Breuis et catholica Decalogi explicatio in tres partes, seu libros distincta, authore Ioanne Hessels à Louanio, ..

발행: 1583년

분량: 538페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

DE CALOGI EXPLICATIO. Io 2

resurrectionis nunquam indicit Ecclesia die ranis. d. r. dominico ieiuniit, si vigiliaDominica die acci- οὐ ca.

dat, sabbato est ieiunandii. In vigilia Penth stes, Ascensionis domini . Purificationis, An- ' I ..'

nunciationis,Natiuitatis, Concertionis B. M riae, mos regionis siue ciuitatis sequendus est. Ιmo & in multoru Apostolo tu vigiliis, etiamsi Ecclesia Romana ieiunet, mos regionis ut sq.8. '& ante monuimus sequendus est, sicut etiam in celebratione sestorum quorundam,Vt Cru- cis, Baernabae, Lucae, Marci.In abstinentia quoque dierum Rogationum. Pro quibus omni bus & similibus prudenter monetAugustinus: Sunt,inquiens, quaedam, quae per loca terraru esti. regionesque variantur, sicutiest quod alii ieiunant sabbatho,alii vero non : alii quotidie co- . municant corpori & sanguini dominico, alii certis diebus accipiunt: alibi nullus dies intermittitur quo non offeratur, alibi sabbatho t tum & dominico , alibi tantum dominico. Et

si quid aliud eiusmodi animaduerti potest, totum hoc genus rerum liberas habet obseruationes. Nec disciplina ulla est in his melior graui prudentique Christiano, quam ut eo Raodo

agat, quo agere viderit. Ecclesiam ad quamcunque sorte deuenerici Quod enim neque contra fidem, neque contra bonos mores iniungitur, indifferenter est habendum , &pro eoru inter quos vivitur societate seruanda est. Mater mea Medi Manu me consecuta , inuenit Ecclesa sabbatho non ieiunante, caeperat per

252쪽

minari & Auctuare quid ageret,chim ego talia non curabam. sed propter ipsam conlutui de hacte beatissimae memoriae virum Ambioitu. Respondit se nihil docere me posse, nisi quod ipse faceret, quia si melius nollet,id potius o

seruaret. Cumque ego putassem, nulla reddita ratione,autoritate sola sua nos volui illa admonere ne sabbatho ieiunaremus, subsecutus est, α ait mihi: Cum Romam venio ieiuno fabbatho, cum hic sum non te ino. Sic etiam tu, ad quam forte Ecclesiam veneris, eius morem serua, si cuiquam non vis esse scandalo , nec quenquam tibi. Hoc cum matri renunciassem, libenter amplexa est. Ego vero de hac sententia etiam atque etiam cogitans, ita semper habui, tanquam eam caelesti oraculo susceperim. Sensi enim saepe dolens & gemens, multas infirmorum perturbationes fieri per quorundam fratrum contentiosam obstinationem &superstitiosam timiditatem, qui in rebus huiusmodi, quae neque scripturae sim me autoritate,neque uniuersalis Ecclesiae traditione, neque vitae corrigendae utilitate ad certum pos sunt terminum peruenire, tantum quia subest qualiscunque ratiocinatio cogitantis:aut quia

in sua patria sic ipse consueuit, aut quia ibi vidit, ubi peregrin atione suam, quo remotiorem a suis, eo doctiorem factam putat, tam in tigiosas excitant quaestiones, ut nisi quod ipsi saciunt, nihil rectum existiment.

De modo minandi. CAP. XVI.

253쪽

modo quoque ieiunandi colu tudo Ecclesiae Chiasti obseruanda σ'; quae nunc', ut tantum semel .. , in die reficiaris sine carnibus horaco uenienti: quam serius ordinari decet quam

alio die, ut etiam ex dilatione corpus amigatur. In Quadragesima autem, abstinemus etiaab omnibus, quae sementinam carnis origine trahunt: videlicet a lacte,caseo,& ouis.

De ab inentia inferta sexta o sabbatho.

