Tractatus de sacramentis ad usum seminariorum. Tomus primus secundus, qui quatuor complectitur tractatus 1. de sacramentis in genere; 2. de baptismo; 3. de confirmatione; 4. de poenitentia. Auctore Nicolao L'Herminier

발행: 1761년

분량: 255페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

181쪽

nonpo sunt. I. Petri 3. Tinurena autem rum ne timueritis, non conturbamini. ad Galatas i. 5ι adhuc hominibus placerem, Cisbii servus nou essem . Scilicet eiusmodi timor praxum animi affectum complectitur aut supponit; unde vitiosus et

kd agitur de Timore Dei qui duplex di-

passim videre est apud b. Aug. Tradi. 43. 9. 8 . in Joan. & altis in locis.

I imor servilis est, cum quis solo .pα-nae metu, non amore jultitiae abstinet a peccato, & in esusmodi timore duo di-ilinguuntur; timor ipse qui dicitur servilis , & ejus servilitas ei conjuncta . Timor servilis est in eo qui praecise timet tanam , tervilitas est cum timendo poenam ita dispositus eii homo, ut peccatum committeret nisi tana sequeretur. Timor callus est ille , quo quis Deum ipsum timet , ne scilicet ipsi displiceat; de quo frequens habetur mentio in Scripturis, i sal m. iii. Beatus vir qui r/met Dominum . sal. 37. Timete Domιvum omnes San ii eius. Et duplex rursus cistinguitur, initialis &filialis. Initialis est timor culpae coniunctiis adhuc cum timore gnae. Filialis vero est timor status culpaene ullo timoris trinae consortio. In timore initiali ho m x partim metu culpae, partim metu tanae retrahitur a peccato,

sed ita ut timor culpae iit dominans. Legi potest super ea re S. Thomas a. r. q. I9art. I.

De timore casto , qui sanitorum est , nulla est dissicultas; sed quaestio est de timore servili praecise spectato , ut timorea renae, docuit enim Lutheriis ejusmodi timorem gehennae vitiosum esse & h minem reddere magis hypocritam , illum. appellat consuetudinem desperandi , &inum odiendi, vitium charitatis, semitem peccati origimiis , & actuale peccatum , allicium capitalem & pessimum ;nec mirum, hoc enim salso nitebatur principio ille haeresiarcha, videlicet quod millum sit bonum opus ante justi Mationem ;da pleriqu e nunc Lutherani, in quos su

CONCLUSIO

Timor renae de se, & ex natura sua

banus et t.

Probatur ex Scripturis, Psal. Iro. Initiu)u sapie aliae timor Domini. Ecelesiasti ei i. I tmor Domini evellit peccatum . Proverb. I. Timor Domim principium sapientiae. Ubi licet videatur his in locistermonem esse de timore Domini , eadem loca expl: cari iure possunt de tim re t ςnae, quatenuS timctur Deus Pii potest rinam initigere , ut indicat hic I cus Matth. lo. Timete eum qui Dres Granimam oe corpus perdere in gehenuam .llorro timor die bonus est, qui dicitur initium lapientiae, qui ex Pellii peccatum,& ad quem hortatur Christus . r. idem conliat ex S. patribus, unum brevi latis caula appellabo S Augustinum qui sic loquitur tibia de catechis and s rudibuς, p. I. Si nondum potes amare iu- Iittiam, tame et ei poenam , ut 'ret usas ad amandam is itiam , & insul. 3. Timor , inquit, mignum eji praesdium procedentibus ad salutem.

3. Ex Synodo Trident in . quae sess. 6. Can- . sic habet di Si quis dixerit opera omnia , quae ante justifcationem sunt qua- cum me ratione fa ia snt, vire esse peccata , vel odium αι mereri . anathe

na metum per qκem ad misericordiam Dei de peccatis Llendo confugimus , vel a pec- .cando ab tinemus, peccatum ese aut peccatores peiores facere, anathema st ; &sess. I . cap. q. toties citato declarat Attritionem , quae ex gehennae & rimarum metu concipitur ,λmn solum non faceret hominem h=pocritam o magis peccatorem , verum etiam donum μι ese'Spiritus sancti impulsum , non adhuc quidem inhabitantis, seu tantum moventis , quo

nitens adjutus viam sebi ad I iitiam parat . hoc enim rι more utiliter concussi P mitae M Jonae praedicationem plenam terroribus pynitenIIam egerunt. ' Et ratio est, quia, ut docet experiem

182쪽

DE SACRAMENTO Pa NITENT E.

t a , timor avocat hominem a malo, malas cupiditates coercet , peccatores praeparat & impellit ad Pinitentiam & alios id genus bonos ac utiles producit effectus, ac proinde bonus est . Objicies: Saltem timor servilis malus est δι vitiosus,.quia vitiosum est plus timere rinam quam culpam, quatenus qui timet I nam animum peccandi retinet, sic dispositus , ut culpam committeret , nili tanam timeret: ergo timor rinae non est bonus.

