuiuslibet,sed magni tantiim & potentis atque prudentis, demum ocij uidentur in uerba,uirtutis res gestae. Itaque his honorem deferimus, illis non

93쪽

milthm tribuimus. At non ociosum Dei uerbum, nec a facto recedens: quicquid hoc uerbo profatur Deus statim apparet . nam quum antea res nullae extarent in mundo, ac ne mundus quidem esset, nihilque Deus inuenisset paratum ad eius fabricam, statim haec tanta apparuerunt ii embo diuino ea fieri iubente. Quale hoc uerbum per quod coeli sublimatas, terrae scecunditas, maris mobilitas, aeris tenuitas, ignis leu itas, siderum luciditas emicuit Haec uidentur. Quid illa, quae non uidentur ZAngelos dico, sedes, dominationes, potestates, reliquas substantias spiri tales, nonne & ea per ipsum conditaὸ Nulla sorma, nulla compages,

nullus motus, nullum tempus, nullus locus, nullum pondus, nullus numerus, nulla mensura, nulla denique res, quod hoc uerbum non eis-ciat, effecerit. Quomodo igitur maius aliquid excellentius ue hoc ue bo inueniri potest, quod a Deo genitum una cum generante unus est Deus, immensum, omnia condens, instaurans, regens, componens,

quid sublimius aliquis excogitabit attamen hodierno die se ipsum deiecit & humilem ire uia institit Deus inquam hodie uerbum suum reddidit uile,&uerbis nostris propemodum exaequauit: nam mens hominis

uerbum cogitando gignit & effingit, id corpore uocis per membra stilabarum digesto includit, & auribus illud insinuat, scribendo etiam litoris alligat, & quasi uideri permittit, idque dum fit, uerbum ipsum, quod

intra mentis penetralia e dignitate sua illic manebat, tum ueluti corpo reum redditum uilescit. Similiter Deus uerbum suum formam suscipere hominis , & concretum etiam corpus induere uoluit, & hac ratione spectandum omnibus audiendumque praebuit. Verbum inquit Ioanes, caro factum est: non est illud uerbum in carnem conuersum, sed carnem assumpsit manens id, quod erat, & attrahens ad se, quod non erat: sicut nec uerbum uostrum, quod interius in animo uersatur, ubi soras apparere nititur,uox sit,sed in sua manens sede uocis sonum assumit. At quod Dei uerbum nostram carnem assumpserit,id praeter dignitatem tanti uerbi factum esse dignoscitur. Hinc magna insurgit admiratio . Venit ad nos Dei uerbum, Deus ipse. Cur nos non potius ad illum nos enim egemus illo, non ille nobis, sed nec consuetudo est, ut maiores inferiorum pG tant limina, si quid impetrandum fuerat, id ab eo precibus erat postulandum,qui de habet quod det, & dat nemo largius;attamen iste tam magnus tamque potens, ut ostenderet quanta sit illi cura de nobis & ut praeberet indelebile charitatis suae documentum, humillima quaeque susciapere, de ad uilia & angusta nostra descendere non recusauit. Et nunc quidem caussas ipsas, cur nam id factum sit,quod secundo orationis meae t codicturum posueram,ingredior. Quis enim non nouit quemadmodum Adam stirps generis nostri, dum diuinis iussionibus obuiam ijt, prolem tanta macula & reatu illo insecerit, hinc delicatissimo de hortulo in ins riora haec detrusus loca inscelicitatis exuuias secum attulit, id est ierumnas mortalis huius uitae: parum hoc nisi quod post corporis mortem den

