Breuis et catholica Decalogi explicatio in tres partes, seu libros distincta, authore Ioanne Hessels à Louanio, ..

발행: 1583년

분량: 538페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

DEcALOGI EXPLICATIO. 78De is qui temere atque irreuerenter Nouent. C A P. X II.

by Vnt qui timere vovent atque stul-re: ut, qui vovent se victuros secu- , , dum aliquam regula quam nesciui. item, qui propter otium aliaque comoda carnis, siue timore hominum vovet religiosam vitam , non quaerentcs Dei honorem suamque salutem.Insuper, qui nondum expe- so an habeant sumptus ad aedificanda turrim, incipiunt aedificare. quales sunt illi qui vovent paupertatem vel continentiam perpetua, non expenso apud se an verὸ cupiat in hoc mundo pauperem vel coelibem vitam ducere, nondum expenso, an vere studere velint castitati vel renunciationi diuitiarum. Sunt alii qui vovent Cσην Π pr*sumedo se vota sua propriis viribus imple ς ι am

turos, cum nemo quicqua recte domino uoue.

rit, nisi ab illo acceperit, sicut legitur. Quς de manu tua accepimus, damus tibi. Rursus alij inueniuntur, qui vovent se victuros secundum regulam spiritalem Benedicti, dc tamen in eorum consortio vitam degere volunt, qui regulam plane negligunt. Apud eos ubi vovetur quod non soluitur, proponitur quod non impletur: cum scriptum sit, Qui cum sapientibus

graditur, sapiens erit. amicus stultorum, similis efficietur. Sunt alij, qui non satis expen dentes maiestatem dei, rem vilem & ludicram

Deo vovent, quam honesto viro non aude-

ent offerre. De qualibus Malachias i Si, in-η μιλε quit, offeratis caecum animal ad offerendum,

192쪽

nonne malum est Z Et si offeratis claudum de languidum,nonne malum esti offer illud duci tuo si placuerit ei, aut si susceperit faciem tua, dicit dominus exercituum. & iterum Malediactus dolosius qui habet in grege suo masculu,& votum facies immolat debile domino, quia rex magnus ego , dicit dominus exercituum,& nomen meum horribile in gentibus. Hi

omnes, etsi vovendo peccent, non minus tamen votum obseruare tenentur, quam si prudenter ac sancte vovissent: sicut illi qui quacunque ratione inducti proximo suo aliquid iuramento promiserunt, propter Dei honore

implere tenentur. In extremo tamen casu con-ringere potest, quod malum esset implere votum: & tunc de eo iudicandum est, sicut praecedenti titulo dictum est. Porum ore oportere esse ad Nouendum. C A P. x III. 3 Am quia ista tractauimus,sorte v lebas vovere, & modo non vis vo-k uere. Sed quid tibi dicat Psal , at-ι, tende. non dicit : Nolite vovere: sed, Vovete, & reddite. Quia audisti Reddite. non vis vovereὶ Ergo vovere volebas, & non reddere. Imb utrumque fac. Vnum sit ex professione tua,aliud ex adiutorio Dei perficietur. Aspice eum qui te ducit, & non respicies retro unde te educit. Qui te ducit, ante te ambulat: unde te eduxit, post te est. Ama ducentem,& non te damnat retro respicientem .L5

sh melius agit , qui votum suum ςomplec,

193쪽

quam qui idem opus ad Dei honorem facit non ex voto. Non solum enim is Deo offert ipsum bonum opus, sed & potestatem & ltibertate suam sicut ille multo plus dat qui arborem una cum fructibus dat, quam qui solum fructus. Non te vovisse pCeniteat, inquit, u . Augustinus, imo gaude iam tibi lic non licere quod cum tuo detrimeto licuisset. Aggredere

itaque intrepidus , & dicta imple factis: ipse

adiuvabit, qui vota tua expetit. Foelix est ne- cessitas , quae in meliora compellit. De Notis eorum,qui in aliena seunt potestate.

CAP. XII II.