Dii l. ant. Timor ser. ilis est vitiosus aliquando, & per accidens, &, ut multi dicunt, si sumatur ratione suae servilitatis, C. per se & ratione sui , N. vere quidem si quis timcns penam retinet.voluntatem peccandi, & sae dispositus sit, ut

in actum vetitum erumperet, nisi ri03m timeret ,. in eo casu timor esset uitiosus

per accidens, & propter adjunctam dis p sui Mem illius hominis, seὸ vitiosus none ita per se & ex n itura sua , quod significat S. Thomas a. a. quaest. I9. art. d.

his verbis: Quamquam timoris servisitas mala sit, ipse tamen timor fervilis secundum subsantiam suam es bonus. Quia re

vera nemo praecise peccat quia timet pς-nam . Vide Eslium lib. 3. dist. 34. CAPUT XI.

Utium Attritis ex timore poenae conceptasne ulu Dei amore sti sciat in Sacra.

mento Poenitentia .

P Artem assirmantem tenent multi The

loci , sed ita tamen ut sateantur eam non esse Concilii Trid. aetate antiquiorem '; ita enim Vega eiusdem opi nionis desenser lib. f. in Cone. Trid. cap. 28. illius parentes suisse Canum qui piriatae Sym do interfuit , quemdam Henricum S imanti censem testatur Morinus lib. 8. de Pςnnitentia cap. 4 unde cum id maxime verum sit , quod prius traditum i, sententiam oppositam ample- minur & ostendtanus Attritionem sine aliquo Dei amore saltem inchoato , ut aiunt & ad eonsequendam in eius lus esptione veniam suorum peccatorum . Quo circa si iussicientem non esie ad Poenitentiae Sacramentum. CONC LUs Io. Ad Sacramentum poenitentiae non se ficit Attritio ex solo timore Fenae eoncepta sine amore Dei.

i. Quia ex Seripturis & SL Patribus

nemo pote in veniam peccatorum suorum conlequi sine vera conversione ad Deum .

Erechiel i8. Convertimini onitentiam . Isaiae 43. Convertimini ad me

32. Conisss ad se eondon, peccata , non conversis, non tanaonst. Unde Theo logi merito colliunt Poenitentiam esse conuertionem ad ruum: sed solo timore gehennae non fit vera conversio ad Dcum ; qui enim poenam duntaxat timet , tametsi ex hoe supponeretur suge re peccatum , non ideo censetur quaerere Deum, di ad cum se convertere . Qui poenam duntaxat timet ex Apollolo servus est non filius. , sub lege est non sub gratia , Rom. 8. Non enim accepsis f ritum servitutis in timore. Hoc ipsum docet S. Augustinus lib. de Nat. & Grat. cap. 37. Sub te es est, inquit, qui timore Iupplicii quod lex minatur nos amore Iinitia se sentit absis

nere ab opere peccatι, nondum liber nee allenus a voluntate peccandi & lib. a. contra adversarium legis cap. 7. Desi fiam peccaui non extιnquitur , ms contrario

de eris recte faciendi , ubi fides perdi-lestionem operatiar, non ter iubentem litteram timore prna , sed per Iuvantem

spiritum dueet oue jusitiae . Unde colligitur non esse veram conversionem in eo

qui praecise timet poenam absque amoretat, qua remanet in illo voluntas peccandi i a mente S. Augustini. Et ne quis putet exigi tum in Atiupturis tum apud M. I atres an ore ' Dei pro 'nitentibus extra sacromtu mi non autem in susceptione: Sacrame Mi

183쪽

nonnulla reserem iis Patrum loca qui dubio procul loquuntur de iis quae requiruntur a Poenitentibus in susceptione Sacramenti . S. Cyprianus v. g. lib. de Lapsis , postulat a Pt nitentibus qui Sacerdbtum absolutionem implorabant, Me muli δε-lisium suum confiteantur , aa Domi-

mim toto corde convertantur.

S. Gr sorius M. in cap. 3. lib. I. Regum , Tria, inquit, tu unoquoque consideranda Dur veraciter psnitente, υidelicet conterm mentis, confesto oris , o vindicta peccati . Ut videtur , loquitur de Poenitentiae bacramento , porro conversio ad Deum supponit amorem Dei, qui enim convertit se ad thum, amat Deum , Neque enim, inquit S. Aug. lib. 2 i. de Civit. Dei cap. I 6. id fit veraciter atque sinceriter nisi vera dilestione jusitiae . Quibus adde autoritatem omnium Theo- - ,rum qui ante Concilium Trid. scri-

Ee , cum primus Attritioni et serυilis

cientiam docuerit Canus , tum veroti post illam Synodum longe plurium qui communiter docent Dei amorem uil-tem trichoatum esse necessarium.

praesentem quaeilionem dirimere noluerit, tanaen sess. r cap. 4. sic loquitur de Attritione quae in ejus dictrina clisponit in Sacramento nitentiae ad vernam peccatorum consequendam, ut aperte si .gnificet eam non esse se tam in solo gehennae metu ; tum quia dicit omni tempore Contritionem sui me necessariam, adeoque & in Sacramento Pinitentiae: sed illa contritio, licet illam sumat in genere, non consistit in Blo- gehennae metu; Contritio enim omnis, ut diximus, est vera detestatio de peccatis commissis, quae non repetitur in eo qui solum timet poenam : tum quia requisit insuper Synodus ad remissionem peccatorum etiam in Sacramento obtinendam , vitae ante odium & sincerum deinceps non peccandi propositum : sed ista non reperiuntur in eo qui praxi se rinam timet, ut tellatur S. Augustinus innumeri prope in locis, sic v. g. Epist. I 3. loquens de timore servili , Ille timor ps rae trementiam habet, o non es in charitate tantum, porro quisque peccatum odit, quantum justitiam diligit. 3. Notissimum est in morali hus hoc principium, in dubiis semper tutius esse

