M. Antonii Nattae Astensis Opera. De immortalitate animæ libri 5. In Domine Natale, oratio. De Quadragesimali ieiunio, oratio. De poenitentia, oratio. In festum diem Paschatis, oratio ..

발행: 1564년

분량: 267페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

Liber. 9 I

di per foramen acus, quam diuitem in regnum coelorum: dum illos duos ueluti contrarijs ex partibus introducit,epulonem diuitem,& mendicum Lagarum, & quid in uita & post mortem utrique euenerit, describit. Horribiles sermones, attamen salutis nostrie caussa suscepti ne praecipites eamus. Nemo potest dicere se non cohortatum, non praemonitum, non bene comminatum suisse. Subseruit gehenna quodammodo humanae saluti, dum plerique eius metu temerarias secenant cupiditates & ad ipsum salutis auctorem reuertuntur. Multum ualet in humanis animis cominatio: multum supplicioru terror: multum illla admonitio: hic est fouea se ua,ne incidas. Qua cuperet Deus seluam fore Niniuem misit Ionam.qui eius euersionem praedicaret. Hoc Ni uitae audito mutarunt uestem fleuerrunt&ieiunarunt,conuersi sunt ad Dominum ,& non perierunt: tantarum fuit uirium illa praedictio. Ex quo intelligi etiam potest quam solicite cuncta tentet Deus peccantium gratia, nolens eos perire: & de terr ris quidem uerbis haec di isti sint, quae certe ab amore proficiscuntur. nam

ne pater quidem filio semper bladitur,sed si uidet ruentem,terret & minatur; & ubi his nil proficit, uirgae quoque non parcit. Illa sunt uerba tantia, quod quicunque dederit in nomine eius calicem aquae frigidae, recipiet mercedem. Credo quod magis recipiet mercedem dans calidam ubi lignorum sumptus accedit: quanto adhuc amplius quoties quis non de flumine aut puteo, sed de penu aut arca dederit. Illud etiam non pa- iam oblectare potest, quod si dimisserimu s peccata fratribus, nostra q u que se nobis dimissurii in pollicetur. Et quod si quis fratrem conuerterit ad salutem, utriusque animam saluabit. Haec omnia ut dicat & faciat Deus, impellit amor, qui non iccirco in partes scinditur, quia ad plures

deseratur. Fertur enim totus in sngulos,quos genuit: nam mortales parentes, s unicum habent filium, amant acrius tanquam cordis sui ocula; salter additur, ut duo sint, iam ueluti biperti in cura amant minus singu-Ios: si quatuor erunt, multo etiam minus, sin alicui quinquaginta continsent liberi, ueluti Priamo & Danao, tunc necesse est tenuari amorem tot rivulis diductium: de haec quidem mortalibus continetunt, qui aliunde capiunt amorem, Deus autem ipse amor est. Si igitur stangi, scindi, diuidi Deus potest, eadem opera de amor eius potest,quod quoniam nephas est dictili sequitur, ut unumquenque quem diligit, toto amore seu eat: at immenso quidem si toto, quoniam&ipse immensus est. Adde quδd hunctantum amorem non negociorum occupatio interpellat, non requies,

mn somnus, floret sempe uigetque nec unquam uelu ti fatigatus remi titur . o divine amor, quem semel iure complexi nunquam dimittamus. Tu cuncta de nihiliocreasti. Tu foedera pacis mundo seruas. Sine teres

ipsae subsistere nequeunt. Magna haec, sed illa maiora, quod Deum homini copulare, quod supplicijs tradere, quod cruci assigere potuisti. Ecluis tu quidem libere de fonte diuini arbitrij, sed eo impetu & tam copiosὰ nuxisti, ut torrentis in morem ui quadam rapi uidearis. Haec & talia quaedam Digiti co by

