M. Antonii Nattae Astensis Opera. De immortalitate animæ libri 5. In Domine Natale, oratio. De Quadragesimali ieiunio, oratio. De poenitentia, oratio. In festum diem Paschatis, oratio ..

발행: 1564년

분량: 267페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

tio, Ituor, petulantia, fastus, & multa alia ad perturbationes animorum facientia: sed praeterita quoque peccata ieiunio redimuntur, nedum futura supprimuntur, quo si , ut utrisque & peccantibus, & peccare metuentibus aptum sit ieiunium . Ergo haec una ratio instituendi ieiunii, altera, ut mens solutior & liberior efferatur ad contemplationem supernorum : pinguis enim uenter, ut est in Graecorum prouerbio, non gignit sensum t nucin . Si quis autem nihil imminuens de pristina eius uitae consuetudine uitiosa imminuit sibi tantum cibum ac potum, is fateatur, oportet, quod nescit ieiunare: s ideo tantum ieiuna ut ieiunet, nec respiciens longius cogitat, quo ieiunium ferre eum debeat. Non enim adeo immitis &asper Deus, ut delectetur afflictione corporis nostri, si ex eo nihil sit maius prouenturum. Delectatur ieiunio, non quia ieiunium est,sed quia instrumentum uirtutis. Illi probatur letianium, de quo efflorescit frequentior oratio, mens purior; syncerior in Deum affectus, contemptus sui, &saeculi, coelestiumque amor, humanitas in proximum, atque clementia. Haec ut assequamur maxima de diuina bona, inopiam cibi atq; potus persequimur, nam ubi de nimia cibi & potus copia corpus redundat humoribus, tunc praegrauata mens nihil spirare potest purum atque coeleste, sed vergit ad corpus, eique maxime inhaeret: tunc enim confirmatur &corroboratur, id,quod in nobis est mortale atque irrationale per huiusmodi luxum& abundantiam ciborum: ea autem pars animi, quae rati nis particeps,debilitatur atque conficitur. Hinc omnis sensuum libido armatur . Hinc cupimus, irascimur, inuidemus, gestimus, efferimur, dolemus. Hinc opes & honores, hinc sanguinem sepius ciuium& caedem stimus. Appetitus enim animi ualidior effectus his ciborum delicijs, rata pit nos undique per invia & deuia,nec ficeno reuocantis rationis cohiberi potest . Hoc non modo nos Christiani uidimus, sed & omnis antiqua sensit Philosophia, quae semper maciem saginae, abstinentiam luxuriae, inediam saturitati praetulit, omni autem studio esum carnium reijciebat: arbitrabantur enim,quod pinguefactum corpus animum quodammodo redderet corporeum, ita, ut non possit deinceps spirare in liberas auras, perq, sublimia se attollere. Itaque augeri nolebant corpus; per quod impediretur iter ad mentem, ne proprio fungeretur munere in perspiciendis, contemplandisque diuinis, quapropter scelicem uocabant eum, qui ad minimum ac penitus necessarium alimentum redigeret corpus, atque utinam inquiunt ne minimo quidem egeremus, quo statim rebus optimis coniungamur, neque ab his unquam discedamus.Vetus est,animum habere se ad corpus quemadmodum ad equos aurigam . At equos cernimus nimia carne fluentes,dissiciles habere motus & multa aurigae praebere negocia. Sic intelligi pariter datur carnosum hominis corpus ad omne uirtutis opus reddi pene inutile,nec facile regentis animi gubernacu lo parere. Iam uero ad sanitatem nihil melius facere probauerunt, quam

superflua in corpore non congregare . Itaque non natura alimentum v

lentius

122쪽

De Quadrag. Ieiunio

, lentius assumendum , sed id tantum, quo ipsa natura fiat ualentior. Et haec quidem a ueteribus Philosophis habemus, qui sermonem quoque hunc uita prosequuti sunt. Nam Pythagoram, Pythagoreosque omnes, item&Aegypti sacerdotes, item &Persarum magos, item & Indorum gymnosophistas animalibus abstinuisse palam est, nolentes alienis carnibus corpus suum praegrauari. Clamabant illi ut est apud insionem

Poctam. Heu quantum scelus cst in uiscere uiscera condi. Congestoq; auidum pinguescere corpore corpus. Alteriusq; animantem animantis uiuere leto Et caetera quae sequuntur.

