M. Antonii Nattae Astensis Opera. De immortalitate animæ libri 5. In Domine Natale, oratio. De Quadragesimali ieiunio, oratio. De poenitentia, oratio. In festum diem Paschatis, oratio ..

발행: 1564년

분량: 267페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

deinceps est haec excusetio accusetione digna Ita ne uero diluitur crimen non ex propria innocentia , sed si ostendatur naodicitas delicti & dicatur alios peiora fecisse)Recte sancti & religiosi uiri admonent a leuibus cauendum esse peccatis: nam si leue etiam peccatum sit, non tamen nullum leue quippe comparatione dicitur grauioris, atque liaud scio an leue dici possit, quod contra diuina praecepta admissum animam interimit, aeternisci; tradit incendiis.Ita enim quod interdicitur,trans edi mors est,sicuti facere,quod iub etur est vita. Visu & gustatu nihil uidetur esse leuius aut inanius. Veruntamen ille primus generis nostri parens in sublimi costitutus Paradisi sede, quia uetita gustauit, in haec ima detrusus, seque &posteritatem totam magnis incommodis affecit. Vxor uero Loth, quia respexit unde uetebatur, uersa est in salis statuam. Non igitur tam' ponderandum est quantum sit, quod praecipitur, quam quantus si, qui praecipit ,& ita intel ligetur praeceptum nullum, quamuis minimum neglectui habendum . Nondum opere completur scelus,& iam animus de cogitatione fit reus: quod si cogitatio tenetur in crimine, quid ubi uel modicum additur opus, dicendum quicunque fratri dixerit, fatue, damnatur de sententia Saluatoris. Si sermo non est innoxius, quomodo securus quispiam impellet manu alterum ,& de loco detrudet λ quanto minus licebit colaphum incutereὸ quanto adhuc minus ungue cutem lacerareξ&quum haec, quae uidentur esse leuia, atrociter puniantur, quid siet grauioribus, quae passim admitti a singulis conquerebar ξ At si priuatis pecicatur in domibus, respublica saltem commode administratur. Age, ex- pessi, qui ciuitatum status, quae serma rerum publicarum. Nulla Italiae ciuitas, qu*in factiones non si secti duas, quarum uera pudet referre nominae sed perinde res est, ac si alteri albos se dicerent, alteri nigroidiscretionis notandae mussa. Esset bonorum ciuium illud agere, ut Paestria opibus firma, corijs locuples, laude gloriosa, uirtute esset honesta. Isti uero tristissimis:contentionibus &grauissimis odijs inter se afflicta tur, & alteri alteris superesse cupiunt, ut queant arbitrio suo res duc re, nec certamina ista aequitate ulla, sed funeribus exilioque multorum saepius diiudicantur. Nam qui armis plus pollent, ex aduersarijs alios necant, tanquam nimis tardante lethi necessitate, alios expellunt profugosque esse iubent, tanquam angustus ibi sit ad manendum locus, a que ita summam rerum tenentes libertate populis erepta licentiam ticianorum omnium fautoribus suis tradunt. Vidi quando jue in ora aliqua factionem alteram eiectam,quid lacerem non habebam; ingemui tamen, carebat nobilis urbs magna nobilium parte, carebat populosa ciuitas magna popularium manu, hoc qui Erep. fustum dicunt, illud quoque diacant fieri ex usii nauis, ut dextrum sinistrumque remigum latus inter se concertent, utrum ipsorum remis impellere nauigium debeat, quasi co- modius agatur alterutris eiectis;&non si in remigando conspirarint.

At qui tantum prodesse concordiam, quantum obesse discordiam dictu Z a est

182쪽

Destiga seculi&relig. studio

est saepius,&forsitan ab omnibus cognoscitur. Illud tantum dicam brueuiter, melius esse paruae ciuitati, quae concordes habeat ciuium animos. quam magnae, quae discordijs agitetur: illa enim crescet assidue, & e parua fiet magna; haec im minuetur in dies, & e magna uertetur in paruam.

