Breuis et catholica Decalogi explicatio in tres partes, seu libros distincta, authore Ioanne Hessels à Louanio, ..

발행: 1583년

분량: 538페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

h EeALoci h ptio Ario. isitioneni appestat adulterium. Sed hoc loco loquimur de fornicatione prout Paulus eam ab adulterio distinguit. Et si consideremus λει Fornis timcationem vergere in notabile nocumena pec taxum prolis . ex concubitu naturaliter oritu i rae: non erit mirum, recenseri fornicationeni inter mortalia peccata. Manifestum onim est, quod ad educationem prolis n5 solum requiritur cura matris a qua nutriatur, sed etia, idque multo magis, cura patri, a quo est instituenda,defendenda,&in omnibus adiuuanda. Hinc naturaliter in humana specie matribus 'est solicitudo de certitudine patris , quia illis incumbit educatio. Tollitur autem certitudo haec . nisi Vir & mulier sibi mutuo ad comm nendum sint obligati: quae obligatio solum ex

matrimonio oritur. Perit quoque utrique phrenti in prolem affectus & atrior, ad commode eam educandam necellarius; dum considerat unius parens alterum parentem prolis suae sibi non adhaerere, se non iuuare, vel posse se derelinquere, cunque placuerit, alteri se trade re. Nocet igitur concubitus extra matrimoniunaturaliter proli in bono valde notabili nempe'ducatione.

De meretricibiti. CAP. VI.

Lia autε fornicatio grauior est, qua quis ad prostibula accedit: eo quod

regulariter impediatui non tantum. - θα bona educatio nasciturae prolis, sed etia ne nascatur proles. Contra quale fornica- Deuas. tionem loquens Lex domini: Non erit, inquit,

432쪽

BREVIS ET CATHOLICA

viis δε - merstiri*-filiab' Israel. nec scortator de filii, ae .: Israel.prohibens ibi, & meretrices esse, & ad

37. eas accedere quarum publice venalis est turpitudo. Acin sceleris detestationem, subiici- tu Non offeres mercede prostibuli, nec pretium canis in domo domini Dei tui, quicquid illud est quod voverint , quia abominatio esti Vtrumque apud dominum Deum tuum. Vbi scortatorem,canem videtur appellare, quia sicut ad unam caniculam plures canes concurrunt turpissime,lia dc ad unam meretrice varijscortatores. Apostolus Paulus quoque grauitatem huius peccati declarans, Nescitis inquit, quoniam corpora vestra, membra sunt Chri sti Tollens ergo membra Christi faciam me bra meretricis Zabsit. An nescitis, quoniam qui adhqret meretrici,unum corpus efficiturὶ Eruti enim inquit duo in carne una. Qui autem ad- ,.. i. hqret domino, Vnus spiritus est. Et hodie, in eiusdem criminis detestationem, videtur do minus nouam illam leprς specie, quam morbum gallicum vocamus, unde miserrime homo necatur, misisse in mundum. Nam qui1 meretricibus sese continent ab eo malo fere immunes sunt,qui vero illis adlicrent, dissicit

lime evadunt. De concubinatu. CAP. V .

oncubina vocatur fornicaria illa,

quς quidem publicum prostibulum

no est, sed ad hoc tenetur ab aliquo, ut quoties libuerit, cum ea fornicetur, Ideoque concubinatus non solu significat

crimen

433쪽

DE CALOGI EXPLICATIO. I93

crimen fornicationis, sed etiam statum & permanentiam in illo, consuetudinem & familiaritatem cum fornicaria. Et quia naturaliter scandalizat virum consuetudo eius mulieris cum qua fornicatus est, ideo agendae vers poenitentiae non sussicit ut proponat non amplius cum ea fornicari, sed etiam abiicieda est, eius- que vitanda familiaritas: sicut dicit Salomon, Non cocupiscat pulchritudinem mulieris ex- . traneae cor tuum , ne capiaris nutibus illius. pretiu enim scorti vix est unius panis: mulier autem viri pretiosam animam capit. Nunquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, ut vestimenta illius non ardeant Z aut ambulare super prunas,ut non comburatur plantae eius' Nomen tamen concubinae in sacra scriptura pro illa uxore ponitur, quae est conditione se ua.ideoque non est socia viri in regimine domus. Omnis concubina uxor, inquit Augusti' G. .

