장음표시 사용
171쪽
sere nouimus uoluptates praetereas, quas corpore percipimus, in quibus haec ciborum & uenereorum uoluptates praecipuum obtinent locum. Quapropter Iudaei&Sarraceni harum uoluptatum copiam resurgentibus suis pleno ore proponunt. Nihil de uanitate huius sententiae dicam, nisi quod ridiculum est quaerere corporeas oblectationes, in quibus nobiscum animalia bruta communicant: ubi expectantur maximae aliae uoluptates, quae nobis cum Angelis fuerint communes. non enim etiam Angelos impersecta dicent frui beatitudine, propterea quod careant uoluptatibus,quas sensus corporei ministrant: certe melior&ordinatior uita esse debet illorum Beatorum, quam ea,quae hic ducitur. At uitiosum est nunc cibum uel concubitum ob solam oblectationem, ac noalterum petere corporis sustentandi, alterum prolis substituendae gratia: natura enim his in rebus, quae necessitas uitae huius requirit, uoluptatem immisit, ut hac illecti agamus quaecunque agenda sunt in talibus, non autem ea nos agere uoluit, ut uoluptuemur. Et ut summatim dicam harum rerum actio non instituta fuit propter uoluptatem, sed uoluptas propter actionem . Itaque temperantiae uirtus in his elucet, qui abstinent ab escis di uenereis, nec plus appetunt quam quantum fas ratioque permittit, quod si ita abstinemus tanquam haec altero in saeculo habituri copiosius& paratius,iam nulla esset uirtus temperantia,uel non esset syncera uirtus
si quidem hac ratione & impudica castitas & gulosa essent ieiunia. Et de his quidem satis . Vellem datam mihi fuisse longiorem temporis moram perscrutarer omnes quaestionum sinus, discuterem libenter singula & pro uiribus explicarem. Nunc missa facio, ne abuti uidear aurium uestrarum facilitate. Multa enim iam dicta sunt, uidendumque, ne taedio sit orati nis prolixitas, sed quicunque haec & talia quaedam incidunt, ut uere fatear, in quaestionibus plurimo scire expetit, ne in errorem dilabatur, aut haeresim, ne ue animum suum in rebus leuioribus agnitum ad haec excutienda minorem incassum delasset: Theologos censeo adeat, qui nimis acri studio haec sibi inuestiganda duxerunt, quibus etiam multa diuinitus innocuerunt. Non enim haec tanta humani ingenii luce perspici possunt,&tam multa ambigue &obscure in sacris literis elata sunt, ut non mediocrem curam, diligentiamque requirant. Atque ogo haud sum nescius, quia initio orationis meae dixerim omni iucunditate hunc diem esse celebrandum, quin multi domum reuers obruant se uino & epulis, praesertim quod tam diu a carnium esu abstinuerunt, atque ita accipiant se iucunde uixisse perinde atque illi,qui quum ornate intellexerint procedendum esse festo die, auro atque purpura nunc fulgent, quasi uero
magnumst ornari eo, quo& simulachra manufacta teguntur,& pari tes uestiuntur . Verus est enim hominis ornatus uirtu tum quidam decor, qui in animis positus non nisi animo cerni potest. Vtinam mortalium oculis patere non tam hunc externum & aduentilium huaereremus nitorem , quem & si ego non aspernor, in uiris praesertim summae dignit Y tis,
172쪽
iis, uberioris solatinae,attamen intelligendum tam sacrato die mundi lautique corpore esse debemus, id in animis multo potius requiri. Nunc etiam priores illos appello & rogo ne me existiment uentris& gutaturis patrocinium suscepisse: & si iucunde dixerim modo esse uiuendum: intelligo enim iucunditatem esse suavem quandam animi motionem, nihiliane ad corporis sensiis attinentem, quam laetitiam & gaudium &uoluptatem apollo, proprie an secus, nihil ad nos, neque ad hoc tempus I Grammatici uiderint, quorum est superbissimum, ne dicam uent fissimum iudicium, qui ne tam bono quidem die a litibus abstinuerunt: illud inter se certantes, an Pascha uel phase dici debeat, quum tamen aperte diuina scriptura multis locis eorum serulas contemnat, mihi satis est,qubd