장음표시 사용
371쪽
DE CALOGI EXPLICATIO. Icaregulam. Patrumque statuta, sua cuique facit in promittendo voluntas. Non enim audie di sunt, qui putant regulas sanctorum Patrum, statutaque nihil praecipere : sicut nec illi, qui putant omnis praecepti violationem esse crimen, siue peccatum mortale. Nam, ut exempli causa dicamus, Augustinus dicit expresse, se ea praecipere, quae in regula continentur: & concludens regulam, Vbi, inquit, sibi quicunque vestrum videt aliquid deeste de his scilicet qu et in regula scripta sunt doleat de praeterito , caueat a futuro, orans ut & debitum dimittatur, dc in tentationem non inducatur. Absit enim, ut August.doceat orantes Deum ridereDeum, pro eo petendo veniam quod non est peccatum. Non tamen ideo omnium in regula positorum violatio peccatum mortale est. Mori
te quidem peccatum est, occulte aliquid accipere , & rem sibi collatam celare praepositum, Iiue nolle rem aliquam esse in praepositi potestate ut ille eam redigat in rem communem hoc est enim contra praecipuum & maxime notabile regulae praeceptum, quo precipitur ut omnia sint communia. Vnde & regula talem, qui celat rem sibi collatam, tanquam fure co-demnandum dicit: Sicut & consilium Latera-nense uniuersos religiosos qui peculiu habuerint, nisi fuerit eis ab abbate pro in lucta administratione permissium, a comunione remouet altaris, dc cu peculio morietes, ab ecclesiastica
sepultura omnique oblatione quet pro Christy x ij
372쪽
nis fieri solet at no continuo peccatu mortale committit,qui extra statutam horam petat codicem,vel aliquantulum in cibo excedat. Nec statura pra- illi audi cndi sunt, qui putant praecepta praela--orvms toruim , vel statuta sanctorum patru non oblis .is,ia .hi gRζς dit O , ita Vr si ea non seruet nulli pee or es e. Cato nec Veniali quidem, propterea cora Deo obnoxii sint. Eadem enim impudentia dicant, contra Christum & Apostolum , nec eos qui statutas a potestate ciuili vel ecclesiastica, leges
violant, coram Deo reos esse. Ne tamen nihil Omnino videantur tribuere praelatis , dicunt eorum praecepta obligare ad poenam , non ad culpam noua videlicet ad inuentione, ut is puniatur , qui nihil peccauit: cum utruque sit legis ossicium & praecipere & praeceptum vio-πὸ hoce. 11. lantes punire. Sed his omissis audiamus potius suprafol. In Romanos Pontifices,qui dicunt, regulari ob- decre. de ob- seruantia hominem astringi ad abstinentias, adser /ς μ' quas alii Christiani non sunt astricti: qui dictit, p obseruanda statuta Patrum exempli causa, Praemonstratensium ) etiam ecclesiasticis ccnsuris subditos compellendos. imo Pontifices multa praestribuat religiosis , ad quae utique obligant eos. λ' Audiamus potius Benedictum & Bernar
sin dum similesque Patres , qui exacte graues&
iis praemun- leues culpas a se mutuo distinguunt. Dominus prato sit m, noster Iesus Christus in Evangelio malos Samo C-μ cerdotes , Scribas, & Pharisaeos, fere semper ρ' st thypocritas nominat : quia videlicet cum ipso
vitae suae ossicio, habitu, &professione, nihil
373쪽
aliud ostentarent quam insignem pietatem, ea tamen non suberat: ideoque tota vita eorum erat simulatio.
At illi qui docent statuta superiorum ad
poenam obligare, non ad culpam, docent religiosos vitam hypocriticam: videlicet ita se coram oculis praepositorum gerere , tanquam Omnia praecepta obseruarent. rursum, interea ,
dum praepositi conspectum effugerint, libere dc absque ullo metu peccati quod uis praeceptum audacter violare: Quasi scilicet non saris facile religiosi omnibus externis protestantes sanctitatem,declinarent in hypocrisim,nisi eiuste viiij doctores & defensores haberent.
