Breuis et catholica Decalogi explicatio in tres partes, seu libros distincta, authore Ioanne Hessels à Louanio, ..

발행: 1583년

분량: 538페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

DE CALOGI EXPLICATI . IGIobiiciebantur.Vnde & Pilatus, Romanae praeses potet fatis, recte recusauit Christum condemnare sine cauta cognitione: etsiPontifices, 'Scribae, Pharisaei, & senatores siue seniores plebis palam testarentur Christum esse malefactorem dignumque qui interficetetur cui males a res sint occidendi.

CAP. v.

γλ Icut medicus illud membrum tantum praecidit a corpore , per quod

totus homo certum incurrit mor' iis periculum : ita ij occidendi sunt a principe, qui non sibi tantum nocent, sed &pace in reipub. totius coturbant: ut sunt latrones, homicidae, lares: & in unaquaque repub. quos leges occidi iubent. Pro varietate regionum & populi variatur communitatis turbatio & tranquillitas . Ideo etiam non eaedem ubique leges de occidendis malefactoribus. In Iudaea fur capitali supplicio non puniebatur, sed adulter: nuc apud plerosque Christi nos fur legitime occiditur, non adulter. Haereticos legitime occidi.

CAP. VI.

Vllo autem pacto a turbatoribus, reipub. eximendi sunt haeretici: imo tanto magis comunitatem turbant, quanto cocordia populi in vera religione, praestantior est pace politica: & quanto concordia ciuilis melius per veram religionem quam citra eam custoditur.Nullum enim

382쪽

BREVIS ET CATHOLICA

odium saeuius aut exitialius est, quam quod ex religione diuersa atque falsa procedit: quia sola vera religio inimicos diligere nouit.Vnde in ZI-.I, si7 veteri lege de Iudaeus idololatra, ct propheta suades alterius Dei cultum, etiam si alias multa vere praedixisset iubebatur occidi. & ciuitas Israelitica, quae alieni Dei cultum suscepisset, cum omni suppellectile, quantumuis pretiosa& utili,funditus erat delenda. Et si quis, etiam

in ipsius legis dissicilibus & subtilibus quςstio

nibus,noluisset facerdotis supremi audire sententiam, etsi sacerdos ille gladii corporalis no haberet potestatena iudici tamen mandabatur Vt talem occideret: quanquam iudex ille dissiciles legis quaestiones definire nequiret, ver etiam ipse sacerdotem audire deberet. Si tunc8,qui iudicio sacerdotis de dissicultatibus ci ci legem obortis parere nolebant, turbatores populi censebantur: quanto magis, qui nunc coruscante Christi euangelio a catholica fide deficiunt, & hominum adinventa sequuntur, reipub. perturbatores habendi sunt 3 Proinde

Christianorum Regum est, morte eos punire, omniaque eoru scripta, etiam quae utilia sunt, in authorum talium detestatione aeterna obliuione obliterare : atque hac ratione Christo seruire,inquantum reges sunt, nempe potest

te gladij sui gloriam eius defendendo: sicut,

laudante scriptura, fecerunt Nabuchodonosor, Darius, & Artaxerxes: sicut ante dictum est. Propterea ait Consilium Anthio cenum: Si quis presbyter aut diaconus episcopum pro-

383쪽

DE CALOGI EXPLICATIO. Ica

ptium contemnens , se ab Ecclesia sequestrauit. & seorsum colligens altare constituit, de commonenti episcopo non acquieuerit , nec consentire vel obedire voluerit semel de iterum conuocanti, hic damnetur omnimodo, nec ultra remedium consequatur , quia suam recipere non potest dignitatem . Quod si E cletiam conturbare de solicitare persistat, tanquam seditiosus per potestates exteras oppri

matur, cano. sv

P0le quemlibet sectuque defendere contra ima fore etiamsi nisi s iis ins inde sequatur.