192쪽

i De fuga seculi & relig. studio

dam mi pater curricula erui meditationum tuarum, cum his habitantem pernoctantemque curis ciuitas Omnis colemus. Vt enim miseros&inscelices dicimus, quos aut libido mulieris, aut ambitio honorum,aut pecuniae cupiditas incendit: Sic scelices illi, quorum praecordia Christi amor praeacuto iaculo uulnerauit, hi nihil animi sui caussa gerunt, sed omnia reserunt ad nutum diuinae uoluntatis, quam quocunque trahat, aut retrahat sequuntur ; quod etiam mortalium amicitiae pariunt, ut nulla sit distractio, sed summa sit & omnis inter duos plures ue mutuo amantes consiliorum, uoluntatum studiorumque consensio. Etenim mulier fragrans ani re uiri sic mores, Opinor, temperaret suos, quemadmodum se illi posse probare confideret, ne si offendat, diuortio exesudatur: sic animus h minis erga Deum succensus, omnia persequitur, quae illum uelle arbitratur, ne si secus secerit, diuinus ipsum fauor deserat, non diuitias quaerit, quibus affluens ornetur, non opes appetit, ut colatur a multis, non gloriam, ut a cunctis laudetur, non honores, ut praeter caeteros conspici tur . non corporis uoluptates, ut per eas dissolute laetetur. uident sanctis simi uiri maioris esse uirtutis talia contemnere quam quaerere, praesertim quum illa & si non semper, at saepius, quod si non saepius, at certe plerunque sunt instrumenta uitiorum. Caventq; illud in primis, ne uberior ille Suehementior erga Deum perceptus amor uitietur, si uel paululum in hos rivulos humanorum commodorum diffluere coeperit, quin imo maiorem adhibentes cautionem, quu praesentium rerum illecebris de specie sensus deliniri posse uiderentur. Optimum factu uisum est saeculo relicto; intra monasterioru insepta sese concludere, sicut ipse cisti: aut eorum uitam uastitati solitudinique terrarum mandare, quod ueterum Mon

chorum institutum fuit. Sic ne si illa quidem uiderent, facile eisλposse carere intelligebant. Est enim fere tota oculorum libido. Corpus resta. bat , quod neque abi j cere, neque relinquere ualerent, quippe, quod sit animi ipsius ueluti uas quoddam & receptaculum: Illud ergo, quia i solens esse potest & petulans in carnis motu, ieiunisis, uerberibus, uigi- his, frigore ,astu, & alijs crucis partibus frangunt, ut tam male habitum affectumque corpusculum, uix audeat insultare, & sibi quicquam molle ac delicatum deposcere: quemadmodum enim Tarquinius priscus,

quum capitolium summo Ioui consecrare uellet, multitudine Deorum repletum, concedentibus tum caeteris dijs Ioui, Terminus de Iuuentus de loco migrare nollent, postquam eiicere illinc non potuit, simulachraeorum depressit de obscurauit,ut uix apparerent eadem ratio est istorum, qui mentem c6secrant Deo tanquam templum: ut quos eij cere nequesit motus carnis, turpes&Iasciuos, hos comprimant, dei j ciant, obscurent,

ct quodammodo extinguant. Si quis inquit Saluaton uult uenire post me, tollat crucem suam&sequatur me. Suam inquit noli dicere quorundam more, Christus mortuus est prome: nihil mihi superest agendum : possum quomodocunque uiuam, consequi uitam aeternam . Fallax

193쪽

spes, nam propria quoque crux unicuique tollenda, qui in partibus u litesse Christi: quod ipsum quoque Paulus admonet. Quicunque inquit Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum uitiis&concupiscen-lijs suis. Dic dic illud. Christus mei caussa mortuus est,& ego pro illo mori debeo. Christus quaecunque mei caussa dixit, secit, pertulit. Es o

quoque ut uicein reddam, omnia illius caussa dicere, facere, perferre debeo. Duae cruces et una Christi, communis electorum omnium: altera

uniustui usque propriar iunge duas has cruces,& quae crux Christi est fiet tua :&quae tua est , fiet Christi. Haec una sanctorum uirorum est prouincia hic totus mentis eorum cardo uersatur, ut cohibitis peculiaribus domesticisque assectibus, omne ipsbrum uelle & nolle ad diuini ductus regulam referatur . Istud est enim humanos sensus deponere, diuinos induere. Quod si orationibus precibus lue infinitis, multoque fletu profuso&ipsus Dei beniguitate&miseratione assequantur, quae tanta calamitas, tanta laborum uis mentem eorum poterit a proposito reuocare quin cruciari, uti, torqueri Dei causa optabunt, ut in tali certamine sortitudinis patientiae, constantiae palma reserant: sed & quaecunq; accident illis ineo moda, de aduersa cui autem non acciduntξ) haec sibi importata diuinitus arbitratur,tanqualentamenta uirtutu, quo indies proficiant uel ut luant in saeculo poenas admisibrum, quas alia in parte,alio in tem pore duriores lia iic erat necesse. Hinc laesi iracundia non efferuntur, 'quin viribus suis potius opera benigne faciunt, non irritantes peccantium nequitiam 'sed pie magis subleuantes,&ad poenitentiae fructum

