장음표시 사용
151쪽
ORATIO. ANDEM illuxit & ad nos redi jt ille dies, qui Paschatis nomine signatus ad meliora assidue trans undum docet, & gratissimarum nobis rerum mea moriam instaurat,& qui dies Domino dicatus octava quaque luce renouatus gratissimum sui conspectum mortalibus exhibet&ostentat. Nulla rerum mentem inficere hoc tempore molestia debet nulla aliqu a csse cura,quae conturbare possit. Et Mnimum, & uultum,& sensus, domosque totas exhilare oportet, & clarisse simum hunc diem diuino donatum munere cum coniugibus & liberis omni laetitia & comitate celebrare. Nam si immortalitatem animorum nostrorum avide complectimur, de sue ea re tam libenter credimus, &audimus, quod adueniente lato extingui meliorem nostri partem nollemus: non minore laetitia, ac gratulatione spem resurrectionis corporum nostrorum hodierno die oblatam retinere debemus, atque haud scio an
prope maius istud debeat esse gaudium: propterea quod animi nostri pe
renniter uiguerant, nec ad interitum peruenerant, corpora autem a mor
te foedata corruptionem induerant, quae ad osticia uitae reuocari proponuntur. Quod si ante actis diebus propter memoriam Dominicae Gucis ingentem animo dolorem hausimus, ac in acerbissimi luctus moerore uersati sumus, piaequae lacrymae squalentia per ora fluxere, miserantibus nobis, quod innocens de aeterna persona mortalium caussa, ct alieni sceleris nomine tam grauia tamq; acerba pertulerit. Vberem merito &summam ac inauditam laetitiam afferre debet is dies, quo Christus amor delitiaeq; nostrae inferno iam exhausto ac perdito a sepulchro uiuum se esserens deuicta morte triumphauit. Fides, quae moriente Domino una cum illo de
fecerat, nunc pariter cum eodem reuixit,&quam foeda& infamis crucis mors abstulerat, hanc ingens& inauditum notuae resurrectionis miraculum retulit atque etiam auxit, uberioremque multo & ornatiorem en
fecit . Quodque quadrages mali ieiunio palluimus,nunc largioris uictus remissione
152쪽
remissione uti possumus, quin etiam ubi lucere coepit, in sanctissimis delubris, inter ipsa nitentia altaria, ante augustissimas diuorum erigies coeIesti pabulo saturati sumus. Ac mihi quidem cum festa omnia summa religione ac pietate colenda uidentur, quorum initium non mortalium cogitatio, sed diuina iussio attulit, tum maxime istud quo ad sacratissimae mensae dapes admissi sumus, sanctissimum ac religiosissimum uideri debet . Quod si quotannis summo atque eximio studio ac apparatu , atque ingenti populorum concursu Hierosolymis quondam hoc tempus Hebraea gens celebrabat, quo hostias offerre in templo & sacrificare,& agna per domos solemni more manducare solebant: quanto nos ardore succcendi, quanta animi pietate impelli oporte apud quos uera omnia extiterunt, quorum illi simulachra tantum ac sormas tenebant: quin etiam sanctissimi iam ante Prophetae, quum istum diem aduenientem praevidis.sent, exultauerunt, ut eximium & salutarem futurum . Nos qui prehendidimus& tenuimus, quo mentis iubilo, qua spiritus dulcedine, quae nunc gesta sunt, conuenit uersare atque contemplari. Hic dies ingentem
attulit laetitiam Angelicis choris, hic sanctis Patribus de inferno lacu erutis; hic Mariae, hic Apostolis, discipulisque Domini; hic infinitis alijs Christi cultoribus summa pietate praeditis,cum quibus nos decet gaudia copulare, non de re gesta sollim, sed de illorum quoque gaudijs uoluptatem capientes. Mihi uero non uos tantum & reliqui ridet alumni, sed animata cuncta & inanimata, quae oculis menteque circunspecto, commouere se laetitia, de in gaudium quoddam prorumpere uidentur: rident tem pli huius parietes, hae arae, rider coelum, ridet acr, iste