Verum quidem est, quosdam praelatos ut, si
ordinis Praedicatorum dicere: Volumus con ' i summa stitutiones nostras leuiores nimirum no obli- Antonini gare ad culpam , sed ad poenam: sed Ioannestit. iis .c. I, is
Dominici Cardinalis, primus resormator or dinis Praedicator u in Italia,& Antoninus eundem ordinem professus , docent id hoc sensu
intelligendum quod scilicet leuiora statuta non obligant ad culpam, sed ad poenam quia
videlicet qui ista leuiora se praetergrellium co- τperit,&de hoc dolet,petens a Deo dcuo te veniam, proponens post hac cauere, & pati cnter tolerat punitionem monasticam, liberatur ab eo peccato veniali, quod commisit leuis statuti neglectu, aut, quia ea statuta intelliguntur mandare vel obseruationem aliquam, vel poenae taxatae sufferentiam in humilitatem & patientiam,humilitatis causa.
374쪽
Vicquid de religiosis dicitur, id de
se dictum agnoscat eorum prflatus, cum&ipse religionis voto obstrictus sit.imo diligentius quam caeteri in obseruatione toti xis regulae & statutorum se exercere debet : tum quia ipse io maiori est periculo castitatis perdendae, propter conuersationem cum extraneis, & vitio proprietatis peccandi, propter temporalium dispensationem ei creditam, & obedientiae penitus negligendae, quia superior est omnibus: tum quia ipse eietate vitae & obseruantia regulari omnibus suis fratribus exemplar esse debet. Nonne, α - ante inquit Bernardus,regularis ipsa pio sessio, qua se uinior subdit sponte priori, aeque alligat &priorem Θ Communis equidem pacti pari reor Vtrumque necessitate teneri, fierique duos per unius sponsionem alterutrum debitores: fidelis curae unum, alterum humilis obedientiae.
Non debet autem putare praepositius se pro libitu suo posse socum dispensaro super obseruatione regulae & statutorum. Regulae enim sanctorum Baslij Augustin Benedicti, necnoanthentici canones, dc si qua sunt alia ecclesiastica instituta dignae authoritatis , quoniam a sanctis tradita sunt, sancita stabiliter perseu
rant,nec omnino cuiuis subiectorum ea aliquo modo variare vel mutare conceditur.
Quia tamen ab hominibus , etiam per homines loco dc officio illis canonica electione suc
375쪽
redentes, licite interdum innoxieque pro causis, personis,locis,&temporibus dispensantur: ubi sane qui haec legit, attendat me caute non dicere, posse vel ab istis leuiter pro voluntate mutari,sed ex ratione fideliter dispensari Quandiu enim charitati militant,immobiliter fixa sunt, mutarique omnino ne ab ipsis quide
praepositis sine offensa pollunt. Vnde& Papa
Gelasius Vbi,ait, necessitas non est, inconuer- tibilia maneant Patrum sanctorum decreta.
Leo quoque Papa: Vbi ,inquit, necessitas non est, nullo modo sanctorum Patrum instituta violentur. Et infert: Ubi ergo necessitas fuerit ad utilitatem Ecclesiae, qui potestatem habet, ea dispenset,ex necessitate enim fit mutatio legis . Primo igitur quicquid de spiritualibus
verbi causa, charitate, humilitate, mansuetu- I dine, catterisque virtutibus) incipsa regula traditum est,in manu Abbatis iac quaquam relinquitur. Deinde reliqua pars quae in corporalibus constat obseruantiis, ne ipsa quide in eius ita voluntate posita est, ut eius de deseruiat voluntati , sed magis charitati. Neque enim Abbas supra regulam est, cui semel de ipse spontanea se professione submisit. Interdum quideregulae litera cedit pro tempore charitati, cum ratio necessitatis vel charitatis exegerit : absit tamen ut hominis cuiuspiam subdatur voluntati. Super fratrum sanc transgressiones , non super Patrum traditiones constituitur qui Abbas eligitur, mandatorum cultor, & vltor untiorum.
