Breuis et catholica Decalogi explicatio in tres partes, seu libros distincta, authore Ioanne Hessels à Louanio, ..

발행: 1583년

분량: 538페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

& tam magna fecit Deus , ut eius potentia& prouidentia atque misericordia erga Israelem, etiam carnalibus utcunque innotesceret. At nunc, ab incomparabiliter excellentiori, Mab homine nunquam comprehenso beneficio.

in eductione Israel aliquo usque obumbrato, describitur nobis Deus noster. In hoc, inquit Apostolus , Christus mortuus est,& restirrexit: ut vivorum & mortuorum dominetur,ita ut iam merito dicamus: Dominus Deus noster ille est, qui pro nobis liberandis a peccato& aeterna morte, & in vitam aeternam traducendis mortuus est, & resurrexit. Hanc rem ita

praedixit Hieremias. Ecce dies veniunt, dicit idominus, & suscitabo David germen 'ustum,& regnabit rex, & sapiens erit, de faciet iudiciu&iuilitiam in terra. In diebus illis saluabitur Iuda, & Israel habitabit confidenter,& hoc est

nomen quod vocabunt eum , Dominus iustus noster,hoc est deus iustificator siue iustitia nostra. Sed quia Christi passionem atque resurrectionem etiam sibi arrogare conantur, qui ad Christum non pertinent, sensibilius beneficiuex Christi passa one & resurrectione ortum,nos habituros affirmat Hieremias,per quod Deum nobtrum describamus. Propter hoc, inquit, ecce dies venient, dicit dominus, de non dicent

vltra, Uiuit dominus qui eduxit filios Israel de terra AEgypti, sed , Vivit dominus qui eduxit α adduxit semen domus Israel de terra Aquilonis, & de cunctis terris ad quas eieceratri eos illuc , de habitabunt in terra su a . qua i

112쪽

diceret , Non amplius describent Deum nostrum ab illo beneficio quod praetutit soli carnali Israel, quando eduxit eum de terra AEgypti: sed describent eum ab illo beneficio, quod toti possetitati domus Israel conferet. Quid est autem educere, & adducere semen domus Israel de tetra Aquilonis, &de cunctis terris ad quas eiecti erant, nisi non solum gentem Iudaicam,sed re alios filios Dei ovesque Christi qui di perst erant congregare in unum ouile Eccletiae Q, id est , nisi per diuersitatem limguarum cunctarum omnes gentes in unitatem

iidei congregarer Nominatur vero deus ab hac omnium gentium congregatione, dum vocatur Deus catholicae Ecclesiae , quod nomen etiam Esaias praedixit, quando Ecclesiam, consolans eam, sic es allocutus: Dominabitur tui qui fecit te, Dominus exercituum nomen eius, ct redemptor tuus sanctus Iliael, Deus omnis terrae vocabitur, & Propheta Dauid : Psallite Deo nostro, psallite: psallite regi nostro,psal ille, quoniam rex omnis terrae Deus: psallite sapienter .Regnavit Deus super omnes gentes: Deus sedet supersedem sanctam suam. Principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham. Ergo iuxta Prophetatum vaticinia, pro isto quod dixit Dominus Iudaeis. Ego surrido minus Deus tuus, qui eduxi te de terra gypti, de domo seruitutis, nunc in auribus nostris sonare debet. Ego sum dominus Deus tuus,qui ut te liberare a peccato umorte aeterna, ducςremque ad vitam aeternam, pro ta

113쪽

mortuus sum,& resurrexi, S per Spiritum . . ' meum ex omnibusgentibus catholicam Eces sam in unam fidem cic pietatem congregaui.

De in Melibus. C A P. X L V I I I.