sequendum , quod declaravit olim P. Augustinus lib. I. de Papi. cap. 3. ubi ait eum graviter peccaturum, qu Sacramen tum reciperet in secta Donatistarum , hoc ipso quod in rebus ad fatalem animae pertinentibus certis incerta praeponeret. Unde & hane propositionem inter alias plures damnavit Innocentius XI. Non es illicitum in conferendis Sacramentis sequi ruis nem probabiloni de et alore Sacramenti, relicta tutiore . Atqui dubio procul longe tutius eli accedere ad Sacra mei sum tam tentiae cum dolore orto simul ex metu

renarum & amore Dei , quam si solusaesit timor servilis, ut fatentur ipsi D sensores Attritionis servilis . Melchior Canus parte 3. relectionis de Pgnitentia. siuia Atritis fusserint, inquit , non es eo certum m indubitatum , ideo, Concilium Florentinum communisque fententia tenens certum , relinquens incertum ,

ponit Contritιonem esse partem hujus δε- cramenti. Suar in 3. p. q. 9O. art. disp. I 3. Licet si probabilis opinio attria Trouem c uitam cum neramento sincere ad ius cationem , tamen non es certa ,

' potes esse falsa. Ita Paulus Comit

ius in responsis moralibus lib. I. q. 32. ricanus Tract. I. c. q. q. 9. de bonitate& malitia pctuum humanorum i Vasqueet in I. a. q. I9. art. 6. disp. 63. Sanchea in summa Casuum Conscientiae lib. I. e. p. 9. Gamachaeus de pςnit. cap. 8. unde colligitur frustra hoc argumentum de Attritionis susticientia mitti in deliberati nem a Theologis, quia cum in iis quae . praxim & conscientiam spectant , pars tutior sit semper eligenda , eo semper redeundum erit, ut Attritio illa quae dubiam & incertam facit salutem, in praxi rejiciatur tanquam insuffciens. . Ouia ex adversariorum sententia

mani sene sequitur hominem Christianum posse

184쪽

um unquam per totam vitam amoris

Dei actum elicuerit ; cum enim vita terna certo retribuatur justificatis omnibus qui in statu gratiae sanctificantiet mori. untur; in hac autem sententia tuiti fitentur quicunque Attriti sit ne ullo Dei amore absolvuntur a acerdotibus, 'videns est quemvis Christianum salvari tandem posse, licet nullum a moris Dei actum elicuerit; quod maxime odiosum & christiano nomini plane intensum esse nemo non videt. . Demum Attritionis servilis lassicientia reiicitur ex ipsa opinionis novitate

quae manifesta est; I- ex illorum veterum autoritate quos sit pra appellavimus & qui existimarunt ad veniam peccatorum in sacramento ol tinendam requiri

Contritionem persectam; a. ex illorum testimonio qui docuerunt necessarium es se aliquem Dei amorem , dilectionem Dei , charitatem ; multi enim utuntur nomine charitatis & ita inchoatum sal rem Dei amorem agnoscunt necessarium horum praecipui sunt Hugo a S. U Ibre lib. 4. Miscellaneorum cap. 77. Richardus quoque Victorinus lib. de potestate solvendi ae ligandi; Robertus Pullus p. q. cap. II. Magi iter Sententiar. Alensis lih. . q. ι7. S Lonaventura in . dist. II.

pe innumeri, Joannes Maior, Caietanus Ferrariensis , Ehius, Ioannes a inven- tria, Stapletonus , Dei edo , Latomus , Albertus, Pighius, &alii omnes qui scripserunt ante oncilii Tridentini tempora. Ab illa autem Synodo licet illa opinio quae affirmat Attritionem servilem sustucere cum Sacramento non parum invaluerit , suos tamen longe plures & nobiliores habuit Defensores vetus Patrum d ctrina, quae amoris Dei necessitatem Myruit; pro hac nostra sententia pugnarunt

omnium celeberrimi Scriptores: Estius in .q. dist. 36. Sylvius in 3. p. S. Thomas ad Tom. Lq. I. Supplem. Morinus lib. 8. de Pp,itentia ; Hii N Matholdiis in suis ad Pullum notis; Lupus lib. de Contritione oc in Epist ad Henricum Noris; Hauernans Praemonstratensis in tyrocinio Theol giae moralis; Laui ius in ib. de monte Concilii Tridentini; Episco lius Castor ens; in lib. inscripto, Amor Paemtens s D. Deque ras in libro Gallico Eclairciss ment , &c. elucidatio 'de sensu Concilii de Trad. circa Attritionem , & alii plures quibunadjungi merito possunt multi Episcopi qui in suis Mandatis, alii in suis Ritualibus, alii in Catechil mis opinionem Attriticinariorum refixerunt, ut irarum Scripturis &8S. Patribus consenam, & recens ac male inventam. His adde nonnullas observationes quae