Illa suffciet ciuibus, haec deficiet. Quodam tempore Athenienses , qui

tunc Principes erant terrae Graeciae, civilibus seditionibus& domesticis malis afflictabantur. Venit ad eos Leo quidam Bizantius a ciuitate missus, Philosophus ut aiund egregius cuius tamen corpus nimia adipe mirum in modum exuberauerat. Itaque ubi suggestum conscendisset legationis exponendae caussa, mirari primum populus sormam hominis tam obesi ,&in tantum dilatati, postea tactae cum gaudio spectare, tandem cachinnos tollere, quo animaduerso, ille, quid est inquit Athenienses quid ridetis ξ An quod in hoc homine tantam corporis copiam uidetisὸ at qui domi uxorem habeo bis tanto corpulςntiorem, quam ego sim,

cocordes tamen lectulus unus ambos capit,discordes,nc domus qui de tota.Parum ne declarauit uir prudens in temporc coniunctis animis quaelibet grata & magna, dis unciis ingrata omnia de irrita fore: at tantum hoc discordiarum malu,quod eis cit angusta quaecunqeu,etiarn quae latissima sunt, reperire nunc est undique in ciuitatibus . Gid haec bella a Carolo&Francisco potentissimis Regibus iandudum suscepta, nec dum conse,cta, quam calamitatem, perniciem, miseriam, tum singulis, tum uniuersis non intulerunt ξ Credo uidisse Deum scelera delictaque nostra,& uel-Ie, ut posterior quaeque hora antecedente sccalamitosor. Tunc irarum nubes collectae ab his, quos modo memoraui regibus, in hacItaliae parte discissae sunt, & inoeepuerunt hybernum. Etenim uastati agri. urbes diropiae, aedificia incensa, fana spoliata, uirgines ingeduique pueri uiolati; alij uitam pretio redemerunt, plures gladi o finierunt; uidit haec aetas tot mesa, ut lud us uideatur fuisse superiorum temporum calamitas, & s plura quis dixerit, adhuc tamen superesse sibi sentiet orationem, uincit omnem sermonem procellae magnitudo. Hac miseranda bellorum sorte.quae iam per tot annos uisceribus insedit, huius cisalpinae Galliae pulchritudo

deformata est, foecunditas exhausta,robur excisum..Non agam argumentis, sed ut in iudicijs solemus, testes citabo. Testes igitur sententiarum mearum Mediolanum , Papsa, Alexandria, Nouaria, Asta, Comum, umbes olim florentissimae, nunc pene urbium cadauera: Videmus prostratas passim domos, uacuas ciuium uias, incultoS horrere agros, feracium camporum desertas latitudines,rara stabul pauca pecora temere oberrantia& agrestium inopiam. Superfudere se quondam Italiae, tum uariae, tum serae gentes ab extremo orbis cardine reuulsae, quae per multarum sibi urabium excidia has sedes parauere . Si reuiuiscerent tempora illa perpessi, smilem fere nunc Italiae squaliorem agnoscerent. Illud uero egregium,

quod bello aliquando ex his oris depulso& transalpes immisibi ualida pestis consequuta est, quae plures e tinxit, nec pepercit his, quibus bellum

183쪽

Ium pepercerat. Superest annonae penuria, quae minime desilit, quae res sane indicat tantos uitiorum adoleuisse morbos his in regionibus, ut ad illos obterendos non lassiceret unum hostium genus, sed plures fuerint

diuerso in genere immittendi: ruunt omnia, ut ruant peccata, quae tamen in plurimis, non nisi cum uita extinguuntur, nulla ex poena emendatio,