purissimus, ridet ipsa quoque tellus uernans iam norribus, Sol quoque ipse, qui moriente Domino obscurior factus est,mihi nu ne uidetur solito fulgidior illuxisse. Neque uero ego in hoc couentu,qui & dignitate amplissimus & frequentia celeberrimus, & iudicio eruditissimus est, mihi nunc assumo, ut explicem, quae in resurrectione Dominica sunt gesta, quemadmodum incesta & perfida Hebraeorum gens sepulchrum Christi lapide lapidem custodibus munierit, ut terremotus factus, perterriti illi discesserint. Angeli mulieribus cadauer quaeritantibus se ostenderint, resurrexisse nuntiarint quomodo deinde Christus ad Apostolos processerit contrectandumque sese praebuerit, atque etiam cum eisdem sessitarit, cibumque una sumpserit, quo ad omnia certiorem noua uitae fidem facerent: haec enim iam uobis Euangelica lectione innotuerunt. Attendere tamen licet, ne quisa quopiam ficta, uel temere credita posset criminari, iccirco & a pluribus uilium Dominum Is s ubi, & ab eodem plurima uerae resurrectionis argumenta allata. Ille enim qui tam admirabile opus uno tempore effecerat, uarie haesit fidelium cordibus, & mulieribus quidem cito, maribus ta dius resurrexit. At mulieres illae, quae cito crediderunt, sibi m uitlim, p seris parum consuluerunt. Apostolorum de discipulorum cunctatio,&curiosa disquisitio calumniantium ora obstruxit, effecitque,ut nihil erro
153쪽
m interuenire posse uideretur in caussa tam diligenter ab illis cognita &explorata. Ipsum nanque Dominum quoties uiderunt quoties audierunt λ nonnulli etiam tangere uoluerunt. Non possum hoc uobis narrare planius, quam ipsa Euangelica prodat lactio. Venit inquit) Iesus de stetit in medio eorum,& dixit. Pax vobis. Ego sum, nolite timere: Et quum conturbati & conterriti illi existimarent se spiritum uidere, dixit eis: Quid turbati estis, & cogitationes ascendunt in corda uestra ξ Vidcite manus meas & pedes, quia ego ipse sum. Palpate & uidete quia spiritus carnem &ossa non habet, quae me uidetis habere.Sed huius quoqueret Ignatius, qui tertius a Petro An tiochenam rexit ecclesiam, in epistola ad Polycarpum Smirneoruni Episcopum praebet testimonium quemadmodum a Hieronymo quoque relatum est Asserit nanque se Christum in carne uidisse etiam post resurrectionem &una affuisse cum Petro& alijs,quum dixit. Ecce me. Palpate&uidete, quia non sum Daemonium corporale. Et statim tetigerunt eum,&crediderunt. At non semel, sed saepius id factum, ut dixi. Illorum ergo obtutus, noster obtutus suit, noster etiam auditus, noster quoque attactus, si quidem per ea,quae tunc gesta suere, tantae rei necessario credendae fidem hausimus certiorem. Haec est gloria fidei nostrae, quod is,qui in aeternum extinctus credebatur, te tio reuixit die, tanquam non mortem, sed somnum induisset. Mortuus est, quia uoluit, surrexi quia potuit: quorum alterum immensae clementiae iterum inuictae uirtutis sui utrunque fuit in eius potestate. Ipse iam antea ad discipulos loquens dixerat.Potestatem habeo ponendi animam meam,&potestatem habeo iterum sumendi eam. Mortuus est quando uoluit, cuius rei argumentum est, quod quum emisit Spiritum uoce magna exclamauit, quod hi, quos infirmitas ad mortem compellit, sacere
