M. Antonii Nattae Astensis Opera. De immortalitate animæ libri 5. In Domine Natale, oratio. De Quadragesimali ieiunio, oratio. De poenitentia, oratio. In festum diem Paschatis, oratio ..

발행: 1564년

분량: 267페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

Oratio. 65

est, aut non possum in Occidente, quia in Oriente uersatur . omnem im-pIet ille locum, ut non si necesse huius rei gratia tibi de loco decedere: ac ne illud quidem dicas oportet, non noui cubicularios, per quos mihi sit aditus, uel non habeo potentes aulae, quinae deducant, per quos concilier, tu tu ipse ingredi potes omni tempore ad summum hunc rege, non in luce modo, sed&nocte: tantumque abest, ut opus sit internuntiis ullis, ut ne uoce quidem propria tibi sit utendum , satis est corde ingemiscere de admissis, corde supplicare pro uenia, quoniam internos ille quoscunque hominis affectus prospectat, hoc si durum uidetur, quid fieret, si primis ecclesiae nascentis temporibus nasci contigisset, quibus publice poenitentia peccatoribus asperior iniungebatur Extat Epist Ia Stephani quinti Pontificis maximi ad Astulphum nescio quem uxoricidam. Quae te inquit malum) res impulit, ut legitimo tibi iunctam th ro portionem corporis tui gladio necares quam non insiliantem uitae tuae, neque cum altero nefariam rem facientem reperisti: ita ne agendu, ut filii tui te non parentem, sed praedonem putarent quos tam foede omni bestia truculentior matre orbasti. At parum fui t spiritum & lucis conspectum miserrimae mulieri abstulisse, nisi sceleris mortuam accusares, habes testem tecum facientem: Quiὸ ergo unius testimonium uale. re debuit non modo impedientibus legum sanctionibus, sed etiam aduersus gentium ius, diuinae uocis auctoritatem, quod si uni crodendum fuit , num etiam ei credi debuit, qui & adulter sit & homicida Age poenitentiam & miserere animae tuae in elix, si sortassis Dei clementia refrigerari potest,&a tanto scelere reaeari, antequam aeternis gehennae prematur incendiis. Post haec praecepit Pontifex, si quidem domi immorari suae decreuerit, ac nolit quod utilius esset & laudabi- Iiuo monasterii claustris incluὸi, ac abbatis manum relicta propriae umluntatis libertate subire, ne latus unquam ense muniat, ne carnes edat, aut uinu bibat balnea uitet,conuiuiis ne intersit, a c5munione corporis&sanguinis Dominici praeterquam in uitae extremo abstineat, flere uelit uberius, eleemosynas impartiri, largius porrectusque ante ecclesiarum res sacco indutus orationes fidelium ultro citroque commeantium

suppliciter postulare : denique intelligat perenniter in pane , aqua &sale sibi esse uictitandum . Satis ne uidetur iactatus peccatoriiste conuitio Pontificis Θ si tamen conuitium dici potest uox grauitatis, constantiae, auctoritatis, uox plena salutis: posuit ante oculos homini Dei iudicium, terruit cruentam conscientiam, poenitentiam iniunxit, nemo id ex istimet crudeliter factum. Nulla est crudelitas Med ici,qui serro & igne uulnus aggreditur,ut hominem scrvet,quem perderet,s uulnus palparet. Itaque ut foeditate & putredine uulneris iste aliquando careret, iussus elltenuitatem uictus cultusque obseruare, P. ae multi olim uirtutis & gloriae caussa in illis etiam gentium tenebris susceperunt, acerbiora manerent,s carne posta cum anima nuda tantam labem expiare transitorio igne . S a portcrct.