Vum igitur hoc praecepto, ut Deo

credamus tanquam primae & summet veritati mand tur, sicut scriptum est, timetis dominum , credite illi: pater, rebelles ei esse omnes atheos, qui audent dies Ddicere in corde suo Non est Deus,aut, Non est noster Deus,hoc est, prouidentiam humanarurerum non habet. Item, omnes apostatas, a TDImas. Christianismo deficientes. Iudaeos omnes, at que Turcas, Christi derisores.Item, omnes h

reticos, qui Christo per catholicam Ecclesiam loquenti non credunt, sed pertinaciter fallis

dogmatibus allantiuntur, aut de veris dubitare pertinaciter eligunt. Secundum Augustinu,

Enchiridii cap.ro. Academici putant nihil pro certo suscipiendum, sed omnem assensum suspendendum esse. Sicut igitur hi sectam condiderunt, ita & qui de uno articulo pertinaciter iudicium suspendit, sectarius est,uti & ille pro

fessor haereseos est, qui dicit se non credere talem articulum, etia si non dicat eum falsum. Thomas quoque ponit hanc haeresis definitionem , quod renitatur fidei aperte susceptae. Et sane pertinaciter dubitans , videtur errare, quod incertum virtute iudicet quod certum

est. Ambrosius in Concilio Aquileiensi. Arrium qui non damnat s ait) similis illius cst &hqreticus vere dicendus. Sanem Synodo Ephc-

114쪽

sna prima, canon. I. 2. II. & Ia. & in definit. 7. Sinodi anathematizantur non confitentes fidem. Titulo de haere.c. ad abolendam : dicuntur haeretici, qui aliter sentiunt de Eucharistia quam Romana Ecclesia.Sed qui dubitat,sentit

non esse credendum, iudiciumque suspendet dum, Ecclesia Romana secus iudicante: sicut Celestius iudicabat quaestionis remelle, non haeresis,traducem peccati . teste August. ca. 2.&3. libri de peccato originali. de quo idem A r.ea. vlngustinus dicit, quod liberior fuit in errore, L. de γπις- se dubitare nrofessus est. Hi omnes euersirum nunquam insiti, aut penitus effracti. Sed& hi contra hoc praeceptum grauissime impingunt, qui haereticis credunt, aut propter serpentinum sermonem nutant in dogmate si- dei, quaquam citra petetinaciam. O uium enim Christi est alienum non audire, sed fugere ab Mai. . eo. Attendite, ait Christus, a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, in- Mai. io. trinsecus autem sunt lupi rapaces. &, Estote prudentes sicut serpentes. Rursum nec illi satis

rQ.r . fideles sunt, qui ut loquitur Euangelium ita dediti sunt villis & negotiationibus, iugis boum probandis Zc rei uxoriae similibusque spinis seculi , ut dogmata fidei, satis tame

aperte, tum festorum celebratione, tum con cionibus sanctis, tum sacramentorum celebratione in Ecclesia promulgata, nesciant: aut si sciant, tamen vel nunquam vel rarissime viva-

. citer coti

115쪽

DE CALOGI EXPLICATIO. ΑΙ

citet considerant. De huiusmodi conqueritur Trimi aeterna sapientia: Vocaui, inquiens, & renuistis: extendimanus meas,&non fuit qui aspice' a se. ueo ret.Veat, & non erat Vir. Vocaui, & non erat Ua

qui audiret.Et Propheta David: Generatio,inquit, quaenon direxit cor suum, de non est creditus cum Deo spiritus eius. Hi & si praecones Dei contumelijs non assiciant, facillime tamen circunseruntur omni vento doctrinς in hqre- 05. .

ticorum astutia. De male pecuris. C A P. x L I x.

Raecipitur etiam hoc praecepto Vt Deum timeamus, sicut scriptum est,Si Mati. ego dominus , ubi est timor meusZ dicit dominus exercituum. Peccant ergo in illud , quicunque vel quia cito non pro sertur Eccle. s. in malos sententia vel aliqua alia ex causa, absique timore ullo mala perpetrat, & spreta Dei seruitute confidunt: se etiam permanentes in sceleribus misericordiam consecuturos, aut si vitam quandoque in melius mutare proponant, id nihilominus ita de die in diem differunt, atque si forent certi de dono poenitentiae semel accipiendo Rursum illi contra hoc prς-Ceptum peccant, qui &si crimina sua derelinquant, Deum tamen placare non satagunt per 'Cleemosynas, ieiunia, orationes, ecclesiasticaque Sacramenta, ut venia consequantur. Contra quos inquit Apostolus: Existimas autem Rom. 1

hoc, o homo, qui iudicas eos qui talia agunt, α facis ea, quia tu effugies iudicium Deil Andiuitias bonitatis eius, & patientiae, &long