nequeunt: uirtute ergo propria posuit animam, rursus eadem uirtute recepit. Hanc resurrectionem ueteres Prophetae cecinerunt: nam in Psalmorum opere legitur. Ego dormiui, & somnum coepi, quoniam Dominus suscepit me. Quid ΘPutamus Dauidem regem eundemque Prophe tam,sicut magnum aliquid pronuntiasse,quod somnum coeperit,& deinceps exurrexerit, quod quotidie contingit omnibus, stulte profecto ita loquutus fuisset, nisi ad corporis mortem, eiusdemque resurrectionem illa uellet referte, quae transpositis nominibus sub imagine somni & exurrectionis dicuntur; nec de se illa loquitur Propheta, sed per eum hanc uocem emittit homo ille, quem Dei uerbum ita suscepit, ut una cum eo fieret Deus. Et alibi idem Propheta ex eiusdem persona loquens. Propterea laetatum est cor meum, de exultauit lingua mea, inua per & caro mea requiescet in spe. Quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum uidere corruptionem. Hic aperte caniatur descensus Christi post mortem ad inferos, ut non sit illic futurus perpetuo, utque corpus eius in sepulchro iacens more caeterorum cadati agm non corrumpetur. Non mortuum colimus i quod olim infideles r
154쪽
Iigionis nostrae hominibus exprobrabant, sed uere uiuetitem, imo ipsus uitae auctorem, qui facilius de sepulchro mortuus, quam alius de lecto surgeret soporatus. Non expressore ullo signo Christi diuinitas comprobata est: Veteres Prophetae alios quosdam, at non se ipsos, & illos non in perpetuum, sed ad breu e quoddam tempus a morte reuocarunt. At seipsum Christus restituit iam mortuum in perpetuam uitam, quod effici non potuisset, nisi ab eo, qui Deus planc & homo fuisset. Hinc quarentibus quandoque Iudaeis, ut manifestissimum aliquid afferret Christus, quo se filium Dei ostenderet, ad suturae resurrectionis miraculum illos
reiecit, insinuans id tunc magis, quam proloquens aperte: dixit enim quod nullum traderet signum, nis Ionae Prophetae, qui triduo beluae praecordiis retentus,postmodum integer effusus est. Rursus soluerent templuillud quod triduo ipse reficeret: De templo autem corporis sui ille dicebat. Ionas uer5 ita fuit in uentre Ceti, ut depolitum & non praeda esset: Sic Christi corpus terrae utero receptum fuit, ut custodiretur ad breue quoddam tempus, non ut etiam absorberetur. Triduo antea pendente in cruce Domino Iudaei caput agitantes dicebant. Si filius Dei est descendat nunc de cruce & credimus ei. Noluit descendere, quod poterat, ne conuitiorum dolore commotus,uideretur illud secisse. Nunc quid possit, ostendit, nam quam facile non moreretur, nisi uellet qui iam mortuus , ubi uoluit reuixit ξ uoces insanas Iudaeorum antea patientia, mox
potentia superauit. Ostendit sc Dei filium, non de cruce surgendo, quod illi quasi uicto illudentes poscebant; sed quod est admirabilius de sepulchro. Apollonius Tyanarus, quem e gentibus quidam ausi sunt impie Christo domino comparare, ob mirabilia quaedam, quae fertur effecisse: Is apud illos tantus, tamen non solum se ipsum, sed ne alium quidem quenquam in pristinam uitam reposuit. Sed quid unius Apollonii memini ἡ Nunquam in gentium literis legi, quenquam Deorum suorum γpe ab inseris retractum, sicut in codicibus nostris Dei summi inuocatio. ne a Prophetis & alijs sanctis uiris factum legimus. Orcum irremeabilem esse dicebant, & Plutonem inserorum regem inexorabilem, ut quenquaremitteret, & priori uitae redderet: quanquam Plato finxit quendam reuixisse, finxit uero, ut ex eius persona narraret, quae apud inferos fierit' se putabat ; maximum certe opus resurrectio, soli diuinae potentiae assignatum. Haec paucis isto in saeculo contingit, quae in fine saeculorum omnium omnibus dabitur, ut sors tan in serius disseretur Deo maximo illud
peragente, Daemonum autem, aut alterius cuiusuis potestas ad eam rem
concipiendam, inualida est penitus & inepta. Sed, ut ad Christi resurrectionem redeam, uidetur ille non subobscuris tantum sermonibus, sed apertis praedixisse saepius Iudaeis, quod morte illata, in diem tertium resurgeret. hinc illa addita custodia sepulchro usque in tertium diem, ne ablato cadauere resurrectio fingeretur. At praenuntiata explens ille tam uiuus de tumulo hodie prodijt, quam olim d e matris utero, tam & si in
