Breuis et catholica Decalogi explicatio in tres partes, seu libros distincta, authore Ioanne Hessels à Louanio, ..

발행: 1583년

분량: 538페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

DE CALOGI xx PLICATIO. 8 que confortanda. Non solum autem gratiarum actione, de talibus piis operibus, qu priamaruse hominis dignitati conueniebant, iam post lapsum colitur Deus, sed etiam multo magis sacrificio spiritus contribulati , & co dis humiliati atque contriti,lugentisque supercunctis peccatis suis a se vel ab aliis perpetra 't Fq tis. Lugentis, inquam, de hoc, quod perfecte

in hoc mundo Deum non possimus colere. si cut ait quidam moerens e Velle adiacet mihi, -- perficere autem bonu non inuenio. Non enim

quod volo bonum hoc facio, sed quod nolo

malum hoc ago. Infoelix ego homo , quis me liberabit de corpore mortis huius 3 Et alius: Fuerunt mihi lachrymae meae panes die ac nocte, dum dicitur mihi: Ubi est Deus tuus' qui

& hortatur omnes, dicens:Venite, adoremus,

& procidamus, & ploremus ante dominusiqui fecit nos. Multo frequentius nunc a lapsis& damnatis oratione humili Deus colitur quam gratiarum actione: quia magis nuc ma Iasientiuntur : spe verὁ tantum salui facti si Irom. 8.mus. Oportet ait dominus)semperorare, se Luci non deficere. Nunc colitur mortificatione coia cupiscentiae carnalis , membrorumque assii ctione, totiusque hominis reformatione. ob- Em It secro vos ait Paulus) per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam vivente, sanctam , Deo placentem, rationabile obstaquium vestrum Et nolite cotiformari huic se 'eulo: sed reformamini in noυitate sensuq ve

siti.Nunc maximὸ operibus inisericordiet qui

222쪽

BREVIs ET CATHOLICA

miseris conueniunt, colitur Deus: sicut ait commutaο- Apostolus, Beneficentiat & communicationis nolite obliuisci: talibus enim hostiis promeretur Deus De exteriore Dei cultu. CAP. I I I.

X terior & visibilis Dei cultus signum est interioris atque inuisibi lis. vr adoratio, siue flexus corporis ad Dei honorem: vocalis oratio at-

que laus. Ad quae Deo offerenda, habemus nolatum Dauidis, sed etiam ipsus Christi excmplum. Habemus Apostolorum Pauli atque Iacobi praeceptum. Docentes, inquit Paulus,&commonentes vosmetipsos in Psalmis,hymnis, & canticis spiritualibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo. Viubile quoque sacrificium Ocrificii inuisibilis, quo totos nos offerimus Deo, signum est. Ideoque sicut hoc, ita de illud soli Deo debetur. Qui,inquit Moy

ses immolat Diis,occidetur, praeterquam domino soli. Nam ut alia nuc taceamus, quq pe

tinent ad religionis obsequium , quo colitur Deus: sacrificium certe nullus hominum est qui audeat dicere deberi, nisi Deo soli. Multa denique de cultu diuino usurpata sunt,quς honoribus deseruntur humanis, siue humilitate nimia, siue adulatione pestifera: ita tamen, ut quibus ea deserutur, homines haberentur, qui diculur colendi &venerandi: si autem eis mul-rum additur,& adorandi, Quis vero sacrific dum censuit,nisi et,quem Deum aut sciuir,aut/

Putauit,aut finxiti Quam porrὁ antiquus sit an

223쪽

sierificando Dei cultus, duo illi fratres Cain Gen. .& Abel satis indicant: quorum maioris Deus . reprobauit sacrificium, minoris aspexit. Quis, 'autem ita desipiat, ut existimet aliquibus vimbus Dei esse necellaria, quae in secrificiis offertiturὶ Quod cum multis locis diuina scriptura testetur, ne longum faciamus, breue illud de psalmo commemorare suffecerit: Dixi domino, Deus meus es tu, quoniam bonoru meorum non eges . Non solum igitur pecore, vel qualibet alia re corruptibili atque terrena, sed ne ipsa quidem iustitia hominis, Deum egere credendum est, totumque quo recte colitur Deus, homini prodesse, non Deo. Neque enim

