Breuis et catholica Decalogi explicatio in tres partes, seu libros distincta, authore Ioanne Hessels à Louanio, ..

발행: 1583년

분량: 538페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

DE CALOGI EXPLICATIO. I77quitas sibi persuadens se tantum odisse peccatum proximi, cum hominem ipsum odiat. Hac salutari ira etiam Saluator noster aliquoties commotus esse legitur. Ad hunc primum peccati gradum pertinent omnes malae cogitationes inuidiae, odia, dillentiones, aemulatio nes, suspiciones malς, amaritudines, desidet i a mortis proximi, occulta gaudia de miseria eius, &similia. Secundus gradus est: si extorse iit voce indignantis ipsa commotio non significantem aliquid, sed illum animi motum ipsa cruptione testantem, qua feriatur ille cui irascitur homo. Hoc enim peius est, quam si surgens ira si lentio premeretur. Hoc significat Saluator per Racha. Est enim Racha Hebraeis interiectio irascentis, sicut latinis est Hem, sicut Heu cst interiectio dolentis. Huc pertinent omnia irati animi signa, quibus homo indicat in animo suo se fratri male velle: ut labra mordere, quas-

fare caput, frontem attrahere, vultu excande Dcere, naribus sufflare, torve intueri, non salutare,aut salutationes non reddere: & multa similia. Tertius gradus est, cum iratus in verborum vituperationem erumpit,& voce sua certam vituperationem exprimit, manifestisque conuitiis proscindit fratrem. Gradum hunc significauit Christus dicens: Qui dixerit fratri

suo, fatue,reus erit gehennae ignis : ubi etiam intelligendum sine causa, sicut in praecedentibus. alioqui non diceret Apo. Galat. O insen- fati Galatae.nec Christus discipu.suis. O stulti, Galat. 3.& tardi corde &c. Ad hunc gradum reserendae LMc λψ

402쪽

sunt minae, dc omnis generis conuitia, &vniuersa tertiae linguae mala: de quibus statim peculiarius. Vltimus gradus eli, cum quis corporaliter hominem occidit vel mutilat. Cum vero Apo. iram, odium, inuidiam squae sunt in primo gradu) pronunci et homines excluderea regno Dei, censendum est omnes istos gradus

a Christo hic positos , aeterni ignis suppliciis

subiiciendos, sed tamen differentias poenarum fore, ut grauius puniatur, qui grauius deliquerit. In aeternum enim ardebit, qui fratri suo iratus fuerit remere: sed longe profundius detrudetur in gehenna, grauiuique cruciabitur, qui fratri suo conuitiatus est, vel eum occidit. Praecipit itaque Deus non solum manum 1 c de vel percussione contineri, sed &animum ab omnibus affectibus ad lasionem proximi propensis prorsus emundari, contrariisque variu- tibus imbui: ut videlicet nulli malu pro malo reddatur,sed e contrario bonu pro malo. quasi diceret: Non occides hominem, sed vita eius seruare studebis. sicut quando dominus mandat famulo: Ne res meas auseras, etiam eas ab

illo custodiri vult. minimo, hoc praeceptum sic ipse Christus explicat , ut ei qui in aliquo proximum laesit praecipiatur , omnibus aliis

quantumuis bonis operibus omissis, adire fratrem lasum, & ei satisfacere ac reconciliari. Si ergo, inquit, offers munus tuum ad altare, de ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid aduersum te: rclinque ibi munus tu si ante altare, M vade prius reconciliare fratri tuo:

403쪽

DECA LOCI EXPLICATIO. 178

& tunc veniens offer munus tuum. Similiter

quoque hoc praecepto Villi Dominus , laesum ara, cito ignoscere ei a quo laesus est, dicens: Esto consentiens tu scilicet qui iniuriam pallus es

aduersario tuo cito dum es in via huius vitae, in qua omnes ad iudicium extremum tendimus) cum eo: ne forte tradat te aduersarius iudici,& iudex tradat te ministro,& in carcerem mittaris. Amen dico tibi: no exies inde, donec reddas nouissimum quadrantem. De iniuri is verborum,ingemis. C A P. x v I I.