142쪽

De Poenitentia

portet Nec solum in una hac dutaxat caussa,sed in plurimis aliis uigebathonis quonda temporibus in ecclesia ta clegans,inq; nobile correptionis flagellum. Na qui incestu se macularant, qui deierarat, qui sacro manus admorant, hos oportebat ad salubrem poenitentiae medelam conuolare. Presbytero, qui se in aliqua effuderat libidine, durior adhibebatur ultio, quoniam decem annorum curricula in summa uictus egestate transmittere debebat, permittitur tamen gratiae caussa, ut possit pisciculis, leguminibus, uino mensulam suam die festo exornare : denique pro quolibet graui & infami crimine sanctorum Patrum institutis septennio poenitendum erat ,& ita, ut per singulas hebdomadas bis aut terin pane & aqua ieiunia ducerentur : quin etiam in proditum est de illo, qui latronem sua rapientem aggressus fuerat, & huiusmodi Diaboli

membrum interfecerat,ubi commode comprehendi poterat, ut nonnullos dies poeniteret, non erubescebant poenitere,qui poenitenda committere non erubuerant. Nunc uero quae temporu m peruersitas est & ignauit nulla publicae poenitentiae facies appare omnia seueritatis priscae uestigia obsoluerunt. Hic dicet aliquis, si reditus patet in gratiam, ubi , gnoscens peccati turpitudinem ingemui,& taeduit uixisse secus quam decebat, cur adhuc me poena manet quo enim haec reconciliatio gratia, quae ita molesta & importuna est, ut parta supplicio afficiat amicum non respondebo prius, quam eum, qui hoc dicit de cogitat, interrogem . Cur Torquatus Consul filium aduerius edictum cum hoste conserentem munus, securi percusserit ξ An simultates pater cum filio ullas ξ cum milite Imperator gerebat Incredibile est sine aliqua animi afflictatione ad supplicium sumendum uenisse. Stabant in conspectu hinc liberum charitas illine militiae disciplina. Accusat haec iuuenem Imperatori, excusat illa patri, explicat haec uirgarum s ces & secures, illa implicat, trahit una ad supplicium bellatorem, retrahit altera uictorem . Tandem illum, quem natura cogente diligebat, qui hostem singulari congressu lacescentem occiderat, quem eximiae sortitudinis nomine a cuncto exercitu commendari uidebat, uita priuauit, ne ius legum, maiestasque imperi j illo uiuente occideret. latuit eam rei p. partem unde Ro.Imperi j summa stabat quinhaeredem familiae uidere incolumen. Maluit se ipsum filio, quam iusitaliam orbare suo decore atque fructu. Quid de Zaleuco referam Locrens, qui quum Legislator electus a ciuibus legem tulisset, qua adulteros utribusque oculi amissione puniebat, filiumque eius adulteri j damnatum legis poena subire oporteret: eaq; poena tota ciuitas in honorem patris remitteret,aliquadiu repugnauit.Tandem precibus populi euictus, uiasi sibi,steru filio oculu iussi erui,ne publicae uindictae ius periret, & delictu sua lege damnatu impunitum relinqueretur: partitus poena inter se & filiu essedit, ne quid legi deesse uideretur: non enim aliena, sed domestica corpora poenam illam sustinebant,&quamuis delinquens filius minus iusto sutarat punitus, ipse tamen plus, quia innocens erat. Ergo in magistratu hoc fecerint

143쪽

Oratio. 67

secerint patres publicam disciplinam priuato anteponentes dolori Quid

de Deo omnium genitore putandum est ξ a quo uirtutum omnium exempla manant: num iustitiae eum suae oblitum putamus aduersus illum, qui tot eius salutifera mandata neglexerit, contempserit, infregerit ξ nullam

ne sceleri poenam deberi putabit ξ Iustum est enim, ut qui sibi cupiditatibusque suis indulserit, plusquam debuit,patiatur aspera quaedam contra

quam cuperet. sic enim res redigitur ad aequalitatem,quae iustitiae propria est. Non respuit ingemiscentem Deus, paventem, manusq; acos ad coelutollente sed benignissimo intuitu miserrimu respicit peccatorem.Verunt1 naen in lata clemetiae ubertate iustitiae pariter meminit, nec in tali unquaopere i nferior homine reperietur.Quid enim obtendere contra potest aliquis iuste, cur diuina iussa non implerit num quia impossibile ξ an quia obscure tradita neque bene i ntellecta uel num quia non habuerit adimplendum, quod temporis esset satis Θ uel forsitan, quia si ea impleuerit potimodum sine praemio discedet nihil horum, quid ergo aliud fuit in caussa, nisi quaedam acris & indomita libido, qua impulsi cornua sustulimus aduersus sanctissimam disciplinam,cuius summa est,ut Deum & proximum diligamus, ad quod trahimur omnes duce natura. Nulla enim, ut opinor, tam barbara, tam immanis, tam effera est natio, quae non intelligat Deum prae omnibus amandum accolendum esse, quae non sentiat cum omni humano genere societatem sbi esse quandam, cuius iure est