sonti se quisquam dixerit profuisIe si biberit, aut i uci si viderit. Nec quod ab antiquis patribus talia sacrificia facta sunt in victimis pecorum,quae nunc Dei populus legit & non facit, aliud intelligendum est, nisi rebus illis eas res fuisIe significatas, quae agutur in nobis, ad hoc

ut inhaereamus Deo, & ad eundem finem proximo costulamus. Vnde dominus per prophetam: Si, inquit,esuriero, non dicam tibi zmeus est enim orbis terrae& plenitudo eius. Nunquid maducabo carnes taurorum, aut sangui

nem hircorum potabolianquam diceret: Vtique si mihi necessaria eslent, non a te peterem,

quae habeo in potestate. Deinde subiungens quid illa significet: Immola, inquit, Deo sacriancium laudis, & redde altissimo vota tua. Et inuoca me in die tribulationis,&eripiam te, dc glorificabis me.

224쪽

BREVIs ET CATHOLICA

Cultum Dei debere 6' conisnunem.

CAP. DIir. 6 On unum alique tantu, sed omnes per unum electos redemit Deus: ut ostenderet homines non se tant imdiligere debere, sed Sc alios omnεs, ut tota redempta ciuitas, hoc est congregatio societasque sanctorum, uniuersale sacrificium si 'si' offeratur Deo per sacerdotem maguum, quietia seipsum obtulit in passione pro una spo . sa sua Ecclesia. I deoque non placet Deo sacri-

ficium, quod priuatiui quisque ei ex suo capi-

--uem te offert: sed una fide, rituque publico, atque γηθ- ab aliis etiam recepto coli vult a tota societate hominum. Vnde ait in Deuteronomio : Non facietis singuli, quod sibi ree tam videtur. de iterii: Cave ne offeras holocausta tua in omni loco quem videris, sed in eo que elegerit dominus,in una tribuum tuarum offeres hostias,& facies quaecunque praecipio tibi. & paulὁ post: Quod ptieeipio tibi, hoc tantum facito domino : nec addas quicqua nec minuas. Ni- hil Eliud hic de lignat dominus, quam cultum

Dei quem qui, sibi fingit, seue ab aliis separas,

Deo prorsus displicere. Quamobrem omnico s. iam pore, etiam ante Abraham, dominus visibili sacratnento & ritu, quem vel per te, vel per fideles seruos suos prascripsit, coli voluit. M Z vitica Per Moysen autem manifestimatite varias cae e r-sseetiat remonias quibus coleretur instituit.quod non solum propterea factum creditur , ut homo inret quomodo Deu coleret sine dissensione

225쪽

primo DE CALOGI EXPLICATIO. 89

ob aliis, sed etiam ut confidentiam haberet, credens quod Deus sibi non irasceretur ob ingratitudine, cum pr scriptu ritum obser aret. De Sabbatbo. C A P. V. X omnibus caeremoniis legis Moysi una expressa est hoc tertio praecepto, requies videlicet ab operibus, die se-Cuius ratio assignatur ex beneficio

omnibus communi atque manifesto, creationis videlicet omnium rerum. Sex enim diebus, ait, fecit dominus caelum & terram de mare,& omnia quae in eis sunt, & requieuit die septimo. idcirco benedixit dominus diei sabbathi, dc sanctificauit eum.Vbi etiam hoc aduertendum est, quod redeunte semper hebdomade dominus coli voluerit, ut per sanctificationem diei nunquam obliviscamur domini Dei

qui sanctificat nos. Hac quoque caeremoniam ita exigit dominus a nobis, ut etiam miseli cordiis in proximum exercendς rationem habeat. Vt requiescat, ait, seruas tuus, & ancilla tua, sicut & tu. Cum enim auarum atque crudele

fuerit Iudaeoru in genus, nimiis laboribus fuit .sent oppressi serui, si nunquam requies Iud is

praescripta fuisset. Haec vero requies in septi, mo die,etiam requie aeterna, ad quam omnes sancti post labores peruenient, designat: sicut post Esaiam Apostolus docet. Vnde etiam merito in praecepto quo Deus obsequium exigit, sit mentio huius requiei. Porro cum vetus te- 'flamentum ad nihil aliud sit ordinatum, qua nivi homo videns se non obseruare cognitam

chielu: Eieci ergo eos de terra Aera pit, c. Ibidem.