imo quasi ex calamitatibus malitia hominum prouocetur, crescit quotidie, quod puniatur. Denique nihil mitigat mala iam nostram, nondum tot flagellis meliores essici possumus, magis autem nolumus. Non defuerunt, nec desunt quidam uiri sancti, qui populos quotidie admoneant in concionibus, & exhortentur, ut se a sceleribus reuocent, & continentiar, iustitiae, pietati, reliquisque uirtutis tradant partibus,sed non audiuntur. Illi uero contempti ingemiscunt: quorum sane gemitus Deum pulsat,qui statim prouolans contemptores legatorum suorum corripit acerbius immissis tristibus, nec aliter agitur, quam ubi pedagogus nihil proficiens admonitionibus in puero uocat nutritium, uel patrem,qui deinceps seuerius puerum aggreditur, & docet illum malo suo, quanti sit padagogo non parere. Ergo egregie ipse & sapienter fecisse putaris, quod ut tantam hac icabiem & colluuionem morum ac temporum uitares, in monasterij claustra declinaris: laudarem etiam, si feruidas arenas, scopulosas rupes, densissima nemora uasar & spaciosae litudinis persequutus esses, ne haec, quae fiunt quaeque impendent, uidere uel audire cogaris r quanquam altior quaedam ut arbitror ratio mentem impulit tuam,ut te totum monasticae uitae manciparcs. Illud enim institutum est tuum, ut humana seposita ratione Angelicam uitam duceres in terris, id est quantum fieri posset te a corpore segregares mentisque acie Deo copulares. Etenim Philosophi ipsi profitentur sapientem, si liceat totam uitam in contemplatione positurum.Nam reliqua,quae sibi uendicant homines,sunt illis pene cum mutis animantibus & rationis expertibus communia,in quibus si non uirtutes uera:& solidae, insunt tamen simulachra quaedam uirtutum, ut in Leonibus magnanimitatis, in Elephantis prudentiae, in apibus ciuilis societatis,in turturibus uolucribusque quibusdam temperantiae. Quis non miretur feras, dum longioris inopiae metu escas recondunt, & latibula parant in plures exitus dilparentia uitandi periculi caussa ξat ubi inter se ipsas dimicant dissidio hostili, non ne norunt sua tela norunt dissidentium partes nec sua tantum callent commoda, uerum etiam hostium aduersa iciunt occasiones legere dc temporum & locorum, per quae aduersarius facillime uim patiatur. Denique negabimus simile aliquid rationis illis inesse, quae ipsos homines insequentes uarijs saepius artibus illudunt. Sed hoc interest, quod anima tota beluarum proiecta ad corporis sensus affectu quodam coeco ducitur impellente latum modo natura ad uitam tuendam & propagandam, & ad alia quaedam famulantia uitae ossicia. At ii minis mens per se tota erigitur,quemadmodum & corpus,cuius non eget assidue instrumento, ut placita, & concupita speculetur,quin potius et ctatur

184쪽

D e fuga seculi & relig. studio

ctarer eum sensibus ipsis & natura corporis repugnat. Itaque hoc propria uidetur hominis fiui mentis acie, quam diutissime, quae sola diuina est in nobis. Sed ad quid, & quomodo hoc proprio nostro bono utemur λ Venit enim in mentem Anaxagorae,qui Solis uidendi caussa natum se dixit. Intarunt alij resonantius, qui se in hanc uitam uenisse asserebant, ut i lius mundi spectaculum caperent, eiusque & quae in eo essent, uias, pro gressus, rationes non ignorarent Haecque primorum Philosophorum erat prouincia,ut perspicerent unde quaeque orirentur, quo uerecederent. studioseque siderum traiectiones, magnitudines, interualla notabant, &quae Poeta ait decantata in conuiuio, haec persequebantur. Vnde tremor terris, qua ui maria alta tumescant

Obicibus ruptis, rursusque in seipsa residant. Quid tantum oceano pmperent se tingere soles Hyberni, uel quae tardis mora noctibus obstet.

Laudandi sunt omnino antiquissimi illi sapientes, qui Philosephandi

uiam nullius antea uestigiis impressam caeteris aperuerunt, non tamc Perspexisse uidentur totum id, quod perspiciendum erat: nam quum Con' stans rerum ordo perennisque earum uicissitudo admonere posset non haec sortuito nata. sed arte quadam & sapientia persecta, 'alterum illum mundum, qui in mente sedebat artificis, ut meliorem isto & digniorem contemplari potius&magis celebrare debuerunt. Deinde cogitandum erat, si haec tanta, quantus ille, qui fecit, quoniam nemo artifex est, qui non simulachris suis&operibus sit longe praestantior. His gradibus per uenire ad Deum potuerunt, sine quo manca est omnis cognitio ignorato rerum Auctore&Moderatore. Nam ubi res iam apparet, & uenit in m

dium, non soliun quaerendum est quomodo tam si sed primum quis se cerit, deinde quare & quorum caussa secerit. Tum illud est postremum,

ut quaeratur quomodo: caussa enim, quae respicit iacientem, de cur quodque fiat, praecedit dignitate de tempore eam,quae circa materiam uersatur& sormam. Res perinde se habet, quantiim ad istos Philosophos attinet, ac si quispiam in solitudine aliqua inter nemora & arenas sub dio diutius educatus nunquam domum uidisset, ostensa deinde sibi maxima&ornatissima domo cum ministris plurimis uari j generis & artificij, quales solet esse Principum & Regum domus, existimet, se scientiam domus tenere, propterea quod sciat domum illam e caementis, lignis, lapidibus, auro,