Via domino non placet, ut ei ali 'num offeramus sine consensu eius

ad quem spectat, ideo uxor, filius familias, seruus, & religiosus, in his in quibus subsunt marito,Patri, Domino, Abbati, nihil firmiter vovere possit ni siue ipsius

rectoris consensu. quod si voverint, non peccant,si debita cum conditione id faciant, si scilicet superiori votu placeat. A t cum superior audiens votum contradixerit, plane irritum est votum, nec quicquam obligat. Si vero non cotradixerit, obligatur qui vovit, ad voti persolutionem . Si vero ante eius solutionem, co- sensum semel praestitum superior postea reuocauerit, non poterit subditus eo inuito votum*dimplere , quanquam superior grauiter pec cet, consensum semel praestitum reuocando. tradit dominus Numerorum 3 o. capite:

q od caput sicut iam diximus in his votis in-

194쪽

telligendum est, quibus voventur talia, in quibus subditus subiectus est superiori . nam,ex C-pli gratia, non habent haec locum in voto castitatis, quod filius liber emittit , non in coniugio constitutis, ubi marito par est uxor: sed in his quae ad regimen familiae pertinent, ubi vir caput est mulieris & totius familiae.

C A P. XV.

Vic secundo praecepto adiunguntur illa Dei praecepta, quibus quaelibet

Dei irreuerentia prohibetur . Principatum autem obtinet blasphemia Dei,quando quis scilicet in sermone suo ea de Deo asserit, quae ei non competunt, atit negat de Deo, quae ei conueniunt. Maior autem est tunc cum quis non solum falsum de Deo pronunciat, sed & maledicendo optat, ut bonitatiis faciet Dei derogetur, siue hoc quis faciat simpliciter

Deo maledicendo siue sanctis eius improperando . nam haec maledictio in ipsum Deum redundat. Deliocait Sapiens, postquam deas sidua iuratione locutus est: Est dc alia loquela contraria morti s hoc est, maxime mortifera non inueniatur in haereditate Iacob . Vsque- adeo enim turpitudinem huius peccati exhorret scriptura, ut pulchris verbis tegat ea, unde de benedictionem Dei & cotrariam morti vocat eam , verbis scilicet contraria significantibus. De hoc peccato,ait Paulus Nolite contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis in die redemptionis. Hoc enim peccatum maxime cotristat homines plenos spiritu sati-

195쪽

DE CALOGI EXPLICATIO. 8 octo. De hoc peccato & ipse Christus, Qui, in-μη

quit, me negauerit coram hominibus, negabo ct ego eum coram Patre meo, qui in caelis est. In negationePetri debemus aduertere non sO ' turis in Da.

tum ab eo negari Christum, qui dicit eum non esse Christum: sed ab illo etiam qui cum sir,

negat se este Christianum Dominus enim non ait Petro Discipulum meum te negabis, sed, me negabis. Negauit ergo ipsum cum se negauit eius esse discipulu. Imo pro negante Christum is etiam habetur, qui interrogatus etiam , .

a pessimis de sua fide siue de aliqua parte doctrinae Christianae, erubescit confiteri doctrinam Christi,aut dicit, sibi non esse curae huiusmodi quaestiones . dii, inquit Christus, me ' 'confusus fuerit, & verba mea in generatione ista adultera & peccatrice : & filius hominis confundetur eum, cum venerit it gloria patris sui cum angelis sinctis. De docentibusfalsa circa Christianam re

ligione M. CAP. XVI.

Vc etiam illorum reserenda est impietas qui aliquid docent contrarium religioni Christianae. Hi enim non solu . .et blasphemi sunt, sed & omnes alios blasphemare docent, a quibus tanquam lupis rapacibus cauendu praecepit dominus, etiam si vestrum mentis ovium sese tegant, etiam si praedixe- μο.ryrint signa& portenta, & ita evenerint , sicut praedixerunt. De doctaribiu Chriis in f, qui incerta Nel . friuola docent. CAP. XVII.

196쪽

ride extra Magante Six.

1. . Graue nimis gerimus e.