376쪽
De praeceptoribus senibus honorandis.
'Ximiam gratiam debemus praecept ribus nostris: qui nos disciplinis exco-Henao refingunt, &quas denuo pariunt, ac tanqnam ex bestiis homines nos faciunt. Sed ex hactenus dictis satis manifestum est quid illis debeatur: sicut etiam &hoc, quis dcuilibet benefactori debemus esse grati. Imo sic honore parentu delectatur Deus, ut ipsam etiaria senum canitiem, quia paternae dignitatis quandam imaginem prae se fert, nobis velit esse veneranilem. Vnde in Leuitico mandate Coram cano capite consurge, de honora personam senis: & time Dominum Deum tuum. ego sum Dominus. Quod dictum de iis sentibus intellige, qui aperta malitia vitae honorem senemati debitum non impediunt. De qualibus scriptum es A senioribus egressa est iniquitas. & qualium uni dicebat puer Daniel:
In ueterate dierum malorum nunc venerunt
peccata tua. In his habet locum illud Sapientis: Et si quidem longae vitae erunt, in nihilum computabuntur, & sine honore erit nouissima senectus illorum. Senectus enim venerabilis
est, non diuturna, neque annorum numero co-
putata. cani autem sunt sensus hominis,& aetas senectutis, vita immaculata. Et Ecclesiasticus: Tres species odivit anima mea , dc aggravor valde animae illorum. Pauperem superoum: Mdiuitem mendacem:& senem fatuum & insensatum .at de venerandis senibus subdit: Quam
377쪽
speciosum canitiei iudicium,&presbyteris co- ignoscere consiliumὶ Quam speciosa veteranis
sapientia, & gloriosus intellectus,& consitur Conora senum multa peritia: &gloria illorum
timor Dei. De quinto Praecepto.
Nier nocumenta quae possunt proximo inferri, recte proxi- mo loco prohibetur nocume- um summum , quo videlicet ipse proximus e medio tollutur: & dicitur, Non occides: , hoc est,non occide, siue non occidas . Manuch orum autem deliramentis remotis,cum le- igimus, Non occides: propterea non accipimus
hoc dictum elle de frutetis, quia nullus est eis sensus: de quibus dixit Dominus , Ecce dedi Gς' vobis omnem herbam asserentem semen super terram, &uniuersa ligna quae habent in semetipsis sementem generis sui, ut sint vobis in
escam, &c. nec de animantibus irrationalibus, volatilibus, natalibus, a ambulantibus, repti- a ambulat libus quia nulla nobis ratione sociantur, qua non eis datum est nobiscum habere communem: unde iustissima ordinatione creatoris S
vita & mors eorum nostris usibus subditur: dicente domino Noe, Omne quod mouetur & G--y- vivit, erit vobis in cibum: quasi olera virentia tradidi vobis omnia: testat ut de homine intel- a zo.
378쪽
Iigamus,quod dictum est, Non occides. Iniustitiae tamen aliquo usque simile est , iumenta occidere,vel crudeliter tractare sine causa: indeque etiam quodammodo crudelis fit homo homini. Quamobrem Dominus in Propheta Iona scit,se parcere ciuitati etiam propteri menta: Et in Deuteronomio: Non ligabis, inquit, os bovis a triturantis in area fruges tuas. Et Salomon:Nouit iustus, inquit iumentorum suorum animas. viscera aute impioru crudelia.
Nemini licere seipsum accidere.