uel hoc uel illo nomine transitum fignificari intelligo, siue quia Christus de morte ad uitam transierit resurgendo,seu ueteris sesti nomen rctinere placuit, quod quum Christus est passus , celebrabat Iudaeorum gens ob eius temporis memoriam, quo Mose duce Aegyptum Phara nemque fugiens medium pelagus sccis uestigijs altrinsecus retentis fluctibus perambulauit,&ad alias orbis partes penetrarit. Rex ipse Aegyptiorum profugos insequens eodem pelago coeuntibus rursus aquis cum uniuersis copijs interceptus saeuitiae & arrogantiae suae meritas poenas dodit. Hieronymus autem hoc nomine ab Hebraeis factum illud notatum putat. quod quum Angelus Domini percuteret primogenita Aegyptiorum, uidens tinctas agni sanguine Israelitarum seres, eos pertransieriti nec una cum caeteris percusserit, hoc caussam nomini dedisse ille autumat , quod sacrae quoque nos docent literae. Habuistis per quadragesi- male hoc tempus, quod iam effluxit, diuini uerbi concionatores, homines & religione & sacra doctrina imbutos, qui saepius detonarunt, & aduersus multorum delicta uelut ense stricto infrenduerunt,cgo nihil huiusmodi nunc facere meditor, audebo tamen uos ardentes, ut spero, ad ueram uiuendi normam & rectum uirtutis iter adhortari pro frequenti consuetudine horum temporum, quibus multi inueniuntur nihil fac re & omnia praecipere. Etenim si homines muneris huius tuendi gratia natos esse & in lucem editos constat, ut Deum toto pectore diligant, uetissimum bonorum omnium sontem ; cur non id implemus, quum id fisti nostra interst & eo magis, quod ab illo ad hanc praeclaram uim amoris excitati sumus, qui nostri caussa carnem induerit, uersatus sit in te ris, & arae crucis se ut hostiam obtulerit, peccataque gentis sustulerit. Si nos tam mire dilexit Deus, cur nos malumus amare mundum si amare piget, saltem perspecto illius in nos amoris igne libeat redamare. Ille salutem nobis dedit, semel cum uniuersis, quum humanum genus peccato originis oblitum,&Daemonum constrictum cathenis supplicio uul-nbribusque suis redemit.Postea singulis saepius atque adeo nuper, quum peccantes,&diuina illius mandata contemnentes, quia ingemuimus,
&consessi sumus, respexit in gratiamque recepit, neque illorum, quae
173쪽
impie admisimus memorem fore pollicetur, atque adeo non memorem, ut coelum etiam daturus sit. Si pergimus laedere, si redemptos adhuc pe care iuuat, quae tanta improbitatis, turpitudinis, inconstantiae poterit esse defensio Etiam ne coelum ab illo oblatum recusamus Ο' coeca momtalium pectora. O' Daemonum artem. Coelum inquam & antiquam illam ac beatam patriam pudentem iam ultro limina, & ad se se uocantem spe nimus ;& his falsis, caducis, mortalibus bonis: inhaeremus. Nonne etiam
hodierno die Christus animi nostri tecta sui praesentia luce iue inuisere dignatus est, hospitemque se nobis praebuit Θ hospitem dico imb& in
epulum se ipsum dedit. Rem sane novam, atque omnibus saeculis inauditam: matres pleraeque filios, quos in utero laborantes enixae sunt, non suis, sed aliarum nutricum uberibus tradunt alendos. Non sic Dei filius,
non sic, sed quos ipse in baptismo genuit sibi filios, hos proprio pascit
corpore & sanguine, ut eos sibi quam maxime coagmentaret . Non illum mouerunt sordes peccatorum nostrorum: uenit antea cum peccatoribus mortali in corpore manducare, nunc immortat is factus uenit a peccatoribus manducari. Atqui ita uenit manducari,ut sit idem conuiua & conuiuium: comedens,&comestus, comedit nanque is cibus epulatorem
suum: & non se illi, sed illum sibi assimilem reddit. Hoc est purum & immaculatum corpus , quod summae illius diuinitatis est particeps, quod in terris agens multa edidit miranda, quod humanum antea mortuum g nus uiuificau it, quod inferorum ora abstruxit, & coelorum ianuam fidelibus reseravit. Santo igitur muliere affecti sumus, quod id nobis in cibum praebuit Iam uero, quod a mortuis resurrexit, quid aliud facit, qua quod monet, ut nos itidem a viiij s resurgamus. Videte quam inter haec non multum intersit, & si non est mei propositi conserre caussas, sed ille
