M. Antonii Nattae Astensis Opera. De immortalitate animæ libri 5. In Domine Natale, oratio. De Quadragesimali ieiunio, oratio. De poenitentia, oratio. In festum diem Paschatis, oratio ..

발행: 1564년

분량: 267페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

condere, quam quaedam condita, mox dilapsi componere, & ad partes suas reuocare. En illud est, quod is pius est dictum, & uerissime dictum,

nos non tam magnis quam nouis & in litis commoueri. Hanc orbis speciem, hunc ornatum, haec elementa nemo ab ipG summo Deo facta miratur: maximum sane opus & admiratione dignissimum, sed huic assuevimus . At ubi resurrectio corporum proponitur ab eodem sormanda Deo, admiramur,& forsitan tunc animis pendemus, non quod maior sit res haec resurrectio, quam illa fabrica: sed quia alterum iam secti ini est, & ascsdue oculis occurrit, alterum nondum contigit uidisse. Cogitate quam iniqui aestimatores rerum sumus, & quam abuirda saepius fiant. Nam ut communem resurrectionis caussam relinquam, si nunc unum aliquem eorum, ovi a uita desierant, reuixisse dixero, idque possim ostendere, quantum id uideretur omnibus ξ quam admirandumὸ quanta omnium praedicatione celebraretur ξ quum tamen interim tot homines, qui antea non fuerant extare. & uitae limen ingredi nota dignum non ducatur:& tamen operosior uideri debuit hominis creatio,quam instauratio. Ego ingenue fateor mihi magis admirabile uideri, quomodo humanus animus, qui omni prorsus caret materia, huic tam graui terrenaeque moli potuerit illigari, quam quomodo dissipati illi, ut ita dicam numeri, qui compositione tua hominem antea faciebant, rursus ad eandem ueterem summam explendam redire cogantur o Facilius quippe fuerit semel institutum opus contexere, quod defluxerat, quam diuersissimae substantiae res duas nodo uno copulare, & tamen istud, quia assidue fit: homines enim nascuntur quotidi Eo contemnitur: alterum de resurrectione, si fieret, magnum quiddam & praeclarum uideretur,&s minoris sit operae, quia r ro factum. Nos autem si sapimus recto utemur nunc iudicio, aestim, bimusque artificis potentiam & magnitudinem, non ubi fiunt noua, sed maxima: deinde illud uidebimus eum, qui maiora praestiterit, posse munora, ubi uisum fuerit, praestare. anquam hic mihi uideor errare uerbis, qui de Deo loquens facilius aliud-aliud difficilius, maius opus di minus pono: habet enim Artifex iste latissimam potestatem nullis circunscriptam finibus, ut eadem facilitate ab eo cuncta tractentui: Solo Gnim nutu tractat,& annuere non opinor dissicile, nec impossibile qui quam, quod ille posse uoluit. Verum illud est: nos enim uitioso quoddamore ex humana facultate diuina siepius metimur: modica,breuia angum, temporalia conserimus his, quae sunt maxima, latissima, immensa, aeterna. Videmus inter ipsos homines quantum periti distant ab imperitis, nam quod illis facile est iactu, istis non modo dissicile sed impossibile redditur. Similiter a uiris plurimum distant pueri, quia quod ipsi praestare nequeunt, ac ne cogitare quidem possunt, illi praestant facillime: Sic quodcunque imp'ssibile est hominibus , id facillimum Deo,imo uero no sic, quia maiore interuallo distat ab hominibus Deus, quis inter homines ab imperitis periti, dea pueris uiri. Occurrat igitur

