Breuis et catholica Decalogi explicatio in tres partes, seu libros distincta, authore Ioanne Hessels à Louanio, ..

발행: 1583년

분량: 538페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

Ec ex hoc falsa covincitur haec com-

min tio, quod Deus immesa sua mi

sericordia multorum idololatrarum filios ad lucem fidei vocet, & in hoc tempore&in fututo omnia eorum peccata parentumque in eis dissimulans. N in enim hic designatur quid semper sar, ted quid mereatur patruiniquitas, & quid faciat Deus, c0m valde speciali misericordia non paccit Quemadmodii Pquod Esaias dixit. Erechiarn Regem moritu--7'rum, & Lucas seruum Centurionis, non falsum fuit, quanquam ambo vixerint postest: sed quid dispositio naturae haberet , significarunt.Talia naulta dicuntur in scriptura:& ipse dominus comminationes & promissiones de poenis atque praemiis sic intelligi ostendit per m ii Hieremiam. Repente salt) loquar aduersum gentem, & aduersum regnum, ut eradicem dc disperdam illud. Si poenitentiam egerit gens illa a malo suo quod locutus sum aduersus ea: agam & ego poenitentiam super malo, quod cogitaui ut facerem ei.& subito loquar de ge- 'te &de regno, ut aedificem & plantem illud. Si fecerit malum in oculis meis, ut non audiar Vocem meam:poenitentiam agam s per bono quod locutus sum vi facerem ei. Sane istud domini verbum opere comprobatum est in i m ddomo Heli.Loquens, ait, locutus sum, Ut domus tua,&domus patris tui ministraret in co- spectu meo usque in seinpiterniun. Nunc autem dicit dominus, Absit hoc a me: sed quia

162쪽

- , In milia his qui diliguut me G cu Odiunt mura

dat. mea. CA P. LXXII. .

PQ N milia, hoc est , in mille gener

tiones: sicut clarum est ex septimo capiteDeuteronomij. Significat au- γδε Musis. tem haec dictio : in omnes gener c. 7.li zo. δε tiones siue in aeternum, quemadmodum Psal. ciηi O i, in ioc dum dicitur: Memor fuit in seculum cestamenti sui,verbi quod mandauit in mille Uz ad nerationes.Idem delignatur per illud, in secu-Abraue i, sc. Ium, siue, in aeternum, quod per, in mille generationes. Hoc ergo sensu, non fit hic merx tio filiorum siue nepotum, quemadmodum in comminatione meminit eorum : sed de si gnatur temporum aeternitas. quasi diceretCP cies aeternam misericordiam diligentibus in Q Non male tamen intelliget, qui putauerit bii Q designari posteros , quasi dixisset domino S ProPx Qu

163쪽

Propter diligentes me facio misericordiam mille filiis eorum , aut forte utrumque designat dominus , & se misereri in aeternum ipsis filiis, & propter eos mille aliis: sicut David dicit,Μilericordia domini ab aeterno & usque PDL pi. in aeternum, super timentes eum,&iustitia illius in filios filiorum, his qui seruant testame-

tum eius, & memores sunt mandatorum eius ad faciendum ea. Et iterum : Quis est homo A. qui timet dominum λ anima eius in bonis demorabitur, dc semen eius haereditabit terram. Porro quanquain dominus etiam in aeternum puniat impios, vis tetque contra multos posteros eorum iniquitates , aeternitate tamen δίmultitudine posteroru potius in prςmio quam in poena proposuit, quia carnales terrena sectantes magis poenis quam eximiis praemiis Prouocantur ad bonum. Vsqueadeo enim iniquitatem diligunt, ut si impune peccare lic ret,facile praemia magna negligerent. Ideoqtre cum dominus veteri populo loqueretur , iri poenis explicadis eis sese attemperauit: in prς-miis vero proponendis, magis quid timentibus Deum conueniat, quantumque ipse retri- buat iustitiae hoc loco explicare voluit. Quod Vero dominus multis milibus hominum propter timentes se misereatur, satis euiden est. .. a 'Nam si in Sodomis decem iusti suissent , Dominus pepercisset etiam impiis, &non dele Misset urbem. Quando delere voluit gentem Iudaicam, a Moyse cohibitus fuit, & illi locutas est : Dimitte me ut irascatur furor meus. Σπο 3 -