Sed ut a Philosophis discedam, serunt eos, qui sub Saturno, id est, aureo

in saeculo fuere: quo tempore innocentia magis inter homines floruit fiugibus tantum & pomis,& alijs, quae sponte humus funderet, uictum tot rasse: quod Ouidiano quoque carmine testatum est.Vitam ducebant tunc homines puro & simplici alimento . Contentique ci bis nullo cogente creatis, Arbuteos scelus, montana e fraga legebant Cornaque, & in duris haerentia mora rubetis. Et, quae deciderant patula Iovis arbore glandes. Nulla tunc erat domi altilium sagina. Nulla uiuaria.Nullae piscinae. Alites

tantum dulcisono cantu aures mulcebant.

Et praeter pennas nihil in pauone placebat. Ostreaque in conchis tuta fitere suis. Ferunt etiam sub Pigmalione, qui in Orientis regnauit partibus esum

carnium ignoratum. Non ne etiam homines accepimus ante diluuium animalibus pepercisse, qui tamen longaevi fuerunt, nequis sortasse putet elum carni iam humanae uitae necessarium, ac non obsonij gratia receptum, & obsoni j quidem delicatioris, quum alia multa suppeditaret tellus quae obsonij usum praestare possent. Persarum uictus a Xenophonte describitur, quos nihil ad panem adhibere solitos assierit praeter nastu tium herbae id hortensis genus nisi in uenationibus, si quam feram coepissent ipsi uenando, S tenuissimi eorum uictus ea argumeta affert. quod turpe si apud eos spuere dc emungi, & ssatus uid cri plenos, Lacedaemoniorum menta, quam tenues, quamque frugales fuerint, & idem Xenophon &Theophrastus,&plures alij Graeci scriptores prodidere. Nota est Platonis vox, qua uituperans Syracusanas, Italicasque menses negat sibi placuisse bis in die saturum fieri, neque unquam pernoctare solum quod sane indicat Athenienses & reliquos Graecos non nisi semel epulari in die consueuisse, uel tenuitatem prandij ad coenam attulisse: quod aperte Plutarchus in simposiacis confirmat, dum atquereres Graecos in piadio panem uino tantum tinctum sumpsisse, uel quodlibet aliud quod Prae manibus erat nullo apparatu pani iunxisse. His auxiliatur Galenus

In re

123쪽

in re medica post Hippocratem princeps . Is libro de tuenda ualetudine, sexto, inquit ubi meminit prandi j id est cibi antemeridiani, se nunquam eo usum, nisi ubi serius lauandum sibi esset,&tunc solum panem si im-psisse sine potu, quosdam autem asserit mella&oliuas&reliqua eiusdegeneris adhibuisse, simulque potasse. Hic coniici datur, illos interdiu uel nullum,uel leuem & facilem cibum coepisse. Sed Isidorus libro ethymologiarum vigesimo prandia in usu non suisse, testatur. Et haec quidem

