장음표시 사용
111쪽
ante me factus est, cuius non sum dignus soluere corrigiam calciamenti. Ipse Unigenitus est Dei filius. His & talibus uocibus sanctissimus Ioannes Dominum nostrum Iesum mox pandendum indicabat , ueluti aurora solem praecurrens. Ipse postmodum sequutus Iesus in Evangelii prae- , dicatione, nii nc de se humilia loquitur quale illud est, Pater maior me iri . m. . s est . Retristis est anima mea usque ad mortem. haec de se ipso ut de ho- aloe . mine fatur, quandoque usque attollit sermonem, ut nihil possit esse sublimius, ueluti quum dicit. Ego & pater unum sumus l&Omnia, quae λ et a n .go habet Pater, mea sunt. Idem factis quoque ueritatem utriusque naturae O . c. hin seipso subsidentem astruxit: nam quod fleuit, infrenduit spiritu, tri- status est, timuit, esurijt, fatigatus est de uia, & uulneratus, & demum mortuus; in his se hominem eletestatus est. At quod propria potestate languidos curauit, defunctos suscitauit, uentis & fluctibus imperauit Daemones de humanis corporibus excussit,&letho datus reuixit,& ad extremum coelos conscendit: in his & talibus se Deum esse apertissimε denuntiauit. Copulatus igitur Deus homini glutino sempiterno: nam
quod semel Deus apprehendit, id nunquam dimisit. Nunc inditatu- bilem hunc Dei atque hominis nexum spectantes, & quia quicquid humanum est in Christo, substat in Dei uerbo, dicere possumus hominem coelum & stellas condidisse. Nunc demonstrato Christo uel aliter intellecto dicere possumus illum hominem esse omnipotentem. PraeclarEDionysius in libro de diuinis nominibusa ropter mutuam inquio proprietatum communionem Deus erat infirmus,& homo infinite potens. Delectare nos plurimlim debet qubd non ex Angelicis cohortibus, sed ex hominum numero unus tantum eiiectus est, ut sedeat solus ad dexteram Dei Patris cunctam possidens in coelo&terra potestatem: unde u niat in mundi clausula uiuos omnes & mortuos iudicaturus, & unicuique pro meritis redditurus. Iudicium quoque illud extremum cunctorum gesta complectens, pijs uenerabile, impijs terribile, ante hoministribunal exercebitur,quanquam non purus ille homo, sed homo tamen. Hanc tantam attulit hominibus gloriationem hodiernus dies , quod Deus suae nostram natura idest potenti & sublimi infimam inualidamq; adiunxit. Nunc pene fraternitatis cuiusdam cum Deo iunctae gloriari ualemus. Audite nunc aliud. Nemo est, qui non intelligat quanta sit excellentia in Christo, qui Deus & homo est. Sed quid ex hoe sequatur, non omnes sertasse animaduertunt: dicendum igitur fuerit quorundam caussa,& ut in laudatione eius finiatur oratio, qui supra est omnem laudationem. Saepius est dictum, idque uos audisse arbitror, hominem esse nodum & copulam rerum omnium: nam quod caetera posta dent separatim, ut proprium possidet ille in se uno collectum mixtim, habet communem cum Angelis mentem, cum brutis animantibus sensum, cum stirpibus& arboribus alimoniam, cum coelo, lapidibus, &alijs uita carentibus creationem . Nunc quod ex Deo & homine compositus est Christus,
112쪽
Christus copula illa non solum creatarum rerum, sed etiam increstarum, non temporalium duntaxat, sed etiam aeternarum, non finitarum modo, sed etiam infinitarum: Vna denique persona Christi, omnia , quae dici cogitarique possint complexa est, nihil scrutari possumus in rebus, quod ibi non inueniatur. Explicui proposta, plurima euolvi, terram iam ex magna tutationc prospecto, si languidi fuimus&remissi, si non satis parati instructique processimus, si non ex dignitate