164쪽

Circuite, ait Dominus per Hieremiam , Vias Hierusalem,& aspicite,& considerate,& quaerite in plateis eius an inueniatis virum facien- . tem iudicium,& quaerente fidem, & propitius ero ei scilicetHierusalem. Et per Ezechielem conqueritur dominus: Quaesiui de eis virv qui

interponeret sepem,& staret oppositus contra me pro terra, ne dissiparem eam:& no inueni. Et multis annis iam mortuo Davide: Protega: ait dominus,urbem hanc,& fatuabo eam propter me, D propterDavid seruum meu . Et pro

obedientia sua accepit Abraha, ut multiplic retur posteri eius sicut stellae caeli, & in semine eius benedicerentur omnes gentes . Obiiciat simplex Lector,& dicat: Multi sanctorum qui continentiam elegerunt posteros non habent: qua igitur ratione diligetibus se promittit dominus benedictione filiorum' At intelligat non promitti hoc loco quod pioru secundum carnem filii semper benedicetur: cu sciamus de Isaac natum Esau Deo odiosum : De David, Amo impurum, oc parricidam Absalo: Dominus quoque apud Ezechielem protei e-tur nihil profuturum impiis, etiam si tam iusti fuerint eorum parcntes quam Noe Daniel,&Iob. sed sensus huius promissionis est , quod Dominus propter timentes se saepe parcit &benedicit posteris e rum,aut alioquin colunctis sectidum carne. Semper autem, & in te num,bene facit posteris eorum secundum spiritum. Vniuersa enim societas sanctoru atque

sdcliu, quibus placet quod alij regenerantur,

165쪽

& quorum sancta atq; indiuidua charitate, ad

comunicationem sancti Spiritus adiuuantur: Tota,inquam, haec societas omnes,tota lingulos iustos parit.Hςc est enim mater nostra, quς Gai se sursum est erecta sanctis desideriis, libera Hierusalem. Haec est illa colaba, per cuius crebe rimum gemitu,hoc est, orationes, peccata loluuntur. Ipse dominus Christus quelibet fideliu faciente voluntate patris sui mysthcc matro ij.m i g. vocat: quia videlicet charitate parturit alios, Idem ca. s. adonec formetur in eis Christus. Atque hac ra-ε desam. γiritione fideles sibi mutuo parentes sunt, dum se inuice charitate,sanctisque desideriis, ad regeneratione illa, de qua dicit dominus: In rege- Mat I .neratione clim sederit filius hominis in sede maiestatis suae,adiuuant,du pro se & omnibus sanctis claniant,ut adueniat reg/ὶu Dei,in quo totus homo promissam accipiet hereditate. &omnis hac ratione filius ecclesit siue cuius ibet timetis Deum,aeternam accipiet mi sericordi . c., ij Sane de hac spiritali familia saepe scriptura lo- Ebin .. quitur, dum &Abraham patrem omnium no- TD. 36. strum facit, & senae iustorum in benedictione Tisa Hr- fore, potensq; in terra promittit: dii filios se s IOI uorum domini pereunte caelo &terra stabilie-dos, semenque eorum in secui uni dirigendum asserit: dum in futuro seculo promittit mini' ED.co. inum fore in mille, de paruulii in gente fortissimam: dum nulla timentiuDeum carere foetu C ' aut semine dicit: Detes tui fait S S. ad Ecclesia)

sicut greges ouiu qui ascenderunt de lauacro,

nes gemellis foetibus,&steriliano est in eis. ctriis. christ.

166쪽

BREVIS ET CATHOLICA

De Secundo Praecepto. Non aesumes nomen Domini Dei tui in γ-C A P. I.

