Breuis et catholica Decalogi explicatio in tres partes, seu libros distincta, authore Ioanne Hessels à Louanio, ..

발행: 1583년

분량: 538페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

DE CALOGI EXPLICAΤIo.

dit,ut dicamus : Dies dominicus,secuda sabbat tertia sabbati, siue, feria prima feria secunda, feria tertia,&c. Attame, quia tanta cosuetudo est sic loquedivi difficile immutari possit apud hQmines, improbemus corde semper gentiliuVanitatem, nec quicqua ex talibus nominibus memoriae vel honoris tribuatur diis Gentili uinec quicquam illis diebus vel mensibus, quia

bus eoru nomina indita sunt,posse putentur. Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum.

CAP. III.

Ultis modis assumitur nomen domini: & dum laudatur,& dum blasphe- matur Deus. sed hoc loco proprie fit mentio illius assumptionis, qua quis per Deui urat, hoc est, Deum testem inuocat, hoc modo confirmando alteri verbum suum. item, qua quis Deo aliquid promittit siue uouet. Nomine enim iuramenti etiam votum des

gnat scriptura. Mulier,inquit,si quippiam vo- .uζrit & se cor strinxerit iuramento, dee. Et in

Psalmis: Memento domine David, dc omnis 'γιrsi. masuetudinis eius, sicut iurauit domino, votuvovit Deo Iacob: Si introiero in tabernaculu, dcc. dc iterum: Laudabuntur omnes qui iurat in eo. Quis, ait Augustinus , iurat in eo ξ qui pollicetur ei vitam suam, qui vovet illi dc reddit, qui fit Christianus. Prius autem de iuramento quod proximo fit: postea de voto aliquid dicendum est. Varia autem sunt quae iuramento confirmantur. Quandoque enim asserti homo aliquid iuramento, quod praesens

172쪽

BREVIs ET CATHOLICA

est, vel praeteritum: quandoque etiam aliquid futurum, sed id non tam asseritur, quam promittitur: sicut David, Sauli,&Ionathae tur uit. Certe magna est dissetentia inter assectionem futuri, & promissionem futuri. Si enim futurum non eueniat, salsa est alleitio . promissio autem line ulla fallitate no completur, si remittat ille cui promissio facta est. Variis quoque modis iuratur: aut simpliciter, inuocando Deum teste, ut cum dicimus : Per Deil. Deus scit,Deus testi, est,Coram Deo loquor: aut per execrationem, qua quis petit ut Deus testis sit, poenam infligendo, vel sibi, vel alteri ad se pertinenti, si non sit verum quod dicitur. ut quando David ait: Haec faciat Deus inimiacis David, & haec addat, si reliquero de omnibus qui ad Nabal pertinentusque mane, mina. s. ib gςnxςim ad paxierem. Et cum dicit quisque: Per d. se bis a- meam salutem, Per animam meam, Per eam .st. Aui. nisi se res ita habeat, salute suam obligat Deo. omuia nolit Qi do dicit Per filios meos, oppignorat deo filios suos, ut hoc veniat in caput eorum quod exit de ore ipsius,si verum,ueru: si falsum, salsum. Quia igitur dominus maxima benignistate sua, qui omnia nouit, nec falli potest nec fallere, non dedignatur addictorum nostrorum confirmationem inuocari testis, ut finiantur humanae controuersiae: hoc seueriter ma-dat , ne in vanum assumatur nomen eius, hoCest,ad confirmationem falsi.Hoc enim vanum

est, quia non ita se habet res, quemadmodum homo dum falsum loquitur significat. Nome

173쪽

DE CALOGI EXPLICATIO. 7o

ergo Dei in vanum assumit atque periurus est, qua putat verum este quod falsum est,&temere iurat: & qui scit vel putat fallum este, & tamen pro vero iurato Distant autem asta periuria, quae duo commemoraui. Fac illum iurare qui verum putat esse, pro quo iurat , α tamen salsum est, non ex animo iste periura fallitur,hoc pro velo habens quod falsum est, non pro re falsa sciens iurationem interponit. Da alium, qui scit falsum esse, & dicit verum esse,& iurat tanquam verum sit,quod scit fausum esse.Videtis quὸm ista detesta da sit belua,&de rebus humanis exterminanda.Fac alium, qui putat falsum este re iurat tanquam verum sit, & forte verum est, nihilominus periurus est Similiter periurus est, qui quod iuramento promittit,implere non proponit. Ille quoque, qui statuit quide opere prςstare quod iura meto pollicetur,& tame postea non prς star. -modo Dominiu hoc traeceptum exposuerit in

Evangelio. CAP. I I I I.