si fieri possit . adducentes. Quod si etiam ingrati erunt hi, in quos beneficia maxima contulerint, adeo non aegreserent, ut etiam noua impendere non desinant, quod si aegre, diceret his Deus: Si fratres uestros,quos ut simulachra quaedam mentis meae spirantia effnxi, quorum etiam scelera cruce deleui, ut spem caperent coelestis haereditatis potiundae, uos illos re, oopera, consilio iuvistis, mercedem laborum & benefactorum uestrorum ab hominibus expetentes: quid uobis leuius Θ Sin mea caus. sa omnia, nihil illorum secistis,ego me uobis gratum uel gratissimum potius praebebo. An ego beneficiis, liberalitateque uincor, qui tanta & tam multa antequam rogarer dilargitus sum uobis ξ plurima etiam & maiora nisi uos non uultis desides capere)idaturus. Qualem in me ingratitudinem , qualem paupertatem denotastisὸ quoniam me dimita beneficioruuestrorum gratiam ab alijs repetitis,ac non a me potius,qui illa impendi per uos uolui,&uniuersa haec nomina cum usuris de me exigere. Mea certe dona influunt uberrime in singulos homines, & dum hic in saeculo avnt,&ubi illud reliquerunt. Haec coelestis esset parentis oratio, qua pro beneficijs in homine hominum genus collatis a se cuncta expectari iuberet. Illud enim intelligendum est,secundum Deum diligendum esse proximum,sicut nos met ipsos. Proximi autem appellatio hic homines quoscunque complectitur,propterea quod existimandum est non esse alienos s

194쪽

lienos, sed ueluti necessitudine quadam coniunctos eos qui nobiscum Niusdem rationis sunt participes, candem incolunt terram, eisdem terrae uescuntur frugibus,eundem habent dominum easdem coeperunt leges,&ad eadem bona inuitantur. Non igitur iactandum illud Comici. .is tu es Quis mihi es proximus sum ego mei mihi. Imo nos esse proximos oportet quibuscunq, eiusdem naturae cosortibus Dei caussa qui oblique quodammodo ex humanis actionibus uidetur referre emolumentum , quum rationali animanti,quo ille praecipue delectatur, auxiliamur,quod aliquando possumus, di non nocemus quod semper possumus. Homines ille uehementer amat, quos & condidit, & redemit,& quorum caussa omnia haec molitus est. Itaque uult unu mquenque nostrum in dilectione cuiusque secum concurrere. Hin me ad Petrum ecclesiae principem . Si

me amas ,pasce Oves meas . Imitatur eos, qui uehementi tanguntur am

ris affectu erga quempiam, dicuntque pro eo ad alium. Si hunc diligis .ine ipsum diligis: quicquid huic auxilij tuleris, mihi tuleris. Ergo id arisendum, ut quancunque possumus opem proximo seramus. Illa sunt magna , in quibus praeter caeteros addicti Deo locupletes exercentur, v stire pauperem in nuditate, alere in fame, suscipere in peregrinatione, eximere in captiuitate,sugienti latibulum,ccem ducatum debili subuentionem praestare. Terrae quoque ueluti fidae parentis gemio inhumatum hominis cadauer condere, non in postremis misericordiae partibus ducitur, postquam abi jt ille, qui sui ipsius curam gerebat. Est autem adeo praestans figura humani corporis, quae quonda domicilium ingenio praebuit, ut non conueniat expositam seris uoluctibusque pabulum praest re. De huiusmodi operibus Paulus Apostolus quum loqueretur , usibus inqui anctorum communicantes: ita enim dictum ab Apostolo, ueluti talibus uiris non deceat, quasi indigentibus stipem praebere, sed cum iulis censum quodammodo habere debeamus communem. Deinde addidit, hospitalitatem sectantes, quasi non satis sit hospites ad se ueniem tes colligere, nisi etiam soli cito animo undique perquirantur, & tanqua fugientes apprehendantur. Tantum ille requirit infidelibus miserico diae assectum. Nonnulli in ueteri lege patres, dum hospitalitatem umdique sectantur, nullum praetereuntes uiatorem, inciderunt in Angelos