marmore compactam :& eius domus membra alia esse rotunda, alia quadrata, alia oblonga, alia triangulata . Sed cui non apparet hunc magna ignoratione domus teneri, si haec duntaxat sciat ξ nesciat autem, quo consilio construm sit domus, quis construxerit, uel construendam mandauerit, quis praesideat domui, quis regat familiam, quis illic cuncta disponit, di pro arbitrio quaecunque conuertit, haec inuestiganda sunt omnia & pernoscendae qui scientiam domus profitetur, turpis autem est ignoratios nesci &turpior adhuc si adeon: cit, ut quum uideat illic homines&iumenta

185쪽

Liber.

iumenta certis fungi ministerijs, certis quoque locis & temporibus puteilla casu fieri, & nulli domino seruire. Eiusdem ignorationis rei tenentur Philosophi, qui illud modo nouerunt mundum hunc elementis quatuor constare, & quid sola, quidque sibi ipsis commixta efficiant, tenuerunt rsed praesdem mundi & rectorem Deum non intellexerunt,qui haec tanta, tamque mirifica opera,prouidentia excogitauit, uirtute constituit, ratione persecit, nunc eadem spiritu sustentat, potestate moderatur. Adeo autem non intellexerunt, ut uel haec ab aeterno sic stetisse credant, uel nata sortuito. Mundanum hoc inquiunn opus magnum atque praeclarum, fateor, sed multo tamen maior &praestantior,qui condid it & moderatur; quae sunt igitur partes meae ξ hae, ut opinor,non ut opus ipsum tantum sequar & admirer, sed illud magis, ut artificem ipsum, qui infinitis partubus dignitate, praestantia, uirtute cuncta antecedit; praesertim quum pus hoc, quod admirantur cum eximia significatione erga homines beneuolentiae procrearit. Illud quanti est, quod regit, sustinet, portat, m ' deratur An parua res est regere & moderari ξ non in domo certe ut aliquid de his minoribus inducam ac ne in nauigio quidem. Num si isti

Philosophi nauigarent, nauem tantum amplecterentur, propterea quod summo esset artificio fabricata, ac non potius humana ingenia unde illa ortum secisset. Quid si secundum cursum tenuissent remotissimas gentes adluissent λ spectaculum multarum magnarum lue rerum coepissent tunc in honore nauem haberent,quod illius ornamentis nauigassent,ianquam nunquam animaduertere potuissent, quis suisset ille, qui quiete sedens medios inter fluctus clauum temperasset, rectam nauem praebuis set: id fecerit Poeta is potius, qui in exilium actus a Caesare summis amtollit praeconijs nauem, qua deuectus ponti subijt ostia: nihil ingeniis hominum aut operae tribuit, cui omnia erant tribuenda, sed Poetis concedi quidlibet potest, quorum unum est opus hominum aures canendo mulcere. Isti autem sapientiae studium professi turpiter aberrarunt, dum mundano affiguntur operi eo dimisso, qui nutu temperat, qui uerbo portat omnia, cui soli reuerentia omnis S gratia debetur. Quanquam tenuiter nimis mihi nunc agere uidear, qui Deum uniuersa regentem comparem rectoribus domus uel nauigii: nam paterfamilias, qui in domo regit pars est familiae, cuius est caput ; similiter gubernator nauis pars est

nauigantium: non enim extra nauem positus moderatur. Isti ergo rebus his continentur, quibus praesident, Deus autem nulla pars est mundani operis, ita continet omnia, ut non contineatur; ita intra res est totus,ut extra eas etiam sit totus: nullo includitur rerum factarum ordine, sed supra mundum est,& supra omnia, quae condita sunt: nec uno tantum contrario differt a reliquis rebus, quod hic creata, ipse increatus, sed aliis plurimis: nam haec mutabilia, ille immutabilis, haec finita, ille infinitus, haec temporalia, ille aeternus, haec composta& multiplicia, ille incompositus & simplex; quomodo igitur dici potest istos Philosophos coepisse