O s T QUAM primo praecepto exegit Dominus , ne honor ei debitus alteri deferretur, re cho ordine nunc secundo ps cepto exigit, ne irreuerentera subditis suis tractetur. Et

quia omnis controuersiae hominum qui sa pillime cc itrouersias habent) finis ad confirmationem est iuramentum : cauetur hoc praecepto, ne Deo in iuramento irreuerentia irr getur. Non assumes, inquit, nomen domini Dei tui in vanum. De iurantibiu perfilsos Deos, eorumque memoriam cu odientibus. C A P. II. Oc autem secundum praeceptum, quo prohibetur,ne Deus verus assa- matur ad testimonium falsi, his datur, qui primum praeceptum suscipiunt, habentes Deum verum Pro Deo suo, de nullum alium. In primo autem praecepto, utique continetur quod in Deuteronomio prςcipit dominus: Per nomen domini Dei tui iurabis. quod e plicans in Exodo: Per nomen, ait, externorum deorum non iurabitis, neque audietur ex ore

vestro. Qui enim per alienum Deum iurat, illum omnium cognitionem , & infallibilem Veritate, quae solus Deus verus habet, hab e

167쪽

DE CALOGI EXPLICATIO. 67

agnoscit. Imo tam horrere vult nos dominus alienorum deorum cultum aut societatem, ut nec nomen eorum ex ore nostro audiri velit: Neque, inquit, audietur ex ore vestro nomen externorum deorum: nisi scilicet ut doceamus . eos contemnere, ubi eius ce rei forte periculusoret. Hoc autem suum praeceptum promittit dominus implendum a filiis noui testamenti, dum ait per Esaiam: In die illa erunt quinque ciuitates in terra IEgypti , loquentes lingua Chanaan , & iurantes per dominum exerci- 'tuum. Et Osaee dicit ἰEt ei itin die illa, ait dominus, Vocabit me vir meus, & non vocabit me ultra Baalim. Et auferam nomina Baalim de ore eius,& non recordabitur ultra nominis eorum. Item Zacharias: Et erit in die illa, dicit I 'dominus exercituum, Disperdam nomina idolorum de terra, & non memorabuntur ultra:& pseudoprophetas, & spiritum immundum

auferam de terra. a Absit ergo, ut de ore Christiano sonet,Iuppiter omnipotens,&,me Her a iacule, me Castor, & caetera magis porrenta Pina. inquam numina. At niinc, etiam sacerdotes Dei, vist. d filio omissis euangeliis de Prophetis videmus co- prode. In dias legere : amatoria Bucolicorum ver- -- ρη - θρ suum verba canere: tenere Vergilium: ii Vide - mus plurimos hoc unum agere, ut Omnes su tutio in coci perstitiones gentium, & ficiorum deorum hi- Latera. r. ca. storias teneris mentibus instillent: ita ingenia Icarminibus poetarum , cquae cibus sunt daemonum,iam inde ab initio inficientes, Ut crux e. Hiero. iii

168쪽

locum habere possit: quid quaeso aliud agen

tes, quam ut iam a dictis prophetis recitata Dei promissio, nec ad se nec ad discipulos suos pertineati Sed vae cibi sumen moris humani, quis resistet tibi Quandiu no siccabeii 'Quousque volues Ecclei filios in mare magnum& foimidolosum, quod vix transeunt quilignum consccnderint i Nonne ego in ic lcgo tonantem Iouem & adulteiani cmὶ Eroique non posset haec duo, sed actum est ut haberet autoritatem ad imitandum verum adulteriit, lenocinante salso tonitruo : dum hominibus sagitiosis diuina tribuuntur .loc agitur,ne fi gitia putentur csse flagitia,& ut quilquis ea fecisset,non homines perditos,sed caelestes dei videretur imitatus. & tamen , 5 flumen tarri eum, iactantur in te filii hominum cum me cedibus ut haec discant,& magna res agitur, c hoc agitur publice in foro,&saxa tua percutis& sonas dicens: Hinc verba discuntur,hinc a quiritur cloquentia rcbus persuadendissente-tiisque explica dis maxime necessaria. Ita vero non cognoscercinus verba haec , Imbrcm aureum & gremium & fucum,& templa caeli, Malia verba quae in eo loco scripta sunt, nisi T