ex ipsorum Attritionis servilis de seni, rum testimoniis colliguntur. I. Enim novam esse hane doctrinam ingenue confitentur, sic Vega lib. 8. p. 3o. D Dctionem Dei, inquit, neces ariam esse ad nosi, am iustifcationem apua The Micos reaeitatores quos legerim reaeeptissimum ess r Dominicus Soto in dist. I9. q. L haec seribit: Dilbrina haec, inquit, quamvis si vera , non est tamen vetus . Idem docet Ludovidus Lo et ejusdem Attritionis acerrimus Defensor in instructorio pabnitentiaep I. cap. 9. Sed iam nunc, i quis, praecedentd lumine Concilii Tridem tinι audeo hane statuere conclusonem , quod αδ γisitiam O rentisonem mecutorum in Sacramento Poenitentiae fatis es' Attritis. Ex quo verisimile fit textum Synodi Tridentinae de Attritione male intellectum occasonem praebuisse multis Theologis,

ut deinceps assererent eam cum Sacramento lassicere . Unde illius opinionis Pa- .rentes censentur, ut am diximus, Melchior Canus &'quidam Henricus Salmanticensis, ut affirmant Lopeet locomoa citato, Morinus lib. 8. de Poenitentia cap. q. Mathoidus in notis ad Pullum, item Lupus, Castoriensis Episcopus, &D. Dequὸras. 2. Attritionis servilis Defensores fateatur hanc suam opinionem me in Scri-Z . pluris s

185쪽

pluris, nec in sS. patrum operibus sundatam esse , sic Vega lib. 6. in Concit. Trid. cap. 28. Eι quidem , inquit, dile-Hiones Dei esse dispositionem ad jus tiam , do trina est Chriui, Apsolorum

Sanctorum Ecclesiae mesorum: Dominitus Soto in . distine. i8. arta. Dos bina haec , inquit, quamvis sit et era , non es tamen multum vetus , Patres enim antiqui solam Contritionem necessariam esse ad Confus onem admittebam. 3. Et confitentur illi Theologi hane suam opinionem quam tamen amplectuntur, non esse omnino certam: ita Canus supra citatus . Quod Attruis Iussciat, inquit , non es adeo certum inuabitatum . Quod . idem affirn a re non verentur Sua reet, Vasqueet , Paulus Comito lus , Pe-eanus , Sancheet Iesu itae, & Gamachaeus Sorbonicus Theologiae proseiser , locis

mox citatis Probatur ultimo ex censura sacrae Facultatis quae lata est anno I7l6. adversiis quasdam propositiones excerptas e Codi cibus M. te Roux quarum haec eli prima , In id diraecipue probandum incumbemus , titsecunJum omnsum Dolorum traitionem a solo timore vera si Poenitentia , per timo

rem voluntas a creaturis vere aUcrtatur,

eonvertatur ad Deum , denique ab ipso timore vera sit 'u'tia , ut est a choratate.

Censura , Haec propositio falsa est, scandalina , temeraria , erronea, quiae summis verbis enuntiat yetrem esse virtutem timoris o charitatis ia iustitiam obtinendam , haeretica.

Octa: a dtimmodo tuta sit in praxi semrentia , non tenemur tutiorem sequ/... δε-

ίium non es Attritionem Iu=cere , quod evidenter probaυimus. Censura, Haec propositio ea in pam te in qua atitor Uirmat dubiam non esse quin Attritis amoris Dei expers sudiciat in Sacramento Pornitentia , hanc opinionem tutam esse in praxi, effossa, perniciosa, temeraria , Ο -rinae Concilii I. ridentini

adversa.

R icies: Falso novitatis arguitur haec opinio quη asstrit sufficientiam Attriti

nis servilis: r. quia eam tenuerun multis ex antiquioribus Theologis ante Concit. Trid. puta Durandus qui in A. dist. I 8. q. a. affirmat Attritionem adveniente Sacramento fieri sufficientem vartute clavium ., Item Guillelmus Parisiensis Tract. de Poenitentia cap. q. & S. Antoninustit. I9. cap. I. Deinde de temporibus Concilii Trid. dubium esse non putest, nam Lutheruς non semel Catholicos accusat, quod omnes dicant Attrronem ex solo gehennae timore conceptum sum re ad Poenitentiae Sacr mentum. Et aliunde constat ex Palavicino sie primo suisse a Theologis adornatum Decretum de Attritione, ut eam sine Dei amore esse sussicientem st tuerent; denique & post idem Concilium hane doctrinam evasisse opposita communiorem verbis expressis testatur Alexander VII. in brevi an. I 667. Sanctitasρrmeipit , inquit, ex is o singulis fidelibus

quocunque gradu ae dignitare Dis pali , major , immodi Cardinalitisfulgentiabus , utini deinceps de materia Attritionis praefatae scribent, vel libros aut Scripturas

e lent . - dorebunt vel praedicabunt, vel alio quomis modo Poenisentes aut Scholares caeterosve erudunt , non audeant alicujus Censurae Theo uisa alteriusis initiria aut contumeliae rem .laxare alterutram sententiam , sive nefantem neeuptatem aliqum iis diactiaris Dei in praefata Attritione ex metu ge&ηme' concepta , quae hodie inter Schol-icos tammunιωe viaetar, sive agerentem dilectionis mussarem , donee abiae sancta. stili fuerit aliquid hae in re δε-fnitum . Porro temerarium videtur a communiori Scholarum doctrina recedere rigitur.