rum non laedere, sed iuuare potius deceat. Non factum est id, sed multa per iram, auaritiam, cupiditatem, superbiam peccauimus, poenitet, u niam petimus. Quid hic Deus ξ ueniam concedit ille quidem petitam, per quam reconciliatio fit gratiar, attamen iustissimi regis more malefici ultione digna censet, utque uirtutem hominis, pudorem, bonitatem as, fluentibus praemijs ditabit, sic iuuat illum in delicto aliquam animaduersionem nostram uidere, quam utinam in saeculo isto dum licet, sponte ad arbitrium nostrum subeamus,ne deinceps corporibus elapsi alio in loco, quod debetur, duriore conditione persoluamus. Est enim istud diuinae prouidentiae institutum,quo iste mundanarum rerum status pulcherrime duceretur, ut peccatum semper poena sequatur. Hoc etenim deposcere uidetur ratio, quemadmodum de me nuper audistis, & sancti Patres literis tradiderunt, ut pro eo, quod quispiam egerit cupide cum uoluptate, aliud patiatur inuitus cum dolore. Ergo poenam delicto respondentem

non remittit ille, idque ex nobilissimo suo instituto, quod edidit. Sed de

illud quoque cogitandum est, quod s peccata gratis remitterentur absque ullius poenae solutione, leuiora ea arbitraremur,& in deteriora in- dies prolaberemur: Nunc si non ob aliud saltem de poenarum mensura peccatorum grauitatem magnitudinemque expendimus, cautioresque& uigilantiores efficimur, ne post hac tale quid admittamus: nec uero ob

hoc imminui & uiolari gloriam Christi dicendum est, imo potius augeri,

si iustitiam suam ad ullion em peccatorum ualere patitur, & ignorat ne-

144쪽

- De Poenitentia

m o satisfactionem omnem,qua peccata eluuntur,in Christi sanguinem referri: nam extra ecclesiam positis nulla poenarum supplicia ad redemptionem peccatorum suis cere notissmum est. Istud exemplo liquet Dauidis quod diuinae nobis proponunt literae, de quo etiam antea dictum suit. Is quum adulterio homicidium copulasset, correptus Prophetae uocibus ingemuit & sicuit, condonatum crimen reseruata poena: nam statim infantem amassit, quem ex adultera susceperat,& deinceps alium sensit rebellantem filium, uitaeque suar®no insidiantem. Ipse Moses, qui placasse uidebatur in monte Dominum pro uituli adoratione, tamen ubi in castra descendisset, circiter tria millia hominum interfecit: sic enim pepercerat Deus populo, ut eum tamen aliqua animaduersione percuti uellet. Ergo si tanta suerit interior cordis afflictatio, ut sit sufficiens ultio peccatiis in quo illa fuerit, crimine liberatur. Sin uero illa tanta non sit, nec praeterea quicquid gestum est exterius sancti operis ieiunando, orando, misericordiam exercendo, quod satis sit in peccati uindictam. Deus, qui 2 peccatorum nouit& poenarum pondera, & haec illis uult respondere, idoneum adij ciet flagellum: praeponderant autem nunc minimae quaeque poenae uoluntate susceptae his,quae post alio in saeculo maximae necessitate persoluentur. hinc nos non quoslibet,sed dignos admonet Euangelicus sermo poenitentiae edere fructus, qua in re unius cuiusque conscientia c6 uenitur,ut qui plura & grauiora deliquerit, acerbiore dolore mordeatur, uitam studeat futuram sanctioribus laboribus implicare. Proni ittitur eodem Euangelico sermone debitori e carcere exitus, sed non prius quam reddiderit omne,quod debet usque ad nouissimum quadrantem . quo si, ne sermone signincatur minimorum quoque delictorum luenda esse supplicia. o uere stelicem, cui libuerit uiuenti uetera Obruere mala, noum rum multitudine benefactorum, qui quum inspexerit gemebundus,&secum reputarit, quam foede iaceat, quanta ex dignitate propter peccam diuim exciderit, quomodo ueluti membrum a reliquo uitali corpore, euius Chiistus caput sit diuulsum computrescat: appetet ecclesiae uelut piae parentis gremio condi, sistereque statim se uolet sacerdoti, ante cuius pedes locatus, uberrimis affluens lacrymis fatebitur quid in Deum, quid in se, quid in alterum admiserit, non parens iussionibus diuinae legis : euomet inquam illo loco omnis nequitiae suae uirus, deinde ubi ab eo discesserit peccatorum uinculo solutus, discutiet, quid alienum possideat, ut reddat, tum omni studio, ieiuniis, cleemosynis, orationibus uacabit, ut poenam persoluat peccatis debitam, simulque uberiorem Dei gratiam promereatur, uirtutumque in se dona augeantur, nec iuvabit sic commissa lugere, ut Iugenda iterum committat, sed cautionem adhibebit in posterum summam ne labatur. Erit ille quidem placidus& quietus mente, secunda moderate, aduersa laete ferens, uultusque rigorem frontis obunbrabit, serenitas gaudebit de mentis dolore, quem poenitentia delictorum inusserit, ingemiscet tamen, quod nullos illo nomine