antiquae frugalitatis argumenta sunt. In templo Eleusinae Cereris Hier nymus scribit Xenocrate m sequutus tria tantum praecepta i nscripta fuisse, honorandos parentes, uenerandos Deos, carnibus non uescendum. adiicitque Orpheum esum carnium carmineis etestatum. Dies deficiat, si singula dicere uoluero, quae uiri sapientes in gentibus quondam fecerint & scripserint, ut deterrerent homines ab edacitate. Nam medici u teres novique admonent, i ta nos a men ta discedere, ut nulla sit secietas cibi atque potus, sed auiditas adhuc utriusque supersit, quo euitetur cruditas origo pene omnium morborum. Vbi enim necessari iis cibus sumitur tune plane nutrit, quoniam confici potest. At ubi superfluus aggregatur, non modo non nutrit, ueriam etiam inquinat & corrumpit, ad orbosque innumeros perducit. Qia amobrem uilis tenuisque mensa sanitatis est custos, eam asserens iucunditatem, quam necesse est in bene ualido corpore morari, cui non aliud corporis bonum conserri potest.

Ipsi certe Medici primis diebus tenuissimam dictam praescribunt aegro. tantibus,&hac sola saepius grauem morbum discussere, ut dubitandum non sit, quin ea faciat plurimum ad retinendam bonam corporis ualetudinem, per quam amissa instauratur. Damnant etiam nimis plena & obesa corpora quasi natura capax uiuendi non sit, nisi habeat, in quod possit crescere, simul& quia superans materia laedit.quam detracto etiam per uenas sanguine imminuere conantur. Audietis praeterea probari ab eis cibos, in quibus non sit multa superfluitas, sed medius aut tenuis succus. Hinc placent aves non pingues,&parui pisces de petrosi scruti rivulis, & tenera animalia, quorum pascua sint in desertis &aridis Iocis. Reliqua autem nimia pinguedine uiisarcinata ex copioso nutrimento , nec sibi ipsis, nec aliis uescentibus sana esse arbitrantur. Et quoniam dictu in est superius carnium esum ante diluuium interdictum fuis. se, quaeret sortasse aliquis,cur facto diluuio fuerit diuina lege concessus. Hoc discutiendum uenit,& latius quomodo id se habeat aperiendum. Adae primo humani generis parenti, ubi diuinum miser conti egisset mandatum, dictum fuit, quod in sudore uultus sui uesceretur pane suo, &herbas terrae comederet, qui si in praeceptis mansisset, de arborum tantii miliarum pomis&baccis uitam fuisset toleraturus, non deterrae fiugibus, de animalibus nihil dictum: ex quo coni j citur esum carnium in mlu tunc non fuisse, nisi postremis temporibus, quibus Deus inferre diluuium ob scelera undique crumpentia meditabatur. Nam tunc homi-α nes in