Respondeo, satis δε abunde ostensi. messe supra, hanc opinionem de Attritionis servilis suffcientia novam esse , vel ex ipsa eius infensorum confessione nec quicqv m movere debent tria haec objectionis capita. Quoad primum spectat se negant alii Theologi, qui sententiae nostrae parto ruentur, Durandum, Guillelinum Paria

186쪽

DE sACRA MENTO PGNITENTIAE .

sensem, & S. Antoninum certo docuisse Attritionem servilem sne ullo Dei amore lassicientem. Et revera Duramlus postquam Attritionem ex solo timore conisceptam statuit ν addit eam priorem esis justificatione etiam prioritate temporis ;unde ante Iustificationem intervenire potest Dei amor. Deinde Guillelmus &S. Antoninus loquuntur de Attritione quarndn est cuiuslibet Dei amoris expers, ut Iatet ex illorum verbis, quorum longioriscussio non est nostri instituti, licet enim daretur adversariis utrumque illum Scriptorem lassicientiam attritionis servilis agitoscere, quid ad tot & tam celebres Theologos qui oppostam sententiam, amplexi sunt i Ad secundum dico vere quidem ex hoerala vieini loco sequi tantum apud nonnullos invaluisse hanc opinionem, sed

nego eam fuisse opposta, quae nostra est, communiorem , quia satente Cano, qui Attritionis servilis parens & strenuus L e- senior po habetur , opinio quae tenet amorem Dei esse necessarium, & in Sch lis erat communis & in pra i binge tuti r ,& Maldonatus paulo post Synodum Tridentinam . scripsit praeceptum dilecti nis Dei ol,ligare, hancque esse communem Scholarum dcctrinam. Quod aut cm ad Lutheri accusationem attinet, respondeo meram esse huius Haeresiarchae calumniam quam propulsarunt Catholici Theologi , ut i quet ex Uigucrio in suis de Sacramento Poenitentiae 1 Ω-stitutionibus a sacra Facultate Pari sensi opprobatis . Uide Concilium Tridentinum

seis. Iq. c. q.

Ad tertium x. Alexander UIMoquens de Attritione ait solum quae hodie et mmunior videtur, non ait assertive quae es, nec puto revera hanc opinionem tu ille unquam opposta communi rem .

a. Si, cum scripsit Alexander VII. communior fuit illa sententia , diei potest ,

eandem hodie nonnisi a paucis teneri.

Obiicies: Si qu)d impediret quominus

Attritio ex solo i cenarum metu conceptas ceret ad Sacramentum poenitcntiae maxime quia non tollit peccandi volun talem: sed hoc falsum est; verus enim x sincerus ti vehemens inferni timor lio minem avocat a peccato, ut docet expe rientia et igitur. Res p. i. dist. maj. & quia contrarium assectum non inducit, C. eo praecise , N. nam , ut diximus , in poenitentia duo sunt, aversio a peccato , & converso ad Deum ;unde satis non eis ut peceator iustificetur, quod voluntatem peccandi deponat, debet insuper converti ad Deum per aliquc mamoris actum . Quemadmodum enim peccatum est aversio a Deo & converso ad creaturam , ita Poenitentia est averso a peccato & conversio ad Deum, Convertiminio agite Paenitentiam, inquit Ezechiel

cap. I 8. Hoc argumentum adversariorum probat quidem timorem esse honumquatcnus continet peccatores, & hie &nunc in iis voluntatem peccandi comprimit , sed non probat huncce timorem sus-ficere ad ueniam peccatorum suorum obtinendam. In hunc sensum explicari debent permulti e Sue. Patribus qui ab adversariis objici solent,'Origenis. lib. q. in Job. Pasilius in psal. 3 . Ambrosius in Psal ii 8. S. August. in PIal. 63. S. Gres.

Mag. lib. I. morat. cap. II. qui aiunt ti-mCrem Ἀhermae a peccato comprimere

homines Sic di Bernardus Serm. 8. de diversis assirmat eum incipere sub Deo esse, tui timore gehennae agit Poenitentiam ;iquidem , ut satemur, timor est initium sap entiae , qui timet ex parte conversuseil ; sed nondum tota voluntate, ex privato sui, non ex Dei ipsius amore : Ex hoc , inquit S. Antoninus, par t. q. tit. Iq. cap. . quod quis credit poenas inferet, er Deum

qium inferentem rates poenas peccatoribus , .

timet illas, ut caeteat sibi ; sed quia timor ille semidis non es in charitate, ideo non susscit ad salutem . 2. Negari potest minor, scilicet timora vocat qui tim a peccato, sed sine ullo Dei amore non avocat ab omni peccandi

voluntate.

O . Pridem usitatum est inter Theol tos, ut dicatur Attrumnem vi Sacramenti Z a fre-

187쪽

fieri Contritionem, attritum fieri contritum: igitur Attritio lassicit ad Sacramen

Nego consequentiam; nae enim loquendi ratione uti maxime possunt , qui putant aliquem Dei amorem conti riin Attritione, quia homo ex attrito dicitur fieri contritus, quatenus a statu doloris ex metu gehennae & amore Dei imchoato concepti, transit ad .statum dolo.

ris ex persecta charitate se ati ; idquee' eo constat, quod idem effatum usumpent, qui censentiamorem Dei includi in Attritione, uti & qui requirunt in Sacramento charitatem inchoatam , & aiunt Attritionem & Contritionem nonnisi gradu diiserre , qualeς sunt Alberi. Mag. Sc tus, Guillelmus Parisiensis &alii. Hanc explicationem adoptavit sacra Facultas Dostra, cum an. I 3 9. Viguerit instituti nes Theologicas approbavit , in quibushm leguntur . Ex attrito at ψκis non Dcontritus, nis ad huncsensum, quod poAttritionem venit Gutritis , scut dicimus ex mane D meridies , o ex juso fi iustos consuetudine. Unde sequitur ,sensoribus Attritionis pure servilis nequaquam sa- vere hanc loquendi rationem .