94쪽

In Domini Natale

sssimae tenebrae, tristissimi moerores animis ingruebant, obstructo aditu ad diuinae claritatis & laetitiae loca. Nam ubi iniuncta confregisset dam assectans exaequare sic Deo, audire meruito Abi, quoniam melliflua bonitate Dei: cuius potentiam foede nimis petebas haud frueris. Tabuerat humanum genus haereditario illo malo,&quid faceret, quomodo mortifera eriperet se ex plaga no habebat. Voluit homo per arrogantiam. ad diuina conscendere, quod remedium praeter illud, nisi ut deij ciens, se ad humana descenderet Deus': ergo uerbum Dei aeternum coaequale parenti, exhausit sese&exaniniuit, imbecillitatis nostrae appingens.s-bi formulam. deij ciens se non minus, quam quantum ille generis nostri; parens intumuerat. Magnae illi arrogantiae, quae de terris ad solium usque Dei se ipsam inflauerat, reddita par humilitas, quum de diuino olio ad terram usque depressit se Dei filius ,&homo tactus obedientiae iugo recepto acerbissima quaeque & durissima perpessus est,sed gratior haec humilitas coelesti parenti fuit, quam odiosa illa fuerat superbia. Itaquoreddidit haec, quod altera abstuler . Adam ab humo eodem artificio excitarat Deus, quo haec coelestia, terrestria e spectacula perfecerat. Illum ingenii ma nitudine arm auerat, multariamque uirtutum dote ii

histrauerat. hic δε,1 quo stiva omrns humani generis descendit, quis primi parentis eluere culpam, quis Adde magur uiri peccata corr1gere deberet, nisi qui maior illo multo excellantiorque foret Ergo homo iste prodijt, qui pariter erat Deus, maior excellentiorque persona prodire non potuit reddita est per hunc nobis salus aeternaeque uitae scuticitas. nam quo dependorentur supplicia culpae debita mortale corpus poen quibuslibet obiecit , labemque genti inustam tali tantaque finelabe utictima in ara crucis expiauit. Ο'quam immensas & immortales gratias agere debemus huie puero, pucio inquam, qui & si nondum re, animo certe erucem iam tollit. Enim uerbabeo die, uel ab eo potius temporis puncto, quo se carnis nostrae seruitute obvallavi ad illam insgnem poenarum lummam semper affectu tetendit et nec ullum interfluxit tempus , quo non sitienter appeteret patibulum, seu potius Trophaeum,quo antelIto humana prole coelesti Patri c6ciliare parabat. Itaq; desideriore crucem hausit animo altera,du uera crux abfuit a corpore, hac deinceps crucem tempore suo cupide utraq;manu taplexusest,&quam cupide fuerit

coplexus, illud ostendit, quod clauis etia infigi illic uoluit. na illu spotest se offerentem,pietas sua & miseratio nostri infixit no Iudaeorsi furibunda protervia, quae frusta aduersus diuinam potestatem insuliasset. Quis

contagionem iam ullam humano generi imputet, fluuio diuini cruoris tanta charitate erumpente, undique inundante, turpia, foedaque cuncta diluente ξ Quis humanos animos a coelo arcere, ab aeternis illis templis depellere audeat, quorum salutem & uitam uideat tanti stetisse, tam magno redemptam. Non iam Adae amplius mentionem perhorresco, non iam uulnus horreo tunc inflictum postquam tanta fuit medici medicinaeque

95쪽

cinaeque nobilitas . Erat unicus ille Dei patris natura filius, attamen, ut nos, qui nihili sumus, filios Deo faceret adoptione, & i ii coelistis haereditatis portione secum coniungeret, non enina. uerebatur angustias etiam si plures possedissent; humillima quaeque subire uoluit usque eo, ut sanguinem antinamque pro nobis profunderet, non sine grauissimo cruciatu . Versantur in hominum uita flagella, sputa, irrisiones, uulnera spinae, crux. Haec mala nostra suscepit ille, ut nos bonis suis ditaret. Magna Dei clementia, qui homin em per se, & tot per poenas seruare proposuit. Magna hominis dignitas sic seruati Si gloriari uoluerit nunc homo,iure id licet, non quod sit aliquid a se ipso, sed quod tanti eum fecerit, qui fecit. His cognitis minus mirandum est, de his, quae hodie gesta recolimus. Infantulus est enim hodie Dei uerbum nobis. Ita ua ueto tam Nnei est, qui est omnium istitudo e quomodo antea nouem mensium claustra in aluo pertulit materna is qui nullos unquam nouit fines Quomodo lacte nutritur, qui cibum solidum praebet cunctis animantibus f ri item potest cur sustineat paulatim progredi aetate,& ab infantia M. pueritiam a pueritia ad adolescentiam, ab adolescentia ad iuuentutem prouolui, qui aeternitatem habet, &summa rerum omnium estpexsectioi Sed haec minus iam mira uideri possunt cogitantibus,quod sp te nostri causat ste tam magnus uoluit se attenuare, haec tam uilia& abie excipienda,

