Breuis et catholica Decalogi explicatio in tres partes, seu libros distincta, authore Ioanne Hessels à Louanio, ..

발행: 1583년

분량: 538페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

ditus,& ex uno redemptore Christo, qui de- r. . x. dit semetipsumi redemptionem pro omnibus.

Iam vero si vel cui praebendum est, vel a quo ' - - nobis praebendum est officium misericordiae, recte proximus dicitur: manifestum est , hoc praecepto quo iubemur diligere proximum. etiam sanctos angelos qui similitudine rationalis naturae nobis c6iuncti sunt,& unum bonum nobiscum, nempe Deum, habent) contineri , , quibus nobis tanta misericordiae officia impenduntur, quanta multis diuinarum scripturarum locis animaduertere facile est. Ex quo & ipse Deus & dominus noster, proximum se nostrum dici voluit secundum humanam naturam. Nam&seipsum significat μ I0 dominus Iesus Christus opitulatum esse semi- uiuo iacenti in via amicto & relicto a latronibus. Et Propheta in oratione ait, Sicut proximum , sicut fratrem nostrum ita complaceba. Psa. 3 . Sed quoniam excellentior, ac supra naturam Heb.

nostram est diuina substantia,praeceptum quo diligamus Deum, a proximi dilectione distinctum est. Satanas autem cum angelis suis &hominibusin impietate hinc egre quia iam 'divisus est ab una ciuitate Dei iusto Dei iudicio, nunquam redixurus ad Dei amorem, ad hoc bonum, ad quod nosipsos diligere debemus non est diligendus, sed in eo diligendum est duntaxat iustum Dei iudicium.

262쪽

- I te iuste & sancte vivit, qui rerum

siue G integer aestimator est. Ips. est aute

Ap.17. qui ordinatam dilectionem habet,

ne aut diligat quod non est diligendum, aut non diligat quod diligendum est,aut amplius diligat quod minus diligendum est, , aut aeque diligo quod vel minus vel amplius ---.i a. diligendum, aut minus vel amplius quod

. d. ,,ia aeque diligendum est. Omnis peccator in qu NIAE. tum peccator est, non est diligendus. Et omnis

homo, in quantum homo est, diligendus est propter Deum, Deus vero propter seipsum. Et si Deus omni homine amplius diligendus est, amplius quisque debet eum diligere quam seipsum. Item amplisia alius homo diligendus est quaim corpus nostium: quia propter Deum omnia ista diligenda sunt, di potest nobiscum

alius homoDeo perfrui, quod non potest corpus, quia corpus per anima vivit, qua fruimur Deb. Dum autem homo prae omnibus diligit Deum,diligit etiam se prς c teris creaturis, eo quὁd Deus bonum sit eius, quod dilectione et mJι sibi acquirit. Facit enim dilectio eu adhaetere iri y'i. Deo. Hic aute rectus est ordo. Qui enim vult '' eleemosynam ordinate dare,a seipso debet incipere &eam sibi primum dare. Est enim eleemosyna opus misericordiae, verissimeque di-xceL3α. etiam est : Miserere animae tuae placens Deo M t xx. Propter quem dilectioiiis ordine dictum est:

ι . .. j. Diligς proximum tuum sicux teipsum.

s. d. r . ' Dicim ud autem quandoque,tantu charitatisint s. deberς impendere fratri quantum nobismet-

263쪽

DE CALOGI EXPLICATIO.

Iosipsis i quia videlicet idem bonum fratri optare debemus quod nobis. Nam alioqui, quia homo finitae capacitatis omnium amori vacare . non potest,VtPeus uniuersorum curam geres,

non semper debet maxime diligere optimum hominem, sed eum praecipuE, cuius curam ei maxime praecepit Deus. Curam enim ex Dei

praecepto nobis incumbentem recte sequitur iis amor, ordinemque surae ordo moris. Nullus is

igitur a dilectione excludendus est. Quo sen- Gal. su dicit' Augustinus, omnes homines aeque diligendos, & idem bonum omnibus pari dilectione optandum, & quodque esse pro sua a sis, .