humana uelatos specie, & cos insci, hospitio exceperunti foetici sane casu, nam perinde contigit ipsis ac piscatoribus solet, qui& si piscium

duntaxat gratia recte iaciunt, nunquam tamen aurum extrahunt &

Ita praetiosa. Sed haec, ut dixi magna: Illa maiora, quae non ex arca, sed ingenio eruuntur, iccirco magis ad plures pertinere possunt,solari afflictum, dubitanti fidele consilium dare, errantem in uia peccatorum dirigere ad portum salutis, hortari, monere, impellere, minari, agere denique omnia, & uerbo, & opere, & exemplo, ut homines contemptis terre

stribus istis & corruptibilibus bonis, desertaque uitiorum semita, h*ream diuinis iussiombus,&uitae aeteritae desiderio teneantur. Etenim si solemus

195쪽

Liber.

solemus non amicum modo diligere, sed etiam omnia, quae illius sint,& ea praecipue, quibus ille magis gaudet, Deus, quia nobis eximie mandus est. nihil tam in rebus suis ducit & habet, quam humanos animos ueluti sigilla & simulachra suae mentis. Quid in his appetitὸ Illud sci-

Iicet, ut uitam exigant in omni innocentia & sanctitate ad se ipsum conuersi. Haec sunt uirentia pascua, quae ille gregi sito proponit. Humanos ergo curare animos, dc prouidere ne pereant, ne scabie malae conscientiae premantur, ne uitiorum ut luporum inuadat in illos multitudo, ne Daemones ovile Ecclesiae obambulantes nocturnorum instar furum crudeliter corripian domumque suam abducant,ueri& sancti Pastoris munus est, Ic uiri amantis Deum. Maius demum opus, homines collapso; ad aeternam conuertere salutem, quam coelos erigere ruentes,quia hominum gratia coeli conditi, & coelorum conditor, ut salutem hominibus daret, in dura multa & grauia se se ipsam demissit: haec imitatio diuini operis siluton hominibus ministrare, quicunque Deum amant, cupiunt eos quoque, quos illa amat, fieri tauos: huiuique rei gratia, nullam op ram, nullum laborem recusant. unicum est praeceptum amoris ut diligatur Deus: illud secundum, quod huic est simile, ut diligatur proximus,lex hoc superiore fluit, illius caussa de origo in primo est. Deniquet haec est

summa mandatorum, tenentem caput, reliqua membra conseruare.

Magna legum caterua, magna uirtutum, sed haec omnia una Dei dc proximi charitas includit. Si haec tenetur om nes Ieges supere uunt i delatituri nullae leges satis esse possunt. haec si aderit uirtus, nihil deesse de reliqWis uirtutibus: sin absteri nihil chorus caeterarum uirtutum poterit pro G- se. Hinc Apostolus Paulus, quum contra carnis opera fructum spiritu commendaret, mictus inquit, spiritus charitas est, gaudium, pax, longa nimitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia, castitas. Ecce quomqdo Architectus ecclesiae in fructu spiritus posuit charitatem, idque f. te, quoniam ab illo reliqua religata penderent. Idem Apostolus adeo sectus hominum uoluit sibi ipsis esse inuicem connexos, ut iubeat fere cum flentibus,&gaudere cum gaudentibus. Quamobrem si quem uiderimus uirtutibus ornatum, aut honoribus auctum, coogratulandam illisuerit & hilaritatis signa ostendenda: Sin asilictum calamitate prosce 'ribus etiam suis, ingemiscendum, quod talem promeritus sueri pc φη subleuandusque alloquio & consilio & dolore animi nostri, omni H, misericordiae affectus impendendus, & illi quodammodo collaborandRm , Hoe enim deposcit charitas, laetari uero in aliorum poenis inhumanum est,& odiosum,&prouocans diuinam conua se ultionem . nam Domi nus quoque mortalis iusto puniens supplicio seruum, si conseruorum lium quempiam uiderit in risum essulam, indignatur, & in illum iram transfert&uerbera. Et quoniam coepi persectam uiueodi formula i in ducere, quam quicunque sequetur, nusquam ut opinon aberrabit, ib