Ecundum iura ciuilia vim vi repellere licet, cum moderamine inculpatae tutelae. Quam sententiam co-

firmat etiam lex diuina, vel potius, eam prior statuit , quae de sure nocturno sic dicit: Si effringens fir domum siue suffodiens

fuerit inuentus, & accepto vulnere mortuus fuerit,percussor non erit reus sanguinis. At de hdiurno fure ad hunc modum loquitur: Quod si orto sole hoc secetit, homicidium perpetrauit,& ipse morietur: quia videlicet non est tutela in culpata, qua quis claro die furem occidit. Potest enim multis aliis modis quis aue tere furem diurnum, quam eum occidendo.

Vnde Petrus sati Cyrillus) gladium habuit' Tib. xi. quia secundum legem gladio se defendere liscebat : idcirco gladium quoque ferre lic bat. Vnde si Christus vi multitudinis inuitus ad necem traheretur. omni modo fortassis

384쪽

debuissent illum discipuli defendere. Verum quia Christus,ut mortem solueret, mortem libenter subiit, propterea Christus sequendus erat necessario,& recte de Petro se volente defendete, dixit, Qui acceperit gladium, gladio peribit: hoc est, dignus est qui gladio pereat. Hinc Augustinus: Qui,inquit, repelluntur aliquo terrore, ne male faciat, etiam ipsis aliquid fortasIepraestatur Hinc autem dictum est, Nores stamus malo me nos vindicta delectet, quae alieno malo animum pascit, non ut correctionem hominum negligamus. Vnde nec reus es mortis aliene, qui cum suς possessioni murum circunduxerit, aliquis ex ipso ruens percussiis intereat. Neque enim reus est Christianus, si bos eius aliquem feriendo , vel equus calcem iaciendo aliquem occidat, aut ideo non debet Christianoru boues habere cornu , aut equus Ungulas, aut dentes canis. Aut vero quoniam

Apostolus Paulus sategit, ut in Tribuni notitiam perferretur, insidias sibi a quibusda perditis prςparari, & ob hoc deductores accepit

armatos, si in illa arma scelerati homines incidissent, Paulus in effusione sanguinis eorum, suum crimen agnosceret. absit ut ea quae propter bonum ac licitum facimus aut habemus, si quid per haec praeter nostram voluntatem cuiquam mali acciderit, nobis imputetur. Alioquin nec ferramenta domestica & agrestia sunt habenda, ne quis eis vel se, vel alteruinterimat: nec arbor, aut restis, ne quis se inde suspendatmec fenestra facienda est, ne per hac

se quis

385쪽

se quisque praecipiter. Quid plura commemorem,cum ea commemoranda finire non posus ira 3 Quid enim est in usu hominum bono ac licito, unde non possit etiam pernicies irroga rii Haec Aug. qui etsi tantum de iis expresse loquatur defensoriis instrumentis, quae hominem etiam quiescentem defendunt : idem tamen iudicium est de iis, per quae homo ipse se defendit: ut est ei aculatio bombardae, vel vibratio siue infixio gladij. Haec enim onar a ad

hoc tantum adhibetur, ut hostis terreatur territusque auertatur a sceleris patratione, unde

homo tandem saluus liberetur. Et nemo inde moritur, nisi qui praua sua voluntate vitio se in illa iniicit, quae alter pro sua defentione li- cite parauit. Attamen, haec tantum de iis dicta sint, qui aliud hon quaerunt, quam se suave . tueri, nequaquam inuasorem occisuri, si qua alia ratione sua tueri possent: dolentes admodum, inuasorem in mortem suam irruere. Naiu'si quis quia vidit alium se velle occidere, viti- dictam quaerat,& tanquam quoddam bonum eligat intia soris necem, ut videlicet hoc modo vitam suam conseruet sicut infirmus libenter sumit amaram potionem quo vita seruet hic vere alterius vitam invadit, & pcr vindictatu occidit: quod priuata authoritate nequaquam licet. Ideoque recte dicit Augustin : De occi- iam dendis hominibus ne ab eis quisque occidatur, non mihi placet cosilium, nisi forte sit ini-Ies,aut publica functione teneatur, ut non pro