Olent Christiani antiquitus seria quarta scum consilium inierunt Iudaei ad occidedum dominu & feria Epipha. in icxta qui dies passionis eius fuit baresioderit. singulis hebdomadis ieiunare: κ Romana veia cor ili I. ro Ecclesia etiam sabbatho ieiunabat quo die 3e Christus fuit sepultus, & moesti erant Apo-mst i iis,..

stoli) ut diei Dominico digne celebrando pa-centii I. raretur. Quam consuetudinem Romanae E Eri r ωκ-cles secuta est fere tota Ecclesia Occident lis. ieiunandi autem feria sexta, adhuc in usu est apud omnes Religiosos. At refrigescenteronam .

charitate pia ieiunandi consuetudo paulatim est abolita, vixque vestigium remansit ieiunij quartae feriae, nisi forte apud paucos, saltem a carnibus eo die adhuc abstinetes. In feria sexta& sabbatho, & si non integrum ieiunium,sau Item abstinentiam a carnibus adhuc in consii tudine retentam videmus : quae tanquam leΣ

recipienda est, maxime nunc cum discipuli Antichristi, toti carnei, etiam ipsas reliquias

254쪽

BREVIs ET CAT MOLIe Acontinentiae Christianae extirpare conantur,

docentes sequi non Christiam, nonApostolos, sed Iovinianum,ab antiqua Ecclesia merito ut . . . , haereticum reiectum, quod doceret nihil pr iei unia vel ab aliquibus cibis abstinen- ωisis deum. tiam. Porro, ubi consuetudo permittit intra Vid. AHi Natalem domini & Purificationem B. Mariae ros 5 λ cor sabbatho esum carnium,omni diligentia vita- r- δρ' ' est superstitio, qua putatur Maria instar in sit. la Hii minarum corruptarum languisse ex partu, ac sug.ti. 3o. ideo eguille delicatioribus cibis: atque huius contra μ', rei memorandae gratia permitti in illis sabb 2 ρ δε ' this esum carnium. No ea enim est causa iis in bis, Mam A. locis tunc Vestendi carnibus, sed laetitia Nat .a 1, Η, L. iis domini Saluatoris. IO confes-- cua de causa ieiunium seu ab Zinentia prae '

xi Prosper

cipiatur ab Eccl D.

On ideo ieiunium aut abstinetia ab liquibus cibi, certis diebus indici

tur, quasi quod intrat in os positi

hominem coinquinare, aut immu-io. pistri .dus sit aliquis cibus , sed edomandi corporis adiavμη I. causa, ut praescindatur praua cupiditates. Cum igitur per castigationem atque ieiunium rudi'D 'se uieorpus in seruitute spiritus , dc e bibζ

tur Deo hostia viva sicut docet Paulus patet, ieiunium atque abstinentiam elle cultum Deo gratum. Quamobrem scribit Lucas, Annam viduam duabus rebus, ieiuniis & orationibus, Deo latriam exhib uisse. Et Leo : Pro cosum mala perceptione omnium fructuum, inquit, .

255쪽

. DE CALOGI EXPLICATIO. Io

dignissime largitori eorum Deo continentiae clibamen offertur. Quid enim potest efficacius esse ieiunior cuius obseruantia appropinquamus Deo resistentes diabolo vitia blanda superamus. Seper virtuti cibus, ieiunium fuit.

De abstinentia prodeunt castae cogitationes, rationabiles voluntates, salubriora consilia. Et per voluntarias amictiones caro concupiscetiis moritur , virtutibus spiritus in nouatur.

Etia creato homini sine vitio, Dominus Deus temperantiam cimo abstinentiam) praecipereo dignatus est, ut bonus medicus,qui quum no- si 'μ'lit necessarius esse aegro tanti, etiam cano praecipit temperantiam: quam si ille seruasset,medicum postea suo morbo non desideraret, nec infirmos genuisset infirmus, quibus per abstunentiam castigandi corpus necessitas incumberet . Non ergo leuis res aut superflua videatur ieiunium nec quisquam, sorte hoc faciens ' μι Ecclesiae consuetudine, cogitet apud se,& di cat sibiipsi ut suggerentem intrinsecus audiat tentatorem: Quid facis quia ieiunas, defraudans animam tuamὶ non ei das quod eam delectat. tibi ipsi ingeris poenam tuus ipse tortor& cruciator existis . Deo ergo placet quia te crucias Ergo crudelis est qui delectatur poenis tuis. Responde huiusmodi tentatori: Excrucio me plane, ut ille parcat: do de me poenas, ut ille subueniat, ut placeam oculis eius, Ut delecte suauitate eius. Nam & victima excruciatur,ut in ara imponatur. Minus premet meto mea caro mea. Et tali dissuasori malo seruo

256쪽

dra.

ria.