124쪽

De Quadrag. Ieiunio

nes in omnem prolapsi foeditatem, hoc etia m addiderunt, quod an im libus interdiciis uescebantiir: diluuio iam facto loquens ad Noe Deus dicit se omne, quod mouetur, tradere hominibus quasi olera uirentia, quod neutiquam dixisset, si animalibus uesti antea licuisset. Caussa concedendi uidetur fuisse quantum ego sentivi quoniam praeuidebat quod homines post uenturi non abstinerent ab animalibus sicut paulo ante dialuuium non abstinuerant priores, ideo maluit ne peccarent concedere, quemadmodum quoque post diluuium libellus repudij propter duritia Iudaeorum concessus fuit, quum anica nihil tale fuisset. Ergo indulgens cupiditati humanae Deus csum carnium tiadidit,&tanquam id parum esset, uini pariter potu eosdem donauit: Nam eo ueteres fuisse usos non constat,& illud etiam indicat quod post diluuium Noe primus dicitur uitem posuisse de coluisse, de uini deinceps ut captum impudice iacuisse, tum quum irridente Cam uno cx filijs,alij duo melius cogitantes intrauerunt ad eum auersi, nudata lue patris foemina texerunt. Illud autem infertur, cur uino ebrius sit factus, quia antea uir sanctissimus uini potet tiam incognitam inexpertamque habuisset.At quod olim licebat assidue nulla dierum distinctione, nunc moribus nostris quandoque non licet: quanquam non omne, quod licet, idem semper expediat. Audistis quot saecula, quot aetates, quot populi, quot uirorum ordines carnium csum reiecerint, & quam uixerint abstinenter, & quantum id conferat ualetudini corporis, rectisque moribus & sapientiae percipiendae. Sed quid has ratiunculas, quid externa profero exempla si quidem mos ecclesiae, auctoritas patrum, gesta maiorum lassicere sola deberent. Est hoc quidemita. Veruntamen, ut calcar adderetur quoque currentibus, Ostende dum fuit haec eadem gentibus placuisse, nam si illi lumine tantum mentis inducti exiguitatem & uilitatem ciborum probauerunt, quo magis &corpore dc animo ualerent: quid nobis faciendum, qui sapientia coelesti imbuti, qui maximorum sacramentorum participes effecti sumus, quiabus hoc praecipue propositum est, ut Deo placeamus quis non labor, quae non.Opera sumenda,ut accedamus ad diuinae charitatis complexu me quae mox illis nos immortalibus&coelestibus praena ijs bearit. Deo autem placuisse ieiunia tenuemque uictum,illud ostendit, quod quum magnis editis miraculis eduxisset Iudaeos de Aegypto in uastas solitudines Mose duce, populum illum pascebat manna tantum coelesti, de aquis de petra fluentibus, quumque postmodum desiderassent carnes & ollas A gyptias, &stomacharentur super manna, tanquam leuissimo cibo, immisit illis Deus coturnices ad saturitatem, sed magno eorum malo, nam adhuc carnes in dentibus, ct percussit eos Dominus ut scriptum est plaga nimis magna. Iterum exorto murmure contra panem illum coelestem,

. renouato tu e carnium desiderio, immissi ignei serpentes, qui noxio inflatu & tactu multitudinem perimerent. Helias quum fugiens Iegabel iram & minas perrexisset in desertuni u iam unius diei, cumque iam ui-

125쪽

tae poeniteret,&demum sub Iuniperi umbra lassus quiescerri, suscitatur ab Angelo, eique dicitur. Surge&comede . Respexit,& ccce ad caput eius subcineritius panis, & uas aquae. Quid Θ non poterat huic Deus se cula per Angelum mittere copiosa& uoluptuosa poterat, sed non uult ille suos talibus delectari ferculis non etiam sanctus ille uir lautioris mensae consuetudinem nouerat.Similiter poterat Deus, Danieli inter Leones sedenti de regia mensa epulas mittere opipare instructas: nihil fecit huiusmodi. Abacuch diligitur, qui homini ferret messorum prandium, Mgreste scilicet & rusticanum. Et ne sigillatim omnia enum erando sermonem nimis producam. Christus rex & regula humanorum actuum ieiunavit. Ieiunarunt, qui cum praecesserunt Prophetae,&qui mox sequuti sunt Apostoli. Ipse Paulus in catalogo laborum suorum ieiunia multa recenset. Ioannes Baptista Euaugelii praecursor, quo nemo inter muli Grum natos maior surrexit, tamarete sese exhibuit in eremo, ut dictum sit a Domino uenisse eum, non manducantem nec bibentem. Et quando eremum sermone iam intrauimus, quis monachis nostris cremum inc lentibus uixit districtius ξ quorum erant quotidiana ieiunia in pane&aqua, aut in paucis oleribus, aut arborum baccis, quoru m plures sine ulla resectione biduum aut triduum continuum , plerique& solidas hebdomadas transmittebant. Xerophagiam autem maxime probabant, id est non iurulentum, non uuidum, non unctium, sed siccum de aridum ci bum,cui sententiae accedere uidetur Hieronymus noster,qui fortissimulta ieiunium asserit csse panem & aquam. Dici uix potest, quanta monachoarum examina id ieiunium per omnem uitam impleuerint. Vt enim resia quis uirtutibus ita& in hac parsimoniae Iaude Christiani reliquos omnes mortales superauimus. Nemo autem dubitat, quin hi, qui sibi ieiuni uerterunt in naturam, obtinet auten consuetudo naturae uic fuerint caeteris sortiores, atque adeo steliciores, quia maius est non egere, quam plura habere, quibus egeas: non enim utendum alimento, nisi ut quotia diana corporis ruina fulciatur, quo remedio, qui non eget, uel leuiore eget, Qrtunatior censeri debet. Quae quum ita sint, hortor ego quoscumque, qui integra&aetate sunt&ualetudine, l&quos durioris operis Iaiabor haud exhaurit, ut sactatissimum hoc quadragenarium ieiunisi Chri iasti exemplo institutum, ab Apostolis traditum consuetudine populorum retentum absoluant. Magna ieiunii uis ordine & ratione inberati, ingens meritum, immensum praemium. Nullum fere inueteri lege ac noua am: duum aliquod inuenietur opus patratum, nisi praemisse ieiunio .LNam, Christus ipse, cuius nunc ieiunium ecingimus imitando, non ante ad