196쪽

De fuga seculi & relig. studio

ne animatum sperare de magnis praemijs in illa mundi arce capiendis,

atque ita fortiter cum perfecto atque absoluto uirtutum munere iter uitae arreptum decurrere. Operaepretium est itidem odisse uitia, nam quanto magis ea quis oderit, eb uehementius uirtutis bonum e regione positum

adamabit . Nec existimandum est minus peccata displicere Deo, quod serius ea punit, quia quo serius, eo durius, propterea quod neglexerit peccator poenitere, quanquam non potest dici id fieri sero, quod bene&ordine st: ratis enim cuncta aguntur ordinibus in illa aeternitate diuini consilij , quόd usque eo uoluit redundare, unde iustitiae satisfieret, ut filium suum Vn igenitum terris immitteret,qui culpam a prima radice contractam,quam nemo hominum posset cluere, ipse humanam indutus carnem fluuiosanguinis aboleret. En iterum dico: non enim tanta res satis

pro dignitate dici potem magna uis charitatis effusa est, quum inita fuit ratio pellendi Daemonum Tyrannidem ,&a laqueo peccati expediendi humanum genus: detinebamur a foedissimo hoste captiui omnes, peccato .ueluti prcelio superati. Benedictus Deus, qui nos pristinae restituit incolumitati, sed quibus consIiis, quo genere telorum pugnatum est ξquibus artibus & dolis)Nullo ne stratagemate in capiendo hoste usus Imperator noster Ille diuinitatem suam sub humana specie occultauit, tum

ualidum illum&atrocem crucis fustem bellator accerimus tanquam Gquum conscendit: spineam coronam ueluti galeam indutus illi non inermi modo, sed & confixa manu multo cruciatu serendo auspicio suae deitatis Daemones pepulit, imperioque orbis denudauit, sibi mortem hausit, nobis uitae claustra patefecit ; ut difficile sit de impietate eorum,prout

oujsa postulat,dicere,qui ubertatem amoris tantam de stipite crucis m nantem percipere n6 curant. Haec & alia plura eodem pertinentia saepius retractans in hanc cogitationem deducor, ut praeclarEtecum actum putem, quod monasterii claustra subieris, id est contemplationi diuinorum te addixeris, idque non tibi, sed Deo ascribe ; cuius benigno erga te flatu eduenisti. Nihil ille maius in terris posuit, quam mentem suo cultui

deuotam & mancipatam: ut enim si muliercula quaeda ancillari fungens ministerio, Caesari connubio iungeretur, cfficeretur Augusta non sui morito , sed uiri '& in illo culmine constituta radiis corruscans maritalibus immensum gauderet: sic humana mens per se minus potens sublata ueluti quibusdam pennis diuinarum meditationum, ubi uinculo charit iis summo illi & aeterno bono ueluti sponso cuidam iuncta fuerit: tanta in dignitate locatu quantum nunquam uidimus, tanta perfunditur uoluptate, quantum percipi posse nusquam suspicati sumus. Monachatus crede mihi 'praestat antiquitate ordinibus quibuscunq; religionis ergo institutis, exceptis clericis, hunc primum inter Christianos inuenit ne-eessitas fugiendi infidelium saeuitiam, mox utilitas oblectatioque celebrauit, Nihil enim animo puro contemplatione dulcius, contemplati nis autem solitudo est comes, uel nutrix potius. Secedebant ueteres illii Christianae

197쪽

Liber

Christianae pietatis studiosi,&in sylvis atque inter spelaea serarum, ut

inquit ille uitam agitabant, ut contemplationi liberius uacarent nullo interpellante,arbitrantes in turbis & hominum frequentia Deum minus inueniri posse, nec temere a solitudine illa in urbes remjgrabant, nisi,ut; in urbibus eandem facerent solitudinem, idest multos in idem uitae tra. herent institutu m,& in easdem arenas antraque perducerent. Et haec qui dem in Aegypto Syriaque olim fiebant. Nunc penes nos Monachi in umibibus&agris passim occurrunt, quorum qui sunt probatissimi. captant silentia nemorum &tectorum, ut ibidem obeant contemplandi munus uacuo animo atque soluto, quod sane munus, qui negligit inter Monachos Monachus, non est in officio, & huic timendum, ne in deteriorae prolabatur. Nam qui praestantiam, dignitatem, uitutem, bonitatem Dei non contemplatur, is naturam diuinam non intelliget, nec quid ualeat, uelit ue Deus cognoscet, nam sicut non uideas id, in quod ocul rum aciem non direxeris, sic nec intelligas, nisi in res iplas, quae ad intes eligendum praesto sunt, mentis aciem infixeris. Quod si non intelligit, ne amat quidem: est enim principium & sons amandi cognitio, quum incognita impossibile si appetere. Ergo si Deum non amauerit Mon chus, quid potius in amore sequetur quandoquidem ea uis est animi out sine appetitu nequeat subsistere, mihi uidetur, quod amabit tunc sciipsum obsequiose & indulgenter, sensuum lue motus sequetur: quae res

