De ideis mentis humanae auctore Andrea Spagnio e Societate Jesu Florentino

발행: 1772년

분량: 525페이지

출처: archive.org

분류: 철학

131쪽

ni ibidem S. Thomas demonstrat per alia ejusdem testimonia , quae proseri. Quare male Genuensis non acquidscit huic S. Tho mae interpretationi, & adhue ita credit Augustinum docere, si eas menti a Deo participari , ut non alia fit idearum origo ct natura . ut in serius moneat, quod propter singularitatem hujus sententiae, a Augurini nomen nemini potes vim inferre, ut autborirati cedat . id toti autem addat, S. Tliomana sibi non videri consentaneum , Gum ad nostras cognitiones requirit etiam species intelligibiles efformatas ab intellectu agente praeter vim intellectivam , non video quo iure dicat. ias. Cum ad obiectas S. Augustini loquutiones pertineant datae generaliter explicationes, aliquae ex illis pro ratione materiae alias etiam admittunt particulares numquam se ventes Malebrarichio . Ita quod Augustinus dicat de numeris , quod valde sint propter hoc ipsum , quod aliud quid sint, ac res numeratae, Videtur

alludere ad eam veterum quorumdam opinionem, quae tenebat

numeros esse quid existens extra nostras ideas; de qua, si eo modo loquens eam voluit insinuare, valet S. Thomae doctrina , quod quando a J Sancti utuntur his, qua in philosephia didicerunt, ea nousunt majoris au toritatis , quam icta philosephorum , quor seq Vntur ;Nam reipsa, ut fusius exponit Busserius consutans praedictam opi-drionem ) vel nomine numeri intelliguntur res, quae etsi extra nos exista iit, singulae in sua , ut ita dicam , singularitate; attamendant simul occasionem intellectui coneipiendi complexum unitatum , quod dicitur numerus, jamque numeri nihil aliud in re

sunt quam ea , quae numeramus : vel nomine numeri venit haec ipsa mentis operatio congregantis in unum plures res singulares ,

jamque numerus est quidem quid diversum a rebus numeratis, non tamen propterea valde est, cum sit quaedam tantummodo mentis modificatio.

PARS

132쪽

Propostiones circa riginem idearum. PROPOSITIO I.

Num idea fit neque infensibus , neque a sensibus . neque ab ullis rebus sensibilibus: sed quieois si escienter ab ipsa anima ne sibilari

i quidem iure potes, materiam generaliter

fumptam nullas ideas posse Abi e cere. '

Propositionis penultimam partem alibi 1 ex professis ostendi contra Occasionalistas, qui eam negant . De reliquis igitur partibus hic ago , quarum singulae quos habeant adversarios, prius distinctim refero .

ARTICUL Us PRIMUS.

De iis, qui tu sensibus fieri ideas dixerunt.

N his primo sunt Μaterialistae, qui ut loquar verbis S. Thomae, sicuti a) nullam subsan

tiam nisi corpoream esse ponunt, unde di animam . credunt esse corpus: ita ideas omnes nihil aliud volunt esse , άisi motus huius materiae. Sensus igitur iuxta ipsos sunt subjectum idearum, & sensibilia per impressiones, quas faciunt in sensibus, se habent tamquam earum dem causae r .i ita intra se vel sentiant, vel conentur, vel men tiantur sentire, numquam defuerunt; Licentia enim vivendi non paucos semper impulit ad credendum animam in temperatione corporis constitutam simul eum eo di tui. Testis est Bellarmin , dogma primarium sectae Libertinorum , quae anno Isastantia eruperat, fuisse, ) untim ranium sis spiritum immoriosem a P vide

133쪽

videlicet Deum , quo pariter usum vidimus q. 6 s. illorum imitatorem Hobbesium . Hac scilicet via tentant assequi, si possint ,

quod Lucretius proponebat I): : . . . . Metus ille foras praeceps Acbrruntis agendus 'Fundi sis humanam qui vitam turbat ab ima Omnia fissundens mortis nigrore, nec ullam Esse voluptatem liquidam puramque relinquit.