386쪽

BREVIS ET CATHOLICA

hoc faciat, sed pro aliis, vel ciuitate, ubi etiaipse est accepta legitima potestate, si eius congruit perione. Quia vero dissicillime& rarissi. me homo inique ab alio inuasus, mansuetudinem, patientiam & dilectionem erga proximulta seruat, ut non ex ira petat mortem inimici sui tanquam suum quoddam bonum, sed ut solam sui defensionem: deinde, quia raro admodum adhibetur omne aliud remedium, quod citra necem inuaseris adhiberi possiet Libi. d. tib. Augustinus loquens de talibus , quales fere omnes sunt, qui eligunt alienam vitam perdere pro rebus tuis, dicit apud secretistii nam diuinae prouidentis legem illos peccato non esse liberos, qui pro rebus quas contemnere opo tet, & quas inuiti possumus amittere, humana . caede polluti sunt. Et iterum: Consulta aeterna

ea. o. lege,innuit,reperio non debuille nominem ab illo , qui nullam ordinatam potestatem gerC-bat, quamuis iniuriosum & improbum occidi

sciit & in Enchii ,1 dicit peccatum esta sua

iudicio repetere .loquitur enim de iis, qualessere sunt omnes , qui multa cum ira& india. gnatione per iudicem se a repetunt. alioqui, epistola.3. qu est ad Marcellanum,docet quomodo quis recto, sine omni peccato, id posset.

De Bello CAP. . viis.

387쪽

X his iam euasit manifestum iustum elle bellum,non solum defensivum, quo exercitus aliquis qui inique invadit aliena propellitur, sed etiam vindicativum, quo princeps populum aliquo ob scelera punit: quale fuit diuinitus mandatu Israelitis contra Chananaeos: quale voluerunt Deo. inire filii Israel aduersus tribum Ruben, Gad, dimidiamque Minaile , quos pii tabant ad falsos Deos des exissesquale Deus praecepit Vnde Iod io.

cim tribubus aduersum trib n Beniamin gerere,propter stupratam uxore Levitae. De qualibus bellis scribit in haec verba Augustinus: Iusta bella definiri solent, quae viciscuntur iniurias, si qua gens vel ciuitas, quae bello petenda est, vel vindicare neglexerit quod a suis improbe factum est, vel reddere quod per injuriam ablatum est. Sicut autem interest quibus M,m eo Aia causis bella gerantur,ita &quibus aut horibus. Fostam tib Ordo enim ille naturalis, mortalium paria c- λα---7Ρcommodatus, hoc poscit, ut suscipiendi belli authoritas atque consilium penes principenisti: exequendi autem iussa bellica ministerium, milites debeant paci salutique communi. Si autem in bello uci dest publica authoritas, vel iusta belli causa, non iustum bellum,

sed merum erit latrocinium. Naturali autem regno T, o

illo ordine hoc etiam fit , ut vir iustus, si for- rami titia, te sub rege etiam sacrilego militet, tecte pos- ssit illo iubente bellare, ciuicae pacis ordinem ri . z.

seruans: cui quod iubetur, vel non esse con io .L. .

xra Dei praeceptum cnum est , vel virumst, de ciuit, D

388쪽

BREVIS ET CATHOLICA

certum non est . ita ut fortaste reum rogem faciat iniquitas imperandi , innocentem autem militem ostendat ordo seruiendi. Qtue Aug. verba de viro iusto militante tantum loquuntur , deque eo qui ad obediendum principi est obligatus. Proinde, locum non habent in iis militibus, qui solam pecuniam quaerunt, parati seruire tam in iniquo bello quam in iusto netque in his, qui, quum omnino dubium sit, num iustum sit bellum, incuriose se ad milita- dum offerunt, cum Principi obligati non sint.