tantae rei cloquuti sumus,quae uestra est facilitas atque humanitas ignoscetis. Nunc dh te bone IE s V, Superest, ut precemur obtestemur'; omnes, qui adsumus supplicibus uotis, uberibus, cordis lacrymis, persan um illud Natale tuum, ut exaudias. Tu e sinu dilapsus parentis mortale genus tibi ipsi summo Deo conciliasti, foedus cruore tuo sanxisti. Effice potes enim ut in unum confluant Regum ac populorum uota, ne prouinciae tuo nomini deuotae hostilibus odijs se se mutuo insequatur. Vides collectam discordiarum rabiem in loca nostra effervescere,
huc ex omnibus oris & gentibus innumeras armatorum copias c6ssurisse. Italiae agros esse, qui diripiantur, exhauriantur, incendantur, nec sacrosanctam ullis esse perspicis corporum nostrorum libertatem. Fac amare nomen tuum, rion fraudes libeat: fraudes enim interpretamur, quitaquid tuum,non est & a te alio deducit. In primisque illu d praesta ne spuria Turcarum proles ualida & audaci manu haereditaria legitimorum bona inuadat.Mitto iam Italiam sed ne Ecclesiam tam ualide tibi dilectam opprimat atque disperdat. Si sine praesidio tuo ne leuiora quidem possit
mus,quomodo te remoto tam efferatas bestias poterimus coercereὸpraesertim quum altera ex parte immineant haeretici, qui cum falsis eorum dogmatibus, propter quae ab ecclesia fuerunt eiecti, in ecclesiam irrumpere conantur: intus & soris hostes, quorum hi corpora ferro, alteri truculentius animas perdunt malae dosinae ueneno: utrique in te contumeliosi: alteri te non agnoscentes ex professo sunt impij, alteri agnitum sub specie pietatis produnt. Revoca errantes utrosque,& in uiam deduc salutis: homines enim a te conditi. Tu altissimus quum esses, hominum caussa humillimus fieri uoluisti. Tu homine assumpto germanitatem quandam nobiscum inire dignatus es, quo fit, ut ad te, non ut ad Dominum tantum, sed ut ad Dominum Fratrem confugiamus. Respicies nos igitur, nec te omnino implacabilem praestabisi aduersus delicta nostra, quorum ut obliviscaris rogamus. Tua te nobis propitium reddat benignitas. Tua haec pro nobis suscepta commendet: natiuitas. Quam sane natiuitatem dilectissimi fratres, ut ianua humanae salutis, ut clarissimum monumentum diuinae erga nos charitatis, ut insigne humilitatis exemplar, cum caeremonijs alijs multis, tum solerti animorum uestrorumpie
late perpetuo celebrate . . t i III
113쪽
VADRAGESIMA iam adest,quae superanda est nobis, nunquid tristes estis Θ non opinor ad rationem rem reuocans: debemus enim constanter ci
borum delicias contemnere, nec sane causa est, cur aliquis nostrum ullius rei uentri gratiam faciat, quando ille nunquam accepti gratiam habet, sed assidue plus poscit, ideo ueluti ingratum quedam in creditorem substringere & coercere debemus. Si qui autem sunt qui carnium esum nulla idonea de caussa intermittere nolunt, his uenter nimis curae est, & ea quoque forsitan, quae uentri adiacent. Volunt pleni&distenti Paradisum ingredi, non cogitantes,quod primus ille parens generis nostri de eo deiectus fuit satur, dum cibum uetitum sumpsisset, qui, ut poenam uidit, male secum actum illo cibo arbitratus est, & maluisset ieiunus fuisse: ille enim inauspicatus cibus no ipsum solum , sed& posteritatem cunctam pessundedit, & in tanta detrusit incommoda, quanta nunc experimur: quod si meminerimus, erit caussa cur cunctanter & circunspecte ad cibum accedamus, neque temere in quassibet epulas irrruamus. Et profecto seu mores