Euangelij praedicationem accessit, quam illud ipsum ieiunium quadraginta dierum & noctium implesset, & actione sua consecrasset . Mosest Ipideas tabulas duas detulit de monte ad populum Dei digito notatas, in

quibus lex continebatur, sed antea tamen hoc eodeludierum numero l

126쪽

0 De Quadrag. leiunio

uidet Desi in monte Oreb, audiuitii; ab eo quid hic Helia Multd familiarior sinquit Hieronymus) ista uox,quam illa ad Ada facta.Ada ubi esUlla

pastum terrebat & saturum : haec ieiunanti famulo blandiebatur. Habere omnino uidetur in ieiunio peculiare quiddam quadrigenarius hic numerus, quem & duo hi maximi uiri in ueteri testamento & in nouo Saluatorseruauit. Sed quid non impetrat ieiunium ξ equidem nihil tantum ambitror, quod non possit. Nam Anna Helcanae uxor diu sterilis ieiunio

meruit, ut conciperet, atque ita uentrem cibo uacuum filio impleuit:&hoc quidem uoto unius profuit mulieris . sed ecce tibi alia mulier, quae ut Holophernem, uniuersasque eius copias prosterneret, ieiunio se aduersus illum armauit, nec stustra, ut mox apparuit: nam uirtute unius foeminae&caput ipse amisit,&exercitus eius caesus fugatusque est,&ciues obsidione liberati. Quid Hester, non ne ieiunans mentem Asueri regis inflexit ad clementiam & populum Hebrarum i a neci destinatum se uauit, &poenam in caput auitoris retorsit mulieres loquimur Hebraeorum . Quid populus uniuersus quoties aduersus hostes pugnaturus ieiunavit,& uictoriam cbnsequutus)Itaque quos arma superare non poterat, hos ieiunia fregerunt. Ieiuniorum pro merito imbecillitas fortitudinem egestas copiam, paucitas multitudinem superabat. Daniel quoque dum ieiunat a cibo, obtinuit ne se ipso ieiunos pasceret Leones.Tum primum praedam suam famelica Leonum ora timuerunt. Magnum hoc beluarum

illarum ferociam humano ieiunio comprehelam & edomitam suisse, sed maius illud, quod idem ieiunium iracundiam quoque Dei aduersus delicta nostra in turgentem mitigati Sc fulmen iam iamque paratum abij cere cogit: quod exemplo suo Nini uitae ostenderunt,qui ruinam ciuitatis proiphetico ore clare denuntiatam squalloi e,sordibus, ipso denique ieiunio uitauerunt. Simili ter Acab Rex impijssimus, ut ultio diuini iudicij comminata illum transiret, & transmitteretur in posteros ieiunio impetrauit&sacco . Sed amat nos Deus. Itaque facile permittit se superari amictionibus nostris & superatus gaudet. id Daemones, qui humano generi inimicissimi sunt non ne ieiuniu tremefacit,& fremebundos de humanis reuellit corporibus ξ nam Dominus in Evangelio ait, quaedam Daemonumigenera non nisi ieiunio & oratio saccijci posse. Ergo ieiunium uim habeteij ciendi tam feras tam uastas, tanque indomitas, ut sic loquar, bestias ;quae enim in terris potestas, ut Daemonum potestati comparetur & tame tantam hanc potestatem humile fraenat ieiunium,quid aeque mirandum,