Oedissime errabat Pharisaei & Scribae tempore Christi in declaratione huius praecepti. Quia enim hic legitur . Non assumes nomen Dei tui an vanum. & in Leuitico ait dominus: Non periurabis in nomine meo, nec pollues nomen Dei tui, quibus locis expressa fit mentio nominis Dei r putabant iuramenta per creaturas facta quia videlicet expresse in illis non nominatur Deus) non obligare, ni

hi que elle, si quis peierasset per creaturas.

Ante omnia notite tur

174쪽

Excipiebant tamen quasdam creaturas auaritiae suae seruientes , nempe aurum templi, &dona quae Deo offerebantur, sacerdotumque ideo erant.Errqrem hunc eis dominus improperat, dum est: Vae vobis duces caeci, qui di-- citis: Quaculam iurauerit per templum,nihil est: qui autem iurauerit in auro templi, debet seu debitor est). Stulti Sc caeci, quid enim in ius est , aurum , an templum quod sanctificat aurum Z Et, Quicunque iurauerit in altari, nihil est: quicunque autem iurauerit In dono,

quod est super illud, debet. C ci, quid enim

maius est ξ donum, an altare quod sanctificat donum' Merito autem debebant ex scripturis Prophetarum atque ipsius Moysi, intelligere, quod iuramentu per creaturas factu ita obligat, quemadmodum quod fit expresso dei nomine. Iurauit enim Iacob ipsi Laban per timorem patris sui Isaac nec alteri dubium fuit,

quin iuramentum esset obligat ortu. Et Moyses testes inuocat caelum & terram. Raab quoque exegit ab exploratoribus iuramentum per dominum. illi autem iurauerunt: Anima nostra sit pro vobis in mortem, utique volentes se obligare hoc iuramento. Dominus autem& loco iam citato cx Matthaeo, & in illo sermone prolixo,quem in monte habuit, causam ostendit, cur iuramentum per creaturas factu

magni sit faciendum, quemadmodum quod fit expresso Dei nomine. Audistis, inquit, quia dictum est antiquis: Non periurabis: reddes autem domino iuramenta tua . Ego aunin

175쪽

DE CALOGI Ex PLICATIO. 71 dico vobis,non iurare omnino: neque per caelum, quia thronus Dei est: neque per terram,

quia scabellum est pedum eius. neque pςrHi rosolymam, quia ciuitas est magni Regis: neque per caput tuum iuraueris, quia non potes unum capillu album facere, aut nigrum. Qui Mu. 3 iurat in altari, iurat in eo, & in omnibus quae

super illud sunt: & quicunque iurauerit in t plo, iurat in illo, & in eo qui habitat in ipso:& qui iurat in caelo, iurat in throno Dei, & in eo qui sedet super eum: Quasi diceret, Phari- , faei dc Scribae docuerunt quidem periurium esse prohibitum, sed non explicuerunt quo

casu homo incurrat periurium prohibitu: qui- . inimo , docuerunt quaedam periuria nihil esse, sed ego vos doceo nullo pacto licere iurare falsum, nec per quamcunque creaturam : Iii omni enim creatura quantumuis vili elucet summa Dei veritas , hactenusque adhibetur creatura a iurante ad confirmationem dicti. alioqui,falli Dei cultus esset, si quis per creaturam secundum se, & non quatenus in ea Deus dagnoscitur, iuraret. Clarum est igitur, in iur

mento per creaturam assumi nomen domini.