bent praedictaD. Aug. verba in subditis principis, aliisve eius seruituti ad citetis: qui cu astrintus atque implacabilis animus , feritas rebellandi, libido dominandi, de si qua similia, haecque ita culpantur, ut etiam iure puniatur: Ad. uersus violentiam resistentium, siue Deo siue aliquo legitimo imperio iubente, gereda ipsa bella suscipiti tura bonis. cum in co rerum humanarum ordine inueniuntur, ubi cos vel iu- iis, bere tale aliquid, vel in talibus obedire, iuste

sunt quae in bello iure culpantur quae pleru m- d. rui ordo ipse constringit. Alioquin, Io .cum ad ea tiae epist.ἰ- baptizandi milites venirent , dicentes, & nos ε 7- quid faciemusues no oderet eis: Arma abiicit quid faciemusrres no oderet eis: Arma abiicite

389쪽

militiam istam deserite, neminem percutite, vulnerate, prosternite nemine. Sed quia scis bat eos, cum haec militando sererent, non esse

homicidas, sed ministros legis & non vltores iniuriarum suarum, sed salutis publice defensores, respondit eis : Neminem concus eritis, nulli calumniam feceritis,sussciat vobis stipedium vestrum. Et dominus Iesus Christus hoc stipendium iubet reddi Caesari, quod Ioannes dicit sussicere militi: Reddite inquit, Caesari Mania. quae Caesaris sunt. Ad hoc enim tributa prς statur,ut propter bella necessario militi stipendiu praebeatur. Merito & illius Centurionis, dicetis Et ego sum sub potestate constitutus , h bens sub me milites,&dico huic: Vade,& vadit in alij, Veni,&venit:& seruo meo,sic hoc,& facit, fidem laudauit, no illius militjat desertationem imperauit. Mirabitur sorte quispiam,

Ioannem Baptistam non exegis Ie a militibus, ut Deum non blasphemarent: quum hoc vitiumilitibus sit nimis familiare: imo nobiles consueuerint ludibrio habere sacerdotes alios lue

Dei seruos, instar sociorum Iehu, qui de filio prophetae ab Heliseo ad Iehu misso, dicebant: Quid venit insantis iste ad teὶ Falsum est: quod

locutus est. unde & Herodes cum exercitu suo spreuit Saluatorem , & illusit indutum veste Luc. 2I.

candida. Mirabitur ite & de stupro quod etiam ilitibus ad modii familiare est) nihil eum dixisse: sed sciendum quod loquebatur militibus utcumque bonis , iam timore iudicij Dei gra- uiter ad poenitentia prccultis: quibus proinde

390쪽

comunto ueexcludit.

BREVIs ET CATHOLICA

sussciebat dicerevi sibi ab iis caueret peccatis'

quae etiam nobiles, & qui in numero militum boni videntur, pro paruis habent,alioqui,gz uiter de inc*stu ςtiam Herodem corripuit. De infanticidis. CAP. I x. Omicidae sunt illae mulieres, imo parricidae , quae scelus suos in utero iam

animatos pharmacis extinguunt, sicut& quipriegnantes foeminas ita percutiunt vel terret;vt earum sortus moriatur. Qui vero impediunt, ne ex concubitu procreetur, etsi hominem non occidant, humanae tamen vitς impedimentum praestant : ideoque partem cum

homicidis sortiuntur . sicut dicit Concilium Guar maciense: Si aliquis causa explendae libidinis, vel odij meditatione , homini aut mulieri aliquid fecerit, vel ad potandum dederit, Vt non possit generare aut concipere, vel nasci soboles,ut homicida tenetur. De bis qui per immoderatam actionem hominem

occidunt. CAP. x.

Homicidij quoque reus est, qui occidere

quidem non intendit, reique licitae studet, attamen ita in opere suo immoderatus est, ut non adhibeat debitam cautelam , ideoque alium occidat: ut qui immoderate se tuendo occidit in uasore: qui infantulum iuxta se collocans in lecto, ne frigeat, incaute eum somnolentus opprimit: qui equitat in cquo calcitrante: qui venatur vel sagitta se exercet,

& non adhibita sufficienti cautela hominem

SEARCH

MENU NAVIGATION