quam quod hi spiritus nequiores, qui non edunt ipsi nec bibunt qui iquam, semperque sunt ieiuni, humana ieiunia ferre non p0ssint ρ Omnis

igitur pietatis ratio, omnis utilitatis cogitatio adieiunium uocat, hoc uitia depellit, hostes superat, animum purgat, erigit, sustollit,& in macie corporis uberiorem spiritalium saginam ministrat: hoc orationes nostras gratiores Deo, hoc uota exaudibiliora reddit, hoc denique ab isto eiectos

1 mulo ad coelestem illam de immorralem, & beatam perducet uitam, cu-

127쪽

ius nunc quidem es mago,nam illic omnis cibus atque potus corporeus cessabit: animus autem ipse saturabitur, sed latiore & diuiniore pabulo quam quod nunc cogitare possimus. Haec non mea, sed sanctorum uirorum est oratio. Verba mea fortassis plura, sed sententiae omnes ab illis sunt. Ego enim, qui sum Θ ut rigidus esse debeam ieiuniorum exactor.

Nihil est in me triste, austerum, tetricum, unde enim id esset ξ Sed quod ego dico, illi ante me dixerunt. Nullae partes meae in hoc sermone se runt, nisi colligendi, disponendi, & more meo pronuntiandi: & tamen tacentibus reliquis, qui sunt mei ordinis, ipse quoque facile reticuissem nisi quod non omnino inutilem futuram operam meam credidi, si quae de tanta hac re per uaria iacebant uolumina,ipso uno ueluti fasce substringerem, & ea uobis exhiberem; hoc feci ne uererer, hoc nouo tanque insolito dicendi genere aures uestras occupare. Sed auditorium iam dimitto. Illud tantum admoneo summatim, ad quod omnia respiciunt superiorae ne pigeat caste & continenter uiuere,& ieiunia uitae sanctioris gratia iniututa,& animo de opere assidue uenerari.

128쪽

ΜARCI ANTONII

NATTAE ASTENSIS,

DE POENITENTIA

ORATIO.

vvM tape&saepius considero ipse mecum, atque retracto, quae nam reliquarum gentium,nation uinque fuerit lex uitae, qui Dei cultus illos tenuerit, quae religio mentes peruaseris, e regione j; si octo quae sub Christo effulserit discipli na, legitimi itineris dux, nuntia ueritatis,ingentium prae natorum Ostentatrix, Christiani populi incredibilem admirabilemque scelicitatem cogor quibuscunque omnibus anteiecie. Etenim unaquaeque lex tanti aestimanda est, quanti su runt illi, qui se ipsos legi totos addixerunt, atque tradiderunt. Atqui ut de Christianis agentes de reliquis etiam non taceamus, nullos reperio mortales,qui aeque ac illi terrena abiecerint,calcarint,repudiarint: nullos. qui petulantiam corporis, libidinem sensuum uehementius fregerint, nullos, qui deserto rerum commertio uitam nudam, atque inopem solitudini lustrisq; mandarint, nullos, qui spiritum erexerint ad contemplationem coelestium gaudiorum,nullos,qui miraculorum potestate naturae imperitarint, nullos, qui supplicia ardentius expetiuerint diuina in caus. sa, nullos, qui tolerantius exceperint. Haec mira& maXima, quum an fris gesta solis magnificeque expleta fuerint, legem illam, quae in tantam uirtutum segetem suos mitteret cultores: quis non Dei ore effusam diceret quis uirtutibus militaturus uexillum aliud sequatur Verum quoniasingulis immorari nolumus,propterea quod sermo nimium duceretur, il- Iud attentis paulisper animis cogitemus, quanti sit, quod nobis eadem haec lex aeternitatem uitae, coelorum regna pollicetur. Aliarum religionuiura de coelo obmutescunt, tetram & horribilem inserorum lacunam fato lanetis proponunt tam & si paulo amentoribus & laetioribus campis bonorum innocentiumque manes excipi uelint, haec uulgus nouerat, reliqui pauci doctrinarum studijs exculti in uarias se diffuderant sententias: horum non nulli interire humanos animos,& extincto homine nihil superesse arbitrabantur: sed quicunque inter Philosophos habiti sunt meli