Qui enim, inquit Christus, iurat in templo, iurat in eo qui habitat in illo & qui iurat in caelo iurat in illo qui sedet super caelum. usu i potest, ait Augustinus, cum dicerctur: Ego n. a

autem dico vobis non iurare omnino: cur ad- . l. - '

ditum lit, Neque per caelum, quin thronus Dei est:& caetera usque ad id quod dictum est,Nequc per caput tuum. credo propterea,quia no

176쪽

putabant Iudaei se teneri iureiurando , si per ista iurassent: & quoniam audierant, Reddes

autem domino iusiurandum tuum, non se putabant domino debere iusiurandum, si per ca Ium, aut terram, aut per Hierosolymam, aut per caput suum iurarent. quod non vitio pra

cipientis, sed illis male intelligentibus factuna est. Itaque dominus docet nihil esse tam vilet in creaturis Dei, ut per hoc quisquam periurandum arbitretur , quando a summis usque, . ad infima diuina prouidentia creata regeren-

tur, incipiens a throno Dei usque ad capillum album aut nigrum. Neque per caelum, inquit, F quia thronus Dei est: neque per terram, qui scabellum pedum eius est:id est,cum iuras per

caelum aut terram, non te arbitreris non debere iusiurandum tuu domino, quia per eum iurare conuinceris cuius caelum thronus est,

dc cuius scabellum terra est: neque per Hiero ' solymam, quia ciuitas est magni Regis meliusquam si diceret, mea, cum tamen hoc dixisse , intelligatur. Et quia ipse utique dominus est, domino iusiurandum debet qui per Hierosolymam iurat, Neque per caput tuum iurauCris. Quid enim poterat quisque magis ad se pertinere arbitrari quam caput tuu Z Sed quo modo nostrum est, ubi potestatem faciendi unius capilli albi aut nigri non habemusὶ Ergo ' Deo debet iusiurandum ineffabilitet tenenti omnia & ubique praesenti, quisquis etiam porcaput suum iurare voluerit: & hinc etiam caetera intelliguntur quae omnia utique dici non

177쪽

poterat, sicut illud dictum ab Apostolo: Quotidie morior, per vestram gloriam fratres. qua i conrs. iurationem ut domino se debere ostenderet,

addidit: Quam habeo in Christo Iesu. Haec

Augustinus. Non igitur omne iuramentum V δε N prohibet dominus , quo de ipsum Deum de U pq --

Apostolum in feriis epistolis usos legimus see- 'ol

quenter, sed vox Iurare, pro periurare poni-ῖ. t. ad hoc: tur,aut supplenda est in textu altera vox, nem- autempe falsum quasi diceret: Non iurare omnino falsum. Ad quem modum sane saeper loquitur scriptura, ut Leviticis. Si peccauerit anima, α audierit vocem iurantis , testisque fuerit quὁd aut ipse vidit, aut conscius est, nisi indicauerit, portabit iniquitatem suam. quod rectissime Augustinus de falsum iurante interpretatur, quod de textus ipse exigit. Item Zachariae quinto: Haec est maledictio quae egreditur super facie omnis terrae, quia omnis fur, sicut ibi scriptum est, iudicabitur,& omnis iurans,ex hoc similiter iudicabituri Vbi manifeste de periuro loquitur, sicut ex subluctis verbis patet: Educam illud ,dicit dominus exercituum : dc veniet ad domu suris, de ad domum iurantis in nomine meo mendaciter . de apud Ecclesiasten: ubi nos habemus,ut periurus, ita Cet '.& ille qui vertim deierat: legunt Septuaginta interpretes: Ut iurans, ita de ille qui iuramentum timet, indubie iurantem pro peieranteponentes. Satis vero clare ostendit dominus, sede periurio este locutum, dum posito ne- g tiuo praecepto de omnino non iurando,

178쪽

subiecit assirinatiuum praeceptum ut sermo noster sit periurio contrarius, hoc est, verax, dicens: Sit autem sermo vester, Est, est. Non, non . quod autem his abundantius est, a malo est: Hoc est,de re quae est, sermo vester sit,Est, id est, assertorius, & de re quae non est, si si mo vester Non, hoc est, negati uias. Exigit scialicet ut sermo noster rebus ipsis sit semper co- formis. quod vero amplius in sermone tributitur rei, quam ei vere conueniat, & quod amplius negatur de re, quam ei desit, hoc est ex insigniter malo, nempe diabolo , qui mendax est,& pater mendacij. Et quidem hunc esse huius Dominici dicti sensum, constat expendenti primu caput posterioris ad Corinthios epistolae. Iuvencus eleganter eum expressit,