At si haec est causa Materialismi, quemadmodum etiamsi non sa- terentur , manifestum erat ex eo , quod soli mali timere sibi possint a Deo . anima ipsorum superstite post mortem, iam irriti sunt omnes conatus. Hujusmodi enim sollic do altius insigitur, non expellitur per hujusmodi ipsorum dubitationes, ineptas cavill tiones , & impias assertiones, quorum corollaria sunt illa eorumdem nequissiina dogmata, de quibus fit mentio in sacra Script ra ab , tamquam dicta ab his cogitantibus apud se . II 7. Qui autem palam haec scriptis etiam libris doceant, multos quidem ex recentioribus vulgo magis nominatis, sed tamquam famosis nebulonibus supra q. 6 7. enumeravi, ibidemque rursus admodum paucos ex veteribus ita horum numero inveniri propugnavi contra aliquos oppositum assirmantes. Nemo tamen haetenus Materialistis adscripserat Peripateticos . Hoc venit in mentem Antoiuo Genuensi, cui Materialismum sapit, quod ipsi dicunt animam esse sormam substantialem corporis, eiusque aetiim: I) , inquit, certe non video , quid inaesa inter Ari Iesia, eiusque ducipuli me rebi sutensias; usi enim es forma subsaηtialis , energia scilicet eo oris r si totius corporis temperatio : rogoque viros. δε- flos , ut me hujus d risuinis admoneana. Credo e pariem, qui ex

doctis ipsum commisereantur, dictaros discrimen in eo esse, quod per Dieaearchum anima non sit, quid distinctum a materia, sed hujus modificatio: at per Aristotelem , ejusque se statores P ripateticos sit substantia immaterialis unita corpori modo, quem Deus novit. Citabunt illud Aristotelis mentem 'it hoc est ab extra) Dbire eorpus, ct quid divintim esse. Dicent systema perip teticum communius impugnari, quod in ipsis meris corporibus

134쪽

statuat praeter materiam haberi aliam entitatem ab ea distilictam& diversam, quam vocant sermam vi activa praeditam , & ejus exissentiam comprobari ab exemplo animae . 138. Stomachari autem secum incipient, cum audient de ipso S. Thoma eum dicere, quod siveat Materialistis , vel repugnantia aut non intelligibilia loquatur, quia cum Peripateticis docti animam rationalem iacere cum corpore, cujus est serma, unam substantiam humanam, de qua audacia simul, & ignorantia i sum iam reprehendit Dominios Pino in sua Dissertatione Da e amercio anivin eum corpore Italice edita Veronae anno I so. Praeter

Materialistas numerari in hoc articulo possent multi .ex illis, qui ideas tenent fieri a sensibus, de quibus iam dico .

' ARTICULUS II.

Da iis , qui a sensibus feri ideas dixerunt.1 3s. T N his , omissis Μaterialistis , oeeurrunt statim Peripum A tiei, de quibus constant haec duo et alterum est, admisisse in sensibus potentiam eliciendi per modum causae essicientis sensationes singulis proprias . & etiam iudicia cirea objeita sensibilia iisdem destinata: alterum est res sensibiles e currere per modum causae saltem occasionalis eum ad sensationes, tum ad sublimiores etiam cognitiones, quas proprie mens elicit. Hanc .suisse illorum doetrinam ostendo. Ac quia pertinet ad potentiam sentiendi attributam organis sensoriis, & judicandi in sua linea, Peripatetici habuerunt secum alios etiam philosophos, quorum testimonia alibi i) protuli. Ex horum sententia dixit SuareZ, ab insimplicibus actibus cognoscendi s e. intellectus, Ilae sensus non se propriam fasiarem, & alibi, ut supra q. 3.) notavi, cum observasset simplicem ipsam apprehensionem involvere in se ali . quale judicium, & docuisset secundum illud veritatem in ea rem riri, subjungit ca idum dicendum proportione se mata L cognitione

sensus Visus, tam cognoscit album, aliquo etiam modo judicaro assum . P a I o. Idem

135쪽

1 o. Idem clarius ostendit celebris cognitionis in spiritualem & materialem , de qua Andreas . Semery dicit, i) c gnitio materialis , cujusmodi es pcrceptis objecti , qua per sensum ,

non disitur verbum , sed remanet sub nomine cognitionis celebris pariter divisio potentiarum animae in potentias inorganicas, cujusmocli sunt intellectus & voluntas, & potentias organicas , c jμsmodi volebant esse quemlibet sensum, quem ideo vocabant potentiam animae, quia certum habebant esse una cum anima, sic idem Seniery, ab principium adaequatum elic Divam operationum, qua tali potentia tribuuntur: sive ut ait S. Thomas ex Ari1totele, quem citat, sentira non esset acium anima tantum sed conjuncti , hoc est animae simul & sensus corporei. AI I. Hanc opinionem de potentia sentie ndi in organis sens riis ita admisit Lockius, ut quasi extra controversiam esset, sensias nostros corporeos esse causam essicientem . nostrarum cogniti num , hinc pro sua dubitatione de capacitate cognoscendi materie arguit dicens, ab quoniram cogimur fateri Deum communicasse motui effectus, scilicet productionem perceptionum voluptatis &doloris, coloris & sonitus , quos non possumus intelligere, quonam modo illi a motu producantur, cur concludmus, Deum non po se velle , ut hi effectus producantur in materia λ Eamdem sequutus imprudenter fuit Malebranchius dicens, quamvis musicus discernat optime dive