XII. Sestistir Gjectis petita ex Concilio

Trid entino.

P Atm re est apud adversarios hocmo-

- mentum, quod petitur ex sess. I . cap. 4. Concilii Trid. ubi se habetur: Iliam vero Contritionem impostfiam, qur Attritis dicitur, quoniam vel ex turpitudinis peccatiem eratione , vel eat gehenna parnarum metu communiter concipitur , s voluntatem pereandi excludat , cum De Oniae ...,quo 'nitens adjutus, viam hia ad is ima parat. Et quamvis sine Sacramento Paenirentis per se ad j si cationem perdescere

peccatorem nequeat, tamen eum ad Dei g*tiam in Sacramento Paenitentia impetrandam ἀθοnit . Eo loci patres Tridentini loquuntur de Attritione pure servili, nimirum de ea Attritione,quae concisetur ex metu gehennae, nec supponunt conium tum ei ullum Dei amorem, id enim expressis ent: atqui tamen docent eiusmodi Attritionem esse materiam Sacramenti Poenitentiae, quae cum Sacramento viam parat ad iustitiam: ergo, &c. Dist. min. esse materiam quae disponit remote & tamen non sufficit, C. quae disponit proxime & sufficit N. idque

constat.

i. Ex ipsis Concilii verbis, nullo enim verbo utitur Synodus ad fgnificandam illam sufficientiam, declarat solum aduersus Lutherum Attritionem, ex metu gehennae conceptam, I. non reddcre hominem magis hypo.ritam & peccatorem ;a. esse donum Dei; 3. impulsum Spiritus Sanctii moventis viam praeparare ad iustitiam; 3. demum peccatorcm disponere ad mi gratiam obtinendam in Sacramento. Sed icta dubio procul non*r bant Attritionem servilem in mente Con

cilii esse Liscientem, fides quippe recte dicitur . donum Dei, impulsus Spiritus

Sancti, disponens peccatorem ad obtinendam Dei gratiam, nec inde tamen sequitur eam lassicere etiam cum Sacramento ad justificationem. Cur autem non declarasset Synodus Attritionem sussc re , si ea tum fuisset Patrum sententia, aut si talem definitionem ferre voluisset22. Hanc latam non fuisse definiti nem a Concilio constat ex diserto palavicini testimonio qui lib. I 2. cap. IO. testatur hoc Decretum Concilii de Attritione se primum Discopis adornatum suisse, ut verbum se fuere positum fiaerit. Vnde Wrte definiebat Attritionem sus-ficere in Sacramento Poenitentiae; sed monente Joanne aemiliano Hispaniensi Tinletano Episcopo reformatum fuisse

Decretum scut nunc extat . nuit falDdici uisImo i dolorem me amore vix timquam concipi posse. . . quod autem haec Attritio fatis Uet Sacramento consistiendo, ita ut homini Lottrito deleantur pe eam vi absolutionis stipe enientis, vari re aurorum sementias , adeoque id esse tol

188쪽

DE SACRAMENTO PMNITENTIT. 1M

I-tam . Quamobrem Decretum sicut nune extat , reformatum esset.

3. Quia, ut saepissime dixi min, ea fuit ratio agendi Patrum Tridentinorum, ut nihil nirent in his quaestionibus quae ad fidem non pertinebant, & inter Theologos disceptabantur.; quaestio autem tunc erat inter Theologos, utrum

lassiceret Attritio sine amore Dei, quamquam testetur Palavicinus ibideta se H

quod duntaxato Mytigium eo erige opinionis negantis nec uatem amoris in his qua Granateusis disputavit.

Instabis. Concilium utitur quidem hoc verbo dispossit, sed istud melligit de diu positione proxima & sufficiente, ut perspicuum eia ex his verbis 4 o quamgis

sne Sacramento Paenitentia : ibi enim op ponens Attritionem extra Sacramentum

Attritioni iunctae Sacramento, definit eam ex tra Sacramentum ad iustitiam non per ducere , sed eamdem in Sacramento ad Dei gratiam impetrandam disponere hoc eii perducere; ita ut sit sufficiens , alioquin haec oppositio esset omnino ab surda: igitur mens Concilii est Attriti,nem proxime disponere.& esse sussciem

tem .