145쪽

Oratio. 68

mine antea gemitus edebat: cum omnibus idem bonis humanitatem, pudorem, modestiamque seruabit, bellum cum uitiis unicum geret, acerrime, nulla cum ijs pax, ne induciae quidem . Iniquorum hominum,sbique ipsis indulgentium familiaritates ,& consuetudines, quibus antea implicatus tenebatur, declinabit foeminarum consortium impudicarum tanquam pestem quandam fugerit, illarum aspectunt, tactum, se monem repudiabit, nec ut auis impura ad cadauera, quae semel dimis rit, reuolabit : oculos custodiet suos, ne quid liuide& sordide spectens linguamque ficenabit ne uano sermone diffluat, ferculis & modicis&uulgaribus utetur, sibi uinum & se uino temperabit, quo uenerem continentiae frigore repellat: omnia demum obseruabit rerum, temporum, locorum momenta, per quae resticari animus,&ad uetera, quaedamn uit, compelli posse uideatur. Haec ubi praestiterit ueteri squalore deposito, nouum hominem admirabili luce fulgentem induerit, nemo tanta morum mutatione facta agnoscat eundem: hinc nobis non recte uidisse uidetur Propheta Ionas conquerens Niniuem post quadraginta dies e uersam non fuisse, sicut praedicare a Deo iussus fuerat. Imo uero O' Pr phera praenuntiata uenit eversio, uera loqueris, tecta eadem, & moenia manent, at mutatos spectato mores, deleta est luctu & moerore ciuitas itata uetus peccatrix, haec noua est alia Niniue uirtute poenitendi instaurata. Et haec quidem ad Prophetam solandi gratia dicta sint.Sin autem Dei mentem contemplamur, noluit subuerti Ni uiuem, sed minatus est se uersurum, ut respiscentes illi non subuerterentur. Vtinam Nini uitarum poenitentiam imitari uellemus,&postrati uolutaremur in lac0mis, in ieiuniis, in cilicio, in cinere, non tam acerba mala urbes agrosque nostros inundarenti inando enim aduersus cunctam Italiam ira Dei acrius exarsi se ualida pestis populos exhaurit, debacchatur gladius bellici fur ris uniuersa pene metens, tellusque ipsa, quae communis dicitur esse parens, ceu infesta nobis, quod eam toties humano cruore foedauerimus

maligne fiugum alimoniam ministrat, ut stat acerrimis his flagris Deus peccata nostra, ut est apud Prophetam. Quid ita ξ quia nos aclictionis corde & doloris oculis non satis ex dignitate illa ui stamus: non enim dici potest modica illa & exigua esse delicta: nam quum fames, pestilentia, bellum uno tempore ingruant, nonne res ipsa clamat tantos adolestere uitiorum morbos his in oris, ut ad illos obterendos parum fuerit unius generis hostem adhiberi Illud omnino satendum est, arduam esse poenitentiae uiam& laboriosam, sicut reliquarum uirtutum, eaque de caussa terreri pluresne ingrediantur, sed si magnum est bonum exui peccatis,& diuinae reddi gratiae, aut negligendum est id bonum, aut si assequi curamus, suscipienda est omnis molestia, qua ad illud peruenitur. Simialis est poenitentia baptismo , quia utrunq; hominem innocentem statuit, sed dissimilis in eo, quod baptismus momento id perficit omni sorde a tuta, at poenitentia diutinum laborem des derat, ut par satisfactio pro peccatis