116쪽

nimitatis contemnisi , noras quonia benigni- tas Dei ad poenitentiam te adducit3 Secundum

autem duritiam tuam,& impcenitens cori th

saurizas tibi iram in die irae & reuelationis iusti iudicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera eius.& Propheta David: Existimasti latique quod ero tui iii Bilis : arguam te, & statu.am contra faciem tuam. Intelligite haec qui obliuiscimini Deu . nequando rapiat,&non

sit qui eripiat. Contra hos & Sapiens: Ne, inquit, sequaris in sortitudine tua concupiscentiam cordis tui: & ne dixeris, Quomodo potuit aut quis me sub ij ciet propter facta mear Deus enim vindicans vindicabit, Ne dixeris, Peccaui, & quid mihi accidit tristet Altissimus enim est patiens redditor . De propitiato peccato noli esse sine metu, neque adijcias peccatum super peccatum. Et ne dicas, Miseratio domini magna est, multitudinis peccatorum meorum miserebitur. Misericordia enim, dcira ab illo citb proximant, & in peccatores retapicit ira illius. Non tardes conuerti ad dominum, S ne differas de die in diem, subito enim veniet ira illius,& in tempore vindictae dispe det te. Rursum nec illi huic praecepto obediunt, qui ita immersi sunt terrenis cupiditatibus, ut terribile Dei iudicium, seueramque i stitiam, imminentcm mortem, inexplicabiles gehennae poenas non cogitent. De qualibus dicitur : Non est timor Dei ante oculos eorum.& rursum. Heu viuunt homines tanqua mors

nulla sequatur: Et velut infernus fabula vana

117쪽

foret. De omnibus istis male securis dicit Ecclesiastes: Sunt impij qui ira securi sunt quasi iusto tum facta habeanc. Hos sui habet Apo-1.rbus4Lystolus) dies domini sicut fur in nocte comprehendet: & cum dixerint, Pax & securitas: tunc repentinus eis superueniet interitus, sicut d lor in utero habentis , & non effugient. De desiperantibus. C A P. L . a Vbemur hoc praecepto etiam spei λ rare in Deum , sicut scriptum est: nisui . Sperate in eo omnis congregatio populi, effundite coram illo corda

vestra : Deus adiutor noster in aeternum. spe rare, inquam , iubemur & veniam commisso- rum scelerum , & auxilium ad bene agendum deinceps, vitamque aeternam, & necessaria huius vitae subsidia. Ideoque huic praecepto aduersantur omnes qui magnitudine scelerus uorum territi veniam a Deo obtinere desperant: ita se geretes cum fratricida Cain,& Dei traditore Iuda, tanquam maior ellet iniquitas G n. 4 eorum immensa Dei bonitate: quasi mors unigeniti filii Dei non sufficeret ad exoluendum Vl' δ' quae ipsi rapuerunt. Insuper & illi peccant in

hoc praeceptum, qui considerata vehementia prauae cupiditatis tuae , dc ad bene agendum

imbecillitate, superare eam per Dei gratiam desperant. de qualibus dicit Apostolus: Qui

desperantes tradiderunt semetipsos impudicitiae, in operationem immunditiae omnis.quales dicunt apud Hieremiam, eos admonentem ex Persona domini, ut reuertatur Unusquisque