illud

162쪽

In Fessum Pasch. diem

illud de resurrectione cogitantibus non fieri illam humana ui, sed diuina, quae specimen sui praebuit in condendo hoc opere uniuerso,quo continemur in creandis cunctis animantibus, quae videmus. Simon magus, qui baptismo suscepto crediderat, postea a fide desciuerat, contendit Romae cum Apostolis Petro & Paulo resurrectionem mortuorum prindicantibus, nec contendit modo uerbis, sed etiam libris super ea re editis. Verum ut Dionysius tradit in libro diuinorum nominum, deme tissime sentiebat, quamuis sapientem se existimaret: non enim opori eum, qui recte sentiat, manifesta sentuum ratione pugnare contra omnipotentissimam rerum caustam, sed omnia ei concedere, ubi de uolunt te non dubitatur. Est resurrectio quidem mortuorum contra naturam hanc scilicet rebus creatis inditam, sed non contra diuinam naturam: ipsi enim nihil contrarium. Habet resurrectio sufficientem sui demonstrationem, immensam scilicet promittentis potestatem. Omnes inimicos Christus suis subiiciet pedibus siue homines sint hi, siue Daemones,on nes perduelles domabit: nouissimum autem omnium hostem mortem destruet. Enimuero animi non impiorum modo, sed illorum quoque, qui splendide uicerunt mundum , &nunc sceliciter cum Christo regnant, mortuorum hominum sunt, nullus inuenitur,qui non spoliatus suetit corpore, quem denique mors non uicerit; omnes tyrannidi ad hui: moltis

subiiciuntur, hanc prosternet; euellet, dissipabit Christus redditis unicuique propriis corporibus . Sic thostis hostem gloriose uincit, ubi illuni iugulans spolia ante amissa recipit. Poterat Christus mortem sistere, Giusque cursum stoenare & efficere ne quenquam post eius crucem attingeret , sed quo magnificentior splendidiorque foret uictoria, permissa

est mors absorbere omne mortale genus, ut sic deinceps ex eius rictu omnes eruerentur. Maioris enim uirtutis iam ab hoste captum atque detentum se explicare, prosternereque iam uictorem, sialim intra psaesidia castrorum stantem, aut loco tuto se tenentem incolumitate potiri. Peccatum Adae corporis mortem scut nostis cunctis intulit. Hoc peccatum quum Christus morte sua deleuisset, tandem mortem quoque, ut opus ipsius peccati soluet, nec plus Adae peccatum, qu1m sui gratiam ualere patietur, ergo resurgent pii&impii receptis suis corporibus: sed pii ad praemia, impii ad poenas: licebit his, qui uocati sunt ad aeternam uitam, illo die splendide exclamare. Vbi est mors uictoria tua Vbi stimulus tuus λ Christi morte mortua es o mors, certe iam in nos nihil habes imperii, non iam amplius tui iuris sumus. Et ita quidem nostra habent se dogmata. Quod si ad Philosophos ueteres res reuocatur, emi inque iudicio standum asseucratur , dico id fieri minus 6ponere, quoniam illosa diuinorum mysteriorum cognitione procul positos fuisse icimus: & nihilominus si humanam consulamus rationem, probabile magis, quod a nobis, quam quod ab illis dici tur, uideri debet. Excellentissima auctoritate inter Philosophos Pythagoram & Platonem fuisse constat,& post

riores

163쪽

riotes'. qui horum disciplinam tenuerunt . reliqui horum splendore obscurantur. Isti animos hominum post mortem elapsis aliquot annorum

asseuerarunt reuolui in alia corpora atque alia,non hominum modo, etiam bestiarum,& hunc circuitum assidue procedere,ut ex uiuentibus fiant mortui, & ex mortuis umentes. Suscipiunt isti isti in hoc quaestini genere,id quod difficillimum est animos scilicet reuerti ad corpora, reliquum est, ut discutiamus hoc suscepto, utrum credibilius sit reserti eos ad propria semel, an multoties in aliena. Sed quis tam mentis

inops, ut non uideat concedendum magis esse, ut suum, quod deposue. rant repetant, & regrediantur unde discesserant, quam ut quicquam noui moliantur,idque honestius, ideo potius credi debere, praesertim quod diuina oracula, illud ora protulerunt humana. Aristotelici hanc corporum resurrectionem nulla ratione concoquere ualent. Putant necessarib eonsequi imo Iuus est, igitur non reuiuiscent, quoniam a priuati he non sit reditus ad habitum. O stultitiam lingularem, hoc argumento eo, tendere aduersus Deum,qui siepius cum per sanctos suos multos tum per Dominum Iesum caecis uisum surdis auditum, mutis loquelam, claudis gressum,& mortuis demumssi hoc audire expectant uitam reddidit. 'Praelusit ille ut mihi iam uidetuo resurrectioni omnium futurae, dum quosdam e mortali hac uita elapsos in eandem restituit uitam,& pristi num eis munus resignauit. Mortuum inquit semel est chrpus, ideo non resurget imo nisi mortuum fuerit, fion resurget exemplo frumentῖ, de quo antea dictum est, quod in terras sparsum moriatur prius necesse est, ut inlaetam segetem resurgat. Memini , quod quussi olim adolescens; de his, quae in fide traduntur, uerba accrem cum Aristo iret quodaim ho mine erudito & prudenti, dixit ille nobilem, grauem ό elegantem sententiam, dignam, quae in quolibet conuentu audiatur, ideo eam imbis