fias consonantiar, attamen hoc non facit per ideas claras . Sola aurires, quae judicat is sonorum disserentiis: sed auri no n potes tribui , quia Iudicet per idaeam claram , aus aliter quam per sensatiouem de quo merito illum coarguit Arnaldus haec reserens tamquam de oscitatione non serendae in homine, qui saepius eos reprehendit , qui non solum sensibus, sed ipsi Giam animae tribuunt emcere sibi rerum cognitiones . Crouras pariter in eamdem opinionem descendit in sua Logica, in qua multa merito improbat Bussi rius , & in his hanc etiam suam proposi ionem , s) suavis quid cognoscimus, quia objecta sigunt supra organa nostri corporis, idea qua

a) Id. ibid. eis. t. qu. 9. art. I. s) Luit. Premi. Verit. num .6O . q. Ad resolutionem. col. 7 C.

136쪽

DE ORIGINE IDEARUΜ . II

excitantur, immediate pertinent ad Deutiatem sensuum. Hue etiam pertinent illi, contra quos agit idem Bussierius. qui dicunt inter omnes sensus ille, qui minus aptus sit ad nos decipiendos, esse visum , quia id , quod cernitur maiorem impressionem facit, quam id quod auditur, quasi vero inquit I quis babeat perceptionem minus certam , is minus intimam soni, qui aurem , quam coloeris, qui oculos percellit. Quae quidem nominatim dicit contra Io. Clericam, sed quoniam Aristoteles dixit, sensum visus magis visibilia cognoscere, quam ceteros sensus, manifestum est haec dixisse contra

innumeros.

I . Posset quis credere S. etiam Augustinum tenuisse hane sententiam . propterea quod. dieit , ca Non es in rebus falsitas, sed in sensu aliud sumus nos , aliud sensus, fi quidem eum ipse . fallitur, possumus nos non falli: addens deinde etiam in hoc casu animam nostram aliquo modo falli, quia natius sensus με anima , nulla falsitas Am sensu: aut operatur igitur anima , aut omperatur fassaii. Sed quoniam in aliis locis, quae inferius proseram , a sensibus corporeis saepissime, & apertistime cognitionem omnem reiecit, dicendum est, ipsum hie utpote in Philosophia Platonis excultum hujus opinionem, de qua iam dico , significasse. Isitur etiam Plato docuit . sensationes prout species quaedam cognitionum sunt, fieri in sensibus, non tamen a potentia materiali, qua informarentur , sicuti die ebant Peripatetici, sed a principio incorporeo, quod iisdem insidere arbitrabatur. Plato, sic S. Thomas sa) , diuinxit iMer inulti tum ctsen utrumque ru-men ottribuit principio lucorporeo , ponens quod cuti intelligere , ita ori sentire convenit anima secundum seipsam . Et alibi , fiam sessum posuit virtutem quamdam per se operantem . Undae nec Usesens s , cum At quadam vis spiritualis, immutatur a se bilibus , sed orgaηa sensuum Immutantur . Hinc ejus assecla Marsilius Ficinius statuit sensus esse Utentias animae , quarum aliae aliis essent perfectiores . cs Sex ,

inquit, ad cognisionem pertinentes vires ani mi numerantur, ratio, via Di, auditus, olfactus, gusus, ct tractus . Tres ad eorpus o materiam potius , tactus scilicet, ct rufus , o odoratus e tres autem alia, rotis