Vnt & alij, qui cum deberent vera

doctrinam Christianam tradere, fabulis,& friuolis doctrinis vel ince

tis mentes homi uum occupant . ut

qui fictas sanctorum historias praedicant: qui incertas reliquias adorandas proponunt: qui valde sedulo apud populum disputant de conceptione B. Mariae, an videlicet in originali peccato sit concepta: cum ea quaestio recens sit mota,& nihil certi ab Ecclesia de ea re in particulari sit definitum.Sane hi omnes magna i reuerentia assciunt diuinam maiestatem, dum incerta vel ridicula eorum concionibus vid tur Dei doctrina. Ideo Gelasius Pontifex rectε ait in Concilio septuaginta Episcoporum: Gesta sanctorum martyrum , qui multiplicibus tormentorum cruciatibus, & mirabilibus confessionum triumphis irradiant, quis ista catholicorum dubitet, & maiora eos in ago'nibus fuisse perpessos, nec suis viribus, sed gratia Dei & adiutorio uniuersa tolerastet Sed ideo secundum antiquam cosuetudinem si gulari cautela in sancta Romana Ecclesia non leguntur, quia & eorum qui conscripserunt, nomina penitus ignorantur, & ab infidelibus idiotis superflua, aut minus apta quam rei ordo fuerit, scripta esse putantur: sicut cuiusdam Quirici & Iulittae, sicut Georgij, aliorumque huiusmodi passiones, quae ab haereticis perhubentur compostae, propter quod, ut dictum est, ne vel leuis subsannandi oriretur occasio in sancta Rom. Eccles. non leguntur. Nos in

mens

197쪽

men, cum praedicta Eccletia omnes Martyres& eorum gloriosos agones, qui DCo magis quam hominibus noti fiant, omni deuotione veneramur. Adiungendi stat praedictis, qui Viδε Thomsextollere student unum sanctum prae altero, δε CWV quia carnali quadam deuotione plus uni quam alteri assiciuntur: cum solus ille gradum unius '' cuiusque sancti sciat, qui cordis arcana rimatur, & inultum non sinet, si minimus sanctorum cotemnatur, & sancti in quocunque gradu sint in regno caelorum , maximi sint, & in

summa pace atque concordia agant. De tentatione Dei. CAP. XVIII.

S dicitur Deum tentare, qui aliquid agit vel dicit ad explorandum quid possit vel sciat Deus, aut quam pius sit. ut, quando filii Israel murmurauerunt contra Moysen , dicentes: Cur fecisti rata. ij.

nos exire de AEgypto ut occideres nos & liberos nostros ac iumenta sitiὶquasi dominus non fatis ostendisset, securam eorum gerere , prompter quos tot de tantis plagis asstixerat AEgy- Io.ptios, demumque sub metierat. quos praecedebat per columnam nubis in die , & per columnam ignis in nocte : quos siccis vestigiis Fa o I xraduxerat per mare et quibus pluebat manna ε ' φε de casto. Vocauit ergo Moyses nomen loci

illius Tentatio, propter iurgium filior ii Israel,&quia tentaverunt dominum,dicentes Estne

dominus in nobis, an non 3 De quibus iterum 'salmista: Tentaverunt Deum in cordibus suis peterent escas animabus sisis. Et hiale locuti

198쪽

Mat. 4.

BREVIS ET CATHOLICA

sunt de Deo: dixerunt, Nunquid poterit Deus parare mensam in deserto Z Quoniam percus sit petram, & fluxerunt aquae, & torrentes inundauerunt: Nunquid & panem poterit dare, aut parare in ensam populo suo' Deinde & ille tentat Deum, qui aliquid ab ipso sine utilitate, nullaque strictus necessitate petit. Id enim ad nihil aliud videtur utile, quam ad exploranda Dei potentiam, scientiam, misericordiam, vel iustitiam. ut, quando quis petit scire horam mortis sua , sue quamdiu viuet: item, ubi sint animae quorundam, quos scimus in impietate defunctos. item, si quis sineret se e loco sublimi deorsum cadere, sperans in Dei auxilio,vbi tamen gradus haberet, per quos descendere

pollet, vel ab hominibus ad id iuuari posset.