186쪽

coepisse rerum notitiam ignorato eo, qui non dico pluris est, quam reliqua omnia, sed qui solus uere est omnia: nam caetera quodammodo non

sunt, si illi comparentur, a quo erigiem suam & speciem sumpserunt, sicut pictus homo quodammodo non est,si pingenti comparetur, uel ei cuius imaginem praeseri. Etenim quum recipiant creata omnia motum, finem , tempus, mixtionem, non potest eorum natura, nisi manca esse, debilis, impura, imperfecta, quae si aliquibus magna uisa est, id contigit

ignoratione eius, quod uere est magnum, uelut argentum uideatur magni inter metalla esse momenti ei, qui ignorat aurum: at prolato auro eiusque splendore & pretio perspecto nonne uile quiddam argentum existimabit Θ Similiter lunae & reliquorum fulgor astrorum potuit magnumquid nobis uideri,si candentissimus solis orbis perpetuo latuisset, nunc i-ha ad illum collata splendorem omnem suum,& quicquid antea dignitatis & gratiae habuerant, amittunt. Sed iam mistas Philosophos faciamus,

a ueritatis documentis alienos,aduersus quos longi us& ualidius instituerem certamen, si starent,ac non iampridem sugati campo cessissent. Nunc ad te unum mea tendit oratio, qui stemmata familiae tuae amplissimae tanquam magnam ignobilitatem, & florentes diuitias, quibus abundabas,taqua summa paupertate conlepsisti, quo nobilior fieres uirtute dc ditior moru sanctitate:quaeritur enim illud in primis in eo qui se religioni addixerit,uitaeq; monasticae,ut quantu humana patitur imbecillitas, Deu mente sequatu huic totis uiribus haerea totis uisceribus diligat.Hoc ut asi

quatur,cogitandii quanta Dei sit maiestas,uirtus,praestantia, dignitas,potentia, qua de re nuc aliquid breuiter perstrinxi ; nam plura dici potueriit uberius. Sed nihil aeque prodest ad inflammandum diuino amore pectus , quam si crebrius & attentius cogitemus, contemplemurque, quanta ille munificentia, largitate, bonitate tractarit humanum genus..N stri caussa superne coelum extendit,Solem & Lunam & tot flammantes siderum oculos accendit: terram solidauit,aerem tenuauit: mare dissudit, immotas quatuor anni temporibus leges dedit. Iam uero animalia o

nia sue ea repant, siue gradiantur, siue natent, siue uolitent, usibus su seruiunt nostris : nam uel eorum carnibus uescimur , uel uestimur uelleribus, uel dorso uehimur, uel medemur morbis de ipsorum membris, uel uenatu corpus exercemus. Quid de arboribus dicamὸ quarum nulla est, quae uel non cibos suppeditet, uel umbram, uel odorem, uel liquorem, uel materiam ad ignem, aut fabricam. Idem sermo maneat de herbis, quae opitulantur remedijs contra morbos, & pabulo contra famem. His additi flores colore & odore praecipui ad uoluptatem & ornatum, nec no& gemmarum auri & argenti nitor. Haec quum ad humanos usus parauerit& protulerit summus ille parens, nonne eum summo generis nostri more teneri dicemus ξ At ipsum hominem, cuius caussa reliqua condita,

ruantis muneribus instruxit & ditauit ξ Mitto praestantiam formae uniuercorporis, partium snSularum, oris articulatum dc distinctum sonum, sabulatri