155쪽
ter Illamnatiuitatem & hanc resurrectionem plurimum disserat: natus enim cum mortali corpore dol oribus obnoxio resurrexit cum immortalio incorruptibili, quod opus solius est Dei. Nunquam id antea factum nunc primum humanum corpus immortalitate circunfulgens apparuit, i& in conspectum multorum oculis se dedit: ergo clarissime nunc diuinitarem ostendit suam,&spem etiam resurrectionis corporum egregiam nobis tetendit. Hebraeis tanta in re, quid faciant non habentibus, neque se recte explicantibus. Nam si factum affirmant, quod nos factum pleno ore asseueramus, diuinitatem Christi resurgentis de mortem ipsam ut ita dicam, perdentis agnoscant necesse est,sin negant, quod facere uidentur, reddant Christianis petentibus di omni conuitio eSagitantibus cadauer, imbre tunc recenti proferre, diuulgo ostendere debuerunt: nam ne clam surripi, uel aperte eripi possit, tumulum obsignauerunt, horribiles armatorum custodias circundederunt. Accidit peroportune, quod nemo antea illo sepulchro conditus fuit, ne qua dubitatio nasceretur, qui sitam illorum ibidem storum surrexisset.In petra etiam excisum illud monumentum nam si humatus Christus fuisset, exacuentes ingenia H braei fingerent fortasse discipulorum quosdam subterraneos ad tumulum egisse cuniculos, fusiosaque humo per ocultos meatus auertisse. At enim milites inquiunt illic positi nobis renuntiarunt ipsis dormientibus uerisse discipulos declam corpus tulisse. O praeclaram uestram responsionem Hebraei, risu publicitus eiiciendam. id est hoc Dormientes t stes producitis. Vere ipsi magis dormiebatis, quum somniculosis hominibus custodiam des astis, nunc etiam stertitis, qui postulatis iis credi ;qui in semnio uisos sibi discipulos in sepulchro uersari retulerunt: nam uigilantes ut dicitis,illa non uiderunt. Quid praeterea illa uolunt sibi linteamina & sudarium illic relictum An non facilius potuit a discipulis, si
surtum meditarentur, corpus uinctum una cum linteis auferri, quam motam sibi ipsis nectere in soluendo Θ quum furum sit properare, ne deprehendantur. Adde quod ne facile quidem rsitan fuisset auelli linteam iuna a corpore myrrha dc aliis unguentis delibuto, sicut erat tunc mos Iudaeis sepeliri.Tota igitur res commetitia nullo probabili clauditur exitu quod si de fraude discipulorum adhuc querantur, mirabor, si misericordia ducti in illos animaduertere noluerunt, qui inuisum cadauer tot custodiis septum surto amoliti dicerent . Quam pro se uocem potest ueritas fundere clariorem ξ Christum naortuum esse omnes uiderunt: nam mors eius publice spectaculu praebuit. Itaq; no possut Iudaei dicere, quod cla alicubi uiuus occultatus morte simulata triduo postea tanqua rediuiuus prodest,quin etia sepultum suisse,negare non audent.Nam Iosephus& Nicodemus uterque ex hebraea gente, ambo iu sti, ambo cogniti, illud pietatis munus impleuerunt, denique ipsi, ut sepulto custodiam addiderunt, mox die tertio sepultus resurrexisse palam nuntiatur. Quid facere oportebat eos, qui fidem eleuare huius resurrectionis uellent , Nonne
156쪽