Vnde Christus, cum ei super pinnaculum templi statuto conaretur diabolus persuadere, Ut se sineret deorsum cadere, ubi erant gradus, per quos licebat descendere, de ad hoc persuadendum allegaret, diuinum per sanctos angelos affuturum auxilium: Scriptum est, inquit, Non tentabis dominum Deum tuli. At si quis omni destitutus humano auxilio ad diuinum

recurrat, tentator Dei dicendus non est, sed suis necessitatibus quaerit auxiliu: iicut ait Iosaphat: In nobis quidem non est tanta sortitudo, ut possimus huic multitudini resistere,quq irruit super nos. Sed cum ignoramusquid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut ocia os nostros dirigamus ad te, Deus noster Qui vero petit a Deo necessaria δ: utilia,

199쪽

sanegligit ea agere quae requitit dominus ut ex- MAEL Gaudiat orantes nempe non dimittit in se pec- ε io cantibus, non humiliat se,uel aliqua alia, ur exaudiantur orationes, necessaria praetermittit is non tam videtur quaerere quae petit, quam experiri velle, an Deus possit hoc praestare,& velit ne illis qui immisericordes sum ignoscere vi exepli causa dicamus). Vnde sapicns: Ante ae ilis. orationem, inquit, praepara animam tuam, &noli esse quasi homo qui tentat Deum. Gradis vero Dei irreuerentia est tentatio Dei: quia ex ignorantia vel dubitatione de Dei potentia scientia,iustitia, vel misericordia, procedit, de

quibus nihil dubitare licet, sed certissima fide

illa credere quisque tenetur. Pertinet ad sanam Lib. o. in doctrinam,inquit Augustinus, ut quado habet UM quod faciat homo, non tentet dominum Dcusuum. Neque enim & ipse Saluator no poterat tueri discipulos suos, quibus tamen ait: Si vos 'i- λοῦ persecuti fuerint in una ciuitate, fugite in alia. Cuius rei prior exemplum praebuit. Nam cum Ioan. Io. potestatem haberet ponendi animam suam, nec eam poneret, nisi cum vellet, in AEgyptum tamen infans portantibus parentibus fugit, &ad diem festum non euidenter, sed latentet asta in f incendit, cum alias palam loqueretur ludaeis Lati L.

iraticentibus, &inimicissimo animo audientibus, nec tamen valentibus in eum mittere

manus. Qui ergo palam docendo & arguendo & tamen inimicorum rabiem valere in 'aliquid non sinendo, Dei demonstrabat po- te 2atem : idem tamen fugiendo & latendo

200쪽

BREviri ET CATHOLICA

hominis instruebat infirmitatem , ut Deum tentare non audeat, quado habet quod faciat, ut quod cauere oportet, euadat. Neque enim& Apostolus Paulus desperauerat adiutorium protectionemque diuinam, fidemque perdiderat, quando per murum in sporta submississest, ut inimicorum manus effugeret. Non ergo in Deum non credendo sic fugit, sed Deum tentaret, si fugere noluisset, cum sic fugere po-ituisset. De sacrilegio. CAP. x I x. Eo non solum secundum se, fit irreuerentia, sed etiam in quandocunque

irreuerenter tractatur res facra, seu

quae ad diuinum cultum est ordin ta. vocaturque id sacrilegium, siue violatio rei sacrae. ut, quando persona Deo dicata irreu renter tractatur, nempe verbi causa si quis sacerdotem percutiat, praedicatorem vel doctorem fidei derideat , virginem ad continentiam consecratam stupret. Sunt & aliae res sacrae, in vario genere: quarum prima est scriptura sacra, quae sacrilege ad iocos adducitur.

Ad quod sacrilegium pertinet, si quis nomine

Iesu ac signo crucis ita utatur, tanquam signa admirationis sint. Cum enim sancti Patres in magnis&subitis periculis constituti soliti sint ad inuocandu Christum crucifixum se signare signo crucis, & nominare dulcissimum nomeSaluatoris: videmus hanc piam consuetudine, in turpissimum sacrilegium versam,ut in qua libet re nqua, turpi,vel ridicula audeamus nis

SEARCH

MENU NAVIGATION