dignitate aestimandum . quo sensu etiam dicu- 4'. . So. aratur a potiora potius, minora bona minus diligenda, & magis diligenda maiora aliorum

bona, quam minora nostra. b Attamen , cum ea. 13. I b.

omnibus prodesse non possis, his potissimum i 3.d. 6.Diaconsulendum est, qui pro locorum vel tem- Α porum vel quarumlibet rerum oportunitati-nu constrictius tibi quasi quadam sorte iunguntur. Sicut enim si tibi abundaret aliquid, quod dare oporteret ei qui non haberet, nec duobus dari posseti si tibi occurrerent duo, quorum neuter alium vel indigentia, vel erga te aliqua necessitudine superaret, nihil iustius facςres, quam ut sorte eligeres cui dandum est quod dari utrique non posset : sic in hominibus, quibus omnibus consulere nequeas, pro sorte habendum est, prout quisque tibi colli- g tius temporaliter adhaerere potuerit. Hic est enim ordo humanae concordiae, primum

o iiii

264쪽

ut nulli noceat homo, deinde ut etiam prositir cui potetit. Primitus ergo inest ei suorum cu- ...i . r/; .d eos quippe habet oportuniorem facilioremque aditum consulendi vel naturae or- Id m eap. v. dine, vel ipsus societatis humana'. Quaecunus que in oratione Dominica continentur,&pro nobis, & pro nostris, dc pro alienis, atque pro ipsis inimicis sine fluctu dubitationis oranda sunt. tamen ilius pro isto, alius pro illo, sicut se habent propinquitates vel longinquitate necessitudinum, in corde oratis oritur aut e cellit affectus. Praeponendi igitur cura & amore sunt con-stuustia, singuinci extraneis, domestici fidei infidelio iis isses bus, indigentes diuitibus, propinqui mali ex-Di'une se traneis bonis, patri filius, parenti uxor, ben f μ' - factoriis cui nos benefacimias : licet maioris aestimandus sit magisque honorandus paterquam uxor & filius, fidelis extraneus magis quam parens infidelis, benefactor plus quam se cui benefacimus. Vnde Apostolus, de curandis filiis & nepotibus agens : Si quis, inquit, suorum & maxime domesticorum curam non habet, fidem negauit, α est infideli deterior. Et alibi: Operemur bonum ad omnes, maxime aute ad domesticos fidei. Et Ioannes Qui, inquit, habuerit substantiam huius mundi, de viderit fratrem suum necessitatem habete, clauserit viscera sua ab eo , quomodo charitas Dei manet in eoi Paulus iterum alibi: Non de-

boni si ij parentibus thesauri fare, sed parentes filiis: Viri debetix diligere uxore. suas, Ut

I. Ioan . .

Gen. 2.

265쪽

corpora: & , Relinquet homo patrem & matrem suam, & adhaerebit uxori suae. Parentes tuta. autem, honorandi praescribuntur, non filij, non uxor. Recte autem ordo hic intelligendus est. Potest enim parua esse propinquitas in uno, & maxima bonitas atque necessitas in extraneo, ita ut illi veniat praeponendus. In eiusmodi autem comparationibus, timentes Deum docet unctio,& ordinatam in eis esscit chari tatem. Ideo vero propinquitas sanguinis bonitati extranei aliisque necessitudinibus est

praeponenda , quia consanguinitas nobis ab . A. . . . ipsa origine est indita, Dei que nutu ad consan- α . .guineis considendum ab ipso ortus principio, veluti sorte sumus eis coniuncti, perseuera que stabiliter haec coniunctio, cum omnes aliqnecessitates longe post nostram natiuitatem nobis obueniant, & tempore ivarientur, nec hominis bonitas stabilis est. Semper autem - 'quisque in eo quod ipsi proprium est, quosque praecipuum est in societate cum eo comtracta, prae caeteris diligendus est: vi, in societate doctrinae, ubi ratione doctrinae est aliquidrribuendum, praeponendus est extraneus doctus minus docto propinquo : in bello plus diligedus est dux quam pater: in secietate in nastica,magis religiosus quam propinquus socularis: in Christiana pietate, magis Christi

nua fidelis quam propinquus infidelis. Unde

Ambrosius: Non minus, inquit, vos diligo, equos in Evangelio genui, quam si in contii- gio suscepissem. Non enim vehementior est