137쪽

vid lieri . ct visus, ct auditus ad mirum pertinent. Primae quidem ad corpus , tum quia cognoseunt ea solum, quae ves proxima sunt , vel non ita longe ab eo posita, tum quia objecta , quae illis

propria sunt, corpori tantummodo nocent aut prosunt , parum vero conserunt ad animi admirationem & judicium: secundae vero ad spiritum , tum quia omnes remota cognoscunt: Pro 'i-eiι, sic Ficinius, visus , ct momento temporis facit , quod avres tempore a prius enim corussatio cernitur, quam to vitru aussiat. , ct rario remotissilia capit , etiam qua supra talum , ct qua fuerunt, aut futura sunt: tum quia omnes ad indagandam, & cliscendum mirifice

conserunt .a a. Satis iam dixi de sensibus vulgo cognitis sub nomine

sensuum externorum, quibus ab aliquibus attributa fuit vis em-ciendi eas ideas, quae dicantur sensationes: sed eum praeter hos sensus, alios etiam admitterent, quos vocabant internos, eosque similiter materiales , qui circa sensationes habitas versabantur: de novas quasdam in eodem genere ideas procudebant, i leo de his etiam dicendum esset. Sed hoc opportunius exequar articulo , qui sequitur . Hie solum dicam , Bumonium validissime impugnatum a Condillaeo in prima parte sui tractatur de anis libus, cuius succus habetur apud Trevolitanos I , nuper subscripsisse hule opinioni de vi cognoscendi sensibilia in sensu quodam interno. Docet enim tam nos, quam bruta habere in medio cerebri nescio quam potentiam materialem , sensum internum, cujus munus estessicere sensativites, di etiam cognitionem de existentia actuali, quoties Per servos commotos ab impressionibus externis hic pariter lenius excutiatur.

. . . '

ARTICU Lus III. De iis, qui a rebus fossilibus feri ideas dixerunt.1 4. T N his occurrunt iterum Peripatetici, non tam tribuentes ra- tionem causae effetentis rebus sensibilibus, quam illam causae occasionalis 3c materialis . quatenus statuebant species quasdam productas dc circum se emissas ab objectis esse non solum conditiones, sine quibus non fierent ideae, sed etiam id , ex quo ipis

138쪽

DE ORIGINE IDEARU Μ. 1 Is

tandem fierent post varias earumdem metamorphoses, ut ait P

ras 1 admirans esse adhuc, qui huic opinioni suffragentur . Eam juvat aliquatuo distinctius subsieere , quoniam donec Philosophia

naniralis habuit pro principiis existentiam accidentium absolutorum in genere tum materiali , tum spirituali. & eontinuam h tum productionem & desti uctionem per vim creaturarum, iuxta haec tota nostrarum cognitionum origo , & oeconomia tractata fuit ab omnibus, qui ex professe de Anima egerunt, atque horum doctrina , ut inconcussa supponitur ab aliis , qui intra illud tempus scripserunt. In his maxime commemorandi sunt Auctores Theologiae Mysticae, hoc est facultatis, quae versatur in dirige dis actibus intellectus. & voluntatis humanae, quorum obiectum est Deus , ut veritas digna, quae super omnia a nobis cognoscaturti ametur. Hi passim ex praesuppositis hujusmodi speciebus ratiocinantur. Testis est Michael Godineet in praeclaro de hac re tractatu, libro praesertim sexto capite nono, & libro nono capite quinto iuxta Italicam interpretationem , a qua discrepat Latina, quam Emmanuel de la Reguera ex Autographo Hispano dedit an . I7 ocopiosis commentariis cumulatam, & testes multo magis sunt, qui ad liciliorem captum praemiserunt hujus opinionis summam ,

ut videre est praecipue in Iosepho Lopea Eetquerra a , & Io. Ba

ptista Scaramelli a).

I s. Peripatetici igitur statuebant, objecta quaevis materialia emittere species sui intra certam sphaeram , non quidem tamquam exuvias, quae ex illis avolarent, sicuti Democritus q. s8.) dicebat, sed tamquam qualitates ab ipsis productas: quae ubi imprimerentur in potentia cognoscitiva, haec iam proxime potens reddebatur ad eliciendam eorumdem cognitionem. Ex quo D-ctum illis est nomen speeiei impressie, vel formae, vel similitudinis sensibilium; omnia enim haec nomina promiscue usurpat S. Thomas insta citandus . Huiusmodi autem speciebus nondum impressis in ficultate cognoscendi, haec dicebatur esse in potentia dumtaxat remota eliciendi cognitiones. Declarat hanc Ρeripat 'ticorum opinionem definitio speciei impressae , quam Λndreas Se