α Vnc tertius gradus , quem Saluator ponit, dicens: Qui dixerit fratri suo, fatue, latius est explicandus. Eo enim facto perspicua erit varietas irae occultae, seu absque certa significatione expressae. Consistit autem hic gradus in peccatis linguae, quam quoque Iacobus Apostolus, ut dominus, dicit esse plenam veneno mortifero: sicut & Psalmista,gladio acuto,nouaculae acut , veneno aspim dum,& sagittis pestiferis comparat. De iniuriis verborum particulati I.De c oiam tumelia. C A P. x v i II.

Ontumelia sue conuitium est, quod quis alteri in faciem peccatum vel miseria eius improperat, atque hac ratione ei honore aufert. Vt si quis dicat:Tu es fur, impudicus es, mendax, ebriosus, fatuus,ignobilis,uilis,pauper,indoctus,c 'cus,&c. Item si quis alteri in faciem comemoret bona ei'& quq in eo laude digna sunt,benenciaque ei a Deo vel hominibus praesti ta : ita

404쪽

BREVIS ET CATHOLICA

tamen, ut pra teritam maliciam aut miseriam vel indigentiam , aut id quod in praesentiarum ei adhuc deest, simul commemoret , im- i- Propζrium cst Ea igua dabit, & nauita improperabit: Eiusmodi conuitium cst, si quis alteri dicat:Tu valde bonus es & doctus, sed hoc exiguum adhuc deest tibi, &c. item: Magnas de bcs Dro gratias, quod sic exaltauerit te : nouit c cis in puer ciles, &c. Nihil resert siue ex ira, siue iocose qui, dicat, modo loquatur ad alterius honorent auferendum, vel per verbum ip- Coni*m sum hoc essiciatur. De hoc peccato Christus

luebat dixerit fratri suo, fatue, reus erit gehe-

Mai. nae ignis. Et Apostolus ad Romanos cap. i. inter eos qui digni sunt morte aeterna, recenset contumeliosos. In rebus tamen nullius momenti crimen non est, si alteri exile improperium ioci causa dicatur. Disciplinae vero causa, sanct iam est obiurgare proximum, vel alium Wille Ambri sebditum. Porro quando irro atur contume-

D I W' I li patienter serenda est, dicente domino : Sis

Lqiis, sebia quis p prcusserit te in dexteram maxillam tua, Onuitiatur praebet illi de alteram r nisi cum improperantis Mat se taluti expedit ut ei respondeatur, qud cius audacia rcprimatur, ne postea idem attentet. Ite, quando salus aliorum hoc poscit, ut honor noster conseruetur, repellenda est contumelia.

Id vero locum habet prcci puer in publicis per

sonis. Cauendum tamen, ne conuitio repella- itur convivium, sed sic honor defendatur, ut dicas verum non este quod dicit 'r, vel conta, meliosum male agere & inius iam inferre , vel

405쪽

DE CALOGI EXPLICATIO. 179

dicas, eum cx ira loqui aut inconsiderate, Vel aliquo simili modo. Contumeliosus autem di- se, tum lis minutionem dignitatis, in aliorum opinioni- sus adquid bus ex contumelia ortam, reparare debet per

exhibitione honoris & reuerentis, &taso satisfacere de iniuria, veniamque flagitare: sicut satis patet ex Euangelio, ubi dominus postquadixisset, Qui dixerit fratri suo, fatue, subdit Mat. s.

mox: Vade reconciliate fratri tuo. Sic Augustinus in regula: Quicunque conuitio vel ira ledicto aut etiam criminis obiectu aliquem l serit, meminerit satisfactione quantocius curare quod fecerit, & ille qui talus est, sine disceptatione dimittere. Si autem inuicem se ta-serint, inuicem sibi debita relaxare debebunt, propter orationes vestras, quas utique quanto crebriores habetis , tanto saniores habere debetis. Melior est autem qui quan uis ira s cpu tentatur , tamen impetrare festinat ut sibi dimittat cui se fecille agnoscit iniuriam , quam qui tardius irascitur, & ad veniam petendam

tardius inclinatur. Qui autem nunquam vult putere veniam,aut no ex animo petit, sine cauti est in monasterio etiam si inde non proiicia- rur. Proinde vobis a verbis durioribus parcite: quae si emissi fuerint ex ore vestro, non pigeat ex ipso ore proferre medicamenta, unde facta sunt vulnera. Haec Augustinus. Quae etsi religiosis scripserit, omnibus tamen Christiani Praecessaria sunt: nec in sola conrumelia , scd S: in aliis verborum iniuriis, maxime quas nouit lasus, locum habent.