266쪽

natura ad diligendum quam gratia. Plus certe diligere debςmus quos perpetuo nobiscum putamus suturos, quam quos in hoc tantum seculo .Haec Ambrosius. At quando de bono aliquo &societate secundum illud bonum alicui procuranda agitur,magis propinquus idoneus reddendus es quam alius. Omnibus .autem propinquitatibus, Dei seruitus sui supra diximus anteponenda est. Unde Christus haemia. ratione praecipit odio habere parentes & propinquos: in 'uantum videlicet nos a Dei ser- G uitute impediunt,& a regno Dei,ait Aug.c P. G ly lib. i. retractr.

f. . I., CAP. V.

Pus dilectionis est beneficetia, qui vero Mnςficentia corporalis notior est spiritu li, ideo de ea primum di-' cendum est. Sex opera misericordiae corporalia, ir euangelio recenset dominus,cibare scilicet e*riente , potare sitientem, colligere sub tectum hospitem,vestire nudum, vi- stare infirmum,hbςrare captiuum sub quibus alia facile intelliguntur, nempo deducere caecum,sustent re claudum, pr seruare a mor- ω i bo, quae ad visitationem infirmorum pertinet. . taret. Defendere viduas, subuenire oppresse, liber ea. I 3-ἰε- - δε tiones quaedam captiuorum sunt. Sepultura P h quoque opus est misericordiae: unde laudatur Tobit, . oe, Davide benedicuntur viri Iabea Galaad,quia sepelierunt Saul. Laudatur Mag-M r x7. Di etia domino, quda corpus eius mortuum

267쪽

vngere voluit. Laudantur Ioseph & Nicodemus, qui dominum sepelierunt. Cum enim bonum sit hominis , eius miseriam non patere conspectui alieno, hominis bene censetur misereri, qui corpus eius, horribili specie atque intollerabili foetore misellam defuncti ostem serum,honeste terra tegit,maximie cum in hac Ire obsequatur sepeliens volutati de iuncti, qui uLa.isias carnem suam usqueadeo diligebat, ut nec post υ-n is. im mortem nisi honeste eam tractari voluerit. IPatriarchis tamesi e terisque Christianis, licita cura sepulchri consessio quςda est atque expectatio resurrectionis i sicut in martyribus inrisomniam orientibus pro Christi fide cum scirent se in- --3 3.3; ν sepultos abiiciendos, aca bestiis deuorandos, conreptussepulchri professio magna erat fidu- -7' ''ciae conceptae, quod integri usque ad minimucapillum a Deo resuscitandi forent. Ad hoc opus se ectat etiam testamentorum executio desentioque honoris mortuorum. tritalibus operibus misericardia.

D septem quoque capita rediguturet eleemosynet leu misericordiq,quet corporalies ideo multo pristantio- 'res sunt, quia miseriis pr stantioris partis proximi, nempe spiritus succurrunt, de per spirituales actus pr stantur.Prima est Ora- Oram. tio, qua pro quibusvis proximi defectib' oramus Deum,sicut mandat dominus: Orate, in- Maris. quiens, pro persequentibus &calumniantibus vos. Sc Iacob': Orate pro inuice, ut salvemini.