146쪽

D: Poeni tenti a

peccatis reddatur. Itaque quidam ueteres non absurde poenitentiam la boriosum quendam esse baptismum dixerunt. Neminem autem tam ni demesse existimo, ut putet de uno crimine poenitentiam agi & ueniam praestari, alio in delectatione retento, nec per consessionem exposito: naquem peccare adhuc delecta bonus no est,& si bonus no est, non placet Deo, &quu Deo no placeat, quomodo uenia impetrauit Mihi uero iam haec impietas uideturai qui ipia no omnia peccata deseres, sed in quibus. da adhuc permanens,audet sperare ab eo,qui summe iustus est de omni bus uenia uel de quibus da, quasi uenia diuidi possit: Deus autem aut totudimittit aut nihil nec hominem partim accipit, partim rei jcit, sed eu quino stat totus pro illo descrit; nec dignit habet,que aeternae salutis praemiis adornet; potest aliquis,qui alteri pluraliarii externaru reru debeat,impcitrare salua amicitia a creditore liberatione unius aut duoru ex pluribus, quae debet. Non idem in eo, qui pluries uel pluribus de caussis apud eundem offenderit ridiculus enim esse qui in plurium offensarum accusatione unius tantum aut alterius peteret ueniam reliquis praetermissis. Simulata uideretur esse haec ueniae petitio: nam si uere ex animo flueret, eandem de Oaens somnibus oportebat esse petitionem, quoniam eadem petendi esset caussa, quod scilicetis offensus esset, qui minime ostendide. buit. Simulatam igitur dico eorum poenitentiam. quos quorundam&non omnium poenitet admissiorum. Scio notatos a sanctis Patribus eos, qui patrata lugentes,iterum lugenda patraren tanquam ueniam non poscerent subditi, sed subsannarent superbi. Omnino nihil foedius, quam canis rediens ad uomitum,&sus ad pristinum uolutabrum. Non enim ob hoc quis accipit ueniam praeteritorum,ut existimare debeat peccandi licentiam sibi in posterum datam, sed interdictam. Si quis tamen quodam tempore de omnibus admisis uere& sertiter poenitentiam egerit,&postmodum similia uel grauiora facere aggreditur, non est dicendum priora crimina, quae semel dimissa fuerint & deleta, reuerti; nouorum tamen criminum reus tenebitur, ad aetema res egadus supplicia, nisi rursus pro istis ad poenitentiae medicinam sibi ipsi, uel peccatis potius iratus cofugiat. Non enim semel tantum pinnitentia prodest, sed saepius, si quoties crimina repetuntur toties illaues etatur. Nullum unquam peccatum

indelebile poenitentia reliquit,magnaque Dei benignitas magnumque in eo humanae salutis studium, qui quoties hic hostis nascitur, toties illa hoc gladio iugulari permiserit. Ergo si quis etiam saepius ceciderit, non desperet de salu te, sed de poenitentia confidat, & ad eius medelam con sugiat. Non est tam graue uulnerari in praelio, iquam post susceptum uulnus se ipsum negligere. Mercator di si naufragium fecerit, non desistita nauigatione sed reficit rates quassas indocilis pauperiem pati; atque ita

pristinas reuocare nititur diuitias . Multos etiam in certaminibus uictos ccrnimus coronam postmodum meruisse. Iaia uero miles qui in acie

uim hostium impetumque pertimuit, dc fuga sese eripuit, acrior serpere

147쪽

Oratio. I 69

dit ad pugnam , uictorque discedit. Quod si isti conantur resarcire detrimenta leuioribus in rebus suscepta, quanto magis nos conuenit laborare, ut post multos etiam lapsus resurgamus,&dignitatem animae recuperemus una cum salute, obtenta ab indulgentissimo parente remissione peccatorum. Ista est remisso peccatorum, quae tantum fit in ecclesia ob