BREVIs ET CATHOLICA

ventris, responde per hanc similitudinem, &dic: Si iumento sorte insideres, si equo uter ris, qui te gestiendo posset praecipitare: nonne ut securus iter ageres, cibaria serocienti subtraheres ,& fame domares , quem ferro non posses 3 Caro mea iumentum meum est, iter ago in Hierusalem. plerunque me rapit, de devia conatur excludere. via autem mea Christus est. Ita exultantem non cohibebo ieiunior Nec hac duntaxat ratione,quia vitia carnis co-

primit, Christiani ieiunium obseruant, sed etiaquia ad intente liberiusque orandum & laudandum Deum pr parat hominem. Merito, inquit Leo,doctrina Spiritus sancti hac eludiatione imbuit populum Christianum , ut ad Paschale festum quadraginta dierum contin tia se pr pararet. Quanto enim sanctius quiuque hos dies inuenietur egisse, tanto probabitur Pascha domini honorasIe religiosius. Ad placandum Deum eiusque flagella auertenda,

etiam multum facere ieiunium, satis nos Dauidis & Niniuitarum exemplum, admonitioque Ioelis docent :& quod Iud is in die expiationis, cum veniam peccatorum flagitabata domino, indictum erat a Moyse ieiunium. In sacratissimorum dierum quadragesimς ob seruantia,omnes pr teritς desidiς castigantur, omnes negligentiς diluuntur: In his aliorum temporum culpas, & pia opera redimunt, &ieiunia casta decoquunt. Imo ad quamlibet

rem a domino obtinendam multum adiuuat

ieiunium, sicut ait Christus discipulis, interrogantibus

257쪽

DEcALOGI EXPLI ATIO. Iostogantibus cur non potuerint elicere daemonium, Hoc genus in nullo potest exire, nisi in oratione dc ieiunio. Et quando Paulus & Barnabas ad euangelizandum segregabantur, ieiunabat Ecclesia, ut Deus praedicationi eorum adesset. Et cum ipsi constituerunt per singulas a ciuitates sacerdotes,ieiunate atque orante E clesia,hoc fecerunt: quod & hodie in ieiunio quatuor temporii imitamur. Per humilitatem ieiunii cotra omnes hostes nostros diuinu in remur auxiliv. Quia vero iam dictos fines respicit Ecclesia in praecipiendo ieiunio , nihil a quoquam arduum , nihil asperum quaeritur, nec aliquid nobis, quod vires nostras excedat, in abstinentiae castigatione indicitur. Grave peccatum esse. violare ieivinium ab Ecclesiam ctum. CAP. x I X.

X eo quod Dominus dicit in Leuus in, Humi tico : Omnis anima quae afficta non

fuerit in die expiationis , peribit de μ' ,populis suo coniect ς PQ Ud tωμεν. egraue esse peccatum , ieiunium ab Eccleila in- ,ειώ Io. dictum violare. Quanquam enim praeceptum fer. 7 de iram illud Levitici cum reliquis veteribus caeremo. 7 mς

niis sit abolitum, tamen quatenus simplicem Dei cultum toti populo praescriptum coni, in nebat, maioris non tuit dignitatis quam praecepta Ecclesiae de obseruando ieiunio. Audi mus quanti sint facienda publica ieiunia im/ρς' Christianorum : Quibusdam diebus, inqui: μ' 7'' 's' Leo , ab omnibus vortet pariter celebrari