animi rectos, seu ualetudinem corporis secundam spectare libeat, ad utranque rem omnino inutilis nimia iacietas ,quae expellitur nunc procul indicto ieiunio, de coquis conqueratur e iuuentute quandoquidem inediam aptissime serant mediar aetates,mensaeque frugalitas uegeta magis corpora,ingeniaque reddat. Magnae certe auctoritatis hoc quadragesimale ieiunium, quod ab Apostolis, ut aiunt traditum, tot saeculorum successione in Christiano populo seruatum est, & a sanctissimo quoque rigidissimeJgnatius tertius Antiochenae ecclesiae a Petro rector Ioannis Euangelistae discipulus ad Philippenses scribens quadragesimae meminit, nec non maioris hebdemodae, qua Christi passio celebratur, hortaturque eos, ut quadragesimale ieiunium diligenter seruent, quoniam continet imitationem eius, quod olim Deus agens in terris gessit. Vult etiam eosdem quarta &I sexta
114쪽
sexta seria ieiunare, reliquias pauperibus porrigentes. Sunt qui hoc quadragenarium ieiunium,quod ante dies Paschales in ecclesia ducitur institutum fuisse dicant Telesphori, qui annum centesim um circiter, & septi-inum post Christi mortem Romae Pontificatum gessit Antonino Pio imperante. Veteres Monachi, qui Aegypti Syriaque uastissimas incolebant
solitudines, &assidue tenui uictu agebant. ita ut tota eorum uita continens ieiunium dici posset,attamen quadragesimae temporibus aliquid atque adeo multum pristino uitae rigori addebant quod nunc etiam ut opinoo religionum ordines obseruant. Incumbunt enim his diebus in corporis afflictionem toto studio, & maioribus propositi saeursibus continentiae uela laxantur. Nobis autem detrahereiquisquam naturae necessitati non praecipitur, sed moratum tantum indictum ieiunium, de quo tamen
est, quod disceptari possit. Sunt enim qui putant in die pluries cibum capi posse, s id parce fiat& exigue:& id facere omnino uirtutis est specimen. Arbitrantur tamen at is ecclesiam quum pro diuersa hominum aetate& ualetudine non posset quantum, quoties edendum esset praescripsis. se: & ita non geometrica, sed arithmctica ratione statuisse, ut semel tantum comedatur, quod mihi saluberrime institutum suisse uidetur, ne plus quam semel quolibet die cogitatio nostra ad curam corporis referatur, subtrahit igitur sibi prandium, quicunque ieiunat,&ita ad coenam accedit, ut post ca ab omni abstineat seroilo usque in crastinum, quod si quaeratur, cur Coena potius quam prandium conceditur, nam nisi decantatis
uesperis non licet epulari, aiunt, id inductum fuisse, quod eccles a cupit nos undique Christi uestigiis quantum fieri potest) insistere, nec ab hoc exemplari desistere. Ille autem quadraginta dies & totidem noctes ex ordine vacuas ab omni cibo & potu peregit, sed quoniam quod ut ipse dinina perfecit. id nos moliri natura non sinit humana, quae quotidiana resectione sustentanda est & regenda: quod in illo uere factum fuit, id
nos ficta imitatione explicamus, sicut possumus: nam noctu comedem dum non est, in die duramus ieiuni usque ad uesperas completas, post quas dies intelligitur extinctus, quum nullum aliud in ecclesiis os scium restet diurnum. Sic ista simulatione non improba Christum dominum reserimus ieiunantem, eximentes a die postremam cius partem, in qua ieiunium soluimus, sumentes aliquid de mensa frugaliter & sobrie ad resectionem uirium: nam unica tantum coenula contenti esse dcbemus. Sic enim ecclesiastica lege sancitum est, ut semel tantum& non iterum cibus a ieiunante assumatur, atque ita determinatum est, quoties, quali etiam cibo utendum si, id quoque non relictum sed determinatum fuit, at non quanto, sed id in arbitrio cuiusque relictunt, ita,ut aequum & mo..deratu ni debeat esse arbitrium, & quale a bono uiro proficisci solet. nam in legem committit, qui ieiunans una tantum absum it coena, quantum antea solebat in prandio de coena: hoc enim noncst relinquere luxum, sed mutare. Non equidcm dico periclitandum esse fame, sed nec refer-