139쪽

cto ad potentiam , ut filam compleat in ratione potentis elicere cognitio

nem circa ipsum . In qua notandum I. est , quod cum species impressa dicitur esse qualitas emissa ab objecto , praesupponitur etiam ab illo produeta non quidem longo aut brevi tempore antequam emittatur , sed simul & semel a Hoc enim requirunt principia Peripatetica, quae admittunt ab ipsis corporibus omnium etiam vilissimis produci entitates materiales . Porro quoniam iacultatem cognoscendi tribuebant non solum intellectui, sed etiam sensibus q. a 39. quos propterea appellabant potentias sensitivas , ideo docebant speciem tinpressam esse genus quoddam , sub quo erant hae duae classes: altera earum , quae complerent potentiam sensitivana, & has vocabant phantasmata , & etiam species intention 'nales, non quia , inquit Suarea, entia realia non sint, sed quia notioni deferviunt, qua intentio dici solet: altera earum , quae complerent potentiam intellectus , quibus nomen dabant specierum i

telligibilium . Quandoquidem sensus externi sunt diversi pro diaversis objectis, quae singulis propria sunt hinc in horum sententia unum idemque objectum producebat species impressas diversi generis , quae responderent diversis sensibus, & ex his aliquas dicebant propagari in instanti ad terminum distantiae sibi concessae , cujusmodi statuebant esse illas , quae complerent potentiam visivam, quarum praeterea vehiculum dicebant esse lucem 3), alias vero propagari successive, & sine lucis, ut ita dicam. rheisa, cujusm di volebant eas esse, quae aures vel nares redderent sentientes. I ff. Notandum II. est, quod eum hi philosophi dicant hujusmodi species expeditas reddere potentias cognoscitivas ad eluciendam cognitionem objecstorum , a quibus emittuntur , cons quenter propugnant esse tales entitates, quae in se habent attributa quaedam propria rei materialis, & alia propria rei spiritualis: Atque per ea solum , quae propria sunt rei spiritualis, immutare dicunt potentiam, in qua recipiantur, ut completa reddatur ad cognoscendum . Specimen hujusmodi attributorum materialium di spiritualium , quae pertinent ad essentiam speeiei impressae exhibent

num. 4.

33 Semery Philoc lo p. disp.

140쪽

DE ORIGINE IDEARUM. Ia Ibent in illis , quas emitti credunt ab objecto calido; quatenus enim potentia laetus calefit a speciebus istis, prodant jam illae gradum suum materialem , quem vocant naturalem, per quem immutant materialiter & naturaliter tactum e quatenus vero idem tactus sentit etiam calorem per easdem species, apparet in illis etiam gradus quidam spiritualis, per quem immutant spiritualiter eumdem tactum , & capacem reddunt ejus operationis , quae dicitur sensibilis cognitio caloris. Hanc doctrinam S. Thomas sic expres sit: i) sensui potentia passima , qua nata es immutari ab exteriori

sex bili. Es autem duplex immutatio e naturalis, cum forma immu tantis recipitur in immutato secundum esse naturale , sicut calor is calefacto . Spiritualis autem cum recipitur secundum esse spirituale , ut o Drma coloris in pupilla, qua non fit per hoc colorata . Ad operationem autem sensus requiritur immutatio spiritualis. Alioquis sola immutationaturalis Iriceret ad sentiendum, omnia corpora nataralia sentirent ,

dum alterarentur .

I 7. Notandum III. quod convenienter ad suam opinionem , quod species impressae essent totidem entia propria sibi entitate praedita , easdem dicebant, quoties penetrallent usque ad cerebrum hominis sive animalis, quoniam in hoc ab non es, inquit S. Thomas, disserentia inter hominem ct alia animalia , ibidem permanere , dummodo ipsum expers non esset quibusdam organis, quibus nomen potentiarum, & sensuum internorum immi-suerunt, quia eorum munus volebant esse species retinere & conservare, iisque uti diversis modis, qui singulis potentiis proprii essent. Hae autem quatuor constituebantur cum his nominibus, sensus communis , phantasia, quae etiam audit imaginativa , aestumativa, & memoria : Ex quibus duae ultimae majorem quamdam perseetionem statuebant habere in homine, quam in brutis , ut proinde appellarent cogitativam, quam in brutis dicebant aestimativam , & quae in his erat sola memoria, in homine esset etiam reis miniscentia . Singulorum notiones , dc usum ibidem exhibet S. Thomas, prout sequitur . 'I48. Sensus communis dicebatur potentia , quae post receptas an se species imprestas ab objectis materialibus cujusvis generis apta erat ad discernendum unum objeetum proprium unius sensus ex-

SEARCH

MENU NAVIGATION