illi e naturalium institutorum ratione suerunt, aut ne ut homo uenisset quomodo tamen ueniendum duxit, ut quod unius uitio. contractumis.

rat offensionis, alterius ossicio lueretur. Illud magnum & omni admira tione plenum, quod qui Deus erat, homo fieri uoluit . Reliqua iuxta o dinis consequentiam succedunt. Nihil ne praeterea aliud inuenii ς possu mu&muneris, quod attulerit Deus carni nostrae .ciatu Foctasse enina quibus iter ad uipera patefecit: nullis praeceptis datis ciu ς pexmist, quod abest a diuinorum operum persectione plurimin, ut hominibu ad tam magna praemia excitatis non planissima rati mea conderetur. Narra obsecro, qui religionis cultus ante Euangelicae legis prolationem, Erigebantur inter gentes fictiles dij, ad hos uenerationis caussa adibant homines, non excordes minus & examines quam simul λςhra, quae cole

bant. Nam si illa sensu & mente uiguissen nunquam tu issent bonuRei sibi genu posito supplicantes, sed talem hominibus honorem ipsa ultro habuissenti, quod sese expolitiissent, & e rudi materia ad insignem orna tum & eximiam pulchritudinem deduxissent. Homines profecto miseri qui quii essent ipsi uiuacia Dei simulachra, inania signa mortali manu fabricata uenerarentur: at Delices fictores, qui artificio digitorum Deos gentibus faciebant. Statuas enim suas Deos uocabanti io ue adeo huius artifici j putabatur esse proprium, ut quoscunque statuarios Graeca dictione Θεο-ur, id est Deorum factores nuncuparent. Hinc olim conductus Phidias nobilissimustarte fingendi, ut Atheniensibus civibus suis Deam faceret Mineruam, di certatum tunciuit in populi inncione, an

96쪽

In Domini Natale

eburneam saceret, uel marmoream: ipse marmoream malebat, quia naarmor splendorem diutius retinebat, uicit tamen ebur, & uisum sui nobilitate dignius, qu6d coleretur. Haec nos scilicet ridemus,sed non minus ipsi ueteres Deos suos irridebant, quorum unus Iouem aduocantem sibi concilium Deum omnium atqu e etiam semideum facit in re communi dubia atque trepida, eo in consessii diligenter obseruatur a Mercurio, cui id muneris iniunctum fuerat a Ioue, ut aurci dij argenteis praeponerentur, & isti aeneis,& qui opera erat PraXitelis uel Phidiae aliis, qui ignobilium artificium manu fuerant dolatu . Quod si caeteros credere volu

rimus, uel ingenia opificum, uel rerum pretia insulse miratos statuas pulcherrime fabresectas diuino cultu dignas putasse, nihil temere aut per inscitiam fecisse vidcbuntur Scythae, qui Martem solum Deum habentes, enses pro simulachris colebant, nimirum si deinceps apud huiusmodi simulachra humanis hostijs litabant quod pigeret asseuerare,nis magnorum auctorii literis fuisset comprehensum.Erant nonnullae nationes,quae reiectis simulachris omnibus, ea tantum pro Dijs habebant, quae oculis cernerentur, reliqua aspernantes. Ergo erat illis praecipua Solis & Lunae