115쪽
tis epulis infarcire uentrem, nec largi suo potu uenas irrigere oportet nostro nobis nunc succo uid itanduin est. Cur enim carnes animalium ΘCur lac, quod alio colore sanguis est Cur ova, quae liquidae sunt carnes, nunc a mensis remouentur λ nisi quia illis plurimum firmitatis inest, Splurimum alimenti. Hac de caussa etiam Gregorius marinas beluas,quarum exuberantia sunt corpora a mensis constitutione sua detraxit , quod tamen usu receptum non est. Itaque adhiberi possunt: magna est enim uis consuetudinis cui facile obsisti non potest, attamen illis leuiter immorandum est. Quid de his dicemus, qui ieiunant, utrumus
culos hominum aucupentur quorum nonnulli uultus quoque suos e terminant & demoliuntur, ut officiosiores caeteris propter magnam ieiuniorum uim uideantur, certe operam perdunt. Quid enim attinet uenari subducere, quod non Deo, sed inani gloriae praebeas. Nullos ner pelire datur, qui rixando obuentris ingluuiem dies digerunt at quam multosὸ qui magis essent in ossicio, si saturi quiescerent, ac de oblatis Deo gratias haberent. Magnum uideor dicere quin aspicite quam sim morosus, nam quum debeat ieiunans, parce admodum cibum capere, ne si haec illi parsimonia prosit, uideatur nouam quaestus rationem instituisse, uelim quod ori suo subtraxerit, id proximo praebere, neque nunc dico proximo, qui iuxta accumbat, sed ut Christiani moris est alteri, qui egeat, cuius misera sortuna nos proximos illi faciat, atque ad ed uisceribus pictatis includat. Non est iniquum te ipsum esurire, & abste alium saturum discedere, imo nihil aeque conuenit, quam quenquam sibi esse parcum & rigidum, ut largus aliis & benignus esse possit. Etenim hoc tempore, quo delicti nobis a Deo remitti postulamus, eleemosynam ualde opportunam duco : quomodo enim ferri potest, ut te hominem peccatis sordentem respiciat Deus, si tu ipse homo hominem alium ego state laborantem despexerisὸ at ubi pauper in Christi gratiam benevole excipitur&misericorditer tractatur, credo quod Christum tunc ungimus, miriim si deinceps delinitus non se uel peccantibus propicium praebeat . Sit ergo sobrietas nostra egenis lucros a. Versim, ut omnia ista sat, ct ieiunet quis parce, studiose, liberaliter, haud scio an non ieiunium pondus habeat, nisi maius illud & generale ilitiorum ieiunium intercedat q nihil attinet perexiguo cibo attenuare corpus, si immensa superbia
animo intumescimus, non prodest non calere uino, si ira incendimur, non opus est pallore ieiunii,si inuidiae liuore corripimur. Omni tempore a peccatis cauere debemus, & quotidie hoc uitiorum ieiunium persoluendum est, a quo nemo immunis, non aetas, non sexus, non morbus, non peregrinatio, non operis labor excusat, semper& omni loco abstinendum a uiti js: sed nullum tempus, quo moneamur magis hoc facere, quam hoc quadragesimali, in quo quum prohibeamur a carnibus, quae caeteris temporibus permittuntur,quid credimus a viiijs, quae nunquam conceduntur Hoc uitiorum ieiunium praecipua cura nobis amplecten-Ρ dum.