nus, non autem omnis uxor concubina more

loquendi scripturarum appellatur id est, Sara& Rebecca, & Lia & Rachel concubinae dici non possimi: Agar vero & Cethura, & Bala S

-Zelia & uxores & concubinae. De tali concubina loquens consilium Toletanum primum: Si quis, inquit, habens uxorem fidelis concubinam habeat, non communicet. Ono.I7. G-Caeterum is qui non habet uxorem, & pro toturn Gr uxore concubinam habet communione no μηρ -

repellatur: tamen, Vt unius mulicris, aut con i Edistin

cubinae ut ei placuerit) sit coniunctione con- n,M a ,reetentus,alias,uiuens abiiciatur, donec designat ru

434쪽

Hilarium. BREVIS ET CATHOLICA

M ad poenitentiam reuertatur. Item Ilido. inquit i Christiano non dicam plurimas sed nec duas habere simul licitum est, nisi v n ira tantum, aut uxorem, aut certe loco uxoris, si coniunx deest concubinam. Non est autem prssumendum,quod aliquis liber & ingenuus, mulierena coditione ancillam allumpserit in matrimonium, nisi forte illa mulier sicut ait Leo de ingenua facta, & dotata legitime, & publicis nuptiis honestata videatur ..Etsi enim ancilla alsumpta in uxorem non fiat socia viri in domus regimine, verum adhuc ea parie maneat serua : aliquo usque tamen fit angenua: quia seruo non potest in matrimonium tradi, nec vendi iam potest ut antea potuit. Uxorem enim ut ait Augustinus, nullis etiam seculi legibus licet vendere Legibus autem Christi,sola causa fornicationis licet dimittere.

monium: quia neccssaria, victum de amictum debet ei maritus. Et sicut non praesumuntur coniuges duo ingenui, nisi publicetur matrimonium : ita nec ingenuus & ancilla praesumuntur coa iuges, niti hoc ipsum publicetur

matrimonium. Desupio. C AR. v I I L.

Rauius fornicatione simplici est stuprum quod est concubitus. quo

mulier virgo extra matrimoniu defloratur siue corrumpitur. Foedior enim est libido cum tanta est, ut etiam integri- tate in virgineam violet, nec compescitur ex

435쪽

eo, quod muliebre corpus est vulnerandum. In matrimonio quidem habet hoc malum ex cusationem,quia aliter proles generari no potest: extra matrimonium vero nihil est quod ipsum excusare possit. Porro ex parte viri virginis primo concumbentis cum muliere corrupta, quia nulla est corporalis laesio, nullii est peculiare peccatum , sed duntaxat fornicatio simplex. Lege Moysi corruptor virginis nec- ο χεε dum desponsatae alteri, iubebatur eam ducere, nec poterat ei dare libellum repudii cunctis diebus vitae suae, debebatque patri puellae dare quinquaginta siclos argenteos, eo quod& ipsi iniuria facta esset, utpote in cuius tutela& custodia, praecipue quoad virginale signaculum, erat filia. Quod si pater virginis nole-λης-pi bat tradere filiam suam stupratori, debebat

stuprator reddere pecuniam iuxta inodum dotis , quam virgines accipere consueuerant. Nunc quoque, corruptor debet stuprata ducere uxorem, aut iuxta morem patriae & arbitrium bonorum, illatam iniuriam compens

re , quanquam melius ac tutius sit, ct in foro conscientiae omnino suadendum regulariter. vi stuprata ducatur uxor. Nec quicquam ad

rem facit, si ipsa in stuprum consenserit, quia hori est domina corporis sui, nisi ad usus legitimos. Nihilominus,grauius peccatur, si mendaciis & fraudibus stuprum extorqueatur.

ne raptu. CAP. IX.