Resp. Varias omnino.esse ejusmodi argutias contra rem certam & indubitatam ; certum eis autem Concilium n litille definire Attritioncm esse suilicientem, tum e ipsus verbis, tum ex thu- dato hiliorici co , tum ex ipsius Synodi proposito tςcte intellecto . . Sinde facile intelligitur absurdam non esse oppositionem Attritionis extra Sacramentum, Aiu Sacramento , posita hae sententia quam defendimus ; hoc unum quippe dubia ire volunt Patres Attritionem elle bonam .

utilemo & donum Dei , unde aiunt illam ad Dei gratiam disporrere in Eacra mento: nam tb: dem comparant Contritionem persectam cum Attritaone in eo quod Contritio peis cha liciniuiem Deo reconciliet extra Sacramentum, Attritio vero non reconciliet, sed tantum dispa- .nat, adeoque non sit maia , ut volebat

Lutherus ; ex qua oppόsitione, ut vidc-tur , inferre solum. possunt adversarii AN tritionem disponere ad jullificationem. At inquies, Si Patres Tradentini loenon intelligunt de proxima & lassiciem te dispositione : igitur non' definierunt quaenam si materia sufficiens & legitima Sacramenti Psnitentiae. Reip definitam aliquatenus & fixam a Concilio materiam hujus Sacramenti , cum dixit eius materiam aut quasi ma teriam tres actus Poenitentis, Contriti nem , Consessionem, & Satisfactionem , qualis vero debeat elle illa Contritio, an fieri debeat ex charitate , an ex aliquo

tantum amore Dei inchoato, an ex solops narum metu non determinavit , quod ista erant controversa inter Theologos ..

Deinde satis indicavit Concilium requi- ri Dei amorem in Ps nitetve, cum sess6. iam citata docet de baptisandis quod debeant incipere diligere Deum tamquam

omnis jujtitiae fontem. Idem enim iudicium serti debet de iis qui ad Sacramentum rς nitentiae accedunt.

Obj. Si necellarius est amor Dei in

Attritione quae antecedit absolutionem Sacerdotis., vix intelligitur quomodo Pς- nitentia dici possit Sacramentum more lucrum , praelertim cum ille amor inchoatus iuxta plutes Theologos sit actus charitatis vel dilectio Dci super Omnia, quae proinde per se delet peccatum &ante lusceptionem Sacramenti. Resp. I. Baptismum recte vocari SVcramentum mortuorum, licet)uxta Concilium Trid. loco mox laudato , adulti . priusquam illum suscipiant , teneantur Deum diligere tanquam omnis iustitiae sintem . a. Non pollulamus in Sacramento ut absolute necessarium , illum clialitatis achim qui de se line Sacramento justificat, sed solum aliquem Dei

amorem inchoatum o 3. Is actus est pars Sacramenti, unde cum peccatores ad vi tam revocet cum Sacerdotis absilutione,

i nitentia r die dicitur Sacramentum

mortuorum.

Obi. Si cum Sacramento requiritur amor Dei & non iussicit Attritio servilis Di istici

189쪽

lis, sequitur Christianν peioris esse conditionis quam Iudaeos his enim lassiciebat Contritio, Christianis autem insu rrequiritur Consessio & 1acerdotis ablolutior absurdum consequens , ergo & an- Nego ant. immo plane absurdum est dicere Christianis impostum esse onus , quod teneantur Deum diligere, Quomoases grave, inquit S. Augustinus lib. de natura & gratia cap. ult. cum Iu due -' Unde idem S. Doctor ex eo putabat ab antiqua lege novam disserre , quod Iudaei erant sub timoris servitute constituti , & aliunde multis Sacramentis onerabantur, multis sacrificiis; nos vero per amorem simus libericum paucioribus Sacramentis ut ait lib. ' de moribus Ecesesiae . Deinde non diuinam cum Sacramento requiri Contriti nem persectam, satis sit nabere Attriti nem , modo cum aliquo Dei amore comiuncta sit. C pu TXIII.

sisaeis si illi Dei amor qui requiritur

in Sammento .

EX dictis paret t. duplicem esse Conis

tritionem , aliam persectam quae charitate formata est i aliam imperfectam, quae Attritio dicitur, & charitatem non habet adjunctam . a. Contritionem perfectam de se aliquando reconciliare peco catorem eum Deo antequam Sacramentum actu suseipiatur. 3. Eiusti odi Contritionem persectam non requiri tanquam dispositionem praeviam ad sacramentum poenitentiae , sed sufficere Attritionem. 4. Hanc Attriti hm suificere modo aliquem Dei amorem includ.it. Nunc quaeritur quis & qualis esse debeat ille amor, quam difficultatem breviter elucidabimus nonnullis propositis quaestionibuς. Qua res r. Utrum amor ille qui includitur in Attritione nec staria ad Sacramentum , sit amor dominans seu amor Dei super omnia.

Resp. affirmative, nam id eonstat ex iis

omnibus momentis quae mox adduximus ad asserendam necessitatem amoris in At tritione ἔ ea quippe probant Deum esse diligendum super omnia, appretiative scilicet, ut vulgo dicitur , quatenus debet Deus omni bono creato anteponi , cum homo non peccet nisi quod Deo Creat ram praestri. Deinde cum homo peccam do , Creaturam tuum constituat finem ultimum , in vera conversione dciat rati

nem finis ultimi Deo restituere, quod λne amore Dei super omnia fieri nequit. Quaeres secundo, utrum hic Dci amor quo Deus diligitur super omnia, & necesserius existimatur ad veniam peccat rum obtinendam in Sacramento, sit amor charitatis .