116쪽
dum. Etenim si sola gula peccauit,sola ieiunet.Sin autem & reliqua membra pariter peccauerunt, cur non & illa ieiunent ergo ieiunet oculus a petulanti conspectu, manus a rapina, lingua ab obtrectatione, aures ab inanibus tabellis. Denique abstineamus a qualicunque opere, quod uel paululum laeserit ossicia membrorum, quo minus sancta habeantur. Et ne quispiam fortasse post dicere. Nescio an haec mihi agenda sint, ideo dum res fiet diuina, haec Iohelis uerba ex persona Domini prolata camtari audiemus . Conuertimini inquid ad me in toto corde uestro in ieiunio & fietu & planctu. O aurea uerba: Convertimini ad me. Si nihil aliud dictum suisset, poterat quispiam corpus statim conuertere, & Iibere respondere: Factum est, iam aliud propone mandatum, sed subditur, in toto corde uestro: quaeritur enim totius cordis conuerso, quae non una aut altera die, imb ne tota quidem uita rectε expletur. Attamen qu niam etiam in his, quae ad corporis uictum pertinent, aliquid conuerta ratione suerit agendum, ut qui antea largis epulis fuerant excepti, nunc inopiam sectentur: sequitur, in ieiunio, sed est cibus quidam, quem n Io uos praeterire, imb quo uos eximie oblectari decet, cibus unquam lacrymarum&ecce subinfertur, in fietu & planctii uestro. Vult nos D minus hoc omne tempus in luctu traducere: non satis habet si a cibo stinentes uentre lugeamus,nis etiam ingens eruperit lacrymarum uis de corde deque oculis recordatione peccatorum, quae confiteri nunc face dotibus oportet, recordatione quoque acerbissimae passionis suae & mo iis quam tulit ipse, qui uita erat, ut nos cunctos, qui morti addicti er mus uitae redderet. Quum olim Iudaei ieiunarent, ijdem tamen in ic Ieribus permanerent, nec ad meliora uerterentur. Non est hoc inquit
Dominus Esaiae oro ieiunium, quod clegi, etiam si in circulum caput circunduxeris, etiam si cinerem & saccum prostraueris, non erit gratum id ieiunium. Quale igitur uis Θ Dis lue inquit uincula iniquitatis, noli cum aduersario contendere iurgijs & clamoribus, noli impie pugno percutere, noli cupiditates tuas implere: debitores ne repete, & eos, qui confra sti sunt libera: nemini oneri fueris, frange clarienti panem, egenos uagos iue in domum inducas: quum nudum uideris operi eum, carnemque tuam ne despexeris. Haec&his similia olim Iudaeis Dominus. Nos tamen non illis tantum, sed nobis quoque dicta putabimus, cauebimusque prudenter a quibuscunque peccatis, ne postea conqueramur quemadmodum illi, nos in ieiunio non fuisse auditos a Domino sed despectos, imo & magnis calamitatibus affectos: disputans enim tunc Dominus ostendet se iure iratum fuisse, nec huiiusmodi ieiunia r cepisse. Ipse qui offensus est 'mansuetudinem incredibilem apte inquam.quem tot contumelijs affecimus, uocat prior ad reconciliati nem. Conuertimini conuertimini ad me inquid Si haec vox mansuetudinis paternae parum mouet, moueant minae. Nam, ut cantor diuini spiritus cecinit. Nisi conuers sueritis, gladium suum vibrauit, arcum suum tetendit,
117쪽
tetendit,& parauit illum. Conuersionis autem modum Paulus Am stolus breuisti me depinxit, ad Romanos scribens illis uerbis. Sicut sinquit exhibuistis membra uestra seruire immunditiae & iniquitati ad iniquitatem ita nunc exhibete membra uestra seruire tu stitiae in sanctificationem. Hodie de more sacrosanctae Ecclesiae aspergit sacerdos diuinis