187쪽

t i l Liber. 89

Dbulatricemque linguam. Illud quanti est, quod homini mentem dedit , qua & cogitare, & ratiocinati, & uisa eringere, & species rerum pemcipere, &reminisci ualeret, in quibus elucet similitudo eius, qui dedit. Cur ad id processiὶ non enim homo conferre aliquid potest Deo, quo sit ille beatior, sed bonitas eius di Quebat. Excutiat quilibet diligenter caussam ortus su i, hoc est v nde habeat hoc ipsum , quod homo sit, & prodierit animal mente pollens, de uideat, si inuenerit aliam caussam praeter hanc, quam dixi diuinae bonitatis, sed non inueniet: nam hactenus quicunque aliquid aliud dixerunt, ridicula dicere uisi sunt. Bonus igi tur erat Deus, nemo autem bonus eius ipsius boni, quod in ipso est, inuidet alteri, sed commune facere paratus, hoc ille commotus effigiem stam nobis impressit, mentisque ornauit lumine, quo sane munere non aliud potuit esse praestantius. Quid enim tantum est in terris, quod cum humanis animis conserri queat quorum ea uis est de potentia, ut praesentia intelligant, praeterita meminerint, praeuideant sutura, quorum in reliqua animantia luce illa diuina orbata cadere nihil potest. Multarum quidem rerum sensus nuntios habemus & ministros, sed cunctorum ambiter animus, qui qualia sint, & quomodo se habeant, quae sensus accipiunt&renuntiant, diiudicat adeo, ut eos saepius coarguat falsitatis. Nam solem ipum iudicat infinitis partibus esse ampliorem quam uide nisi cuius etiam radiata species & rotunda uideri pulchra non posset, nisi pulchritudinis antea notas quasdam 8c leges comprehensas animo perceptasque teneremus: sed reliquas quoque eius eis cientias, quas annuo ille cursu conficit,cognouimu3. Reliqua animantia splendorem uidentis Iis, sentiunt calorem ; sed quis praeter hominem noscit, quod sel sit ξ quid perspicit quantam uti litvem & gratiam rebus afferat ξ haec luna est; quis uultum huius mutabilem breuissimumque cursum explorauit Z Hoc est coelum; quis circuitum eius, ortusque coelestium signorum atque obitus contemplatur hoc est mare; quis nauigandi rationes in eo inuenit haec est terra, quis cultui&sationi aptam animaduertite hic est ignis, quis eum infinitis usibus applicaui te Haec omnia nonne aratione, qua 'diuinitus nobis collata fuit, profectit suere affinitas igitur de cognatio quodam modo nobis contrari est cum Deo propter rationis praestantiam quam ille hominibus non inuidit, quod quum ita sit, quomodo tantam Dei bonitatem praeterire possumus negligendo, ac non inducimur potius redamare colendo Z.id, quod idem uoluit humanae mentis claustra libertate, firmare, quam nec ferrum, nec ignis, nec Daemon ullus, nec Angelus diuellerent uinci, instecti, detorqueri hominis uoluntas 'nisi a se non potest: lauti arbitrium tenet dc moderationem nullis ne cessitatis uinculis astricta, omni nexu soluta. non cogit ad aliquid immensus ille pater,sed hominem in manu reliquit sua,qub recte factis proposita iure citant priemia, de supplicia peccatis. Hic iterum recurrit assiusitia diuinae bonitatis, quae nuda hominis delectatur uoluntate, qua idem

A A primo

188쪽

De fuga faeci

. studio

primo excitauit, deinde ope sita comitatur, nam ubi ad opus arrectos uidet, praesto est, adiuuat, nec deserit impigre laborante, sed statim auxialiaturus occurrix. Ipse enim Deus casis uoluntatis ex alto miseratus affe- tam impartitur uim hominibus coelestem; dein alijs quidem distillat quorum scilicet perexigua in rectis operibus uoluntas,at quorum dilat tum propositum, in his pleno gurgite redundant fluenta utrarum magnarumque uirtutum de coelo ubertim diffusa ita ut non ipsis solis susticiant, sed ad alios quoque nec finitimos modo, sed etiam longinquos perueniant; sed non quemadmodum in re gerenda uoluntas est a nobis, perfectio operis a Deo, sc quum peruenitur ad serendum praemium, umluntas dicitur esse nostra, opus aliςnum, sed suscipimus a Deo pro uir

ue praemium,id est pro uoluntate bona & opere bono, quia praesidium te suum nobis non imputat, sςς improperat, quod dedit, sed perinde

coronat in nobis sua munera, ac si nostra essent merita. Eum igitur, qui tam longe fuit in muneribus Sphaem ijs,hoc est in tribu edoct retribue do , qua prosequi beneuolentia oportet, si modo ingratitudinis. culpam effugere decrevimusξnon enim s reserre gratias non possumus . nam non et nostri ille, sed nos illius ideo non conuenit non habere; quas ponsumus, & non aliquas amoris ui s repend ere . Amat nos Deus, ptaru nit benes chs, prouocat ad amandum, tum his, quae dedit muneribustum maioribus alijs, quae daturus est : cur in amore non respondeamus ξpraesertim quam id non illi, sed nobis profuturum sit nec hoc etiam i Ie appetat sua caussa, sed hostra: ipse enim summum est bonum, nullius