436쪽

Bn EVIS ET CATHOLICA

Aptus est, cum virgo, Vel coniugata, vel quaecunque alia mulier, vi seu co-tra suam voluntatem ad concubitum opprimitur.ob quod peccatum, Sichem cum patre principe Sichimorum, a fratribus Dinae, quam raptam Vitiauerat, obtruncatus est, de eius ciuitas cum toto populo sit buersa . Item raptus est, si vi auscratur mulier, etsi postea nonili proprio cosensu cum raptore rem habeat. Rursum si inuito marito vel patre abducatur,. etiam si consentiat,vxor vel filia. Rapta autem Aece eis de puella legitime contrahit cum raptore s sicut

ait Innocentius tertius si prior dillensio transeat postmodum in consensum , dc quod ante displicuit, tandem incipiat complacere: dummodo ad contrahendum legitimae sint perso-gr nae Lege vero ciuili, primi de secundi generis raptor capite plectitur , etiam si raptam post

De incaestu. CAP. X.

εω VBominabilis est coitus, dum quis ef- V1 freni libidine . cum consanetuinea Vel

e sacro loco

foliau.D. r. Ustes amni,in gradu iure prohibito citra le- termittat imgitimam dispensationem & matrimoniu con-Do a r Vm cumbit. Multis autem modis incongrui suntcse se eon Anguinei & assines comisaixtioni venere . V 'p' Plinid, quia naturaliter homo debet parentibus honorificentiam , d per consequens suis vel uxoris consanguineis , quia ex iisdem parentibus propinquam originem trahunt. Inconcubitu autem maxime consilit turpitudo quaedam contraria honorificentiae. Vnde ma-

437쪽

DE CALOGI EXPLICATIO. ι9S

xime de concubitu homines verecundantur. Proinde, incongrua est mutua consanguineorum commixtio . Quamobrem dominus alti L μ' . .

Omnis homo ad proximam sanguinis sui non

accedet, Vt revelet turpitudinem eius. Mater tua est, non reuelabis turpitudinem eius: &sic in cineris gradibus prohibitis, pro raxionς ii Aadiicit : Ne reveletur turpitudo. Nescio, inquit Augustinus, quomodo inest humanae Ve' li.2. ea. . recundiae quiddam naturale atque laudabile: ut cui debet causa propinquitatis verecundu honorem,ab ea continea quamuis generatri cem, tamen libidinem, de qua erubescere Videmus &ipsam pudicitiam coniugalem. Se cundo,inconueniens est coniunctio cum consanguineis quia personas sanguine iunctas ne- cesse est simul conuersari. Si igitur homines

non coercerentur a comm laetione coni angu

neorum, nimia oportunitas libidinis daretur illis: & sic animi eorum nimis emoli tacerent. Vnde in veteri lege illa: personae peculiariter sunt a concubitu prohibitae, quas timui oportet habitare. Tertia ratio est: quia per coniugium consanguineorum impeditur multiplicatio amicitiae: sicut ait Augustinu . . Qui, in- Eodem ea. Isquit, ex primis duobus parentibus nati simiviri, sorores suas coniuges acceperunt. quod profecto quanto est antiquius compellentcnecessitate, tanto postea factum est damnabilius, religione prohibente. Habita est enim ratio rectissima charitatis , ut homines quibus esset utilis atque honesta concordia, diuersaru

438쪽

BREVIs ET CATHOLICA

necessitudinum vinculis necteretur, nec unus in una multos haberet, sed singulae spargerentur in singulos, ac sic ad socialem vitam diligentius colligandam, plurimae plurimos obtinerent. Pater quippe re socer duarum sunt necessitudinum nomina. Vt ergo alium quisque habeat patrem, alium socerum, numerosius se charitas porrigit. Porro lege naturaepor Oprorsus immutabili, illicita est & abominabilis commixtio inter eos qui in recta linea socundum ascensum & descensum sanguine sibi iunguntur,ur,inter matrem & filium, patrem& filiam,auiam dc nepotem.Inter reliquas Vero personas, secundum lineam transuersam sibi attinentes, mutatur decentia,vel indecentia commixtionis secundum consuetudinem, Mlegem positivam . Vnde &ibi locum habet quandoque dispensatio, & quod iam dictum