258쪽

BREVIs ET CATHOLICA

ieiunium.& tunc est essicacior sanctiorque deuotio, quando in operibus pietatis, totius E clesiae unus animus &unus est sensus. Publica enim praeserenda sunt propriis, &ibi intelligenda est praecipua ratio utilitatis, ubi vigilat cura communis. Tunc fit potentissimus Dei populus, quando in unitatem sanctae obedie-tiae, omnium fidelium corda conueniunt,& in castris militiae Christianae, similis ex omni parte praeparatio, & eadem est ubique munitio. De quarto autem & quinto praecepto E clesiae, quo mandatur facienda peccatorii cofessio & sumenda Eucharistia singulis annis infesto Paschae omnibus qui ad annos discretionis peruenere:commodius fiet mentio in Tra- statu de Sacrametis. Nunc hoc. annotalle sus-ficiat , obseruatione praeceptoru Ecclesiae fieri quod madat Apostolus, clim iam quasdam le-L. or x . ges praescripsisset: Omnia honeste& secunda ordine fiant in vobis. Hactenus de tribus praeceptis primae tabulae. 'DeSecunda Tabula.

CAP. I.

Icut omnibus praeceptis Dei praeponendum est primum praeceptu, quod est aliorum finis, praeceptum videlicet de diligendo Deo: ita etiapraeceptis secundae tabulae, concernentibus f cietatem cum alio homine, praemittendum est

secundum praeceptum de diligendo proximo: ut etiam omnium praeceptorum proximu c cernentium finis.

259쪽

ebri t. Diliges proximum tuum sicut teipsum.

CAP. II.

xemplar proximi diligendi est dile

ctio sui ipsius,quq etsi inconcussa lege naturat homini indita sit, tamen ut recta sit,&talis ut ad eam recte effingatur proximi dilectio, praecepto de diligendo Deo dirigi debet. Hic est enim rectus modus diligendi seipsum, si homo mente & corpore seruiat a que adhaereat Deo, qui bonum est rationalis creaturae. Quisquis ergo recte proximum diligit, hoc cum eo debet agere , ut etiam ipse toto corde, tota anima,tota mete diligat Ddu. Sic enim eum diligens tanquam seipsum, totam dilectionem sui & illius refert in illam dilectionem Dei,quae nullum , se riuulum duci extra patitur, cuius derivatione minuatur. Quis ρraximin. C A P. II Loc praeceptum de diligedo proximo siue amico, praescriptum in Leuitico, pessim Z interpretabatur Scribae tempore Christi. Hinc enim consequi putabant, licitum esse odium inimici, cum tamen ape te lex mandaret, Si occurreris bovi inimici κω..is. xui, aut asino erranti, reduc ad eum. Si videris asinum odientis te iacere sub onere, non pertransibis, sed sublevabis cum eo. Et in Deuteronomio: Non videbis bouem fratris De xi tui, aut Quem errantem, & praeteribis, sed reduces fratri tuo, etiam si non est propinquus frater tuus, nec nosti eum: duces in domum tuam, dccrunt apud te quamdiu quaerat ea

260쪽

frater tuus, & recipiat. Quibus locis velut exponit lex, non intelligendum nomine proximi vel propinqui, rantum eum qui sanguine vel familiaritate nobis iunctus est. Unde& Chri-μμθ stu, hanc diuinae legis peruersionem coargueo

Audistis, inquit, quia dictum est, Diliges proximum tuum , & odio habebis inimicum tuu. - Evo autem dico vobis, Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, & orate pro persequentibus & calumniantibus vos. Hinc etiam Scriba quidam, vere cupiens iustificari, tanquam de re inter doctos illius teporis controuersa dominum interrogat: Et ero. quis est meus prorimusZCui dominus proposita parabola ostendit eum esse proximum,qui itati alteri etiam alienae nationis impendit ossicium

ἰ -c o Pr misericordiae: ut videlicet eum esse proximum

D r ς si intellinimus,cui vel exhibendum est officium: -ι' misericordiae si indiget, vel exhibendum esset

si indigeret.Ex quo est iam consequens,ut etiaille, a quo nobis hoc vicissim exhibendum est. proximus sit noster. Proximi enim nomen ad aliquid est, nec quisquam esse proximus nisi proximo potest. Nullum autem exceptu esse. cui misericordiae denegetur officium, quis no videat: quando usque ad inimicos etiam por--t. I. rectum est, eodem domino dicente, Diligite inimicos vestros, benefacite iis qui oderunt vos Omnis autem homo propinquus est ab teri & similitudine naturae rationalis,&ex Vno homine Adam omnium parete, & ex uno fine Deo, ad quod fruendum omnis homo est c

SEARCH

MENU NAVIGATION