Christi sanguinem: hanc Christus secum aduexit,& Apostolis tradidit praedicandam. Alijs extra ecclesiam degentibus peccatum quodcunque imputatur, quia quomodo illud deleant, non habent, nullum infidelitate nequius peccatum . Hoc uno peccato reliqua retinentur. Existimauerunt olim ueteres in illis gentium tenebris crimen homicidij purgari ablutione corporis, quos unus illorum Poeta increpat dicens. Ah nimium faciles, qui tristia crimina caedis Fluminea tolli posse putatis aqua. Crediderunt alii consecrationibus quibusdam & deuotionibus & sacri fi cijssolutionem sore scelerum, sacrificulos nescio quos, & uates S circulatores, &nonnunquam magos adhibentes, quae omnia malorum Daemonum arte illis fuerant inculcata. Illud tenendum, quod poenitentia delictorum fidelibus duntaxat sit salutaris, pro quibus Christus suum pretiosissimu effudit sanguine & mortuus est. Hoc unum est sacrificium, quod coelestis parentis ira aduersus nos iam ab initio generis nostri commotam placauit. Hoc illud est, quod abluit foeditates nostras sanguis scilicet agni illius coelestis: huic uni remissio omnium delictorum nostrorudebetur. Nec me latet in lege ueteri animalium sacrificia pro peccatis oblata suisse, sed eodem res redit, quia illorum sacrificiorum ministerio peccata tunc delebantur, propterea quod figuram gerebant huius ueri sacrificii, quo se Christus uictimam in ara crucis pro uniuersi generis saltite obtulit. Quemadmodum olim statuae Imperatorum ad ipsas consuagientibus erant contra iniuriam subsidio, non quod uis ulla inesset statuis, nam uel aes erant, uel marmor, uel ebur, uel aliud quid huiuLmodi, sed quia referebant imaginem principalem. Sic sacrificia illa ustera opitulabantur, non quia ipsa per se essent aliquid, sed quia in similitudinem huius maximi & uerissimi sacrificii fuerant formata, eiusque

exemplum praefercbant . Natura tamen humana adhuc ueluti aegra iacebat. Nemini ante Christi mortem ad coeli ianuam aditus fuit. Vt enim tempore ueteris legis diligeret Deus uiros sanctitate fulgentes, uniuem sam tamen adhuc nostram oderat naturam, donec aduentauit iste, qui meritis passionis suae hanc illi conciliaret. Caeteriim ne quis tantum credat poenitentiam peccantibus aptam, Ioannes, qui praecursor Domini cxtitit&Baptista, cuique ab uteri usque materni latebris sanctitas diuinitus inusta fuit, ita ut capitale quicquam nec uellet nec posset admittere, qua tamen asperitate uictus Iordanis coluit fluenta eremumque ins dit non alia ratione id uideri debet factum, nisi quia illa ad uitae oria mentum pertinere uidebantur. At contra Paulus gentium doctor corpus

Τ castigabat,

148쪽

De Poenitentia

castigabat,&in seruitutem redigebat, ut uitiis occurreret: uoluptatem metuebat titillantem, eiusque sensibus suauiter affluentem,quam ut prosterneret, & laborabat unus plurimum, & uigilabat: & continuata idem ieiunia ducebat. Ex quo apparet non modo his, qui corruerunt, sed si qui stare cupiunt &in uestigiis innocentiae permanere, salubrem his etiacsse poenitentiar modum, quem sancti etiam uiri, ab omni grauiori crumine agentcs procul, ad illustranduin tamen eorum uitam arcte tenus