egens, cui uno tantum am0ris nodo copulari possumus . nam amor ipse praesertim uehemens & flagrans tantae est potentiae, ut animam appetem tem , in rem, quae appetatur, ualidissime inducat :& ita connecti ut pene cum amato amans unum atque idem esciatur. Coniunctio igitur est

hominis ad Deum, quae hic amoris ut fieri incipit, postmodum in coelo perficietur, quum iam non in aenigmate illum, sed sicut est, spectabimus et non erit illud bonum Dei, sed hominis sic speculantis, sicut nec bonum est lucis, sed oculi, quod oculus eam uidet, nec bonum est sontis, si quis de fonte biberit, sed bibentis. Ergo Deus uel hoc, quod iubet se prae omnibus diligi, maxime ostendit, quod nos diligit, quum dilectione nostra nihil illi, sed nobis omne bonum acquiratur. Est enim ille huiusmodi, ut praecepta sua ad nostram quietem, salutem, gloriam componat, ac ne sua quidem, quae a nobis proficiscuntur, in suum usum conuertit. Non dubito quin superiora omnia crebro meditata atque uentilata, qua decet animi pietate, excitent in nobis amoris sammam erga Deum, que cognoscimus beneficiorum testimonijs magnam erga nos amoris uim &copiam profudisse: nam quemadmodum ignis igne, sic amore amor concipitur . Quod si patrem colere, uenerari, diligere denique debet filius , non soliim quia genuit, uerum etiam quia multum amat, quanto magis a nobis amandus est Deus, qui nos tam summo amore dilexit, etiam ani t tequam

189쪽

Usi . O Libero

tequam essemus Necdum tamen proloquuti sumus, quod primum esse debuit, quemadmodum mortalem hominis naturam suscipere uoluit saIutis nostrae caussa, qua in re aestus quidam diuini amoris erga homines ostenditur, quod altitudo illa &immensitas ad infima haec nostra & angusta uenerit, ita ut esse id uellet, quod nos sumus. Ita ne uero ad humana descendit Deus Quid in cauila nihil habeo, nisi, quod illud quar-suit, ut homo ascenderet addinina. Videbat humanum genus regno coelesti depulsum, illuc reuocare eos uoluit uerbo, exemplo, morte denique sua. Deus homo faetiis est, magnum uidetur. An magnum, quia durum, sed existima, quod amabat, & nihil amanti durum, quid deinde ξFactus ille homo,sic inter homines uersatus est, ut unus de multis: nam nullo ditior fu it, aut potentior, attamen praecepta salutis aperuit, regnum coelorum docuit: mysteria legis ueteris impleuit. Postrem5 ut labem humanae genti inditam deleret, se in cruciatus sponte dedit. At

quos cruciatus Reuolue quaeso animo speciem Domini morientis.Aspice confixas manus utrinque stillantes cruore. Aspice terebratos pedes, quos beati rigat sanguinis unda. Aspice cruentum pectoris latus immiti apertum cuspide: quomodo autem tanta & tam tetra mortis imago inuasi sontem uitae horret spinea uallatum caput corona, defluit fessa ceruix, squallent regiae genae,arent diuina Iabia, reliqua corporis nudata membra liuent flagesis. Haec cursuscepta, nisi ardore humanae salutis Phunc ne obsecro ardorem existimas leuem fuisse ξ an uero tantum, ut dicendo nequeat explicariὸ quis enim pater filio dedit unquam tale,ut cutipam eius fluuio sanguinis luere uelletὸ Hic non iam sua Deus, sed sei sum pro nobis impenditi omnia illa supplicia debebantur nobis, quae in se recepit. Quis non existirpet ferrea illorum esse pectora, quos sacer ille