notam csse cupio: Dixit enim non oportere, nec debero, nec fieri seni mo posse, ut ad fidei mysteria natutaes rationes adducantur: pmprint euhὶm &suis argumentis unamquari querem esse exquirendam &: demonia

frandam. Haec autem diuina, quae mortalium sensibus posita suntpro euis percipi&cognosci diuinit uel appistratione purae& castae mi iis sid Deum, uel sacrae scripturae testimonio, quae prodita fuit ad tardiores quosque edocendos. Quicquid illictradatur de Deo qualecunque sit;

id pro certo tenendum, quoniam nihil resert utrum Deus loquatur, anu qui Dei correptus fuerit spiritu. Deum autem pro arbitrio quaecundqui commouere, flectere, inuert et , qui omnia condidit, cumstis in si

det reb us. qu i de se un iuersa pendentiatu id et . Ad hun c inod u m quem solidum esse& uerum& germairum censebat, dixit fidei dogmata iiiii siganda , errare autem & delirare, obliquoque& deuio itinere proneudi, quicunque his manufactis ad illa uolunt deuenire , possumus tamen, inquid in his etiam diuinis naturae. pariter adhibere significationes .s1-ciit doctissimi olim patres fecerunt, sed non ut illis innitamur, uerum

164쪽

In Festum pasch. diem

quo Acilius ueluti quibusdam gradibus scandentes ad maxima illa tollamur. Insunt nanque in rebus his creatis similitudines quaedam diuinorum illorum mysteriorum, sed rudes & impolitae, & imperfectae denique, uertim ab his impersectis ad persectissima illa scandere ualemus,nam si in naturalium rerum progressu mira quaedam erici saepius cernimus, quid de diuinis existimandum Θ Haec illum dixisse memini, mihique persuasit, etenim neminem nostrum ad tam diuina tamque alte petita my steria persemnuin euehi posse, aut quod de Ganimede Poetae tradunt, raptu Aquilae conuolare perspicuum est. Opus est proiecto corpore, contemptisque terrenis assidue meditari diuina, hisque toto seruire pectore, domum diuino numine asilari, sic forsitan ea per nos ipsos inspicere quoquomodo possemus. Si tales sumus, recte est, sin aliter, habenda his fides, qui inspexerunt, ne incredulitatispoenas luamus, quae enim excusatio obtendi poterit ξNos de his, quae longinquis in oris posta non conspeximus ipsi,aliis credimus, qui uiderunt,& quamuis sint talia, quae

a regionis consuetudine procul abhorreant, adhuc tamen talibus fidem nostram mandare aequum putamus, nec solum nostrorum, sed etiam alienorum corporum sensibus plurimum scientiae nostrae additum fatemur, quid de his, quae animis sentiuntur: est enim etiam illis suus sensus, unde sententia nomen accepit, nonne sanctos uiros audiemus quoru me tes diuino collustratae lumine illa maxima & admirabilia per exerunt, nec perspexerunt tantum, sed scuti solent orbem peragrantes, quae n ua&singularia penes exteras nationes apprehenderunt, scripto pers