129쪽

Oratio. is O

res,lii piorum animas corporum uinculis laxatos perrumpere stati in cras sum hoc& concretum coelum, quod infra lunam est, & facili ac leui lapsu ad puriores aetheris partes subvolare ferebant: unde ex sublimi nullarum rerum indigae spectacula caperent, mundanarum rerum sideribus sociatae . Hebraei quidem patres, quibus uera D ei lex ci fulserat, morte obita ad inferos descensuros propalam testabantur, quippe soribus diuinae aulae nondum patefactis. Has sententias, qui nouerit, non ne maximas&infinitas habeat Euagesio gratias,quum tanta ueris fidelibus prae mi a polliceatur ξ Fac pendere nos animis de euentu solicitos, quem re nondum tenemus. Illud tamen iuuat, quod non lium ili ac sordida; sed gloriosa&inclita spe ducimur: oblectat interim hoc ipsi ina, quod Euangelium pollicetur. Quid cnim pollicetur ξ homines Deorum numero I caturum , quibus in oris ξ non in mundi huius, quem cernimus suprema parte, quae & corporea est & finita,& mobilis, sed in illoc li orbe, quem diuinum iubar fundit candentillimum, corpore tenui limo, maximo ambitu, motu nullo. Hoc in templo iustae sanctaeque animae uoti compotes , uirtutum suarum donaria Deo suspenderint. Hic tota haurient bcaatitudinis fluenta, cx sonte manantia conspicuae deitatis. Hic immensorum obruentur gurgitibus gaudiorum, conspicient nanque cum, qui solus ueram, solus immotam aeternamque possidet substantiam, conspucient uerbum illud beatificum, quo condita haec sunt omnia, quod sp ctaculum tantam praestabit sculi citatem, quantam nunquam cogitare potuimus. Etenim si in saeculo isto luctus moerorisque plenissino, in hae exule ac tenebrosa sede, magnae nonnunquam percipi uoluptates uidentur, tum animis tum corporibus, non solum a iustis & bonis, uerim etiam a sceleratis & nocentibus, quam uideri debent hae uoluptates, quae beatis in oris in fulgido uerae patriae domicilio delectis tantum sanctoruordinibus ab aeterno numine tribuutur.At parua nostra sunt merita.Quid refert Arbores ipsae paruo semine uberes Ductus suo tempore mortalibus fundunt, tellus itidem obsequiosa, pauca grana paucioribus mens bus sibi credita reddit multiplici cum foenore: sic uirtutes nostrae ino dicae in semine ingentes edent fructus coelesti in patria suppeditante Deo copiamque illis suam suggerente, amplior merces fuerit ollicio, an non fluxeri r tunc ille multitudine infinita donorum ob quaedam benefacta nostra, qui nullo hominum opere expectato ad eoru commodui inania ma atque animata,tam multa,tam larga,tanque seracia profudit . stultum est credere esse aliquos, qui uberiora alte luantur praemia quam hi, qui Deum prae omnibus coluerint, & sanctissima eius mandata custodire studuerint. Non enim Deus liberalitate a quoquam uincetur, qui & dare maxima potest de vult: idque facturum speramus &praedicamus. Vt igitur, qui mortalis ac terreni Principis obsequuntur uoluntati, sperant se ab illo capturos praemia, mortalia tamen & terrena,idest cxigua & finita, sic aeternis&immensis praemijs ditari expectant hi, qui aeternum & im