generat omnem intemperantiam & cupiditatem, ex quibus uitia & peccata nascuntur. Necesse igitur si peccata deuitare uelit Deumque per-, noscere,contemplationem , ut colat,sne qua illa esse non possunt, eiusvomissionem turpem, indecoram , flagitiolam esse,putet . hoc propositum IMonachi uel solum, uel praecipuum mentis iungere aspectum saepissime

cum summa illa & ineffabili luce, quod sane suauissimum est pabulum ,

sed nec ullam inuenies rationem melioris uitae: quid enim praestabilius ,

quam humana delinquentem sectari diuina id magis lucrosum

quam reiectis terrenis inhaerere coelestibus ξ si spectaculum mundi,& rerum, quae in eo uoluuntur, ita detinuit Philosophos, ut pro eo abi jceret quascunque corporis uoluptates,& simul externa omnia commoda des reren hac una capti scientiae dulcedine: quid faciendum his, qui Deum omnis scelicitatis, beatitudinis, bonitatis auctorem sequuntur Quicun- ue ergo te a talicontemplandi munere avocant, quod multos facere ui eo propinquos tuos, ij te a uero perpetuoque bono auocant, ad quod,

te contemplatio deducit. Si negant, similiter faciunt, ac si quem sed re & iacere fundamenta prohibeant; & dicant se illi tecti potestatem non abstulisse. Proponunt nobilitatem & diuitias, quibus florebas, quasi tu, solus diues& nobilis , saeculi perfuga ad religionis castra deuolaris: aud turpe sit tali uiro cingulum Christi suscepisse, eaque res maculam afferat

generi tuo; aut quasi parum compertum esset haec ornamenta diuitiarumi& nobilitatis, quae gloriolam in uulgua redolent, non fuisse multis caus

198쪽

De suga seculi dc relig. studio

sis ad interitum potiusquam ad salutem. At cisim concedere dicunt)ut Christo seruias in saeculo manens,haec ratio, quae pro suis utuntur pamtibus , aduersus ipsos conuertitur: nam quum de re conueniat, id est deseruitute Christi cui te addictum esse,paciuntunquar tamen seruitus quolibet regno est potior,minus honeste possunt de conditione seruiendi re. . cusare, praesertim quum in saeculo positus uix id posscs. Multa enim hie impediunt, multae reuocant a sancto proposito: plura uidere contingit. uel audire, quae lacessunt sensus ad spem improbae cupiditatis. Nunc selitarius effectus & silentio humana transmittens', nihil uidens, audiens ue eorum , quae in saeculo geruntur, frueris animi placidissima pace, quar; te ad maiestatis Dominum crucifixum deducere potest, cuius imaginem induis quodammodo, ubi te saeculo nudum mortuumque praebes. Omnis tibi praerepta peccandi materia in his, quae ad sensus spectanti non foeminam uides,non pecuniam tractas,non litigas,no conuitia audis,non emis, non uendis, no locas,non conducis, non permutas, non

praecario rogas, non rogaris, dem si nemo tibi quicqua exhibet negocij, nec tu alteri facessis, quod nisi turpium cogitationum molestia confitct