268쪽

secunda eleemosyna est eruditio seu instructio ignorantium . de qua David, cupiens impetrare Dei misericordiam: Docebo, ait, inbquos vias tuas, & impij ad te conuertentur.Et Daniel Qui ad iustitiam erudiunt multos,nugebunt quasi stellae tu perpetuas aeternitates, quanquam de doctores naturalium ερ ciuiliuscientiarum vel artium, quae non sunt doctrinae secundum pietatem , opus misericordiae praestent.Tertia eleemosyna, est consulere imprudentibus : de qua Satorion, Vnguento dc variis odoribus delectatur cor, de bonis amici consiliis anima dulcoratur. Quarta eleemosyna est, consolatio tristium . de qua Sapiens, Nodesis plorantibus, inquit, in consolatione: dccum lugentibus ambula. Non te pigeat visit re infirmum: ex his enim in dilectione firmaberis. Et Apostolus mandat flere cum senti, bus. Et misericors Iob inquit: Benedictio perituri super me veniebat, de cor viduae consolatus sum. Quinta eleemosyna est correptio peccantium, quam mandat Christus, dicens: Si peccauetit in te frater tuus, vade. dc corripe eum inter te dc ipsum solum, Si te audierit,

lucratus eris fratrem tuum: si autem te no audierit, adhibe tecu adhuc unum vel duos, ut in ore duorum vel trium testiu stet omne verbu.

Quod si non audierit eos, dic Ecclesiae: si auteeccsesam non audierit, sit tibi sicut Ethnicus dc Publicanus. Sexta eleemosyna, est ignosce, re in se peccantibus. de qua ait dominus:Si dimiseritis hominibus peccata eorum , dimittet

269쪽

& vobis pater vester caelestis delicta vestra. Si i . autem non dimiseritis hominibus, nec pater vester dimittet vobis peccata vestra. Septima eleemosyna, est portare paticter aliorum peccata: quod mandat Apostolus cum alti Debemus nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere, & non nobis placere. rursum, Alter alterius onera portate, dc sic adimplebitis is gem Christi. Sunt de aliae eleemosynae spirituales, sed facile sub praedictis coprehenduntur .vt, Verberare peccantem, aut impedire ne prauam voluntatem suam perficiat. Pertinet

enim inquit Augustinus lib. 1'. de civit. Dei

cap. i6. ad innocentis ossicium, non solum nomini malum inferre, verumetiam cohibere a

peccato vel punire peccatum: ut aut ipse qui plectitur, corrigatur experimento,aut alis te reantur exemplo. Item, nolle cibum sumere eum ebrioso vel fornicario, ut pudefactus resipiscat: quae correptiones peccantium sunt. Exhortari pigrum, ad doctrina reduci potest. Conciliare discordes, partim correptio, pamtim consilium, partim exhortatio est. Multa enim opera misericordiae praestat pacificus.

Quamobrem Christus magnifice pridicat pa cilicos, dicens : Beati pacifici, quoniam ni 'hDei vocabuntur. Degenera Abira officiis charitatis omm ' exhibemia. C A P. v II.

270쪽

ERavis E T CATHOLICAVaedam sunt officia dilectionis, qui

toti comunitati exhibentur. Vt, Ora

re pro pace atque pluuia, defendere

moenia : qu dam cuilibet de cornunitate occurrenti sue petenti: ut salutare o currentes . & quod medicus ad infirmum vocatus adueniat, aut quod iurisperitus offerentibus stipendium det iustum consilium Ab his generalibus dilectionis officiis neminem licet excludere, ne inimicum quidem qui tibi grauiter nocuerit: iuxta illud Levitici, Non quς- ras ultionem, nec memor eris iniuriς ciuium tuorum:&illud Euangelij Si salutaueritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis, scialicet quam Publicani ὶ nonne & Ethnici hoc faciuOQu dam autem sunt ossicia charitatis, pecularia quidem, sed tamen omnibus comunia,qui huius vel illius societatis sunt. Exempli gratia,Decorare nuptias, peculiare est officium charitatis .comune tamen omnibus fratribus in se.Quapropter peccat, qui ad fratris sui nuptias vocatus, nullapr peditus necessitate eas non decorat. De peculiaribus os ciis chamitatis.

CAP. VIII.

Eculiaria autem ossicia charitatis imnetur homo in necessitate constituto impendere: sicut ait Propheta,Frange esimenti panem tuum, Segenos vagosque induc in domum tuam a cum vi tis nudum, operi eum.Et Salomo,Si esurit inimicus tuus,

cibi illum: si sitierit, da ei potum. Et nemina

SEARCH

MENU NAVIGATION