runt. Laetitiam uero in coectesti regno ingentem agitari inter Angelos super peccatore poenitentiam agente,Euagelico sermone patefactum est:sua igitur stationem,uigiliam, praecepta monitaque salutis saepius ingesta uoluisse, patriamque chelestem nouo ciuium incolatu exaugeri laetantur. Vtinam corum cxplere uotum tamque sancto stui consortio, & una in beato illo regno diuinae Maiestatis potentiam , bonitatemque collaud remereamur. Parum mihi uideor dicere, si dicam, quδd tunc regnabiamus, sed uerbi caussa ita dicatur. Nunc non huc intrauimus ut rese' mus , sed ut sub diuo trepidisque in rebus 'duremus, & adueruis antiqui serpentis insidias, sensuumque illecebras pugnemus,&itauiam ad futurum regnum nobis paremus. Legi in tractatibus quibusdam nonnullos dicere sine lacrymarum decursu de fluxu persectar poenitentiae munus e pleri non posse,nulla re melius,quam lacrymis interceptam reddi astrusit salutem, quasi lacrymarum undae de oculis ubertim cadentes aeterna incendia peccantibus supposita restinguant, seu quasi apud Deum, ueluti in codice annotata sint crimina, spongia autem quaedam animi sit dolor, quae fictu turgida literas nostrae turpitudinis abstergat. Laboraui inquit poenitens Propheta in gemitu meo. Videte quales &quam crebri gemutus , propter quos laborasse se dicit: non est satis, quid in posterum polliceatur,audiamus. Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo. quod stratum quem lectum nempe, ut pinor libidinis suae uolutabrum. Ecce pium Prophetam irrigui lacrymarum sontibus sordes abluentem suas. Ecce cuius oculi continuis noctibus a fletu nunquam conticescunt, donec ira, sororque & minae coel stis Iudicis conticuerint. Hoc Princeps praestitit Apostolorum Petrus, qui abnegato Christo egressus soras fleuit amare, hoc & Maria Magdal nae, quae dolore concitapeccatorum super conuiuantes ingressa est, &la comas Domino inter epulas obtulit. Ad has lacrymas, quoscunque peccatores uocant, siue in risu sint, siue in fletu: monendo alteros, ut risum lacrymis, alteros, ut lacrymis racrymas,uel lacrymarum potius caussam

commutent. Quid ego hic asseram, nisi illud Poeticum Θ. Et lacrymae prosunt, lacrymis adamanta mouebis. Recteque Hieronymus, qui lacrymarum uim insuperabilem,&ad omnia impetranda cificacissimam penes coelestem parentem arbitratur. S tis durus uidetur, cuius mentis dolorem grauem fluentes oculi non declarant . Vcruntamen multos suspicor his auditis illud Plautinarum lit

rarum

149쪽

Oratio. 7 O

rarum allaturos in medium , Pum ex non aeque aridus est, siccoculum genus nostrum semper fuit. Clamabit hic quispiam, quo me uocas Θ quo impellor non mihi putres possunt esse oculi, non uuidum pectus, lacry- .marum defluxu, arent mihi haec loca, num me naturae uim afferre iubesὸ At illi lacrymas petendas suppliciter & enixe a Deo dicunt, quas tribuet si tanto munere dignos iudicabit,eliciet impulsus diuinus ex lapideo corde lacrymarum flumina, sicut&codem auctore petra quondam in dese in Mosis uirgapercussa euomuit sitienti populo undarum fluenta,quod,liquum omnia fecerimus, lacrymula exprimi nequeat, has sitienter appetere , harum ardore flagrare, non minoris meriti esse putant, quam intemdum illis abundare: quibus omnibus, & si assentior, ut quae ab illis pro Iata sunt uiris, qui & uitae & doctrinae sanctitate sulserunt, attamen istud, ut non contemnendum , sic non tam magnum esse arbitror. Non enim sollim dimittuntur peccata, si quis luctu, lacrymis, lamentatione se linium confecerit, aut etiam ieiuniis& abstinentia carnem macerauerit &aresecerit; sed multis quoque alijs rationibus remissio delictorum in e clesia contingit.Nam in baptismo & in passione martyrii dimitti quaecunque peccata,dubitat nemo. Similiter in cleemosynae largitione, dicente Saluatore, Date eleemosynam, & omnia munda uobis eruntased ii peccata ex corde fratribus nostris dimiserimus, peccata quoque nostra dimi tet nobis coelestis Pater. Item quum peccatorem quispiam ab errore impietateque reuocauerit, non tum animam illius, uertim etiam suam saluam faciet. Credibile est etiam per abundantiam charitatis fieri remissonem peccatorum: nam ipse Dominus dixit. Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Et Apostolus. Charitas operit multitudinem peccatorum . Hoc fit ubi quis inimicum dilexerit, eumque beneficio prosequutus fuerit. Vel si pastorale gerens pedum posuerit animam pro ovibus. Arbitror quoque dimitti peccata illi, qui mala litimanae uitae tanquam a Deo iure sibi insidia aequanimiter tulerit.Non enim seu stradictum est a Domino. In patientia uestra possidebitis animas uestras. Videtis quot & quantis modis poenitentes redimere queant peccata: non adeo truculentus Deus, ut non multipliciter languentibus subueniat, licet his uel illis uti medelis,quemadmodum occasio tulerit: alia alijs me liora. In primis ego censeo si quis me uti uellet consiliario ut uere poenitens propriae mentis motus, per quos tanquam per efficenes equos in deuia raptum & attractum se uidet, studeat abiicere penitus ac praecidere, ut nihil illorum supersit. Alexandrum magnum Macedonum regem, dum per iracundia & uinolentiam in conu iuio familiares quosdam suos& amicos trucidasset, postquam se collegisset, ferunt id factum tam aegre& acerbe tulisse,quod sibi ipsi manus pene inferre uoluerit: quod si seci L. set; non cruore suo una cum uita effuso culpam eluisset: sed malum facinus deteriore facinore cumulasset. Non in corpus saeuiendum erat, sed