proferre in medium cadauer sepulti, qui de uillneribus: deque tot plasgarum uestigijs facile agnosci potuisset, uel si qui surto subduxisse uiderentur, nonne tanti criminis reos ad magistratus suos producere, iudicio persequi debuerunt Cur non compulsos ipsum fateri surtum, atque adeo prodere, ludibrio habuerunt, uel potius exterminarunt ξ Quum nihil horum hi fecerint, qui religionem istam extinctum iri cupiebant, quod facilMactu fuerat, quum ciuitatis essent Principes,&magistratus obtinerent: res ipsa indicat resurrectionem uere factam, cui nemo aduersariorum, nisi nudis uerbis repugnare ualeret. Cur autem id diligentius exquirere & examinare nolueruntὸ Illud profecto in caussa, quod timuerunt, ne haec resurrectio tanto certiorem fidem caperet,qnanto uehementiori studio explorata fuisset. Itaque flentio& obliuione eam tegere &paulatim evanescere malebant; sed non id passi Discipuli, non Apostoli, qui iussi a Domino fuerant hanc resurrectionem cunctis gentibus praedicare. Testimonium ferebant illi undique, quod Christus resurrexisset, nam post crucem, postq; triduanam sepulturam uiderant uiuentem : Res autem euenit ipsis contra, quam putabant, quin perpessi sunt, quod perpeti solent plerunque hi, qui diuinae prouidentitae reluctantur: nam per quae reluctantur,ijs prouidentia sibi locum facit: sicut in his, quae circa Ioseph olim gesta fuerunt, apparet. Venditus fuit a fratribus ne illum adorarent: at ea uenditione factum est, ut adorationi praevisae esset locus. Sic isti nolentes resurrectionem fingi, monumentum signauerunt, cust0des adhibuerunt: at ea fuit caussa, ut nullo modo ficta uideatur: nam si neglectum fuisset,&incustoditum cadauer, potuissent altiloquo sermone dicere fuisse illud furatos discipulos& occultare, idque illis suisse sa-cile non signato lapide,nullo adhibito custode. Nunc tam diligenti solertia armantes se aduersus discipulos, nihil in illos obiicere ualent,& relinquitur illud factum, ut resurrexerit Dominus, cui rei latissimum Apin stoli& certissimum perhibebant testimonium,ut pote quod ipsi uidissent& tetigissent: & quanuis uniuersa non crederet multitudo, crediderunt ex Iudaeis tamen plures, nam quum Petrus Apostolus concionatus apud eos esset de hac resurrectione, uno die tria hominum millia, altero quia que millia ad Christum conuersa sunt. Iosephus quoque Hebraeus, qui uelijsdem temporibus, uel non multo post fuit, in duodevigesimo ad'tiquitatis Iudaicae libro Iesum fui Christum in lege praenuntiatum ivtetur, eiusdem praedicans resurremonem: nam hoc maximum mirac
Iorum omnium fuit, idque Christi diuinitatem potissim sim, ut dixi, instendit: commodius fuerit ipsius Iosephi uerba recensere, describens nanque ea, quae in Iudaea sub Tiberio contigerant. Fuit inquit ijsdem
temporibus I E s v s sapiens uir si tamen uirum eum appellare lis es' Erat enim mirabilium operum effector, & doctor eorum hominum, qβι ueritatem libenter audiunt. Multos quidem ex Iudaeis, multos etiam es Centibus sibi adiunxit. Christus hic erat. Hunc quum accusatione pri
157쪽
1, morum nostrae gentis uirorum Pilatus in crucem egisset, non deseruerunt a Bi,qui prius eum dilexerant. Apparuit enim eis tertio die iterum uiuus prout naec& alia plura de eo stupenda Prophetae diuinitus efflati praedixeranx. Videtis ne quemadmodum iste doctrinan ingenio praestans inter Hebraeos ueritate compulsus, non potuerit tacere aduentum Christidi quomodo eiusdem resurrectionem palam asseveret, quam etiam prae' uisam dicit & Prophetarum ore praenuntiatam. Dicebant Apostoli Chri-Hum turrexisse: Dicebant una cum his plures alij, qui uiderant: nam ut alias eius manifestationes omittam semel uisus est plusquam quingentis fratribus limul, res occultari nullo modo poterat, credita ab his tantum, quibus datum fuit desuper,ut crederetur. Hanc Christi resurrection et, quod est miraculum, & fidei nostrae caput, tanti secite clesia ut Iudaeorum sabbatum remouerent,& primum haebdomadae die, quo Christus resurrexit, summis caeremoni js, summaque animi pietate omnem per annum celebrari mandauerit: hoc enim die ad templa properamus, Euangelicam repetimus lectionem , coelestique intersumus s Gincio, Donique festum hunc diem laeti agitamus vacuis animis omni seruili opere remoto; nec mansit uetus nomen: nam qui erat gentibus Sotis dies, nos qui illum Domino consecrauimus Dominicum appellamus:
ait uel ipsa appellatio nominis nobis diem ipsum commendaret. Nihil aequὰ Apostoli post mortem Christi praedicabant, quam hanc resurrecti nem. Quomodo quod dicebant incredibile uideri poterat Iudaeis ξ ptanes quos Pharitat optimum di populare sacerdotum genus hanc corporum resurrectionem ponebant. Saducaeis tamen reclamantibus, ita ut nomediocri inter se odio iracundiaque certarent. Nobiscum commodius agitur, quibus non quiduis, sed aliquid unum pro certo tenendum. Etenim ut multa alia, quae sunt magna, pulchra, admirabilia, ita ge carnis nourae relurrectionem fixo de immobili dogmate profitemur: & quod iijs pugna fuerat, nobis fidei est articulus. Num etiam Philosophorum aliquis lumine utens rationis, de hac resurrectione uerba fecit Dem critus quidem sertur de plerique alii, sed premitur Democritus conuitio Philosophorum urgentque in primis illum omnes hac interrogatiuncula, cur non resurrexit ipse Vellem idem Philosophi adessent, ut intelluserent aduersus Christianos nihil hac argumentatione conciusum Christus caput donorma fidelium resurrexit: idem nos sectatores ,&quili ius capitis membra sumus,exspectamus.Quemadmodu Christus homini hus smilis effectus est olim mortali in corpore assupto, sic homines simiales efficientur postmodum Christo immortali in corpore reasumpto. H mines nasci & mori notissimum erat, quod assidue cernitura esurgere nunquam morituros disseissim ξ credebatur, quia exemplo carebat. Ecce
praecessit Christus in hac resurgendi uia. Ille corpus ostendens gloriosum crutum de mortis laqueis dicit omnibus dandum, quod sibi ipsi iam dodit. Si simulachrum, si exemplum tantae rei quaerites, non deest. Mo
158쪽
inus est Christus post multos, resurrexit ante omnes. Quid ita 3 quia qliod cuncto humano generi naturae lege impendebant, satis erat quandocunque subire. Sed quod effici non potest, nisi diuina ui de fieri non posse multis uidebatur, eratque si fieret, magnum de gloriosum ; id ipse
Princeps opere impleuit, nec mirum uideatur,si ipse primus si tanto donatus munere, quoniam ipse quoque primas laborum omnium & dolo rum partes tulerat, ut humanum genus a peccatis erueret, & ab exilio ad patriam reuocaret. Legimus Apostolum Paulum, quum Euangelicumiemen per orbem tetrarum spargeret, ut fidelium multitudine tanquam segete essiorescente illam deinde tam pretiosam annonam in coeli horreo collocaret. Sed illum Graeciae oram peragrantem legimus Athenas florentissimum disciplinarum omnium domicilium diuertisse. Illic uir coelesti doctrina imbutus cum Philosophorum gregibus pedem dicitur contulis. se. Idem ad populum productus nouas res audire cupientem, quum Christuma Deo missum pro mundi salute diceret crucifixum, hunc uerum es.se Deum & colendum asseueraret. Athenienses mirari ,&Paulum dic re nouorum Daemonum inuentorem, nec iniquo tamen animo talia a diebant assueti colere multitudinem Deorum At ubi unumquenque consurrecturum e tumulo, & ad carnem suam rediturum, atque ita ossibus , neruis, uenis compaginatum , artuatum denique, ut tunc esset futurum ostendere coepit, enimuero subsannabant alii, de simul disceden tes de hac re, te inquiuntὶ alias audiemus, alii contineri non pol rant, quin stomacharentur, uel aperte irridetent. Homines Graeci liii mana tantum luce praediti hanc nouam corporis instaurationem non tulerunt: nos sacer Dei populus diuinis praemoniti oraculis, quan uis momtalem carnem