impijs aduersus patibulum corpore sustinuit; nos grauiorem animorum mortem induimus a uero bono auersi. Ille exanguis mandatur tumulo, satellitibus circunsessus armatisque custodibus. Nos grauitate uitiorum inferno addicti, ab impia Daemonum multitudine obsessi tenemur. Vnuremedium salutis, quod Paulus ad Romanos scribens, praecepit, ut omni ueteri nequitia reiecta nouum hominem induamus ,& una cum Christo resurgamus. Antea terrena & mortalia cogitabamus, nunc diuina meditemur,&in diuinis semper simus, quamque mentem ambitio inflauerat; odium efferauerat, luxuria coinquinauerat, haec eadem castitati patientiae, humilitatique dedatur. In continens erat aliquis, nunc est pudicus: Avarus nunc est misericors: Inflatus, nunc humilis: Truculentus, nunc mansuetus. Hic facta est resurrectio, illius scilicet fisturae praeuia. Sed ita resurgere conemur, ut nunquam post hac cadamus, id est pe cemus: Stipendia enim peccati mors. Si resurgemus a peccatorum morte, immortalis sit haec resurrectio, quemadmodum & Christus ad immortalitatem resurrexit, & nostris quoque in corporibus immortalis futura est resurrectio. Vbi audimus ab Apostolo nouum hominem Y a induen-
174쪽
induengum, intelligamus multam illic uitae mutationem magnamque innovationem requiri. Ego ab obsequio sui ipsius, indulgentiaque discedatur. Serviamus Paradisi gloriae, denique nihil aestimemus antiquius rectitudine &sanctitate uitae. Sic imis relictis supera petemus. Sic resurgenti Christo astactabimur. Sic illo nouissimo die corpora, iampri dem posita humique demandata, mira specie pulchritudineque decor in reducemus. Immortales toti effecti sum iis diuino munere,sive animos spectare libeat, siue corpora, & utrique parti immensae dotes additae, quicquid aute aegri & mali acciderit, id culpa acciderit, propterea quod iniustus terrenorum commodorum amor foedaque corporis uoluptas sui scabie illexerint. nosque haud repugnantes duxerint ac deprauarint. Aliis gentibus & nationibus ignaris diuiuae legis, nec respicientibus in tanta praemia, quid uis dicere & secere, facilius concedituri nec mirandum si postmodum contingent iis tristia, quibus extra ecclesiam statibus non est salus. Populum uero Christi aberrare fas non est, quem Dei sapientia instruxit, nec praecipitari ad insera decet, cui supernae regiae sores patent. Vos autem, qui huc conuenistis, quos nam dicam i Numanimantia rationis expertia ξ Mentiar . Barbaros λ qci possum in hac urbe genitos at infideles contumeliosum esset ita uocare. Contra habetis summas,ut opinor, gratias Deo quod homines genuerit,quod in Italia, quoa
in fide Christi: sed quid refert, si deterius infidelibus, imprudentius Barbaris, immanius beluis uitam agitamus, nec cogitamus quam foedum, iniquumque sit homines natura genitos inhumanos scelere inueniri,& fideles Baptismo essectos ingenio esse infideles,&in Italia natos praeter leges fasque agere, & Christiani demum nomine retento Christo opere resignasse. Resurgamus ergo a uitiorum sepulchro quot quot peccatores sumus, atque ita duplicis resurrectionis diem festum agitabimus: unius, quae in animis nostris, alterius, quae in beatissimo Christi obtigerit corpore, bina haec erunt gaudia, fient trina cogitantibus, quod resurrectionem hanc animorum nostrorum illa postmodum glorio sa corporum sequetur, quae in extremis mundi huius ruinis, aeterno illi ct specioso coelesti triumpho animos corporaque simul consecrabit;& quia persectissima illa erit resurrectio,unicus tantum eius sestus dies,sed perpetuus agetur. Sed iam cessandum est,finisque