406쪽

η REVIS ET CATHOLICA De detractione. CAP. XIX. Etractor occulte nocet proΣimo,

auferedo ei, vel diminuendo famam bonam,& bonam opinionem, quam de eo alij conceperant. Tollitur autesima apud audientem , dum is credit narranti alterius peccatum vel miseriam , aut neganti bonum eius. Diminuitur autem . si vacillare δ. Diatori incipiat m bona opinione quam de proximo habere solet. Quando autem quis ad hoc tendit, quaeritque, ut fama proximi denigretur, non refellan hoc faciat dicendo falsum, an dicendo verum, siue laudando, sue vituperando, siue assertione, siue dubitatione, siue referendo quod dicit, quasi alienum, cui

tamen non credat, siue addendo, siue minuen- do, siue aliquid de eo interpretado in malum, siue excusando, siue tacendo, siue quouis alio modo semper quocunque tali modo fiat, Vera detractio est. Si vero non sit animi intentio, ut proximi famam minuas, sed ex loquacitate vel alia causa dicas exiguum aliquod malum de illo, hoc non est reputandum crimen detractionis. Si vero tale sit verbum, ut inde notabiliter

fama proximi laedatur : quod tunc praesertim conpingit, cum detrahitur proximo in his quae

concernunt honestatem vitae , mortalis est detrachio , etiam si quis ex pia aliqua causa sine

παι1o. intcsione tollendi famam malum proximi. re- ier. in io. citet. De hoc peccato striptum est: Si mqtdeat

και si M. serpens in siletio, nihil eo minus habet qui occulte detrahit: id est, serpes & detractor equa-

407쪽

DE CALOGI EXPLICATIO. I 8ales sunt. quomodo enim ille occulte mordens, venenum inserit, sic iste clam detrahens virus pectoris sui diffundit in fratrem,& nihil habet, serpente amplius . cum enim lingua hominis ad benedicendum Deo & aedificationem proximi sit creata,ille eam serpenti squalem facit,

dum virtutibus eius in peruersum abutitur .Et . Apostolus Romanis scribes, detractores recc- set inter dignos ςterni morte. Nocet enim de--, tractor in bono nomine, quod inter res exter- rati.

nas est praestantissimu: sicut ait Sapies, Melius Detram που est nomen bonum, quam diuitiae multae, super argentum enim & aurum gratia bona. Et iterum: Fama bona impinguat ossa. Inter detractores autem recensendi non sunt, qui per iustitiam alteri famam adimui, siue quia alterius crimen seruato ordine iuris, Zelo iustitiae manifestanti scuti nec homicidae sunt, qui periustitiam hominem occidunt. Similiter nec ille Marii . detractor habedus est, qui videns proximia nopol se corrigi, nisi coram duobus vel tribus testibus, vel coram tota Ecclesia, eius occultum crimen redarguatur, propter salutem eius criamen ipsum prodit: sicut medicus prcscinden

membru putre, unde moreretur totus homo, - .

non est dicendus mutilator. Si vero quis pro' dat crimen occultum , quando secreta correptione frater posset emendari, vera est detra'ctio. imo tunc non licet vel superiori prodore, etiam si sub obedientia vel iuramento majoet id fieri eo quὁd mere occulta iudicio humano non subsint. Rursum,detractor non est

et iiij

408쪽

BREVIs ET CATHOLICA

qui ut alios defendat, qui alioqui interirent,

occultum alterius crimen prodit: sicut homicida non est, qui cum moderamine inculpatae tutelae in uasorem occidit . ut fit cum aperitur seditio occulta, quae secreta admonitione non potest extingui: cum aperitur disIeminatio hς- reticae docti int: impervia medici multos occidentis : prauitas illius qui praesciendus est, de praefectus multos laesurus vel deprauaturus.. Item nec ille detractor est, qui de homine, cui nihil famae bonae superest circa aliquod crime, illud crimen dicat ob aliquam eius utilitatem. Non autem cxcusatur a vitio detractionis, qui Occultum alicuius crimen prodit, circa quod ille adhuc bonae famae est, tantum in quodam alio crimine infamis. Vt si quis eius qui cocubinarius publicus est , cum tamen catholicus reputatur, haeresim prodat: ille infamat cum. Si quis vero eo usque perdiderit famam, ut iaei nil supersit , absque peccato prodi potest.