qui, & memori manu notare, sic illi, quae fiante Deo acceperant, uel iri illo clarissimo uniuerstatis speculo deprehenderant,literis mandauersit. Resurrectionem corporum Prophetae praedixerunt, Apostoli praedicauerunt, quin Christus ipse pollicitus est: Illud uero iam opus non uerba, quod prior ipse exempli gratia resurrexit,&cum eo una plures. Harcs cris mandata literis credere dubitamus s testimonia hominum accipiamus, quanto magis diuina, quae grauiora firmioraque sunt quod si de praeteritis futura aestimare uolumus, sicut illa iam impleta sunt ita & ista implebuntur. Quicquid ad Christi conceptum, natale, uitam, mortem, resurrectionem , ascensionem pertinet, praedictum est antea & impletum credimus praedicta sunt ecclesiae tempora quod reges & populos primum iratos haberet, mox fauentes. Vtrunque impleuit,& Martyrum infini-i pmna, & quae sequuta est orbis ad fidem conuersio, prior aetas pro idotis aduersus Christum, posterior pro Christo aduersus idola pugnauit. Non tacuerunt prophetae, quod ecclesia domestica haereticorum sediti ne laboraret, quod nunc.latiam fieri oculata tenemus fide praedicta quoq, corporum resurrectio in mundi clausula, uenturumque iudicium, quo digna dignis tribuentur: & boni bene, mali male excipientur: tam id nodeerit, quam nec priora defuerunt. Siquidem eiusdem spiritus afflatu pronuntiata sunt omnia. Ergo resurrectionem corporum crediderunt,

3 qui

165쪽

Oratio. 78

qui nos praecesserunt fideles,& credimus, qui nunc sumus,& credent postmodum, qui consequentur. Haec resurrectio credita effecit, ut minus timerent Martyres in eculeos, in ardentes laminas, in ungues se reos, inflammas, in cruces, in quonibet demum cruciatus ire. Videbant

enim santissimi illi, nunc etiam Delicissimi, quo d corpus proprium.quod

tunc patebat ad laniatum carnifici, aliquando reciperent, non incolume modo, uertim etiam grandi dote ornatum, & eo ornati us, quo tetriora fidei caussa perferrent. Huius resurrectionis fides illud etiam praestat ne in charistinorum morte nimio moerore defluamus. inis uestrum non aliquem sibi charissimum defunetum eluxit ξ Hic parentes, propinquum alius, alius amicum: nemo non alicui morienti lacrymas doloremque suum praestitit, atque haud scio an non recte: non enim amisistis, sed breui temporis curriculo a uobis dimisistis . Nostis nanque animos nostros post mortem superesse, & immortales manere. Caro eadem illis aliquando reponetur, ita, ut nihil desideretur. Quamobrem eosdem habebitis eosdem suis rigentes neruis, propria obductos cute uidebitis. Non enim mors corpus occidit, sed medium tantum quoddam spacium occupans priorem eius futuramque uitam discriminat, quasi semnus quidam nocturnus inter hesternum crastinum jue diem coniectus. Itaque inualuit in ecclesia consuetudo de sacris ducta literis, eos, qui de hac uita deces, iterum cum corporibus ad uigiliam alteram suscitandi sint. Gentes quoque olim de mortuis pari sermone utebantur, ut dicerent eos Emnum coepisse, sed eum unicum atque perpetuum : non enim resurrectionem expectabant. Tale illud est

quod legitur penes Virgilium. γOlli dura quies oculos, ct ferreus urget

Somnus, in artemam clauduntur lumina noctem. ΠEt apud Horatium illud quoque lego . . id Ergo Quintilium perpetuus sopor Urget. i m

Rursus alius Poeta cecinit M in Nox est omnibus una dormienda, Huiusmodi plura in Gentium literis reperiuntur,quae tamen minus pro prie ab illis dicuntur, nam si nulla est corporum resurrectio, & erepti s mel sensus corporis nunquam restituuntur, non est dicendum homines in morte obdormiscere, sed animo tantum superstite animal ipsum concidisse: sed si ad proprium redditurus est corpus quicunque hinc a nobis discesserit cum immortali animo, ita ut pristino more copulatus uigeat& sentiat, tunc uere existimandus ille non occubuisse moriens, sed dommisse,tanquam sensus corporis non fuerint ei erepti,sed ueluti semno intercepti, & consopiti . Hinc Saluator in Evangelio. de puella mox suscitanda dicebat: Non est mortua puella, sed dormit. Eadem significatione dixit. Lararus amicus noster dormit, sed vado, ut a mno excitem eum. Apostolus Paulus,idem quod ipse nunc proponebam persequens, X a censet