orationi nostrae imponendus,si prius pauca quae dam, quasi de fama mea dixero. nam si antiqui Oratores ingenio maximo praediti, usu & exercitatione robusti, & ad serensis dictionis genus pene facti, quum morralium caussas agerenisaepe metu exalbuerunt, atque omnibus artubus contremuerunt. Ego, qui non tanta eram peritia,&qui diuina, & quae in diuinis erant maxima, tractare instituebam,iustius commoueri debebam, & de rei ipsus euentu animo pendere, ne temere tantam caussam, quantam nemo unquam antea populari oratione attigit, ingressus uideren nisi sertasse magis confidere potui, qudd non ut ueteres illi cupiditate laudis,aut alicuius pecunia aut gratia adductus, huc uerba facturus
175쪽
facturus processi sed quia & pietati meae & religioni uestrae conuenire credidi, si quam materiam huius diei celebritas requirebatillanc ipse oratione exponerem, auribusque uestris insunderem. Nec me tamen eius latebat profunditas & amplitudo, sed hoc, quod terrebat, ne tantum munus susciperem, idem, si susceptum minus commode explessem, spem ueniat pollicebatur: quod enim magis uenia dignum quam ingentia complecti uoluisse& nequiuisse Est etiam in honestis rebus eisdem magnis conatus probabilis, quamuis ad summum non perueniatur,nec sane tam laeto tempore in tanta animorum uestrorum hilaritate quicquam infausti, aesinistria uobis mihi fuerat metuendum, quod etiam re ipsa sum ex Gius. Vobis enim magnae agendae, maiores etiam habendae gratiae.quod quam diu uolui & potui dicere, me ipsum benigne & diligenter audistis. Quae dicendi potestas si lapius fieret doctoribus uiris, meliora noster mus, quam nunc noscimus: animosque nostros facilius a uitiorum Iabeteneremus. Hi
176쪽
Defuga seculi& religionis studio,
V v M humanae uitae cursus bipertito findatur, alijs humana, alijs diuina tractantibus, quorum unum in turba fit frequentiaque populorum,sterum solitudo persequitur, non possum iudicio tuo no n eximie gaudere: qui id posterius uitae genus sequutus es,quod&salubrius,& fructuosus & portuosius,&quod ut uere dica dignitate & amplitudine meritoru maxime antecellit. Nam Cisterciensis ordinis Monachus effectus reiecto retrorsum cu ornatu uano delitijsq; fallacibus saeculo, iure contempsisti mortalia, quando immortalitati eras natus : iure affectas coelestia, postquam terrena tibi non debentur. Quod si in saeculo elucerent iustitia, pietas, fides, religio, continentia, liberalitas, sortitudo, reliquae uirtutes,laudabile seret te humanis relictis ad diuina contulisse. Nunc eo scelicior, quod offusis undique tenebris,dominante late uitiorum turba, non prudenter tantum optima suscepisse, sed etiam haec quae sunt pessima ac prope deplorata, diffugisse uideris: qua enim in ciuitate, qua in gente uideas probitati, industriae, pudori, rectis artibus relictum esse locum Non ne ambitio, scelera, fraudes, atque doli uirtutum praemia occupauerunt ξ quam immensam uideas hodie seruere in principibus quibusdam auaritiam ξ nec solum ut sua tenacissime retineant, ita ut nusquam ullum liberalitatis uestigium appareat, quod tamen ipsum quoquo modo concedi possit, sed etiam praedonum in modum rapiunt, quae possunt. Illud facilius toleratu, quod quae non possunt, foedo affectu concupiscunt. Quid non erit illis uenale, penes quos ossicia omnia & magistratus appenso palam auro distribuuntur. Si Principes tales, quid de- comitatu sperandum est aurum enim ubi imperarit, nunqnam aegre ferrinsincias curia argentum iudicabit. At crudelitas quanta Non ne offense
177쪽
offenso qualibet de caussa Principis animo carceres, cathenae, tormenta sonant exilium imminet&publicatio bonorum id de ecclesiarum dicam pastoribus, quos in suis ovibus nihil deceret, nisi pascua & cubilia meditari, at nonnullos uideas, qui praeter lac iti lanam in ipsis nihil quaerunt : sed clericorum quoque reperiuntur plures,qui non mediocriter student numismati, nec mirum, admonet crucis imago, quam deuote complectuntur: ecclesia capere aurum dicitur, non ut teneat, sed ut eroget,