rentius induceret nequam adolescentem proponentem sibi Iouem ad exeplum stupri, dum spectat tabulam quandam pustam in pariete, ubi inerat pictura haec: Iouem quo pacto Danaae misite aiunt in gremium quonda imbre aureum fucum facti in mulieri. Et vide quem

admodum se concitat ad libidine,quasi caelesti

169쪽

DE CALOGI EXPLICATIO. 68

magisteriol At quem Deum linquit: Qui templa caeli summo sonitu concutit. Ego homu-cio id non facerem λ Ego vero illud sponte feci ac libens . Non omnino per hanc turpitudine verba ista commodius discuntur, sed per haec

verba turpitudo ista confidentius perpetratur. O utinam multos Gregorios mitteret domi nusi Vere etenim magnus Gregorius omnes

libros quos potuit habere Titi Livii comburi itistit, quia plurima in eis continentur de superstionibus idolotum. Antiqua quoque Getilium aedificia, quaecunque potuit, subuertit, ne essent reliquiae dc memoria idolorum, sicut etiam dominus I raelitis saepius mandauit. Aras,inquit, eorum subuertite, & confringite statuas, lucosque succidite, & sculptilia comburite. dc adiicit: Non concupisces argentum dc aurum de quibus facta sunt: neque asi ames tibi ex eis quicquam, ne offendas, proptere quia abominatio est domini dei tui. nec inferes quippiam ex idolo in domum tuam, ne fas anathema, sicut & illud est. Quas spurcitiam detestaberis , &velut inquinamentum ac sordes abominationi habebis, quia anath una est: No quasi aurum unde factum est idolum, malum sit,sed ne per occasionem auri falsus Deus memoriae inhaereat . Quanquam igitur quisquis bonus verusque christianus est , domini sui esse intelligat, ubicunque inuenerit veritatem , & a gentilibus, tanquam iniustis possessoribus, in usum nostrum vendicanda sit, si-

ut iubente dominoAEgyptiis abstulerunt filii

Vial. maiis

nam.

170쪽

Israel aurum S argentum, vestemque plurimamitamen superstitiosa figmenta cauenda sunt,illique homines, qui cognoscetes Deum non ut Deum glorificauerunt, aut gratias ege runt, sed evanuerunt in cogitationibus suis,&obscuratum est cor insipiens eorum: dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt, & immutauerunt gloriam incorruptibilis Dei in s- militudinem imaginis corruptibilis hominis,& volucrum, & quadrupedum, &serpentum. Non est cuiusuis in venenatis undique pratis puram aliquam herbam alicubi sorte late tum sine laesione colligere. Non cuiusuis est aurum in luto homines demergente quaerere: nec prudentis est magno labore & periculo aurum e longinquo petere, ubi domi exiguo cum labore nulloque periculo tantumdem queas obtinere. Quid igitur opus est tanto pere Gentilium libros, idolorumque laude perdiscere: cum innumeros Christianos doctores habeas,ex quibus extra periculu Omne, atque citra tantum laborem tibi discere liceat, quicquid boni ex idololatris percipis, aut percipere te fingis 3 Huc pertinet etiam , quod sy-dera, dies, atque menses,nominibus falsorum deorum infamantur, dum stellae erraticae vocantur Mars & Mercurius,Venus & Saturnus: menses, Iulius & Augustus : dies, Martis, MMercurij.&Lunq; dcc. Sed nolumus, inquit Aug istinus, ut Christiani sic dicant,atque utinam corrigantur ut non dicant. Melius de ore Christiano ritus loquedi ecclesiasticus proc

SEARCH

MENU NAVIGATION