226쪽

BREVIS ET CATHOLIc A

Aug.qs.l. legem, prauum sese esse agnosceret: merito, rue . adopta- sicut praecepta est ei tota lex naturae, in prima -pμμὶρ post ua institutione ipsius naturet humano cordi indita ita etia ille dies ei obseruadus indictus est, 18eea ἡ..in sim maxime conueniens erat ex prima homi- spirialit.ca. nis institutione, nempe septimus. Cum cnim' suist yy sex diebus cuncta sint condita, ex quibus inci tandus erat homo ad Deum colendum, & inco requiescendum : quis dierit potius requiei&cultui diuino deputandus suit,quam ille qui omnes sex subsequitur, in quo Deus creator a nouis rebus creadis cellauit, cui benedixit, duin eo multiplicauit gubernatione sua a se creata: quem sanctificauit, dum in illo homo ex

consideratione creaturarum merito in amore creatoris exardescere debuit, ab ipso Deo sa

ctificandus. Videte sati dominus ut sabbathumeum custodiatis: quia signum est inter me &vos in generationibus vestris , ut sciatis quia ego dominus,qui sanctifico vos.

Quid fuerit IuDis praeceptuni in die peptimo.

Emento, ait dominus, ut diem sabbathi sanctifices. In quo vero haec sanctificatio sita esset, ostedit dum subiecit: Sex dicbus operaberis , &facies omnia opera tua. Septimo aute die sabbathii domini Dei tui est: do facies omne opus in eo,tu, filius tuus, & filia tua, seruus tuus de ancilla tu iumentum tuum, S aduena qui est

227쪽

intra portas tuasVbi madatur requies ab omni opere seruili, hoc est,ab eo corporali opere, ad quod serui & iumenta specialiter deputamur. Imo illicitum erat Iudaeis die sabbathi coquere cibum, aut iter agere: sicut legis. EXOd. J5. , is nequies sabbathi sanctificata est domino cras. quodcunque operandum est, facite:& quaecu-que coquenda sunt, coquite. Maneat unusquisque apud semetapsum, nullus egrediatur de loco suo die septimo. Similiter illicitum

erat eis v edere aut emere: ut patet ultimo cap.

2. Esdrae. At necessitatem corporis sui vel aliorum subleuare, damnum subitum auertere, in

Dei seruitio occupari, non prohibebatur die Sabbathi.Vnde qui sabbatho comedebat, medebatur homini, asinum adaquabat, vel e fouea ouem extrahebat, sabbathum non violabat. Similiter nec Sacerdotes in templo ope rantes, aut Machabasi sabbatho bello se desedentes. Verum, putandum non est, Deum hominis otio delectari: ideoque non praecepit ei simpliciter cessationem ab opere,sed ut requiesceret ad protestandum exterius, se gratias agere deo, qui ipsum homine & omnia alia propter eu creauit sex diebus,& cessauit sabbatho ut homo ex omnibus operibus sex dierum incitaretur ad requiescendum in Deo sanctificatore suo. Vnde qui seruili opere se occupabant die septimo,etiam exterius, violabat sabbathum. At qui otio fabbathi non tanquam Protestatione gratiaru actionis pro beneficio

228쪽

Ti. de decem chordis. a. 3,

creationis utebatur, sed tantummodo ut otiaretur siue requiesceret, non seruabat vere satabathum : quanquam non tam grauiter peccaret quam qui etiam exterius violabat. At qui otio sabbathi ad hoc solum utebatur, ut ne quitias suas liberius perageret: is plus peccabat, qua qui externo opere alioqui licito violabat. Nam hic tantum praeceptum de obseruando sabbatho violabat: ille vero de hoc pr ceptum & aliud . Vnde Esaias de violantibus sabbathum, quia requiem non ordinant nisi