166쪽

. In Festum Pasch. diem

censet non esse lugendos mortuos ob spem resurrectionis, eosque dormientes uocat. Nolo inquit ignorare uos fiatres de dormientibus, ne contristemini, sicut & caeteri, qui spem non habent: Haec in epistola priore ad Thessalonicenses. Alijs locis passim uocat mortuos sub dorinientium nomine. Et Christum appellat primitias dormientium in resurrectionis mysterio, quod primus omnium resurrexit. Interest tamen inter hunc somnum&uigiliam, quam quotidie induimus, & id quod tune siet, quoniam haec duo nunc alternant, & sibi ipsis inuicem succedunt: nam de somno ad uigiliam,& de uigilia ad somnum transimus; at ubi semel cum corpore reuiuiscere, & reuigilare ut sic dicam coeperimus, nunquam deinceps amplius dormiemus.Vos igitur ad sepulchra adhuc flebitis non facietis, si memineritis illa esse cellaria e quibus charissim rum rediuiua corpora proserentur. Hoc sic habere, uel unum illud, quod circa Iob gestum est, acute cernenti ostendit: nam quum huic uiro Deus ob singularem patientiam eorum,quae antea possederat duplicia omnia reddidisset, oves, camelos, boues, asinos, & reliqua, filiorumtamen numerum non duplicauit, sed eundem restituit, quasi quos prius habuerat non amisisset, sed ad resurrectionem praemisisset. Nemo tam ea existimet comm nni uita tunc uiuendum esse, & unicuique ad lares proprios&sua ueluti postlimnio quodam esse repedandum, sicut olim in terra Mediolanensi contigisse dicitur, nam illic quidam laetati aegritudine detentus, quum impelleretur a Monachis, ut propriam domum eoru ecclesiae legaret, negauit se facturum, quia nollet,quum resurgeret aliena tecta, mercede habitare. Haec ille aut credidit, aut finxit credidisse, cum summo omnium, qui aderant risu. Quando igitur haec fiet resurrectio quid ue tunc agetur Non obscuriim est id euenturum in ipsa pene temporum conclusione, quandoquidem non multo post uniuersus hic rerum status, totusque mundus, uelut rogo illatus ardore deflagrabit, tunc uiuorum& mortuorum Iudex Apostolico Senatu comitante Christus sedebit. Illo tempore, quum resurrectio corporum desinet mira uideri , quoniam aeque omnibus continget, ad beatissima coelorum

praemia iusti& pij uocabuntur, reliqui impij, nocentes, qui aut in se, aut in alterum, aut in eum, quem sibi iratissim uni praesentem facinorum uindicem uidebunt Deum, iniusti quicquam perpetrauerint: nec ea crimina poenitendo deleverint, aeternis fiammis incendijsque tradentur. Dubitate etiam nunc si potestis resurrectionem futuram, nam quum ad diuinum iudicium uniuersis spectantibus progredi necesse si nonne idem homo exhiberi debebit equidem quum nouissimum illud tempus ante oculos pono, exhorresco: fiet enim tunc acerrima discussio de singulorum fata atque dictis: non enim quaeretur, utrum huius urbis domus, quas ueluti testas quasdam ad nos contegendum compegimus, i saluae suturae sint, sed figulus ipse rebus Omnibus nudatus in extremum. discrimen pertrahetur: ne illud quidem poscet nur, ut dicamus, cur coe-ilum

167쪽

Ium contrario motu aliter atque astra seratur. Cur fiumina perpetuo cursu manantia, per multa terrarum spacia in mare deinceps omnia tanquainirmnensum laticum quendam uentrem diffundantur: quae sidera in

coelo, ferae in sylvis uoluantur. Illud dicendum potius quam pij, quam

religiosi fuerimus, quot perectitantes fame saturos dimiserimus', quot teximus nudos, quot collegimus uagantes, quot subleuauimus iacentes quot demum egenos opis & consili j, fraterna charitate recreauimus. Multa nuc honorant,quae tunc forsita grauiter preme ueluti diuitiae, genus,amicoru cunei, populi fauor, magistratus, imperia,ingenii uis,memoriae stelicitas,doctrina inges,& exudans eloquentiae sons,haec in qua tunc sorte laedant,quibus nunc iuuari videmur,quia uel ea male coeperimus