in mentis libidinem, quae ad facinus impulerat. Debuit ille igitur pedi T a specta

150쪽

De Poenitentia

specta & pertractata sceleris su i natura,odio teneri acerrimo humanae nequitiae & imbecillitatis,quo odio ueluti fulmineo gladio armatus uoluntatis suae motus capite mulctaret, ita ut ea parte animi immortuus Alexander nihil appetere, nihil concupiscere posset, ea tantum faceret citractaret, quae mentis ratio, quae diligens disquisitio, quae prudentiores amici censuissent. Sic faciendum bonis omnibus,&his praesertim, qui iam offenderint, ut uoluntate propria abiecta, uel odii potius illius, de quo ante dixi mucrone transverberata , nihil agant aliud, nisi quod mandata Dei loquantur, non habere arbitrium mentis suae putent, sed operarios tantum se intelligant diuinae uoluntatis: quod minatur Deus , timeant: quod postulabit, tribuant: quod immiserit, suscipiant: qua ire iusserit, cant: quae relinqui mandauerit,abij ciant: & demum, quae

praeceperit, exequantur. Multi profitentur sese mortu uos esse peccato, qui deinceps inuident, cupiunt, rapiunt, ambiunt, superbiunt, irascumtur, quorum nihil mortui faciunt, nec facere possunt. Atrem tam necessariam, tamque utilem re ipsa non nudo tantum nomine habere oportebat. Frustra teritur corpus inedia, frustra facultates bonorum eleemosynarum gratia exterminantur, nisi sensus motusque mentis nostrae saeculi carnisque blanditiis immoriantur. Cogitandum assidue crebraque m ditatione uoluendum,quam uanum,quam inutile,quam foedum, quam insanum peccare honorum, pecuniarum, uoluptatis caussa: contra,ques

honestum, nobile, fructuosum sequi toto pectore Deum, qui uirtutum omium sons & origo, qui tum singulis, tum uniuersis hominibus tot &tanta dilargitus est, quanta & difficile esset cogitare, & arduum enum rare dicendo: moriamur ergo nobis metipsis: denuntiemus amicis & 0- miliaribus nostris nos esse mortuos, uitam nostram totam iuxta Pauli sententiam in Christo abditam & inesu sam manere; si quaerant, illic inuentores, eosque ut idem faciant, adhortemur. Caetera multa, quae propinnuntur ad salutem, partem eorum differre, partem omittere possumus, hoc unum a peccatis resipiscendi & Deo se se ipsum iungendi statim & necessario arripiendum, & omni studio amplectendum, ita ut nunquam dimittamus,si modo,qui nunc terrigenae sumus,caelicolae aliquando fieri cu

pimus: & uerae illius immortalitatis immensis perstui gaudiis cogitamuri

SEARCH

MENU NAVIGATION