Breuis et catholica Decalogi explicatio in tres partes, seu libros distincta, authore Ioanne Hessels à Louanio, ..

발행: 1583년

분량: 538페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

DE CALOGI Ex ICATIO. IIa

mulierum noli comorari. De vestimentis enim procedit tinea,& a muliere iniquitas viri. melior est enim iniquitas viri, quam mulier benefaciens.Vnde prouid ὀ magna illa synodus Ni- . cena omnibus modis interdixit, neque episcopo, neque presbytero,neque diacono,neq, vlli clericoruomnino licere subintroducta secum habere muliere, nisi forte aut matre aut sorore

aut aviam, aut amita Vel materteἔa, aut eas t

tu,in quibus omnis quae ex mulieribus est, suspitio declinatur. Et synodus Agatensis: Pres. 8.br teri, inquit,diacones, subdiacones, vel deinceps quibus ducendi uxores licentia non est,

etiam alienarum nuptiarum euitent conuiuia nec his coetibus misceantur ubi amatoria cantantur & turpia , aut obscoeni motus corporum choreis & saltationibus efferuntur ne audi us & obtutus sacris mysteriis deputati, tu pium spectaculor tam atque verborum conragione polluantur. Vnde & D.Hieronymus, in Iravis, ad Nepotiano suo omnes clericos erudiens: Ho- ώρυῖα spitiolum tuum, inquit, aut raro aut nunquam , . mulierum pedes terant. Omnes puellas & vi Mari is ugines Christi aut aequaliter ignora, aut aequaliter dilige, ne sub eodem tecto manseris , nec in praeterita castitate confidas. Nec Sampso ne fortior, nec Davide sanctior, nec Salomone potes esse sapientior. Mentento semper, quod paradisi colonu do pollessione sua mulier eiecerit. Agrotanti tibi, quilibet sanctus frater assistat, & germana, vel marcr, aut

Probatae quaelibet apud omnes fidei. Quod si

352쪽

BREVIs ET CATHOLICA

huiusmodi non fuerint consanguinitatis castimoniaeque persona multas anus nutrit Ecclesia, quae & officium praebeant, & beneficium accipiant ministrando, ut infirmitas quoque tua fructum habeat eleemosynae. Scio quondam conualuisse corpore, & animo aegrotare coepisse. Periculose tibi ministrat, cuius vultum frequenter attendis. Si propter ossicium clericatus, aut vidua a te Visitatur, aut virgo, nunquam domum solus introeas, talesque habeto socios, quorum contubernio non infameris. Si lector, si acolytus, si psaltes te sequitur, non ornentur veste, sed moribus: nec ca-

lamistro crispent comas, sed pudicitiam habutu polliceantur. Solus cum sola secreto & abs. que arbitro vel teste non sedeas. Si familiarius est aliquid loquendum, habet nutricem maiorem do mus, virginem,Viduam, vel maritatam. Non est tam inhumana, Vt nullum praeter te habeat, cui se audeat credere. Caveto omnes

suspiciones,&quicquid probabiliter fingi potest.Ne fingatur autem,deuita. Crebra munus.

cula,&sudariola,& fasciolas, & vestes ori applicatas , ac degustatos cibos , blandasque de dulces literulas tanctus amor non habet. Melmeum, lumen meum, meum desiderium, omnes delicias & lepores, & risu dignas urbanitates, & caeteras ineptias amatorum in comoediis erubescimus in seculi hominibus detestamur: quanto magis in monachis & clericis, quorum dc sacerdotium proposito, & propositum ornatur sacerdotio Deinde ad custodia castitatis

353쪽

castitatis omnino ne cessaria est abstinentia atque sobrietas: sicut ait Apostolu , Noli inebri rivino, in quo est luxuriat Fenter enim si ' mero aestuans cit 6 despumat in)ibidines. Noe, ' ' . . a synius horς ebrietatem nudat femora sua, ad O e. -: quae per sexcentos annos sobrietate contexe- cuius uitiis rat. Loth per temulentiam nesciens libidini N-nqVa fumiscet incoestum: & quem Sodoma non vice-'

rat,vana yicerunt. Vbicunque saturitas atque

ebrietas fuerint, ibi libido dominatur. Specta ventrem & genitalia : pro qualitate vitiorum, ordo membrorum. Vicina sunt membra loco sicut vitio. Nunquam ego, inquit Hieronymus, ebrium castum putabo: qui exsi vino co- sopitus dormierit, tamen potuit peccare spr