uel non ita usi fuerimus, ut oportebat,&diuina eloquia flagitabant. 'An putatis, quod in illa turba gloriabuntur sic homines λ Ego in taculo agens tot iugera terrae possedi. Alius, at ego Philosophus cxcellens. Tertius, at ego, quod superat Omnia . Pontifex maximus fui. Nemo haec pro se efferet, nisi dum haberet, spectauerit in his, & Dei laudem, Quo suscepit,& hominum salutem, quibus auxiliari tenebatur. Olim fuere multi, & nunc forsitan sunt nonnulli, qui diuinam de rebus auferiit prouidentiam, uel de ea male existimant, dum uident mansuete,& caste&iuste uiuentes calumnijs premi, in uadi, torqueri, diripi, lacerari & eorum plurimos uix necessarium uictum habere ; saepe etiam morbo longo&graui macerari, & demum omni carere subsidio. Et e diuerso malesiacos & pollutos homines planeque flagitiosos affluere diuiti js, deliciari

nitidis uestibus amiciri, longam clientulorum cateruam post se trahere 'magistratus gerere, multa a regibus dona pruilegiaque referre. Haec ubi uiderint, indignabundi exclamant. Vbi nunc est prouidentia illa Θ Vbi iustum iudicium ξ Sobrius & innocens male agit, intemperans &scelestus seeliciter. Hic uenerationi est omnibus, ille contemnitur, hic uarijs fruitur uoluptatibus, ille summis affligitur angoribus. Horum omnium sic clamantium ora obstruit supremus ille resurrectionis dies, in quo &laetissimis iusti praemijs,& tristissimis iniusti assicientur supplicijs. Non

enim res humanae aestimandae sunt solum ex his, quae in hac uita contingunt, sed ex illis multb magis, quae in altera, propterea quod diuturnior est, uel potius fine omni carebit. Praesentia sunt iustis uiris certamen &ueluti stadium quoddam angoris luetusque plenissimum. Futura uero quae ρ nihil tale, sed horum contraria, praemia, coronae, gaudia,honores Itaque oportet illos ut athletas hic & in sudore, & puluere, & aestu multo, k uarijs in laboribus aerumnisque uitam agitare, & cuncta perferre uiriliter; existimantes pro his immensa sibi reposita sere munera & stemmata. Si quos uero impiorum conturbat praesens momentanea foeticitas, hi perpendant quales & quantas in posterum daturi sunt poenas. Enimuero & hic videmus fures, latrones, siccarios,falsarios, praedones antequam ad Iudicem trahantur, multis perfrui delicijs iam locupletes &

168쪽

In Festum Pasch. diem

abundantes ex aliorum calamitatibus effecti : at ubi uincti audiunt Iudicis sententiam,& extrema excipiunt supplicia,miseros illos &inscelices iudicamus. Sic qui nunc uidentur sceliciter agere impie uiuentes, ubi unigenitus sederit Dei filius nouissimo die, cunctosque mortales ante illud horribile tribunal adducet: cernemus istos falsa nunc scelicitatis opinione corruptos,summis calamitatibus aerumnisque premi, dum cunctorum exortes bonorum in flammas proiicientur sempiternas. Nemo unquam extitit tam uehemens diuinae prouideliae accusator,qui non aper

tissime tunc intelligat cuncta consilio gubernari quum uiderit rectissimo iudicio & iustos post graue certamen coronari,& impios post illicitas uoluptates affligi. Hoc praestat cuique nunc intelligere,ut iam uideat,quid magis expediat, & simul ne audeat impium quicquam aduersus Deum proferre: nam rem factam stultus etiam intelligit, tunc quum nihil ad modum prodest intellexisse. Illud uero egregium, quod nihil omnino latebit corum, quae aut rite aut perperam dicta suerint, gesta, cogitata, palam erunt omnia, etiam illa, quae in tenebris & solitudine tractantur. Quid ita quia non peregrina aduersus nos proserentur testimonia , sed nudati ipsi ante omnium ora sistemur, unusquisque conscientia sua tantum pro tegmine quodam utetur: non uacabit tunc alia de re disceptare aut alteri suffragari: caussam inspiciet quilibet propriam, &de ea solicitus erit. De Iudice dictum est. Iudicabit enim iste resurrectionis nostra auctor, & qui in ipsa resurrectione nos tam longe praecessit, demum, qui& homo pariter et Deus est, cuius sane iudicium nemo aut pecunia corarumpet, aut acumine circunueniet, aut mendacio saliet, aut ui perfrin,

get. o miseros illos, &plusquam dici potest miseros, quos premet conscientia sui ipsus accusatrix. Illo supremi Iudicii die miseri illi & inscelices fugient uultum iratissimi Iudicis, nec tamen effugient; nihil erit in illis, quod non horrore, sormidine, trepidatione quatiatur, nusquam consistere poterunt, pavebunt undique:ne surorem quidem diuitiae irae,quo torquebuntur, audebunt deprecari, ac ne optare quidem,ut remittatur. Quid deinceps fiet, quum Iudicis tanti ore in loca ultima,tetra formido