ueneratio, quae una ex omnibus maxime uidetur, nec erat cur lippitudo

oculorum alicui immunitatem diuini cultus praeberet. Mitto Aegyptios qui crocodiluit selem,canem, & nonnullas adias bestias sibi consecrauerant,sed Romani urbis suae conditorem Romulum proprie colebant qui

in Deorum numerum non uenisset, aut certe minor fuisset Deus,nisi fratrem regni consortem interemissct: ijdem Dcae febri templa posterunt. O rem furiosam habere pro Deo uitiosum motum sui corporis: quid tumebant ne noceret, quomodo ξ quum duos medicos patrem & filium haberent, quibus pingues uictimas immolabant: quid Apolline & Aes.culapio praesidentibus medicinae a febre timendum fuit Cybele mater Deorum omnium dicebatur. An haec cliam Aegiptijs Deum peperit c

nino capite & Astis alium raurino uultu porro quale illud est,qubd execti huic Deae sacra facerent, quum per innumeros concubitus tantam ipsa Deorum prolem genuisset. At enim tellus propter sui foecunditatem colenda est, quis negat ξ sed serro colenda est, non thure, & ceruiccbouum, non quae collisa securibus templa cruore spargat: sed quae aratrum intra glebas trahcia hoc enim modo redditur foecunda. Nullam diuinitatem habent elementa mundi quae si instituta sunt propter homines debent illa humanis usibus seruire, non homines ea adorare. Quapropter non mediocriter etiam illi errarunt, qui uidentes uana Deorum este simulachra ea ad naturae significationem reuocabant,ut Vulcanus ignem, Iuno acrem, Neptunus aquam cxhiberet . Sed quorsum hoc nam sic ut non in statuis, ita nec in elementis illis ulla ineste potest diuinitas. Hic forsitan obij ciet aliquis illos e gentibus uiros, non adeo rudes fuisse, ut colerent simulachra,sed coluisse Daemones,qui simulachris insederat.Itane uero Daemones colebantur eo rem pessimam, mitior fuerat uacua simulachrorum

97쪽

mulachrorum ueneratio.Videre iam licet caliginem temporum illorum, quum de tam detestabili Daemonum cultu non uulgares homines, sed qui prudentia uidebantur excellere gloriarentur. Nam Mercurius Aegyptius, qui aeuo ueteri speculum habebatur sapientiae, & ob eam rem ter maximi cognomen accepit, sicut inquit Deus Dominus ac pater omnium Deos secerat aeternos sui s miles, ita homines illius imitatione Deos sibi facere ex sui uultus similitudine effetos, sed homines, quum animas facere nequeant, Daemones euocare, & illos sacrorum ritibus &obsequijs delinitos corporibus simulachrorum ad humanam speciem fabrefactis illigare, atque includere, ut conserre bona mortalibus placatici dubijs rebus salubria petentibus responsa talare possint.hoc enim modo Deos ab hominibus fieri interpretatur, & ea de causa propter statuas animatas praescias suturorum imbecillitateshominibus facientes eas lue