iam peractis uniuscuiusque caput cinere cum illis uerbis. Memento h mo, quia cinis es, & in cinerem reuerteris. Quum haec uerba, tum factum ipsum, admonent nos officis nostri: nam meditatio mortis abducere facillime potest a peccatis: Scriptum est enim. Memorare nouissima tua, & in aeternum non peccabis. Quod cinere caput aspergimur, id admonet nunc nobis in gemitu & luctu esse uersandum poenitentiae arma induenda. Olim sub ueteri lege homines ubi graue quid & triste imminebat, & ira Domini uidebatur placanda, in sacco & cinere uolutabantur. Sic Hester in magno totius gentis discrimine legitur pro uarijs unguentis caput cinere & stercore implesse, &in ieiunijs humiliasse animam suam. Sic in metu Holofernis, qui cum ingenti exercitu aduersus Hierosolymam profecturus uidebatur, quicunque in templo holocausta offerebant, praecinti cilicio id agebant :& erat sicut scriptum eae cinis super capita eorum. Iob autem illa dicebat. Ago poenitentiam in f uilla& cinere. Et idem alio loco. Saccum consui super cutem meam, di operui cinere carnem meam. Rex quoque Nini uitarum audita Ionae praedicatione, quae ciuitati extrema minabatur, surrexisse de solio suo legitur,& sacco se induisse,&in cinere sedisse. Signum doloris id erat maximum,aspersisse se ipsum cinere. Hinc illa inuitatio Hieremiae prouidentis uenturam perniciem Filia populi mei choc enim nomine Hierosolymam appellat accingere cilicio &conspergere cinere: luctiam Vntigeniti fac tibi planctum amarum, quia repente ueniet uastator super nos. Et rursus. Ululate pastores & clamate: & aspergite uos cinere optimates gregis, quia completi sunt dies uestri, ut interficiamini. Et in lament tione idem Propheta. Sederunt in terra: conticuerunt senes, filiae Sion consperserunt cinere capita sua, accincti sunt cilicijs. Multa sunt huiusmodi in lege ueteri, sed quid illa memoroὸ Quum ipse in Evangelio Saluator de Tyrijs&Sydon ijs dicat, quod si inter eos fictae suissent uirtu
tes,quales & quantae in Iudaea, iam olim in cilicio & cinere poenitentiam egissent. Aptus igitur conuersis de poenitentibus cinis, quo tamen nos, ut signo utemur, quasi eo indicetur humilitatem animi hoc tempore sumendam,& ingentem luctum de peccatis tollendum. No enim magnum est cinere sordidari, sed bene magnum ea peragere: quae illo cinere significantur. Vocatur autem hic primus quadragesimae dies, cinerum dies de more Christiani populi. Cur autem ita uocetur mediocriter arbitror demonstratum suisse. Vertim, ut ad corporum ieiunia reuertamur: de quibus institutus fuerat sermo. Sunt nonnulli, qui seu quod uentrem male moratum circunserant, seu quod ita sentiunt, aiunt hoc quadragen P a rium
118쪽
rium ieiunium non recte&ordine institutum fuisse: nam quum in eo a stinendum sit a carnibus, lacte, ouis, caseo, de huiusmodi rubustioribu scibis , qui pinguius corpora &plenius alunt,& confugere hoc tempora ad Olera, poma, le3umina oporteat, hortus denique summo in honore sit habendus, nisi torsitan piscina, aut proximus fluuius auxilietur suggerens pisculenta obsonia . damnant illi hancciborum discretionem, qua hoc attingere licet, illud non licci, quasi per haec ad Iudaicae legis seruitutem reuocemur . nam illi populo ciborum quaedam genera praescripta, quibus uescerentur, alia penitus interdicta,& horum altera, ut munda, altera, ut immunda habe t. Quum autem Christus morte sua antiquae legis caeremonias soluerit, ac ociosas reddideri si non debuisse populum Christianum similibus institutis onerari, quem iam Dominus libitasset, praesertim quum ipse Dominus iam dixerit,quod intrat per os,non coinquinat hominem, sed quod exit ex ore. Et Apostolus Paulus Dominum sequens. Regnum Dei inquit; non est esca ct potus. Et rursus. Omnia munda mundis, & nihil reiiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur. Idem quasi diuinans futura haec , quae nunc fiunt. uel ceu ξ specula prospiciens impendentia,denuntiat uenturos in nouissimo, qui prohibeant nubere &uesci cibis, quos Deus creauit ad utendum. Et haec quidem a nonnullis iactanturέ qui quoniam non recte loquuntur, perspicuum est eos non intelligere scripturas, quas proferunt: non enim ii ri potest, ut scriptura recte& qui eas intelligunt perperam loquantur: admonendi sunt igitur,ut rcm diligentius explorent, deposita omni contentione. Etenim quaecunque in lege ueteri dicta sunt de mundis &immundis animalibus, ea ad significationcm quarundam rerum dicta,