iis Daemonum astu excitata, nulla pugna maneret, quae manet tamen, ut

de inimicissimo,&infestissimo hostium gencre iustissimu agas in patria triumphum. Non enim solum aduersus carnem &sanguinem inquit Apostolus ) sed aduersus spiritales nequitias nobis est colluctatiό. & manifeste dictum est a Petro, quod aduersarius uester Diabolus circuritanquam Leo rugiens quaerens quem deuoret. Et a Satana tentatus cst ipse Dominus: & idem Dominus ad discipulos suos. Expetiuit uos Satanas hac nocte cribare tanquam triticum. Legimus etiam in Evangelio Diabolum misisse in cor Iudae, ut traderet Dominum Et in actibus Apost lorum dixisse Petrum Ananiae. Quare tentauit Satanas cor tuum menturi te Spiritui sancto. instant,u gent iue assidue suadelis, ut ad aliquid pem

trahant illicitum, sed impressione, ut, impetu, claustra uoluntatis humanae perfringere nequeunt. Formidolosus ne hic hostis, an contemnendus potius ξ cuius omnis uis est in suadendo, qui uincere non potest, nisi uolentem . Illi tamen plus assequuntur si suaserint, quam si ui cogerent, idque possent, quoniam ui cogens corpus,suadens etiam animum capit.

Vigilandum igitur & acriter resistendum prauis eorum suggestionibus &machinamentis, nam oberrant assidue& omnes tentant aditus, ut cor

rumpant, & e bonis seruis malos,& e malis faciant deteriores. Quod si salutem assequi non possumus,nisi per summam custodiam & pugam,quO- modo qui quaestuosis uacant negociationibus, quomodo qui delitiis indulgent, non oportet magis ac magis periclitari Non inficias tamen is rim quin ubi quispiam maioribus effulget uirtutibus, illum Diabolus acrius urgeat & impugnet: non enim alia ratione conuertit se contra Adain Paradiso constitutum, nisi i quod illum multa dignitate uidit conspicuum. Nec tamen in hoc certamine, quod aduersus tantam bestiam su-

199쪽

scipitur, deest nobis Dei p sidium, imo ipse totum bellum conficit. con. tentus nos ea in pugna studij aliquid&laboris attulisse, ut habeat unde

praemia tradat amplissima. perinde ac si nostra opera totum bellum fuisset consectum.Non secus hic fit quam si Rex aliquis cupiens filium ad triumphum perducere, ipse totius belli curam suscipiat, & omnia moderetur. interim uelit filium cuncto exercitu spectante procurrere in hostem & iacula quaedam intorquere,ut hinc uictoriam illius faciat, iubeatque triumphare. Similiter nos uult Deus repugnare Diabolo prompto ac solicito animo pro honore suo nostraque salut ipse deinceps illum deiecturus &fugaturus, & nos postremo ueluti strenuos milites ad praemia uocaturus. Praemia autem non qualia in ueteri lege terra lacte& melle fluens,longaeua senectus, numerosa soboles, frumenti uinique copia, pecudum armentorumque foecunditas, nihil huiusmodi, sed adoptio in filios, cum Christo fraternitas, haereditatisque coelestis societas,demum beatifica illa diuini conspectus sublimitas. Quae sane tanta sunt praemia, ut pro illis uesunico die fruendis recte centum millium annorum labores sustineretur. Facilior autem foret uictoria, si hic hostis aperte ac non saepius ex insidijs pugnaret: nam uel obtentu uirtutis ad impietatem occulte trahit,uel suadet contemptum minorum delictorum, ut ab eis paulatim serpens ad grauiora deducat. Ecce risus immodice effusus leue aut nullum forsitan delectum esse uideatur, sed ab immoderatoriis fit gradus ad scurrilitatem a scurrilitate ad detractionem, a detractione ad conuitium, a conuitio adgrauiora denique crimina;quae humanis etiam legibus atrocius puniun. tur. Plerisque castitatis mundicies placuit, nec male quod placuit, sed quod nimium placuit, aded,ut ausi ctiam fuerint in caeteris matrimonia damnare : sicut etiam nonnulli alij dum nimis abstinentiam ad esu ca nium probarent, illum omnibus interdictum crediderunt. Dolere de peccatis necesse est, si uolumus salutem assequi; sed non tantus debet esse dolor, ut ad impatientiam & disperationem ueniae impellat quod multi perpessi sunt, hoc aditu idolatria quoque priscis inducta temporibus: nam dum uiri quidam magni &potetes multitudini gratiosi uiui & mota