curantes, gaudiorum & aegretitudinum pro meritis importatirices, censet Aegyptum imaginem coeli prae se ferre, imo uerius coelum in Aegyriptum descendisse, nullum pulchrius humanum opus uideri uult, quam hoc Deos sibi faciendi, quod tum ueluti temporis huius praesagus nablatum iri aliquando ingemiscit. Retuli huius Aegyptii sententiam suis pene uerbis,quam sequuti sunt Pythagorei primum, mox Platonici, quo rum inter Philosophos nomen magnum olim atque illustre fuit. Et imistarum familiarum duces Pythagoram & Platonem Aegyptum lustrasse&. illis disciplinis imbutos ad propria remigrasse constat. Hi Daemones medium quoddam genus inter Deos & homines posuerunt,cosq; colendos censuerunt his ritibus, sacrificiis, nominibus, quibus se coli mandassent, ne nocerent irati,de: bona propitii suppeditarent. Haec faciunt ut creda facilius,quae de Numa Pompilio Rege Romanorum secundo tradita sunt, nam hunc Pythagoreum quoque fuisse fama circuntulit. Luricus erat asper ac densus arboribus, quius in medio sons. Huc traiiciens Numa ac stans in sontis margine Daemones fertur euocas rimimq;imaginibus in aqua relatis accepisse ab eisdem facimum ritus, per quos illi humano generi bona traderent, mala remouerent, et tunc quidem Rex ille sacrorum institutor celauit po. Romanum quid ageretur. Veruntasmen his de rebus consectos libros diligentissimeq; oblignatos altius h mi condidit, quos multis post saeculis aratro patefactos Senatus centat ad publicas rcligiones dissoluendas pertinere. Ita eius consulto uix lecti in concione publico exusti sunt.Certe ille nobilis e gentibus Poeta hunc

Numam narrat carminibus Iouem elicuisse de coelo, & ea de causia a posteris elicium uocitatum ; quem Iouem obsecro,quae Elicium ξ quae fabunam si ad ueritatem accederet, Daemoniacum diceret spiritum eliciatum caeteris nequiorem in arce statem aeris huius caliginosi: hunc enim

incolunt illi mundi locum: hinc Iupiter ille ne suis mendax sit insignibus, fulmina vibrat, tempestates contorquet, quanquam huius ne

pos Aesculapius ueritatis etiam aliquid haouisse dicitur . Noluit, quo

98쪽

In Domini Natale

niam medicinae erat praepostus fallere . Ex Epidauro Romam accersius anguina specie ostendit legatis: atque ita circunuectus ab illis & R

manis moenibus illatus. Etiam ne cum, Qui ut anguis uenerat colere c-

portebatὸ sed nihil Aesculapio obiici poterat quando dignis limam natura sua sermam susceperat, hunc si reliqui dij imitari uoluissent, minus

erroris fuisset in caussa, sed illud argumentum certissimum ibisse illos scedissimos Daemones,quod Deorum illorum,quorum personas inducranti proelia, caedes, sacrilegia, stupra, fraudes, libidinem, Poetarum camminibus celebrari uellent quod sacra ipsa obscoenis & uocibus & ritibus peragi cuperent, quod humano nonnunquam cruore irata numina placari mandabant: qui hi quaeso spiritus, qui talia ab hominibus exhiberi sibi cupiebant, habent sanctitatis quid non potius sceditatis at quanto cum tumore, arrogantia, nequitia, humanos sibi animos prostituebant, dum ab eis exigerent religiosum illum cultum uni Deo deditum, hi nisi perditissimi fuissent spiritus, homines nunquam a uera religione auertissent, & ad se colendos conuellissent iIta siue gentes simul chra coleren aut beluarum, aut hominum mortuorum, nihil stultius, s ue Daemones in illis, nihil inquinatius, equorum duorum altero opi bile magis fuerat uanam ridere stultitiam, quam improbam superstiti nem accusare. Hic dies omnia i sta pessundedit, haec vana, fallacia inimica discussit, errupti ex errorum uoraginibus homines & in portum ueritatis relati, nec pauci quidem illi, sed infiniti . nam ubi nouae legis s cratissima mystcria de Iudeae finibus evecta externarum gentium oras peragrauissen confluere undique mortales ad illa praeclara,& gregibus aduentare confiactis idolis, damnatoque impio Daemonum cultu: & quamuis illis primis temporibus ui atque armis notaretur Euangelium,tamen disciplinae ueritate aduersus truculenta omnia constitit, inuictumque se praebuit, demum potentissimorum populorum & regum s bi colla iubegit. Hanc legem, quae inter caedes stragesque fidelium excreuerit, tanquam illo ipso resecta sanguine, qui interceptus erat , quae tam paruo si mine effuderit se tam late, quae aduersus vim, pericula, sormidines steterit, omnia perfregerit, uicerit, quisquam putabit cxcogitasse homunem & i nduxisse, ac non infantuli huius humeris delatam, in quo una opera,diuina humanaque omnia coaluerunt. Neque uero in stitutis gentium deiectis insultare Iudaeis permiserim: illis enim exempla tantam ueri quaedam prodita, ideo caeteris altiores, nobis bistanto atque etiam am ius humiliores, quod exemplaria tenemus. Illi rem hebent cuin um-ris, nobis cum re res est. Quantum intervallum incctum est inter duas leges,&si illis inest germanitas quaedam atque assinitas ini denim est lex uetus, nisi uerbum irae, doloris, perditionis, edictum iudicis inreu, poenarum aduersus peccata intentatio, inquietudinis praeconium. id