imb & iussa fuere, quod ne ipsi quidem Iudaei iniiciantur, qui symbolice
degem eorum conscriptana affirmant, sed Iudaeos omittamus. Ipse Apostolus Paulus, qui melius caeteris legem intellexit, & cuius dictis is forum caussa potissimum inniti uidetur, hoc cui denter expressit, cuius haec sunt uerba. Ne quis ergo uos iudicet in cibo aut potu , aut in parte diei festi, aut neomeniae, aut sabbathoruin, quae sunt umbra futurorum. Ecce qu modo cibum & potum, una cum reliquis ueteris legis umbram uocat futurorum, quae iam discussa citduce uenientis Saluatoris. Ea enim, quae illis praeceptis & obseruationibus fuerunt adumbrata, evanuerunt, postquam pleno ueritatis lumine cuncta perfusa sunt , cessare habet imago ubi res ipsa inducitur. Si quis igitur nostrum credat aliquid esse Immundum de cibis, quos Deus humanis usibus creauit, cum Iudaeis faceret,inio di in hac parte Iudaeus esset,si credit obseruationes legis antiquae necessarias ad salutem, hoc uetat nos facere domini uox negantis hominem coinquinari cibo, & uox illa facta ad Petrum, quae ostenso linteo animalium pleno iussit,ut manducaret, nec quicquam illorum immundum putaret. Contra hoc uigilant Apostolicae literae clamantes, omnia munda mundis, & nihil reiiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur
119쪽
ciregnum Dei non esse escam&potum. In nullo aeque uidennir laborasse Apostoli initio nascentis ecclesae, quam, ut obseruationes illas Iudaicas populo nouo non necessarias deiicerent, reluctabantur enim tunc lii, qui alage ad Christi fidem se conserebant, quos magnum crata legis literade a pristina consuetudine rς uocare,& ad Euangelii uiuificum spiritum adducere : scd futuri quoque erant postmodum in Christi grege nonnulli, qui eorum sententia abstinentiam quorundam ciborum tanquam necessariam saluti indicerent quales Taciani suisse dicuntur, Seueriani, Manichaei, Priscillianistae, hos tanquam digito Pr notauit Apostolus, dum uenturos ait in nouissimo, qui prohibeant vesci cibis ad utendum creatis: quorum omnium dogma ecclesia tanquam pestiferum S sanae doctrinae inimicum reiecit. Sed si qua lex nunc prodeat, aut iam prodierit, quae continere iubeata nonnullis cibis, non propter immunditiem , quae nulla est, sed, ut homines mente magis constent, & a uitiis cautius declinent, non debet similis uideri Iudaicae legi, quae ad significationem quori indam nonnulla ciborum genera statuit esse immunda, ct his uescentes uoluit contaminari. Licet enim utraque lex idem iubeat abstinentiam scilicet quorundam, non tamen eadem mens utriusque legis, nec eadem uetandi caussa nec idem modus : haec enim cibum, a quo contineri iubet, non damnat, ut malum & impurum, quod altera facit. Demum in animalibus terrestribus inspicere fissa nc sit ungula, di animal illud ruminet, & in aquatilibus pennas ne habeant& squammas quis non merito irriserit hanc tam tenuem ciborum differentiam quodnis Iudaeis id iussum esset ad praenuntiandum mysteria quaedam, di ideo habitandum illis etiam tunc fuisset in corpore litem,puderet me, ut uerbis utar Origenis dicere hanc legem a Deo datam. Videbuntur enim, ut ille inquit, magis elegantes& rationabiles hominum leges uerbi gratia Romanorum,Atheniensium,Lacedaemoniorum.At ubi abstinentia iubetur a carnibus & uino, quia nimis alunt, & ad uitia procliuiores reddut,nemo reiicere ualeat hanc legem ta prudenti consilio prolata, digna certe lex,quae a quibuslibet populis suscipiatur. Caussa igitur & diuersa iubendi ratio &praecipiendi modus has duas separat leges, ut nequaquam similes dici possint. Vide si Iudaeum adducere possis, ut cibum uetitum sumat, nunquam adduces, morietur citius,quam suilla edat aut leporinam: nihil enim habet dicere, cur si immundum diglutierit, ipse immundus non sit, nulla est in lege exceptio, quae eum protegat. At lege hac, qua interdicitur carnium csus, non alligatur aetas puerilis, aut senilis, & mala ualetudo, his enim personis opus est pleniori alimento: sed si