honesta sanctio: quid enim honestius esse potest ea lege,quae clericum iubeat moderato uictu contentum, reliqua in egentium usum conserre Θhanc legem ample ctebantur, antiquitus penc omnes, ut non lex illorum hominum esse uideretur, sed temporum, quid nuncὸ ualet haec lex penes quosdam, quos ut in magna laude pono,sic improbo eos,qui sacras opes uel custodiunt tenaciter, uel absumunt turpiter, Haec quae dicta sunt de
Pincipibus urbium & ecclesiarum pastoribus & reliquis Sacerdotibus, non de omnibus dicta intelligi uolo, sed de quibusdam duntaxat, sicut
posui:nec ea de caussa ordines insector licet cupiam eos,qui delinquiit admonitos emendari,cur autem insecterὸ Stultum est enim ob quorundam. delicta totos ordines summa ratione institutos exterminari uelle. Non
etiam de me quisquam conqueri potest, si generaliter uitia carpo: nam generalis sermo neminem tangit, nisi eum, qui de se prius fateatur, & t lem se esse agnoscat, quod quum fecerit, conuenit ipsi meliora sectari, non alium accusare . Denique ut dicam cum Poeta quodam Hunc seruare modum nostri nouere libelli, ilParcere personis, dicere de viiijs. Sed iam istis omissis spectemus reliquos. Vos uos appello Virgunculae,
quae in teneris adhuc annis crinem fingitis &uultum,& oculorum fiagrantiam circunsertis, & libertate sermonum congaudetis,quae haec cura
placendi alienis uiris ξ Cur non pudicos mores potius persequimini, qui
magis placerent incorruptis animise sed uos eos non geritis incorruptos,
nec habitat in uobis uirgineum pectus, ideo pudorem proiecisti, & significatis inuitas & nolentes pati castitatem. Has,quae incestos amores de tenero meditantur ungui, quisquam credat maritis iura thori intemerata seruare ξ Erat matrum officium imbuere filias optimis & castissimis moribus: hoc enim non sollim eis profuisset, uerlim etiam uiris, quibus nupsissenti nec solum uiris, sed etiam liberis, quoniam fieri uix potest, ut iusta soboles degeneret a uirtute parentum. Nunc per quot gradus ruina deuoluitur, dum illae tenerae adhuc & sequaces ad omnem fingentis habitum male instituuntur. Multa tunc peccant, & hinc magis progrediente aetate, ubi matrimonio fuerint copulatae. Non illis lex dicta est ulla, nec maritus unus, nam eum, qui legitimo nodo copulatus fuerat, uos fide pacta matronae destituitis. Aut enim pretio palam dato superatis, aut clanculum imponitis, aut in eodem haesitantem luto contem mnitis. Vidi nonnullas scecundiores calices uiris sedulo propinare,quo illos uino depon
178쪽
De fuga seculi & relig. studio
rent,&putres oculos ad arbitrium illuderent. Ludus nunc uidetur Virgines construprare, adulterijs nuptas inquinare, quoniam tam crebro patrantur, ut haec quodammodo licere existimentur, peccantium multitudo peccandi licentiam subministrauit.Vtrum detestabilius nudum ambulare, an stupra dc ad ulteria committere nemo dubitat, quin hoc illo peius, & tamen sponte audet nemo nudus ambulare ignominiam
ueritus: stupra uero& adulteria committere audent omnes, nec audent modo, uerum etiam exoptant. Vnde haec uarietas nisi quia consuetudo nuditatem corporum non admittit, recipit autem stupra & adulteria,
quae adeo in quotidiano sunt more, ut pene pudeat ea non admisisse. Et de his quidem, quae cum foeminis geruntur, minor querela, sed maiora
portenta ubi mares mutuos in amplexus inardescunt, quum inter ipsos nullam natura corporum copulam esse uoluisset. O miseram puberum illorum conditionem, qui masculi natiscemineae sortis patiuntur uices,& peragunt nihilominus secundum id etiam, quod nati sunt, quomodo hos appellem nescio, nisi quod ambiguum quiddam in illis cerno.