Tertio necessarium est ei qui serio castita--

rem custodire cupit , yt omne vi tot otium, '. seque imprimis studio sanctarum scit pluraru . i. Occupet. Nunquam , inquit Hieronymus, de tri s. ad manu & oculis tuis recedat liber, discatur psal EUi μη terium ad yerbum , oratio sine intermisit One, . vigil sens nec vanis cogitationisu S patens.. . . Corpus risiter & animus tendo tur ad Domi

num. Iram vince pMientia. Ama scientiam scri- ptur sum, carnis xitia non amabis. Nec v - ' cet mens tua variis perturbationi ius. quae si pectori insederint, dominabuntiir tui,&te de ducent ad delictuim maximum. Facito aliquid Operis , ut re semper diabolus id ueniat occur patum: ves fisces iam texe iunco et canistrum lentis plecte vi inibus: sarriatur humus, arco :

354쪽

έ x. Idem paulo

lae aequo limite dividanturi. in quibus cum ole rum iacta fuerint semina, vel plantae per ordinem positae, aquae ducantur irriguae. Inserantur infructuosae arbores, vel geminis, vel se culis ut paruo post tempore, laboris tui dulcia i poma decerpas. Apum fabricare diluearia. Texantur ela lina capiendis piscibus. scribantur libri, ut & manus operetur cibum,& animus le- ctione saturetur. In desideriis est omnis otiosus. Operis tui pensum persoluas. lassus ad stratum venias, ambulansque dormites, & necduexpleto somnbsurgere compellaris. Dominopsallas. iam negotiis occupatus, nullis vacabis cogitationibus: & dum ab alio transis ad aliud, opusque succedit operi,illud solum me- . , te tenebis, quod agere compelleris, de nimio

Mii Ahia somno Vitado, & de habitu pudico. AEgyptio-

jdicat Mati rum monasteria hunc morem tenent, ut nul-

isam c. tum absque operis labore suscipiant, non tam 6 propter victus necessitatem, quam propter ani mae salutem.Ne vagetur perniciosis cogitati

.)p. hibus mens, di instar fornicantis Hierusalem. ad Natalem. omni traia seunti divaricet pedes suos. Imo neC MN 7- tunc quidem cum cibus sumitur, animus o 'φαμ nino relaxandus est.Vnde ordinatum est a saniami., ς' u Patribus, ut in mensa sacerdotum sacra te. m. s synο- ctio recitetur. Pro reuerentia Dei & sacerdo-dio c. II, in tum sinquit Toletana tertia sy nodus in id con- pq stituinius, ut quia solent crebro mensis otiosae

I GA. h. fabulae interponi, in omni sacerdotali co uiuio . lectio diuinarum scripturarum misceatur. Per

iretinuatis, hoc enim& animae aedificantur ad bonum

355쪽

DE CALOGI EXPLICATIO. ij

sabul e non necessariae prohibentur . Quarto 'pro castitate custodie da prorsus necessum est, incidentes turpes cogitationes statim praescindere: ne si diu mente teneantur , ad consensus 'ruinam hominem infirmum deducant. Nolo ait Hieronymus, sinas cogitationem crescere.

Nihil in te Babylonicum , nihil confusionis

adolescat. Dum paruus est hostis,interfice. n quitia, ne zizania crescat, elidatur in semine.

Audi psalmistam , dicentem : Filia Babylonis i

misera. Beatus qui retribuet tibi retributione tuam. Beatus qui tenebit, & allidet paruulos . tuos ad petram. Quia enim impossibile est, insensum hominis non irruere innatum medullarum calorem, ille laudatur, ille praedicatur beatus, qui ut coeperit cogitare sordida, statim interficit cogitatus, & allidit ad petram: petra autem Christus est. Denique praecipuum est, summeque necessarium & optimum castitatis tutamen, feruida & frequens oratio, humilis& deuota virginei corporis Christi sumptior sicut ait scriptura,Omnis qui petit, accipit. Illi LMax capiunt Verbum hoc quod non expediat nu-μρζδ' bor quibus datum est. Vnde Sapiens: Vt, in-' 't quit, sciui quoniam aliter non possum csse co-tinens, nisiDeus det, de hoc ipsum erat summa sapientia, scire cuius esset hoc donum ad ij dominum, & deprecatus sum illum ex totis praecordiis meis . Et Ecclesiasticus sic orabat : EGLayΑufer a me ventris concupiscentias , & concubitus concupiscentia: ne apprehendant me : & animae irreuerenti, & infrunitaeone