IA detrudentur praemij loco pro facinoribus susceptis ubi uberet uti

fletus & lamenta sonant immensi doloris, ubi suppilata nec modum nee tempus norunt, ubi nulla fatigatio,nec tormenta,nec tortores tenet, nec tortus deficit: quid hic aliud, quis dixerit, nisi in uita illa mortem esse verbissimam, morte tamen carentem. Hoc triste est&seuerum quoddaorationis genus,quo forsitan tam laeto & celebri die uti non debui quanquam no omnia protuli,quae inscelices peccatores in insernis perserret, nam uel illud pessimc eos uret, quod uidebunt se aeonspectu Dei lbfige lateque proiectos uero bono caruisse &in aeternum carendum essec Sed iam desino. Illud admoneo sic fingendos nunc mbres & componendam uitam, ut non quolibet resurgentes, sed non nisi in bonorum Mege coluelocemur: hoc enim ualet non solum ad fugiendum molestissima illa,ue-I

169쪽

Oratio.

ram etiam ad assequendum beatissima. Nam si in bonorum parte steterimus, illud primum aderit, quod uenientem Iudicem non modo non metuemus, sed inter nubes sublati tenuatis corporibus in occursum eius ueniemus. Attendite nunc & considerate, ut inualidus & imbecil- Ius humani corporis sit status: quem morbus deijcit, uis & ferrum labefactat, mors diripit labor atterit, dolor assiigit. fames ac sitis ass- due uexat, ipsa denique dies post medium aetatis culmen imminuit, ac Ur singula pene carpit momenta . quid haec crassitudo terrena num me diocriter in corporibus offendit quae ab omni luce muta, tarditatem motus consequuta, in imum deprimit, ut nos, quorum gratia hic mundus&c estis ignium ornatus effectus est, ne sideribus quidem, quantum ad corpora attinet, simus pares, quae immenso sulgore nitida & lGuitate ipsa sublimia incredibili celeritate mouentur. At Beatorum corpora ubi consurgini, si splendorem quaerimus, sole ipso lucidiora, si subtilitatem, uim asseci uentur subtilissimorum corporum; ita nec erunt on

ti,&per quaelibet densa facillime introrumpent. quid dicam de agilitate, propter quam pene subito, ac pene sine temporis interuallo uniuerusum coeli ambitum transmittent, ut stultum sit tigridis cursum, sagittaruauiumque uolatum,&si quid his fugacius, conferre. Ad haec nihili horiosum, nihil asperum, nihil contumeliosum patientur, nec ullo cibo potu ue egebunt, quo corporis ruina fulciatur, quia incorruptibile su rit&iminuteile, animvrantum nostri cibum & potum requirent qui fuerit illis in Deo paratissimus, hoc reficientur, de hoc uluptatis sonite potabunt. Non celebrabuntur nuptiqe, quia nulla noua proles supponenda fuerit nemine moriente & 'mni humani generis numero ad sua summa perducto. Postremo nulla intercurret uetustas, quae pulcherrimus cor- rum illorum ornatus dilapsus occidat. Illa erunt corpora coeli digna habitaculo, illo se gaudebit animus domicilio collocari. Est natura quidem insitus amor nobis erga corpus. isque minime nequit auelli adeo u t sanctoru animi Dei intuitu iam beati adhuc appetant carni suae sociari, illiusque ueluti reddito connubio laetitiam suam perfici. Nunc uero quis nostrum odio corpus suum prosequitur ξ Non enim si minus illi indulgemus,& laboribus assuefacimus, id ullo fit odio, sed ut corpus insum obsequi js animi reddamus habilius, qu5d si etiam sunt. qui dicant se malle omnino carere corpore et ij non sentiunt, quod loquuntur: non erum corpus, sed imbecillitatem huius & grauitatem detestantur . nam si interrogarentur an corpus agile, nullis obnoxium offensionibus habere uelint, scio clamabunt omnes id esse, quod optabant, tale autem resurgentes habebimus in iustorum partem tractati, quale ne possemus nucquidem u'to melius optare & sermone scelicius depingere. Vidi plerosque mirari corpus cuiusdam mulieris quasi omnem pulchritudinis i gem teneret. Tale olim Venus habuisse dicitur,quod quum Momus culpare non posset, ne tamen&ipsa sine reprehensionis morsu discederet, eius Dis tia o by Cc ii