Sunt penes Grammaticos nomina, quae illi incerti uocant generis, propterea quod masculinum &foemininum suscipiant genus, sic isti inter
homines in incerto ponendi uidentur genere, utraque sede prostantes,& utrobique uersatiles,dum & auersi maribus succumbere & aduersi sceminis incumbere norunt, necdum tamen ad extremum uenit libidinis scabies, quum atra supersint impudicitiae exempla, tetriora quidem &turpiora, quam ut pudenti lingua liceat nuncupare. Sed ne diutius singulis nimis immorantes prolixiorem edamus tractatum, tendamuS ad reliqua. Volo enim iam scire, quibus nam artibus diuitiae comparentur.' Licitum est iure ciuili contrahentibus se inuicem circunuenire, & quod pluris sit, minoris emere, & quod minoris, pluris uendere: num id tamen
ossicium boni uiri est Θ minime, imo ne leges quidem id permittunt, si
calliditate quis & dolo alterius deceptus fueri quae praeterea haec est per uersitas non agere, quod probetur, captare tantum, si in aliquo humanae leges ocij conseruandi caussa conniueat. Decebat quidem hominem luel hoc ipso, quod homo esset, non inferre alteri homini iactiaram ; nolle quicquam iniuste in se nec in alium admittere: sed O' nimis acrem, nimis lue uiolentam diuitiarum cupiditatem, ima uerius. O' nimis stultam diuitiarum admirationem Vix reperies ista tempestate, qui contrahentem secum nolit serri praecipitem, imo qui non in errorem si possit impellat, nihil iam in hominum commentis hona fide geritur, nec quid aequum bonumque uelit, spectetur; sed quid in praesens utile apparet, quisque augere queat rem familiarem. Non pudet humanae societatis. iura diuinasque smul leges uiolare: id nascitur omne ex immodica ut dixi diuitiarum admiratione . nec mirum si quicunque constituerunt sibi solum illum finem, ut plurimum habeant, nihil deinceps referre putant unde habeant. Dicitur mercatorum explorata esse fides, attamen quam
179쪽
quam multa isti inculcant mendacia lucelli sui caussa. Si qu id appendendum est & metiendum, ut in eo ipso fallunt Haec fraudem & fallaciarum germina in tantam eunt latitudinem, ut per singula discurri nequeat. Quis enim singula hominum & artificia &negocia memorarit, etiam simille corda cum totidem linguis habeat ξ omnibus, qui arripere nequeunt antiquissima semper cura suit fallere: si qui autem rapere possunt minus curant callida commenta. Ergo,aut ui,aut fraude res geritur, praetem
quam a sceneratore. Nam hic non fallit: non enim dissimulat improbum se quaestum petere, sed profitetur, ac ne dissimulans quidem lateret, uim autem nullo modo adhibet, ut qui de mutuo dando toleat rogari, ac ultro peti, & tamen ob scenus magnam ad se se trahit pecuniam, fit celeriter multarum aedium & plurium landorum dominus. Non locatur nunc quidem argentum mutuum scenore palam, uertim huiusmodi contractus, ut nihil,aut non multum differant ascenore. Emptio, conductio, depositum celebrantur, atque inter haec tam praeclara naturae nomina, dum aliud uerbis agi uidetur, grauiores re ipsa usurae extorquentur, &egentium facultates miserorumque absorbentur. Ita lepide ierem quaerere putant, quasi usurarum nomen ac non factum ipsum sit detestabile : quaerunt etiam prouidi uiri, qua ratione usurae prohibitae: non enim aequum erat illorum iudicio. Si Euangelica lex praecipit, si delapsus in terris Deus illud edidit ueritatis oraculum, gratuitum fieri pecuniae mutuum oportere : quid quaeris amplius 2 non tanta te cohibet auctoritas, rationem magis flagitas. Quid ergo tu te hominem arbitraris , qui ex alterius hominis necessitate tam avide praedaris quanto illud aequius, recipe quod dedisti, nihil amplius, de beneficium tuum incolume maneat. Quod si non tam,quid humanitas suadeat, quam quid nattura postulet considerandum est, isto acquirendi modo non minus naturi
ra uiolatur, quam humanitas: non enim natura nummus nummum pa