quis ui hostili compulsus edat his diebus carnes, uel ut mortem euitet, uel aliud magnum corporis malum, peccaturum non arbitror, quoniam quae uenia datur comedenti carnes si male sit corpore affectus, eadem debetur ei, qui iuste timet, ne si carnium esum sugerit, uis eius uitae afferatur, & incolumitas corporis amittatur. Cur haec ita quoniam non dam-
120쪽
nat lex hoc tem pore esum carnium, quia immundae sint carnes, nec quia bonum corporis habitum auferre uelit, sed quia superfluum alimentum demere uult relicto necessario . Ipse Apostolus Paulus, qui clamabat omnia munda mundis, a carnibus tamen Suino temperabat. Dixit enim bonum est homini non comedere carnes, nec bibere uinum . nam quod caeteris proponebat ut bonum, proculdubio ipse praestitit.Nec quisquam nostrum struere nunc calumniam Apostolo potest quod uinum rei j cerit, ut immundum: non enim, quia immundum, sed in uino in luit est luxuria. Itaque Timotheo discipulo praecepit ne aquam ad huc bibat, sed modico utatur uino propter stomachi imbecillitatem &aegritudines frequentes: hoc nunquam mandasset, si uinum, ut impurum quiddam detestatus suisset. Sic ualde reseri, an uitetur cibus aliquis ac potus uirtutis studio , &ut magis cautum sit nobis, an quia immundus sit. Hoc non cadit in Christianos mores, ut aliquid credatur alimenti genus esse animis immundum. Illud uero aptissime cadit, ut credatur praegrauari anima solidiore&pleniore alimento. Quamobrem quum Apostolus dixerit. Bonum est homini non comedere carnes, nec bibere uinum, ex his duobus
alterum, quod dixit de carnibus, inclusum est lege ad breue quoddam tempus finitimum Dominicae passioni: alterum de uino relietum, nec fortassis expediebat de illo in his stigidioribus regionibus idem decerni. Indicitur nunc ecclesiae decreto multorum dierum ieiunium, sed non id decretum passim quemlibet apprehendit, sed considerari permittitur qualiquisque sit corpore, valido ne & succulento, an tenui & infirmo, di ex eoastimari uires& colligi, superesse ne possit tantiim ex ieiunio, quod corpus commode sustineat Itaque nimia alimenti detractio in corporibus etiam ualidis uituperatur,quia non inutile&tanquam emortuum corpus sed modestum magis & quietum praestare ieiunisi debet. Nemo puerum ad ieiunium uocat, nemo senem, non etiam grauida mulier huc uocatur, cui uni duo corpora sustentanda sunt, non etiam nutrix, cuius eadem est caussa quae grauidae mulieris. Aegrotati quodlibet permittitur, imb eum cibum sumere iubetur, quo citius conualescat ita ut reddita ualetudine redditum sibi quoque ieiunium putet: hoc effecit, ut stultum uideretur propter abstinentiam alicuius cibi in aegritudine diutius hominem detinere: qui eo cibo sumpto ualidior factus,posset deinceps melius & sortius ieiunaret non enim tam faueret abstinentiae, qui sic saceret, quam aduersaretur. At nec ieiunare compellitur agricola, nec metallorum fossor, non ferrarius aut tignarius faber, non nauta, non uiator,quo uires susticere operi & labori possint. Et sunt qui ob haec ieiuniorum instituta, ecclesiam non ut parentem piam erga fideles honorent,sed ut impiam nouercam insectentur, quum ea non exigat plus, imo ne tantum quidem, quantum facere possimus. Duabus de caussis si uerum exquirimus ieiunium praecipitur, una ut uitia fraenentur: non enim sollim, ut est penes Omicum, sine Cerere & Baccho friget uenus, sed friget quoque iracundia, obtreiiatio a