Eu augelium ξ nempe indulgentiae paternae uox, salutis pollicitatio, peccatorum dimisso, ianua Paradis, pabulum & refectio sanctarum anima

99쪽

uum In Iege ueteri praecepta cum Hebraeis ueluti cum seruis ponebantur. quorum custodia poenam tunc effugiebat, at in Evangelio a nobis fides, ut ab amicis quaeritur, cuius meritum spe nunc ingentium praemiorum ornaturaerrena mortalia imbecilla bona carnis obsequio indulgentiaeq; accomodata illac uideo facere,hic coelsi,hic uitae aeternitas hic ad specula

Dei aditus, hic spiritus erigentis se quotidie inexplicabili gemitu libertas. Merces rerum terrenarum dabatur euestigib Hebraeis recte facientiabus , perinde ac si cum eis, ut famulis uel operariis ageretur quibus diurnum per luitur salarium. Nobis uero nunc non terrena pollicetur Deus

sed aduocans a presentibus futura iubet bona exquirere, in quibus cum unigenito cohaeredes facit, ea potissim sim ostentans praemia, quae deceat eos accipere, qui filij Dei facti sunt. Memorant Hebraei se Deo quondam auctore Aegyptum deseruisse . Mosemque ducem in solitudinem sequutos. Illum de monte Syna digredientem colloquutum ips Deo tabulas Iapideas ab eo retulisse duas. in quibus legis iussa adnotata fuissent. Haec

uere proferunt: non tamen cum his, de quibus nunc agitur conserenda. Tunc mortalis homo descendit de monte reserens Dei mandata,nunc de

supremis coeli oris, de medio diuinitati& sinu Dei sapientia, fulgor, pro-Ies dessuYit sua afferens iussa. Audiendus olim erat Dei Legatus, nunc Deus ipse praesens spiritu, praesens uerbo, praesens & corpore. Ille diutinam legem multa praecipientem atque mandantem tabulis insculptam protulit. Hic monita aeternae salutis cordibus fidelium impressit. Multum autem inter haec duo interest, & res longe alia est haec ac illa. Nam 1 Iitera legis externae prolata nunquam homini iustitiam traderet, sed iu- sitiae opera poena,vel praemio extorquet rat ubi fidem sua humanus animus obtulerit Deo, tunc ueluti ceris praeparatis digito illic Spiritussancti diuinae gratiae lex inciditur,qua ducente superans cupiditates carnisipplet diu i na mandata studiose: non enim timore conterritus ille quisquis est, sed amore Dei ardens, ob idque iustus redditus ad opus accedit , ideo quaecunque fiunt, magna & praeclara & coelo digna habentur,

quicunque autem metu poenae peccare metuit, huic non peccatum, sed poena displicet. Is autem uere peccare metuit, qui peccatum ipsum pG ius poenis omnibus odio habet. Hoc persectum peccatorum odium fi grantemque illum amorem diuinae iustitiae non legis praebere potest scriptura,quae minis tantum agit & terroribus, uel ostentatione praemiorum,

sed rectissime talem affectum imprimit humanis cordibus spiritus gratia diuinitus immissi, quem auctor nouae legis Deus ubertim effudit, quum in ueteri lege penes paucos tantummodo fuisset. Sed dura quoque &aspera multa fuerant seruitio prioris populi imperata, ueluti circuncisio, ciborum deIectus, sabbati custodia, septimi anni quies, tot festi-

dies, tot uictimarum oblationes,& plura alia caeremonialia, quae quoniam posita fuerant in figuras & signa eorum, quae temporibus nouae Iesu uentura erant,ideo illius aduentu cessauerunt, quia non est opus fig- N mento,