rit,ac ne ob id quidem induetus,ut pater fieret,sed ut commutaretur pro rebus, & pretium esset omniu distrahendorum. Multae prohibendi caus. sae, sed haud scio,an maxima illa sit & iustissima, quod pecuniae usus sub foenore menstruo uel annuo non subleuat, sed atterit potius inopiam. Liaque ubi ornatum aliquem patrimonio uideris usuris se subiecisse, licet enim uidere quotidie plurimos, insusurrare ei id potes,quod Flaccus in amatorem detorsit. Ah miser quanta laboras Caribdi,res omnis abit a se
exulatum,non ad lenone, ut Plautinus ille conqueritur adolescentulus, sed ad auaru diuitem. An leue auaritiae crimen ducam, cuius nomine rei
capitalis diuino in foro damnamur ξ Quodque Apostolus Paulus non inferiori loco & ordine inter peccata duxit, ut plerique uulgari sensu , sed altius ille incedens opposuit primo praecepto decalogi, quo alienos habere Deos vetamur, dum auaritiam idolorum astruit esse seruitutem. nam
quod quisque amat uehementius, plenoque animi affectu, id illi est Deus, praecipue autem illo sermone uidetur Apostolus notare eos, qui
180쪽
De fuga seculi & relig. studio
bus non usus placet nummorum, sed forma, nam qui signata numismata, qui monetata aera altius animo suo inseruit, quasi religio sit illis carere quid aliud quam idola, id est, simulachra & sculptilia uenarari credendus est quemadmodum autem idolatra non audet idolum suum tangere, nec mulctatum cum capite aut aliquo membro uidere uult, sed eius potius cultum exaggerare conatur: sic nonnulli ubi semel aera signata a cis incluserunt tanquam idola auaritiae suae, non audent deinceps manusini j cere, ut utantur ; nec imminuere audent ea, sed summa addita assidue augere moliuntur. Iam uero quid nephanda pecuniae cupiditas pariat, longum esset memorare, dc fortasse supersuum, quis enim uberrimam mali messem de huius cupiditatis semine surgentem nescit Quo enim proditiones spectant quo latrocinia Quo iniusta iudiciaὸ Quid porro sibi siccae&uenena. uolunt Quid testamentorum suppositiones Quid falsa testimonia nempe cogit in haec mortalia pectora auri sacra fames , ut Poeta dixit, quae si nulla esset istis temporibus, ne crimina quidem essent illa, quae passim uigent: effecit haec uesana plus habendi libido malis cuncta replens, ut ciuitates nihil ad habitandum solitudine sint
meliores. Decreueram de furto tacere, sed commouit me quino capite prodiens monstrum: Primum est furtum simplex, quod est paupertatis cuiusdam &indigentiae. Proximus huic decus&titulus summatum p culatus , seqttitur durius longe & grauius sacrilegium, quartus pastoralis ipse abigeatus, ad extremum plagiatus, ut non sit mediocriter mirandum, uel dolendum potius uni improbae rei tot nomina, tot gradus, tot
capita addita, atque inuenta fuisse. Faciunt haec, ut sibi prosint, sed num prodesse est se ipses perdere,& in extrema dimittere suppliciari,id
enim ait Euangelium λ Omnis arbor,quae non facit fructum bonum excidetur , & in ignem mittetur. Horret animus hanc tractare sententiam,&hunc uersare dicendo locum. Nam si in ignem mittetur sterilitas, quid sibi speret rapacitas si sic ardebunt, qui desides nullum fructum extulerint mortalibus , quid recipient, qui proximis damna & pauperiem pers audes intulerint Si iudicium sine misericordia reddetur in illos, qui non fecerint misericordiam, quid crit eis, qui fecerint& saeuitiam λ Si maledicti uocabuntur extremo iudici j die, qui esurientem non aluerint, qua asperitate notabuntur, qui maleficio ipsi & scelere pascuntur ξ Si in aeternum ire ignem iubentur, qui nudum non uestiuerint, quomodo: qui uestitum nudaverint excipientur)Haec cogitat nemo uel uane chartis Euangeli j illita credunt. Itaque si ullo unquam saeculo, hoc certe magna praedandi cupiditas humanis pectoribus insedit. Nonnulli illud afferunt pro excusatione se parum quid rapuisse,quasi uero uoluntas non sit in crimine. Nemo modica contentus cst praeda, sed eam nihilominus intercipit, ne seu stra maiorem expectet: quicunque invadit aes alterius, libentius aurum&argentum diripere si possit. Spolians latro uiatorem pauperem quanto auidius grasseretur in diuitem, si eius sibi fiat copia ξ Quae deincep.