circunferimus, de cius tamen immortalitate praesumere audemus: Etenim quod collapsb cadauere nobis uidetur esse cinis in s pulchris, id humana est caro Dei notioner non enim mirandum est , quod perito unum, aliud imperito uideatur. Veluti si quis rudem aliquem de imperitiun adduceret inter eos, qui uenas montium rima tur, inaeparet forsitan illos, quod terrae effodiendae gratia tantos e ciperent labores M at qui effodiunt, non terram , sed auri, argenti, uel aeris metalla eruere se intuentur. Sed non quicquid tantum de humaniucorporibus in puluerem collapsum est: Sed quicquid ignis rapuit, fera absumpsi humor cliquauerit, aurarum spiritus exhalationibus colleg runt, reddetur omne Deo summo qualia ea sint internoscente,&sngu-Ia quaeque ad loca propria conglobari iubente. Arduum opus prorsus si ab homine ac non ab omnipotente Deo fictum diceretur. Mirum uid tur si emortua corpora ope diuina sublata in ueterem formam redigam. riir. At arbores videmus excisas iterum pullulate,&easdem hieme ari-sdas uere ineunte revirescere, quis credat nis usu edoctus malum, quod sterile uiderat inter pruinas, mox alio tempore ueluti ubertate quadam iuuentae reuocatum iri: quia primum gemmis turgescet,deinde ornabisi 'I tur
159쪽
tur floribus uestietur & frondibus postremo pomorum foetu exuberabit, atque ita in pristinam redit faciem solitumque nitorem . quod si haec mira resurrectionis species in arboribus humani uictus caussa inducitur , quo tandem studio uitam corporibus nostris elapsam. Deus redditurus est, &pristinam speciem concessurus ξQuid granorum semina, quae mortali manu sparguntur in agros, non ne prius putrefiunt intra ipsius terrae uiscera& corrumpuntur, sed uiuificantur postmodum : nam radices pridimum emittunt, in uirentem herbam deinceps consurgunt, &in segetem mox espotescunt & tandem in aristarum culmos evadunt,&per tot circuitus exhibent se grana,qualia prius fuerant:nec minor de tui inanis corporibus cura Deu tenebit, nec plus naturam per se infusam rebus, quam seipsum ualere patietur. Et forsitan id rationi uidetur consentaneum, ut animis propria reddantur corpora, e quibus ut detrusi eiectique suo riindi animorum enim proprium est haerere corporibui ad hoc enim creati fuerunt, ita etiam primo tempore collocati; urgentur deinceps fatali quadam necessitate deserere suas sedes, destititere carnis societatem, poscit animorum caussa, poscit, ut aliquando eo restituantur, unde decedere coacti sunt . Nullum enim uiolentum, ut quidam dixitὶ perpetuum. Hinc aliud quoque argumentum sutura resurrectiorus ducitur, si quideponimus, quod negat nemo, quod sapiens hoc& solers & prouidum animal, quod homo uocatur, non ex animo solo, nec ex corpore solo, sed ex utroque simul iuncto constituitur, equitis instar, qui pariter ex duobus idest ex uiro insidente & equo componitur. Si igitur animis a corpore iam seiunctis corpus iterum non reddatur, non erit amplius homo ille, qui prius fuit, iam dimidia tantum ex parte animal istud relinquetur tquod si absurdum est dimidiatum esse animal & non integrum, societa tem carnis animis restitui dicendum: quemadmodum & equum latroci. nio ablatum quilibet diceret equiti restituendum ut munere ille suo fingatur. Falsum igitur illud magni Poetae,qui quum morientem quendatuin acie bellatorem deisiberet, addidit: In aeternam clauduntur lumina noctem: imb quisquis ille suit, si modo suit, pristinis aliquando hauriet oculis lucem, quin etiam cruorem omnem in acie susum recuperabit. An non persuasum est uobis capillos capitis uestri esse numeratos, sicut Euangelicus seri sermo Si capilli numerati sunt, puto facilius in numerato esse