170쪽

o In Festum Pasch. diem

eius sertur culpasse sandalium. Helenam Iouis & Ledae filiam tradunt satabulae mulierum omnium fuisse pulcheiTimam, ut merito propter tantam pulchritudinem Asia atque Europa uenerint in certamen, diutinoque bello conflixerint. Sed quid haec pulchritudo ad illam,quam iustorum recipient corpora illo ipso resurrectionis suae dieὸ Non ne quicquid pulchritudinis hic in corpore haberi potest, uile erit & exiguum, & turpe quodammodo, si ad ingentem illam beatorum corporum pulchritudinem coferatur Si cui pulchritudo curae est corporum, istam praeuidere animo &prospectare debet, & dare operam diuinis pare o nunc mandatis, ut postmodum resurgens in se ipso assequatur: non enim magnum est aliena mirari bona, sed magnum, ipsum ea possidere. Recte loquutus est, quicunque dixit, omnia diligentibus Deum cooperari in bonum. Corpus mortale, quale nunc nos gerimus, & si si oneri, adiuuat tamen gla

riam nostram, dum in tali corpore uirtutis opera exercemus: mortuum

nihil uiuat, sed exonerat animum, quern premebat, suscitatum dele- ctabit, nec amplius oneri crit: nam regentis animi imperio facith obse quetur. Sunt nonnulli, qui in proposita resu ectionis materia quaestionibus sese inuoluunt & impediunt. Quomodo inquiunt, infantes, qui decesserint ρ Quomodo iuuenes quomodo senes resurgient λ an una in aetate omnes Ergo recipiunt aliud,quam quod fuerunt, uel si 'iri diue s s resurgunt aetatibus, erit in infantibus & senibus aliquid inscelicitatis. Dicendum his ex sacrae scripturae testimonio, quod in aetate persecta erit resurrectio,pulcherrima nanque sutura sunt Beatorum coibora quemadmodum dictum est. Nihil indecens his fuerit ut ineptuni i in si qui

antea fuisset deformitas,haec auseretur, nec dici potest recipere eos aliud, quam fuerunt, si qui in infantia uel senectute discesserint,in iuuentute re surgent, quoniam senes iam antea iuuentute suisse constat. Insentibus quoque aderat iusta illa aetatis magnitudo ueluti in semine,lichi nondum per articulos temporis euoluta. praeterea' iii qui une dentes si nihil cibi molendum Θ quo stomachus si nil concoquendum quo genitalia si matrimonia non ineunda & proles non suscipiendaὸ quas uerb- n praem ij id sit loco, quod is membrorum ossicijs caretamus, quae nunc etiari multi probi uiri nituntur non implere, vacantes ieiuniis & castitati. Nec e&istimandum ea corporis membra fore superfilua, quae faciunt ad uitam& figuram humani corporis: nam eos etiam, quibus execta sunt genitalia minus habere spiritus,&uigoris, ct facilius extingui perspicuum. runt quid opus sit dentibus, stomacho, intestinis,genitalibus, si neque cibis, neque concubitu utemur Ego contra quaero: quid opus fuerit cibi, di concubitu, si resurgent incorrupta corpora, & iustam' serii tam Dirtudinem,& humanum genus quoto numero constare debuit, hunc fuerit assequutum: ut delectemur inquit aliquis atque ita his delectationibus beatitudo illa perficiatur: hoc nimirum est illud ,quod hanc pugnam commouit, quia plerique nimis corporis sensibus dediti simili, , dc nullas

SEARCH

MENU NAVIGATION