100쪽

In Domini Natale

mento, ubi res uera apparet; abierunt illa omnia & nos a graui illo & tbgido caeremonianam iugo Legiser noster liberauit; ucriun non quom do caeremonias depulit, ita in his, quae ad mores pertinent, quicquam remisit, imoarctiora posuit praecepta, quam antea fuerant, quia ea magis ad uitae faciunt sanctitatem. Iubemur nunc non sollim a caede, sed ab omni contumelioso uerbo, nec solum ab adulterio, sed ab impudico quoque conspectu , nec aperiurio modo, sed ab omni iuramento temperare, nec amicos tantum, sed cum his inimicos quoque diligere. Nouxores plures ducere permittitur, sed unam tantsim, nec hanc unam repudiare licet, quoties libet, imo omne repudium improbatum; indignari n5 possumus iure uel terreri, quod districtius praecepta fuerint nucquaedam longioresque cursus propositi nobis, quam olim ueteribus, ruta maiora quoque adsunt subsdia & maior coesestis spiritus alpatus, e melior reddita uita sanctioribus praeceptis, nec dissicultate onerata addito coelesti praesidio. Haec non dicerem, tam & si plurimus de his multorum esset sermo, si uerba tantum ac non res gestae loquerentur, nam innmeri reperientur uiri, postquam lumen gratiae huius refulsit, qui non modo superiora illa, quae fuerant iussa impleuerunt, sed alia quoque longe excelsora, quae ad persectioris uitae culmen tendentibus tantummodo suadentur. Hoc quo melius doceatur inspiciendum est, quomodo se res humanae haberent ante Euangelicae legis prolationem, &quomodo postea se habuerunt, & nunc habent. Olim ieiuniorum usus uix cognitus, at post cognitum Euangelium quot mortales quotidiana ieiunia per omnem uitam duxerunt non apud nos tantlim, vertim apud Sothas, Thraces, Persas, Indos, & Barbaros omnes. Quando unquam resim urbium frequentia, ablegata ciuili societate homines tanto studio & tam magno numero antea, rupes, nemora, arenas tenuerunt, nis ubi Euangelium orbi resplenduit hinc Monachorum illustre nomen, quibus tam aciis paupertatis cura fuit, ut nihil praeter tegmen haberent, nec habere uellent, idest uestem e palmarum solijs intextam, & casulam Iuteam, nam haec quoque ad tegendum spectat, supellex sere nulla ueslibrorum aliquot tantum sacrorum, hanc sersitan copiosiorem habebat, cibum omnem lautiorem aspernabantur, pane aut oleribus uictum transgentes: nam de potu minus laborabant, quem facilὰ de sonte & riuulo quolibet sumebant, rara olim tanta pauperies fuit, quae in Christi grege per innumerabilia capita tam late cucurrit. Pauci quondam religionis studio uitam profuderunt. At pro Euangelio quot millia procubuerunt ex omni aetate, sexu, ordine in omnibus urbibus & agris, non studiosEmodo, uertim etiam sitienter. Non possumus numerum Martyrum aequare dicendo, nec ardorem: illud breuiter dici potest, quod haec una religio plura absumpsit corpora, quam multa Eegum & populorum bella in unum collata: sed illa inuitos rapuerunt, haec uolentes di sponte sese offerentes perdidit. Vnde haec tot & tanta, quae in Christiano populo

SEARCH

MENU NAVIGATION