ad suas voluptates exercendas: Si,inquit,auerteris a sabbatho pedem tuum, facere voluntatem tuam in die sancto meo,& vocaveris sabbathum delicatum,&sanctum domini gloriosum, & glorificaueris eum dum non facis vias tuas, & non inuenitur voluntas tua, ut loquaris sermonem: tunc delectaberis super domino, & sustollam te super altitudines terrae, &cibabo te haereditate Iacob patris tui. Et Augustinus. Observes sabbathum non quomodo Iudaei obseruabat sabbathum carnali otio. Vacare enim ad nugas atque luxurias volunt. Melius enim faceret Iudaeus in agro suo aliquid utile, quam in theatro seditiosus existeret: & melius foeminae eorum die sabbathi 'tota lanam facerent, quam tota die in neomozniis suis impudico saltarent . Qui vero ad hoc requiescit, ut pro testetur se memorem beneficiorum Dei , & nihilominus incidit in peccatum: non propterea putandus est violalle prς- 'ceptum de obseruando sabbatho: sicut nec ille

229쪽

DE CALOGI EXPLICATIO.

legis ieiunij transgressor est, qui nulla alia causa a cibo abstinet, quam quia auaritia suggerit, aut ut magis intendere possit litibus,& debitis suis repetendas. De qualibus Esaias: Ecce in uis.18. die ieiunij vestri inuenitur voluntas vestra, &omnes debitores vestros repetitis. Ecce ad lites & contentiones ieiunatis,& percutitis pugno impie. Nolite ieiunare sicut usque ad hac diem, ut audiatur in excelso clamor vester. Atqui ieiunat, ut diei festo se magis idoneu reddat, etsi in aliud peccatum incidit,propter hoc non peccat contra legem ieiunii. De Ablitione sabbathi σ veterum caeremoniarum. CAP. VII. Mnes veteris testamenti caeremoniae Christum nasciturum, moriturum. resurre mirum,&ascensurum in caelum, sesturumque ad dexteram Pa- Mat. D.

tris praesignabant, sicut ipse ait: Lex usque ad Ioannem prophetauit.& Apostolus:Cibus de potus scilicet Iudaicus pars diei sesti, neomeniae, fabbatha, umbra sunt futurorum. corpus ,

autem hristi. Stagitur haec facta& celebra tiones, quae figurae erant ventura praenuncian- cap.3.tes, adhuc a Cnristianis fiexent, nihil significa- iretur nisi non dii venisse, quae tunc figuris prinnunciabantur. Quod enim adhuc futiuu praenunciatur, aut nondum venit, aut si iam venit, superfluo vel fallaciter praenunciatur. Qui er- Idm ei Ggo venit legem & prophetas non soluere, sed si fi adimplere, ipsa adimpletione abstulit ea, per 'uη dhuc promittebatur implendum, quod

230쪽

Vide August

titarum, quae

iam constat impletum: tanquam si verba ista tolleret , nasciturus, passurus, resurrecturus, quae clim adhuc sutura eslent, recte dicebantur, & institueret dici, Natus est,pallus est,resurrexit,quae illis completis,& ob hoc ablatis,

recte dicuntur. Praenunciabant vero caeremoniae Christi natiuitatem & mortem atque re surrectionem, non simpliciter, sed haec etiam hominibus manifesta fore. Vnde dicit Christususque ad Ioannem prophetasse legem, hoc est, usque ad praedicationem Ioannis. Ex eo enim s ut ait Christus regnum Dei euangelizatum est.& ipse Christus aperte ab eo demostratus, quod antequam faceret Ioannes, sic praedicabat: Veniet fortior post me, non Utique in mundum snam iam triginta serὸ annis vixerat sed in notitiam Iudaeorum . Vnde &Paulus: Prius quam veniret fides, inquit, sub lege custodiebamur conclus. in eam fide quae

reuelanda erat. Pro ut igitur venit reuelatio fidei,deficere coeperiit caeremoniae legis:&ubi plene mundo declaratus est Christus, cosummata est prorsus omnis actio prophetica caeremoniarum,ideoque prorsus illicita facta: vs queadeo ut merito illi, qui circuncisionem vel solam retinere voluerunt, vel in parte aliqua festi Paschalis iam coruscante Euangςlio voluerunt retinere Iudaicas caeremonias, seruando scilicet Pascha decima quarta luna quacu 'que die incideret, erraile sunt iudicati , & '. Ecclesia reiecti. Dies autem requiei siue ia

bathum significabat illam lucem aeternam

SEARCH

MENU NAVIGATION