130쪽

De Poenitentia

mensum Deum sequuti sunt: quanquam madium&industria nostis,u luntasq; recte agendi nihil Deo conserant, ille tamen, quasi plurimum conferrent, remunerare paratus, nec quid nos suscipere, ted quid illo dignum sit tradere, maxime animaduertit. Sed ecce de dignitate Christiani nominis, & de supernorum ciuium gaudijs dicente & plura dicere parantem. repete ab orationis meae cursu repressit mulieroculis oblata mentis, squalida iacie, lugubri palla, deiecto crine, fluentibus oculis. Hanc ego intueor attonitus, uos nondum uidetis, quaeritis de me,quae nam ea quo nomine Θ unde sit Dicat ipsa. Poenitentia vocor inquit, iustitiae proles, erumnae ac doloris comes, ad coelum, quod ostentas dux. Beatus I

annes Euangeli j antesignanus propinquante iam fidelibus coelesti regno me populis praedicauit. Me postea Dominus in carne ueniens sermonum suorum secit initium, & ut a me coepit, ita in me quoque terminauit, tu bcns Apostolis, ut poenitentiam in omnes gentes praedicarent. Me Ap soli iussa Domini implentes laete susceperunt,& undique uocibus suis insonuerunt. Me sanctus omnis uir, & quoque quisque sanctior, eo magis dilexit . Terreor inquam specie hac tua tam misera tamque lugubri. Ne terrearis inquit, nam ad illa laeta & festiua ueniendum est per grauia haec atque aspera. Magnus Christiani hominis honos est, ut a te dictum est. Magna dignitas, sed Christiani gementis, suspirantis, afflictantis se & ut breuiter dicam, poenitentis: demu sic habeto, quod quicunque ui tutis studio, uel delendi peccati gratia horrida quaedam & dura suscipi ut, maxime esse commendandos, quia id recte fiat. Sin autem male fieri ducunt, quia laboriose, reuocandi sunt talia opinantes, ut uideant leuissimorum laborum ingentem mercedem. Sic sors tan commovebuntur, &de sententia discedent, meque libentissimis animis aduocabunt. Audistis, quae nam haec sit mulier, quid ae loquatur. Nutu nunc sgnificat, ut sui praeconium faciam,&se uobis oratione conciliem atque commendem, ut deinceps uos bene cognitam studiose recipiatis. An non uobis quo'; uidetur haec digna studiis nostris λ digna, in qua operam diligentiamq; omnem impendamus Non enim poenitentia cogitanda sollini, aut praedicanda, aut exterius simulanda, quorum unum ignavorum hominum est, alterum uanorum, tertium fraudulentorum, sed ut Christianum decet, uere & sortiter opere implenda. Recte dc sapienter humanis corporibus prospexit Deus; Ille quoniam inualida haec essent& imbecilla, & in uarios prona morbos, medelas esse uoluit, quibus amissa ualetudo instauratur. Idem in animis effecit,quos quu cerneret, praesentiu in rerum illecebris desinitos, uitia ueluti morbos quosda capturos, eisdem medicinae loco poenitentiam induls t quae sanaret & restitueret:tam & si inter uitia animorum & corporum morbos ualde intersit, propterea quod hi ingruunt inopinato, & naturalibus de caussis. Vitia uero non nisi uoluntate comtrahuntur, quum rationem de dominatu dei j cimus, appetituitque parere cogimus, non minori prodigio, quam si intra nos beluam,&hominem

SEARCH

MENU NAVIGATION