356쪽

tradas me. Sicut & Dauid castitatem sagitabat , dicens : Proba me domine, & tenta

dum cre in me Deus,& spiritum rcctum innotui in visceribus meis. dc, Confige clauis timore tuo carnes meas, a iudiciis enim tuis timui. Corpus autem Christi, absque coitu&semine viri de virgine conceptum, spiritu mu-diciae plenissimum,calore spiritus sancti exsiccat sontes libidinis. Ipsum est frumentum electorum veru bonum ἔ sanguis eius vere pulchrum vinum est, quod,iuxta Zachariam,germinat virgines: sicut corrorale vinum impudicos facit. Ad quod in tutat nos aeterna sapie-tia:Venite, inquiens, uomedite panem meum,& bibite vinum quod miscui vobis: Sicut meretrix vecordibus loquitur, dicens: aquae fumtiuς dulciores sunt,panis absconditus suavior. . Porro proprium sacerdotis ossiciu est, Deo gratiaε agere, & ei immolare gratissimum laudis sacrificium, corpus & sanguinem mediatoris, pro beneficio redemptionis sibi totique populo collato: orare feruenter Deum , & ei sacrificare cundem mediatorem crucifixum ipto suas & populi peccatis, pro sanatione animae suae M totius populi. Vnde Apostoli describentes ossicium suum: Nos nquiunt, orationi,&ministerio verbi instantes erimus. Et Apostolus Paulus: Omnis pontifex inquit,ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in iis quq sunt ad Deutut offerat dona ct sacrificia pro peccatis. qui

357쪽

DE CALOGI EXPLICATIO. II scondolere possit iis qui ignorant & errant: quoniam sic ipse circundatus est infirmitate. de propterea debet, quemadmodum pro populo, ita etiam pro semetipso osterre pro peccatis. Cum ait, Celestinus pontifex, sanctarum pic Gibyr..pibium prcsules mandata sibimet legatione fiun- stola primagantur,apud diuinam clementiam humani ge- ca D neris agunt causam, & tota secum congemis cente Ecclesia postulant & precantur, ut infidelibus donetur fides, ut idololatrae ab impietatis siue liberentur erroribus, ut Iudatis, ablato cordis velamine, lux veritatis appa at, Vt haeretici , catholicae fidei perceptione respissicant, ut scismatici spiritum rediuiuae charitatis

accipiant, ut lapsis poenitentiae remedium co- feratur, ut denique cathecumenis, ad regenerationis sacramentum perductis, chlestis mise- cordiae aula reseretur. Haec autem non perfunctorie, neq, inaniter a domino peti, rei ii ipsa rum monitrat efiectus. quandoquide ex omni cerrorum genere plurimos Deus dignatur attrahere, quos, erutos de potestate tenebraria.

transferat in regnum filij charitatis suae, & ex vasis irae faciat vasa misericordiae. Quod adeo totum diuini operis esse sientitur , ut halc efficienti Deo gratiarum semper actio, laudisquz

confessio,pro illuminatione talium, vel corte,ctione reseratur. Similiter, pro rcgeneratorum quotidianis peccaris veniam,vique incrementa probabilium studiorum accipiant de ad si nem usque in illis perseuerent, praecari sacerdotes sacrificio non cellant. Et sane non paruς

358쪽

BREVis ET CATHOLICA

essicaciae elle orationem de benedictionem sacerdotalem , ostendit scriptura ubi ait: Locutus est dominus ad Moysen, dicens, Loquerς Aaron & filiis eius, Sic benedicetis filiis Israel, α dicetis eis, Benedicat tibi dominus , & custodiat te. Ostendat dominus faciem suam tibi, & misereatur tui. Conuertat Dominus vultum suum ad te, & det tibi pacem. Inuocabuntque nomen meum super filios Israel,&ego benedicam eis. Graviter itaque peccatij sacerdotes, qui nec gratias agunt Deo, nec orant pro se ela populo , quique etiam non logitim E impediti, raro sacrificant,qui nec horas canonicas quidem deuote persoluunt, aut qui