V. Enchir non est, dicito non e s.

Vanquam hoc s. ado praecepto pra

cipue T. Olliocatur periurium , hoc est, mendacium iuramento firmatum :huc tamen etiam pertinet illorum in Deum irreuerentia, qui non Verentur ipso inuocato teste polliceri, se aut acturos ea quς ab eo sunt prohibita,aut non acturos quae consuluit: quomodo David iurauit se no relictura de omni bus quae ad Nabal per mebant usque mari et, minger 'm ad parietei sicut iurant qui cis mseriuri-

179쪽

Dr C ALOGI EXPLICATIO. 73

se nunquam fideiussuros pro prOTimo , aut nunquam amplexuros perpetuae castitatis co-silium . In eiusmodi iuramentis obseruanda venit Isidori regula: In malis promissis rescinde fidem: In turpi voto muta decretu. Et sancqui id quod contra Dei praeceptum se facturuiurauit, propter religionem iuramenti postea implet, a dii peccato irreuerentis iuramenti α peccatum quod postea facit, & superstitionem qua quasi religiosus se obligatum esse aestimat ad implendum malum quod facturum se iurauit. Qui vero cosilia domini se non impleturu iurauit, licet non peccet postea quod consilia non impleat, peccat tamen falso Dei cultu, si iuramenti religione ductus consilia praestare non audeat. Huc etiam pertinet illorum peccatum, qui cum quippiam iurauerint sese facturos, quod a principio & in ipso operis exordio bonum &honestum est , postea cum propter aliquid impremeditatu de nouo

emergens,res vergit in deteriorem exitum, iuramentum nihilominus ob uant. cuiusmodi erat Herodis iuramentum de quavis re danda puellae, quam peta et . I. icitum videlicet, subintellecta debita conditione Si rem decentem peteret . at longe imp issimum erat, hoc iuramentum seruare velle , quando illa pet bat caput Prophetae. Huc etia ' reserend. eorum iuramentum qu verum iidem &- num quiddam iurant, edita dolciae atque arrificiose verba sua componunt, ut in e aliud

intestigat proximus, quam iurans intendat

Vide conci

180쪽

Isidorige quamque verba exacte expensa significetit. semma bono Sed quacunque arte verborum dolosus iuret, ii λ mp Deus , qui conscientiae restis est, ita hoc accipit, sicut ille cui iuratur intelligit. Dupliciter autem talis deceptor reus fit: quia & nomen Dei in vanum astu mit, & proximum dolo capit. At si quis citra omnem dolum aliquid iuret,& hoc proximus aliter intelligat quam iurans intendit, hoc tantum praestare obligatur qui iurauit, quod iurare voluit. At quando, ' quis iurauit se illud facturum, de quo dubium est: an liceat: item cum quis iurauit quod licitum atque utile est, attamen si non compleatur iuramentum, longe mclius bonum toti reipub. inde est euenturum : locum in his habebit stiperiorum dispensatio, ut iuramentum vel commutent, vel relaxent. De his qui irrcucrenter aut stulte iurant. C A P. v I. Lerosque inuenias, qpi etsi nec mentiantur iurantes, nec quicquam illicitum iurent, sine necessitate tamen vel utilitate iurant: acita, Deum, quem testem aduocant, magna irreuerelaria assiciunt. Similitei faciunt illi, qui nulla cum Dei reuerentia, quae mente conceperint iurant. Quia igitur Vt iuramentum recte fiat , haec omnia requiruntur , ut & verum sit quod iuratur, & licitum, atque utile: deinde, ut citra necessitatem,utilitatem, magnamque dei reuerentiam non iure tur: recte assignat Propheta Hieremias tres Co mites iuramento Iurabis, ait,Viuit dominias,

in veritate,&in iudicio,& iniustitia.

SEARCH

MENU NAVIGATION