tui plusquam oporteret,honorarentur: factum est deinceps,ut simulachraeorum fingerentur,&ipsi in Deorum ordine collocarentur. Haec omnia antiqui serpentis uersutia contigerunt, quam tu , ut opinor, uitabis. Ip-la pauca haec ex multis exempli caussa memoraui, ut tu deinceps toto genere perspecto de his, quae ad te pertinent, particulatim cogitares. Scio de bello aduersus Daemones, deque eorum fraudibus plurimam haberia uestris orationem.Persuadeo mihi te in hoc tuo Tyrocinio nondum prauas animi cupiditates fregisse atque extinxisse: fieri non potest, quin uehementius impugneris recordatione, praesertim prioris uitae&antiquarudelitiarum. Sed resistendum est acriter, & quemadmodum hi, qui Hi . rosolymae muros sub Dario instaurabant, una manu opus faciebant, altera telum gestabam, quo irruentes hostes propulsarent, Sic & tibi facien-

200쪽

De fuga seculi & relig. studio

dum utrunque ut aduersus uitiosas cupiditates pugnes,& in diuinis exercearis. Non enim omnia iniusta & in sesta suggerit Diabolus, sed multa illorum a nobis proficiscuntur: hoc ipse ut opinor sentis: non tot in stugiferas& nocentes educat herbas tellus, quot&quantas concipit hum na mens noxias & pestiferas cogitationes: quae in ipso semine elidendaestini, ne quid deinceps deterius contingat. Verum ut redeam ad id, quod in hoc meo sermone fuit propositum,postquam ostensum fuit Chrbsto omnino esse seruiendum,recte id uitae genus a te deleetum dico quod praestantissime id cificere ac praestare potest. Nam,quum quilibet hoc unum proponere sibi debeat, ueluti ultimum actionum suarum finem, ut Deum toto pectore, totisque uiribus diligat,& eadem dilectione ferueat in proximum propter Deum: tu ut istud melius consequerere,non soli1in tibi praecepta legis, uerum etiam consilia euangelica seruanda putasti. Praecepta sunt, sine quibus non contingit illa dilectio: consilia, cum quibus tutius & persectius contingit. Quanto enim magis caeterarum rerum imminuitur cupiditas, lato feruentius fertur affectus in Deum & in illum

quem is summe diligit proximum. Nec alio sanEspectant assiduae lectiones, crebrae uigiliae, continuata ieiuni nuditas corporis, durum cubile, extrema paupertas,nisi ut contemptis terrestribus bonis sola amentur coelestiar castitas non praecipitur, sed suadetur: appete coniugium, minus

amaueris Deum, melius igitur abijcere, quoniam ut inquit Apostolus Qui sine uxore est, solicitus est,quae sunt Dei, quomodo placeat Deo:qui autem cum uxore est, solicitus est,quae sunt mundi, quomodo placeat Oxori. Idem maneat de honoribus, diuitijs, deliiij ue omnibus sermo 9ut qui haec persequantur, necesse sit eis minus amare diuina .sSi cui proposita esset una corporis ualetudo secunda, huic profecto necessariotist

mendus cibus: nam sine eo non contingeret ea, quam exoptat ualetu

do. Quid si idem appetat frui pleniori ualetudine,&in ea cogitet finimius permanere λ huic scilicet obseruanda sunt plurima , quae illi medicinae ars suggeret. nam no quemlibet cibum sumet,sed non nisi eum,qui: iussus fuerit, & certas exercitationes corporis praestitutis temporibus sitia

scipiet,& alia aget, quae periti artis iniunxerint. Haec ad te refero, qui in diligendo uitae genere, non quaesisti necessaria, sed quae essent melim,ra. Nam si satis fuisset tibi amare qualitercunque Deum, poteras domi manens, tuisque perstuens opibus, praecepta legis seruare, quae in m dium proposita sunt omnibus. Sin autem cogitasti firmius & seruidius, atque adeo scelicius amare, tibi non solum seruanda sunt, quae imperaretur necessario quibuslibet, sed ea etiam, quae paucis suaderi possunt si sumenda, ut uoti compos reddaris. Relinquenda domus, destituendi affines,sermo familiarium deserendus,diuitiae repudiandae,honores ablegandi, nihil de connubio meditandum. Si uis persectus esse inquit Saluator ad eum, qui se cuncta legis mandata implesse iactauerad Vade&uende,quae haues omnia. Cur, ut habeam mihipretium ξ Non: sed da

SEARCH

MENU NAVIGATION