Resp. primo , multos esse Theologos sive qui ante , sive qui poli Concilium

Trident. scripserunt, ciui hune amorem nomine charitatis appellant, & cum illis objicitur charitatem omnem de se peccatum expellere, acisoque reputari non posse prae iam dispositionem ad Sacramentum , respondent id verum eise de charitate habituali, quae est ipsa formaliter justitia, pcrquam formaliter salictificantur homi-ncs , & quae proinde stare non potest cum peccato mortali; sed si sermo sit de

charitate actuali , observant eam dupli. ct m esse, inchoatam nimirum & persectam . De persecta nullum esse dub umputant, cum per charitatem & Contritionem persectam luppleri possnt Sacramenta Baptismi & Poenitentiae in casu necessitatis, quae quidem sententia communis est omnium fere Theologorum .'Non item vero de charitate inchoata, hcc est de amore Dei non ita acri & incenso, quem putant cum reatu peccati stare pol se , nec nisi cum Sacramenti actuali susceptione quemquam iustificare. Resp. secundo, nihil c mnino interesse, quod ille amor , quem in vera Attritione dicimus necessarium , dicatur charitas , nec ne; si enim dicitur charitas, non erit nisi charitas inchoata , quam stare posse cum peccato nihil repugnabit , quem a modum

190쪽

DE SACRAMENTO PGNITENTIE. 18

modum duplex distinguitur amor , inchoatus & per fictus . Nec per me istatque minus solus amor pers ctus nomine charitatis donetur , talis quaestio est denomine. Duo autem hic tanquam certa& indubitata tenen a Iunt. Primum est, per charitatem perficiam hoeninem ante

actualem Sacramenti.susceptionem jullificari . quia, ut diximus, docet Ccncilium Trid. Ieis. I . cap. q. per Contritionem charitate perrectam quandoque hominem Deo reconciliari antequam Sacramentum suscipiat. Secundum est, cha ritatem imperfidiam non nisi in Sacramento tuli ficare , ut conllat ex eadem Synodo, quae sess. 6. cap. 6. reponit amorem l ei inchoatum inter dispositiones ad iustificationem quam homo consequitur per Baptismum.

Neque his opponi debet charitatem inchoatam eiusdem esse speciei cum persecta , eum lion differant, nisi secundum majus ti minus ; unde sequi videtur charitatem impersectam cum reatu peccati non magis stare posse ql am perscctam . Nam licet concederetur utramque charitatem ejusdem esse speciei, quod non est omnina certum , quia in eiusmodi re sminime physicis quae secundum magis &minus insigniter differunt , ejusdem esse

speciei non censentur .-Tamen utraque charitas non est eiusdem virtutis , charitas enim inchoata respectu perfictae se habet sicut ignis scintilia cum incendio comparata, quae proinde eundem habere non debet essectum. In hoc systemate occurrit alia non levis dii ficultas , quod nimirum dicatur actum charitatis , inchoatum scilitet iaremissum, qui tamen est dilectio Dei super orruitii, non iustificare extra Sacramentum unde sequeretur hominem damnari posse , qui Deum diligeret super Omnia , quod maxime absurdum videtur . Uerum hule difficultati secimus satis,

cum diximus iustificari quidem hominem

etiam extra Sacramentum , cum diligit Deum super omnia timore aai & incem , non autem si dumtaxat incipiat eum diligere, quo quidem amore praeparatur

tantum ad remissionem peccatorum cum Sacramento obtinendam , quod utique evidenter docet Catechismiis Romanus , parte Σ. num. 46. his verbis, ta hoc Gncedamus , Contritione peccata deleri, quis ignρrat eam adeo vehementem , acrem O mceulam ese oportere, ut doloris acerbitas cum scelerum magnitudine aeruari conferri-

tie possii ' quoniam pauc/ ad hunc ρradam pervenirent , febat etiam ut a pau-eissimis hac via peccatorum venia Deranda esseι . Θωre necesse fuit, At clementissimus Dominus faciliori ratione ho- miniam saluti consuleret , quod ρω idemndmirabili consilio gerat , eum elaves Re ni enutis Ecclesiae tradidit. Autores huius Catechismi sequuntur hac in parte doctrinam Concilii quod ses. I . cap. q. soli Contritioni perfectae tribuit reconciliationem extra Sacramentum . Praeterquam quod in casu necessitatis in quo haberi non potest Sacramentum , COntritio impersecta qualem propugnamus cum Sacramenti voto sufficit ad salutem , quia Deus supplet mi ericorditer Sacramentum , ut dictum est ubi de Bapti se

Quaeres utrum ad veniam peccatorum in Sacramento obtinendam sufficiat amor aeternae beatitudinis. Res p. hunc amorem Dei quatenus est nostra beatitudo. sufficere cum sacramen

to de hoc quippe amore explicari potest , quod ait Concilium Trid. sess. 6. cap. 6. necessarium esse, ut cui se dispo- .nit ad Baptismum, incipiat diligere Deum tanquam iustitiae sontem ; Deus enim

quatenus est summum bonum , eatenus

in fons omnis honi, quinimmo ut alibi probavimus in Trastitu nostro de Ch ritate , motivum aeternae beatitudinis , quae nimirum collocatur in Dei posseu uone, ubique passim in Scripturis prinponitur ad excitandam & p ciendam charitatem , & multi Theologi docenad charitatem pertinere eum amorem quo Deus tanquam Beatitudo diligitur . Instabis. Amor mercenarius non cen setur

SEARCH

MENU NAVIGATION