Vsquam in sanctis canonicisque libris
Dia ..ti nobis diuinitus praeceptum permis- .χO. Vide sumve retperiri potest, ut vel ipsius adio . . Piscendae immortalitatis , vel ullius carendi
cauedive mali caula, nobilinetipiis necem in
feramus. Nam & prohibitos nos esse intelligendum est,ubi lex alta. Non occides: praesertim quia non adiecit, Proximum tuum: sicut falsum testimonium cum vetaret:Falsum inquit, testimonium non dices aduersus proximum
tuu. Nec ideo tamen si aduersus seipsum quis quam falsum testimonium dixerit, ab hoc crimine se putauerit alienum: quoniam regulam iligendi proximum a semetipso dilector accepit: quadoquidem scriptum est,Diliges proximum tuum sicut teipsum. Hoc igitur dici- ' π' mus, hoc asserimus, hoc modis omnibus aprobamus, neminem spontaneam mortem Gii inserre debere, velut fugiendo molestias teporales,ne incidat in perpetuas: neminc Proet
379쪽
pter aliena peccata, ne hoc ipso incipiat habe- 1 ibid. re grauissimum proprium, quem non pollue- - - αbat alienum: nemine propter sua peccata printerita,propter quae magis hac vita opus est, ut possint poenitendo sanari: neminem, velut desiderio vitae melioris, quae post mortem sper tur: quia reos suae mortis, melior post mortem vita non suscipit: neminem, ne in pecc/xδ ir' . 1aML ruat eisque consentiat: quia non sunt facienda
peccata certa, ut euadamus incerta: non sunt facienda mala,ut eueniant bona. Dcere authori tate Dei hominem occiaere. C A P. III.
Icitur quidem nullo excepto, Non Eodem lia occides hominem: quasdam vero exceptiones ipsa diuina fecit authori tori iuMisi tas,ut a liceat hominem occidi: sed, bin, e.
his exceptis quos Deus occidi iubet, siue data a nomlege, sive ad personam pro tempore expressa iussione. Non autem ipse occidit,qui ministeriuin debet iubenti, sicut adminiculu gladius est utenti. Et ideo nequaquam cotra hoc praeceptum fecerunt, quo dictum est. Non occides, qui Deo authore bella gesserunt, aut personam gerentes publicae potestatis, secundum eius leges, hoc est, iustissimae rationis bimpe-ι imperio,
rium, sceleratos morte punierunt.quales,tanquam vice Dei fungentes , commendat Apostolus, dicens : Principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere po- Αο.Is.
testatemὶ Bonum sic, & habebis laudem exilia . Dei enim minister est tibi in bonum.
380쪽
si autem malum seceris, time. non enim sine causa gladium portat. Dei enim minister est, vindex in iram, ei qui malum agit. Et Abrahanon solum non est culpatus crudelitatis crimine, veru metiam laudatus est nomine pietatis,q od voluit filium nequaquam scelerate, sed obedienter occidere. Nec Sampson aliter e cusatur, quod seipsum cum hostibus ruina domus oppressit: nisi quia spiritus latenter hoc iusserat, qui per illum miracula faciebat. His igitur exceptis, quos vel lex iusta generaliter, vel ipse fons iustiti Deus specialiter occidi iubet,quisquis hominem vel seipsum, vel quemlibet occiderit,homicidii crimine innectitur.
Iudici licere tantum malefactores occidere.
N sentem, inquit dominus, & iustum, non occides: quia aversor impiu. Nec quemlibet malefactorem licitum est occidere, sed eum tantum, qui recto & publico iudicio malefactor esse deprehenditur. In ore duorum aut trium testium, inquit Dominus,peribit qui interficietur. Nemo occidatur uno contra se dicente testimonium . Non stabit testis unus contra alterum, quicquid illud peccati & facinoris fuerit: sed in ore duorum aut trium testium stabit omne verbum. Recta itaque erat Romanorum consuetudo, qui nemini ob gratiam dabant aliquem hominem yeperiret, priusquam is qui accusatus erat pra sentes haberet accusatores, locumque de sen