cruor tanto ardore profusus commouere nequit ad amorem Domini, qui tanta pro se tulerit ξ Etenim si stiges, rimare perseratum Christi latus, &tantae pietatis pectus ingredere, &quum uideris totis .uisceribus & praecordiis ardere humanae gentis salutem, illius appulsu calesces. Magnum beneficium est,quod creauit nos Deus, mavis, quod redemit, non solum quia nascimur sine sensu, conseruamur cum uoluptate,ut inclitus est Orator, sed quia nascentibus uita tribuit, redemptis beatam uitam. Hic nosmet ipsos nobis tradidit, illic se ipsum dabit: hic militia est, illic militiae praemium. Quod si homo debet se totu Deo,quia ipsum fecerit. Quid addet pro eo, quod refecerit. Non enim tam facile resectus, quis factus, fecit illud uerbo Deus, sicut reliqua omnia: sed in reficiendo multa dixit, atque adeo gessit, & eo deuentum , ut dura plurima& acerba perse ret. Magni igitur existimandum refectionis beneficium, tum quia per se summum est, tum quia summa erga hominis Dei charitate profusum: hoc tam praeclaro redemptionis munere humanam naturam non modo extulit ille iacentem, uertim etiam iamplificauit, cuius esse pretium uoluit & Praemium. Non Angelos & Archangelos inquit Ap

AA a stolus

190쪽

stolus in sed humanam naturam apprehendit, in quo duo maxima secit &quod ipse in imam humilitatem se detrusit, & hominem ad summam sublimitatem evexit: Est enim ipse caput omnium fidelium, quod sane caput tantum est, ut supra omnia excelsa longo interuallo collocatum sedeat ad dexteram parentis ; & illud omnes Angelicae trumae uenerentur. Quamobrem quae tanta illa erit ignauia si tantum caput negligimus, ac non in ipsum potius totis amoris uiribus seramur Non debet autem uideri redemptionis beneficium minus,propterea qudd redempti cum uniuersis sumus: nam non ideo minor contingit salus, nec aequum est aliorum saluti inuidere: quanquam ut egregie ait Chrysostomus in commentarijs ad Galatas , non recusesset Christus eadem perserre, uel si unus tantum esset redimendus, pari namque charitatis iure singulos amplectitur, quo uniuerssis, neminem negligit, cuius rei argumentum prae bet ouis illa de Euangelio, quae a nonaginta nouem aberrarat: hanc unicam non contempsit pastor bonus, sed quaesuit, inuenit, & inuentam

gaudens collo imponit,& ad pascua sua reportauit. Et subdit Saluator similitudine hac proposita, nolle patrem coclestem, ut uel unus de pusillis pereatiVictima quidem pro tota oblata est natura,&lassiciebat omnibus seruandis, sed tamen non est usui omnibus, sed ijs tantum, qui credunt,& uitam puram, integram,piamque prosequuntur. Sed non modo quum blanditur muneribus & allicit pollicitationibus Deus, uerum cita quum minatur, terret, irascitur, percutit, amor in caussar quoniam cupit esse saluos. Nos illum saepius ossendimus peccatis obuoluti, & quiduis potius, quam sanctissima eius mandata implentes. Auersamur uocantem. Ille quemadmodum serui di amatores solent, qui des contemnuntur ab his,

quos diligunt, permanent tamen, nec ab ar ore recedunt, conatur de ui os ad se retrahere. Itaque benigno frequenter inlatu mentem commo uet, ut redeamus,saepe etiam peccandi occasiones surripi nec his contentus mittit sanctos uiros ueluti legatos, qui increpat. moneant, minentur,& demum adhortentur, ut praeteritorum poenitentiam agamus, & in ρο-

sterum melius uiuamus. 4odsi haec despicimus omnia, ne sic quidem desistit, sed flagella admouet, si forsitan in his respiscamus. Non nunquam, ut amans nimio aestu percitus conqueritur, merita proponens sua. quo duritiem flectat nostram, &ad mutuum amorem impellat, quale it Iud Micheae ore prolatum aduersus Hebraeum populum. Popule meus quid seci tibiὸ aut in quo te contristaui Responde mihi. Num quia duxi de terra Aegypti, & de domo seruitutis liberaui & reliqua, quae s quuntur. Terroris autem uerba sunt plurimar ueluti quum de omni octoso uerbo reddendam rationem dicit: & ei, qui uel fatuum fratrem mpellarit, gehennam proponit. Iustum autem terret, quum acerbissimi foen ratoris more sortem se ab eo cum usuris exacturum minatur; proposita s- militudine serui illius, cui talentum fiserat commissum, idque de de-r Diuites uero quomodo percutiedum at Facilius esse camelum ingre

SEARCH

MENU NAVIGATION