118쪽

Vrs ET CATHOLICA

a via sua mala , & dirigat vias suas, & studia sua : Desperauimus, post cogitationes enim nostras ibimus , & unusquisque prauitatem cordis sui mali faciemus. Illi quoque, qui expensa magnitudine caelestis gloriae, & vilitate

humanae conditionis, tanti animi non sunt, ut ad aeternam gloriam audeant aspirare, quia videlicet omnipotentiam J immensam bonitatem Dei non satis considerant, inter desperantes reputandi sunt. contra quos Sapiens loquitur: Non dicas, A Deo abscondar,& ex summo quis mei memorabituri In populo magno non agnoscar. quae est enim anima mea in tam immensa creatura His dicendum est: Nonne duo passeres asse vaeneunt, & unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro' Vestri aute& capilli capitis omnes numerati sunt. Nolite ergo timere: multis passeribus meliores estis vos. Nec illi etiam satis bonae spei sunt, qui culicem excolantes hoc est minima peccatagni facientes ita cum Deo agere volunt,atque si pater noster non esset, sed rigidus aliquis tyrannus , & tanquam sophista quispiam, vocu laru in per insidias caprator , non animum nostrum, sed calcaneum obseruaret. Quibus hoc dicendum venit: Quomodo irriseretur pater filiorum misertus cit dominus timentibus sic quoniam ipse cognouit figmentum nostrum, de , Tu domine suauis & mitis , & multae misericordiae omnibus inuocantibus te. Sarpet vero non ex spei dcscctu , scd ex impe-ἔitia hoc imalum oritur, ta tunc crudition C

119쪽

DE CALOGI EXPLICATIO.. 63

Christiana, quandoque verd ex mala corporis habitudine , & tunc Hypocratis fomentis sanadum est. Illi vero,qui non attendentes quod Deus passeres &coruos pascit, herbam agri Mis. s. pulcherrimo colore ornat, nec expendentes quod Deo cura sit de omnibus, quibus corpus 3 animam dedit, longe maiora utique quam sit cibus & potus &vestimenta, tam soliciti sunt de his subsidiis acquirendis, ut SI in rerum copia sibi defutura metuant haec necessa ria,& magna solicitudine de futuris in longum sibi prospicere satagant: etiam non satis in salutare Dei sperant:quum promissiam nobis sit, quod primum querentibus regnum Dei & iustitiam eius, omnia necessaria huius vitae adiicientur. Qui vero ita cupiditatibus carnalibus immersi sunt, ut promissiones Dei quibus spes erigenda est, raro, aut nunquam vivaciter e pendant , in Deum sperare non assuescunt: ideoque dum in pericula extrema deuenerint facillime dei Dei bonitate despcrant. At qui ad orandum pigriores sunt , spemquc abii 'Ciunt, quod in longum differri videaturid quod obtinere sperant: etiam huic praecepto de sperando in Deo non satisfaciniat. Contra quos

nimiter ferens, adeptus est repromi ilionem.

120쪽

qui ponetes carnem brachium iuu, confidunt se veniam scelerum suorum, in quibus permanere volunt, habituros, aut saltem conuersionem a Deo, quando scilicet cis amplius peccare non libebit, obtenturos, propterea quod rectam habeat fide, aut quod sacramenta Ecclesae perceperint, aut munera aliqua Deo obtulerint, aut eleemosinas proximis dederint, aut ieiunia aliqua frequentent, aut sanctos quosdam colant, aut quia ex piis parentibus nati sunt, vel

denique quia iuxta seculum nobiles & conspicui sunt. Contra tales loquitur sci iptura Qi drodest fratres mei, si fidem quis dicat se ii ere 3 opera autem non habeat 3 Nunquid poterit fides saluare eumὶ & iterum : Quid est

quod dilectus meus in domo mea facit scelera multa 3 nunquid carnes sanctae auferent a te malitias tuas, in quibus gloriata est & rursuri Ne dicas, In multitudine munerum meorum respiciet Deus, & offerente me Deo altissimo munera mea suscipiet. &, Qui contemnit legem , Oratio eius erit execrabilis. & , Miserere animae tuae placens Deo. &in persona huius modi dicit Esaias : Quare ieiunavimus,& non' aspexisti: humiliavimus animas nostras,& neia

cistiὶ Quibus respondet dominus: Ecce in die ieiunij vestri inuenitur voluntas vestra , α

omnes debitores vestros repetitis. Ecce ad lites & contentiones ieiunatis,&percutitis PM-gno impie. Nolite ieiunare sicut usque ad hac

SEARCH

MENU NAVIGATION