perfunctorie tantum,non vere & ex animo, in

sacrificiis, precibus, de laudibus Dei occupantur . De qualibus conqueritur dominus per prophetam Amos: Sicut David, inquiens, putauerunt se habere vasa cantici, bibentes vinuin phialis,& optimo unguento delibuti. 5 nihil patiebantur super cotritione Ioseph. Quaproprer , nunc migrabunt in capite transmigrantium,& auferetur factio laiciuientium.&per Ezechielem:Non ascendistis,inquit, ex aduerso, neque opposuistis murum pro domo Israel: ut staretis in praelio in die domini. Et quaesiui de eis virum qui interponeret sepem,& staret oppositus co iitra me pro terra, ne dis sparem eam: & non inueni. De talibus & in euangelio inquit dominus: Hypocritae, bene prophetauit de vobis Esaias dicens : Populus hic labiis me honorat,cor autem corum longe

359쪽

DE CALOGI EXPLICATIO. II sest a me. Et iterum: Scribae deuorant domos viduarum simulantes longam orationem. Hi accipient damnationem maiorem. Denique Sacerdotis est , sancta conuersatione sua omnes, quibuscum conuersatur , ad piam vitam prouocare : quemadmodum praescribit Apo- istolus Timotheo: Exemplum esto fidelium in verbo, in conuersatione,in charitate, in fide, in castitate.sicut & de bobis Levitis veteris testamenti dicit Malachias: Pactum meum, inquit dominus, fuit cum Levi vitae & pacisi & dediei timore, & timuit me, & a facie nominis mei pauebat. Lex veritatis fuit in ore eius, & iniquitas non est inuenta in labiis eius. In pace &in ςquitate ambulauit mecum:&multo. auertit ab iniquitate. At de impiis, contra ait: Vos autem recessistis de via,& scandalizastis plurimos in lege. Detestandi sunt ergo, qui ut hominum leuissimi, canes ad venandum,aut accipitres, aut huiusmodi res habent. Quos condigna poena ferit con . Agathen. cap. 3 i. De pactoratim C A P. x x X v.

Summo pastore exigebat Christus, ut prae caeteris discipulis se diligeret, eamque dilectionem erga Christi oues ostenderet, diligenter illas pasccendo .exigebat ut se sequeretur, ponendo scilicet animam suam pro ovibus suis , sicut ipse

Christus bonus pastor anima suam posuit pio ' 'δφ'

be sibi credita diligere, proq; sala te cius pecu- bacridos liarius solicitus este, orando de sacrificando: de cri episc, et iv iiii

360쪽

Dama Ius pri

Ti. I. BRE VIS ET CATHOLICA

quibus functionibus iam diximus. Praeterea, diligenter & prompte, hilariter & benigne debet omnibus sacramenta administrare. praecipue vero, sianam doctrinam proponere: idque omnibus modis, qui saluti omnium expedi rint. Nam ipse est seruus constitutus a domino super familiam domini, videt ei cibum in terpore, ut vigilet super carri quo quisque iniuncto sibi operi desudet. Vnde Malachias: Labia sacerdotis, inquit, custodient scientiam, &legem requirent ex ore eius: quia angelus domini exercituum est. Unde etiam Apost. in actis dicunt: Non est aequum, nos relinquere verbii Dei, & ministrare inentis: sed hos orationi &ministerio verbi instantes erimus. Quamobreterribiliter in Timothaeo suo adiurat Aposto. omnes pastores: Testificor, inquiens, coram Deo & Iesu Christo, qui iudicaturus est vivos& mortuos, per aduentum ipsius, & regnum eius:praedica verbum, inita opportune,impo tune: argue,Obsecra, increpa,in omni patientiad domina. Vigila, in omnibus labora, opus fac euangelistς,ministerium tuum imple. Ideo

de se iri hac parte loquens: Vae mihi est si non

euangeli Za uero .I.Cor. 9.Vnde recte. Nacolaus

primus. d. s. c. fin. Episcopis, inquit, dispensatio caelestis seminis iniuncta est: vae si non sparserint, vae si tacuerint, sicut vas electionis formidat & clamat. Imo requirit Apostolus, ut episcopus non tantum potens sit nos exhorta ri in doctrina sana, sed etiam, eos qui contradicunt conuincere, & sanam doctrinam etiam

SEARCH

MENU NAVIGATION