ossa, & dentes, & reliquas corporis particulas: frustra a tem numeri ratio haberetur, si aliquid ita pereat in corpore, ut non idem reddatur. Saluator de inferno loquens dixit. Vbi est fletus &stridor dentium .h Erunt igitur illic corpora animis iuncta. Ego enim nunquam uidi aut laudiui, quod animus dum nudus spiritus est steat aut dentibus strideat i Veniet inquit Saluator I hora, in qua qui in monumentis sunt, audient uocem fili j Dei,& procedent. Audient scilicet auribus, pincedent pedibus. Caetera scripturarum testimoni quid refert colligere, quum uulgo nota sint, de tam clara etiam & aperta,
160쪽
ut nec mea nec alterius interpretatione indigeant. Nonnulli tamen ex nostris hominibus e Philo phorum scholis prodeuntes huic uno articulo de corporum resurrectione tardius adhibent fidem, quam negant na. turalibus rationibus comprobari, quasi potens si usque eo Deus, quoad naturae rationes, quas ille rebus indidit, serant, & eisdem finibus &cancellis circunscriptus sit, de cuius ulmite &immensitate illud uerisis me dictium est,Deum esse locum omnium,& omnia non esse locum Dei. Hic tu mihi quaeris rationes plausibiles, & ad naturae partes ualde accommodatas, quibus ostendatur futurum, ut resurgant corpora. Quid si nullas habeo, ideo ne minus erit resurrectio λ quam multa herbarum deradicum genera, quam uaria animantium membra ad medelam apta dc leuationem aegritudinum quorum tamen caussa de ratio, si disquiratur, nulla inueniri potest. Fontes perhibentur esse nonnullae admirabili natura, quarum una in Aphricae ora meridie gelida sole oriente & decedente
reseruescit. Altera quicquid mergitur lapidescit,&ad silicis rigorem perducitur. Fuit & tertia in Dodone, quae incensas laces extingueret, tim. etas incenderet, his de sontibus plures auctores tradidere. viis scit, uesscire potest unde haec fiant, de plurima alia, quae diuersis in locis mira da conspiciuntur ξIllis nos uoluit uti Deus, caussas, quae illa mira part riunt abdidit, sed nulla caussarum ignoratio facit, quin uim suam illa retineant dc prodant, Nec ob hanc ignorationem commovemur, ut ea fabso literis prodita ppinemur. Similiter resurrectionem a Prophetis pneuibsim, sacrarum literarum eloquio exhibitam atque monstratam amplecti debemus, etiam si in illius prospectu deficiat omnis humana ratio. Nam si naturam intelligimus occulta de ignota mortalibus uia progredientem multis locis, magnis intrebus ad mira quaedam peruenire. Cur non hoc
magis ui diuinae uoluntatique tribuam tὶ Etenim tanta res,quanta resu rectio uidetur, humanam rationem ut uincat, diuinam nunquam superabit. Coelum terram, mare, Oculorum acie,at quomodo quum antea non
fuissent, subito emerserint,ne mentix quidem lumine videmus: Unde Gnim haec deductes quomodo labricata dicemus uum nulla materia praeiaceret, nulla rerum sorma species ue extaret. Haec coeli tanta pulchrit do,quam interdiu sol flagrantissimo lumine incendit,dc noctu uarij astrorum splendores exornant, quibus erici potuit machinis, ferramentis, uectibus,ministris,sunt haec tam uasta di grandia,ut humanis nequeant examinari ponderibus. Ne sit bitur coelum, nec terra, nec mare, nec mu dus denique si ullus,quoniam hoc opus,quomodo de unde tam repente emerseri nescimus,quum antea non fuisset. Nemo ea hominum fieri utidit, nemo ratione perspicere ualet, quomodo de nihilo aliquid essici potest. Rod si dicis solo Dei uerbo condita, sicu: sanctae scripturae docet
auctoritas, de fides habet cunctorum. assentiar libenter, de illud addatur posse Deum eodem illo uerbo corpora mortua excitare, & ad ueterem formam reuocare, si quidem maius est nulla subjacente materia omnia condere,