est de consanguinitate de affinitate carnati,idεα de spiritali cognatione est intelligendum. Sed de his omnibus latius tractabitur in m teria de matrimonio. De sic rilegis. CAP. X i. Accilegium est, clim quis proprium votum castitatis opere violat, vel cum ea rem habet, quae Deo continentiam vovit. Polluitur enim tali coitu persona Deo ad castitalcm dicata. De qualibus Apostolus , Adolescentiores viduae cum luxuriatae sucrint in Christo, nubere volunt, habentes damnationem,quia primam fidem irritam fecerunt.

439쪽

DE CALOGI E x PLICATI O De peccato contra naturam. C A P. III.

Mnibus sceleribus praedictis abori minabiliora sunt ea, de quibus Apo- OEphesiis diciti Quae in occul- fiunt ab ipsis , turpe est & dicere,

eo quod in ipiis relinquatur naturalis ordo usu, foeminae, vel masculi, sicut ad Romanos Aut M. primo capite dicit Apostolus, hoc est ille Usus, L. ιο,rea unde natura humana potest nascendo subsi- I ulla tui stere. Primum horum est mollities , quando aliquis solus, siue vir, siue foemina, polluit seipsit in seminis effusione sine omni concubitu. Quali peccato peccabat Onam filius Iudae, Gὸu.;t. quem idcirco percussat dominus,eo quod rem detestabilem faceret. Da qualibuS Apostolus s.c..c. ait, Molles regnum Dei non possidebunt. Se

cundum citcocubitus cum muliere extra ordinatum generationis membrum, aliique bestiales coitus cum muliere , qui sunt Aposto Paulo, turpitudo non nominanda. de quibus loquens, Omnis immundus, inquit no ha. bet hereditate in regno Christi. Territi est peccatum Sodomiticu , cum masculi1s in masculum , vel scemina in foeminam turpitudinem l operatur. Quartum est peccatum omnium grauissimum bestialitatis , quo vir, vel mulier cum bestia coit. Concubitus autem cum dae mone succubo vel in cubo, inexplicabile ma tum est,& ad idololatriam pertinet.

De pama omnium

P. XIII.

440쪽

G ea. 8. Lagitia quae lunt contra naturam, ubique ac semper detestanda ac punienda sunt. qualia Sodomitarum fuerunt. quae si omnes gentes facerent, eodem criminis reatu diuina lege tenerentur, quae non sic fecit homines, vile illo v- terentur modo. Violatur quippe ipsa societas, quae cum Deo nobis elle debet , cum eadem natura,cuius ille auctor est. libidinis peruersitate polluitur. Vnde de Apostolus, cum dixis set Ephesiis: Hoc scitote intelligentes, quod

omnis fornicator aut immundus aut avarus

quod est idolorum seruitus) non habet haereditatem in regno Christi & Dei: ubi explicat

poenam futuri seculi, quae manet omnem in revenerea immundum: sic subiecit, Nemo vos seducat inanibus verbis: propter haec enim ve- .ubry. ira in dissidentiae : respiciens utique ad illam supra modum grandem vindi.ctam, qua etiam in hoc seculo flagitia carnis punivit Deus: qua sane praesignatur summum, ta lipplicium futuri seculi dicente I uda Apostonia Z T, lo . Sodoma & Gomorrha, & finitimae ciuit

Auiuifuit. tes simili modo exfornicatae, & abeuntes post I- eius carnem alteram hoc est, coniugio non conictae facti sunt exemplum ignis aeterni, poenam sustinentes. Imprimis igitur simplicem fornicationem ita acriter punivit Deus, ut uno die occideretur viginti quatuor milia hominum. Cuius irae mentioncm faciens Apostolus, Ne- εο ιο-i que,inquit,fornicemini, sicut quidam ex ipsis

Israelitis fornicati sunt,& ceciderunt una die

SEARCH

MENU NAVIGATION