exempli gratia : octauum latrocinium illius, quem palam est,soptem commisisse. Sicut autestis-ri δερ non potest homo alium infamare,ita nec seip-uais afama sum: sicut nec vitam aut membra sibi tollere. non negligA Patienter tamen serre potest si ab aliis sibi detes essς debea trahaturci modo infamia sua non sit aliis nocum a mentum Curam, inquit Sapiens habe de bo-ib. d. b, bono nomine: Hoc enim magis permanebit tibi, ω duitatis e quam mille thesauri pretios & magni

Nec audien .

De restitutione fame.

409쪽

DE CALOGI EXPLICATIO. Iat

I detractori nemo fidem adhibuit,si nemo ob eius detractione, in bona de proximo aestimatione vacillauit, nihil debet restituere detractor, quia etsi conatus sit famam proximi isdere, non tamen Iesit. Si autem iniuste ablata est fama vel

diminuta, eam redintegrare detractor tenetur,

quod faciet inducendo prox imo s,eosque qui audierunt tum ὶ se, tum deinde ab auditoribus, ad rectius sentiendum de proximo. Et si quidem falsum dixit, dicere debebit, se salsum dixisse dque iaciet toties, eoq ue modo, ut falsum fuisse persuadeat id quod dixerat. Si vero verum dixit, non licet ei mentiri, sed debet dicere, se male ac iniquer locutum, nisi forte auditor talis sit, qui ex eo quod detractor non dicit, se falsum dixisse, sed tantum,

inique, colligat crimen esse verum. Eo enim casu magis confirmatur infamia, quam rest tuitur se in a. Proinde, cauendum est tunc, ne quid dicatur, sed proximo recompensandum est in aliis rebus, sicut de clim nullo modo credere volunt auditoresdetractori, dicenti se falsum dixisse. In omnibus enim nocumentis, ubi

restituere est impossibile, aliunde facienda venit recompensatio. De audiente detractorenn

410쪽

BREVIS ET CATHOLICA

. Videtractorem libenter audit, gau- . dens alium infamari,vel inducit eum ad diffamandum, aut in detractione: uet, ei cum detrahit praebedo amicabilem faciem di manifeste sociatur peccato Hil. mo. detr*ctoris, & aeque damnationi redditur ob

mea. Io. noxius: sicut dicit Salomon, Cum detracto- tib. de vita ribus non commiscearis: quonia repente con-

'υ - surget perditio eorum :& ruinam utriusque qui nouit Z tam eius scilicet qui detrahentem auscultat,quam ipsius detrahentis .hoc est, di ficile cognitu est, in quantam ruinam uterque cadet. Similitem. qui superior est,& ex suo munere debet detractionem impedireὶ si non impediat,etiam si ei in animo displiceat detrachio ipse tamen famam auferre dicendus est. Hinc Dauid dicebat, tanquam bonus paterfamilias& aequus princeps: Detrahentem secreto proximo suo hunc persequebar. Et in descriptione viri habitaturi in tabernaculo caelesti. Opprobrium, inquit, non accepit aduersus proximos suos. Ad nihilum deductus est in conspectu eius malignus. Hi aute trςs: videlicet inducens ad detrahendum, fouens detractorem, & qui ex ossicio tenetur famam proxim. mi defendere vel detractorem cohibere, nec id facit, ad restitauionem famae ablatae tenentur. Cui vero ex ossicio non incumbit proximi diffamationem impedire,si posset tame , & metu aliquo negligit, peccat. saepe quide venialiter,

quandoque etia mortaliter: videlicet cum tam

magnum damnum ex detractione seqRuturu

SEARCH

MENU NAVIGATION