장음표시 사용
161쪽
I a I DE NON FIUNT Hoc argumento exagitat Valsecchius i) Helvetium , qui omnem cognitionem vult esse modum quemdam materiae organigatae, ita ut exclusa omni anima distincta a materia tam a nobis, quam a brutis non aliter suxta ipsum magis, & melius cognoscat homo, quam brutum , nisi quia homo habet organi Zationem persectiorem , quam brutum non quidem in omnibus sensibus, cum
in aliquibus manifestum sit vinci nos a multis bestiis, qua ab τι
dent acutius, ct caeteris cor=oris sensibus acrius corpora adtingunt, sed in extremitate artuum, qui in homine desinunt in digitos, at in brutis terminantur in globos materiae cujusdam corneae, ut in ungulas , vel aduncos ungues . I . VI. Volitiones nostrae non habent pro suo subjecto sensus nec materiam ullam nostri corporis: m go neque cognitiones, quae eas antecedunt & comitantur . Conseque Πtia probatur , tum quia cum volitione conjungitur cognitio : tum quia siqua operatio
est in homine , quae opus habeat subjecho distincto a materia , &ordinis ad ipsam superioris, iam adest hujusmodi subjeelum in
homine, cui ceterae similes operationes inesse debent. Antecedens autem probatur , quia si volitiones nostrae essent modi quidam nostri corporis , illae haberentur iuxta notas leges motus corporum, sine quo nulli existunt in ipso modi: Sed hoc est falsum; I. enim corpus non movetur sponte sua, sed externo impulsu, & semel quiestens vel motum perseverat in eodem statu quietis vel motas, & quidem per eamdem directionem, donec externa ipsi caussa cogat illud mutare hunc statum : At homo Vult
sponte sua quicquid vult , & pro libito suo sine externa sibi causa
nunc odit nunc amat nunc meditatur, nunc unam nunc aliam inchoat operationem . Hac ratione Lactantius retudit Aristoxenum,
qui cogitationes, & volitiones dicebat esse quasi harmoniam ex fidibus, quibus humanum corpus abundat, 3) Animus, inquit, Da sponte θ cogitat, ct mου tur . suodsiquid in nobis harmoiva iseesset, icita moveretur externo , scut nervi sine puto digitorum muti at que inertes jacent. II. Corpus , statim ut vis aliqua motrix in i in sum exercetur, commutat 1 atum suum: sed homo indifferens saepe H Valc. Fondam. lib. I. cap. IJ Lae . de opis. Dei . in fine
162쪽
IN SENSIBUS. I Isaepe manet circa id quod cognoscit, & quasi immobilis. III. cor
pus impulsum aequalibus viribus oppositis non movetur : Sed homo aequalibus impressionibus ab aequalibus objectis sensus assicien tibus excitatus, pro libito vel nullum vult vel alterutrum. His argumentis desumptis a libero arbitrio , de quo intime persuasi s mus , utitur etiam Valsecchius i) , ejusque vim invictam esse s tetur apud eumdem etiam Iacobus Rousseau . Idem argumentum magis etiam declaratur exemplo eorum, qui immutabiles sunt in susceptis semel determinationibus . Vidit omnis aetas, & admirata est homines in iis, quae recta & sancta cognoverunt retinendis ita confirmatos, ut ab iis dimoveri non potuerint ullo praemio proposito, nec ullo intentato quantumvis crudelissimo supplicio etiam ignis, & lentae caedis. Quotquot Chri1tiana Religionum erat martyres , totidem sunt hujus veritatis testes. Addo pervicaces , qui similiter permiserunt se affigi quavis tortura potius, quam confiteri se male fecisse , aut suscipere agendum, quod ab iisdem exigebatur . Si nihil in homine esset nisi materia, numquam & nusquam haberentur hujusmodi exempla , sicuti non habentur in omnibus, quae sine controversia sunt mera corpora. IV. Duo corpora sollicitata ad motum ab una eademque vi moventur secundum eamdem directionem, aliud quidem tardius, aliud vero citius pro quantitate materiae singulorum, nec alterum movetur secunduin unam , & aliud secundum oppositam partem :Sed duo homines ad conspectum unius ejusdemque objecti determinantur quandoque ad oppositum : sic unus eo currit, ubi videt multitudinem , alius vero inde se magis removet, & dum hic viso monstro impletur horrore, conaturque adiicere a se receptam ideam, advocatis etiam aliarum rerum cogitationibus, quibus recreetur, ille curiositate agitur, & propius accedit, & omnia diligentissime perscrutatur. V. Corpus diversis vir Ibus eodem tempore impulsum per mediam quamdam viam dirigitur : sed homo diversis objectis propositis non facit actionem quamdam comp- sitam respondentem singulorum impressionibus: ergo .
163쪽
ARTICUL Us VII. 'Argumen a conrra illos, qui Munt ideas fieri a sensdus. a s. I. VI ideae saltem aliquae , ut quae dicuntur sensationes, o fierent a sensibus, recis erentur etiam in sensibus: Sed
nullae idear possunt ex dictis l 169. o recipi in sensibus : ergo . II. Principium, quod in nobis sarit ideas tale est , ut statim atque impressio facta fuerit in quibusvis etiam remotis inter se partibus nostri corporis, faciat sibi de singulis ideas, & per subitam
illarum aestiniationem & comparationem, hanc censeat magiS altera vel molestam vel jucundam : ergo huiusmodi principium est aliquid simplex & unum, proinde non est in sensibus . Consoquentia declaratur, quia sicuti macti ina . ut liorologium , prinpterea quod constat partibus, siquis sagittam inflectat non tali gens rotam , haec nihil commovetur, & sicuti quia anima unius lio- minis non est anima alterias , nequit unus assectioites alterius hO
minis sentire : ita si pi incipium, quod in nobis faetit ideas, non est et quid simplex & unum, non posset ex impressionibus in diversis sensibus factis assici, neque de illis j udicate . Hoc argumen
176. III. Ideae , quas de objectis sensibilibus habemus, pomquam servet atque iterum liabuerimus, eadem deinceps facilitate,& eodem modo excitantur , sue unum sive aliud se psorium patiatur ab eodem objecto impressionem , etsi dissimili modo . Hoc pa'cto gustato iam aliquoties melle , sue hoc iterum ori imponatur, sive oculis conspiciatur, sive ejus mentio auribus percipiatur , na sci statim experimur in nobis eamdem ideam . Idem dico de objectis visis modo ab una, modo ab alia dictantia , aut sub luce nunc . vivida, nunc tenui, & idem de aliorum sensuum objectis: ergo
164쪽
ergo hae ideae non essiciuntur a sensibus; Neque enim mutatis circumstantiis , & applicatione causarum mechanicarum eadem potest esse earum operatio : ergo hae ideae fiunt ab aliquo principio , quod non solum est supra omnes sensus , sed est quid si plex & unum . Sicuti enim ex eo, quod in circulo omnes lineae a circumserentia ad centrum ductie sint aequales, rite concluditur centrum circuli: non constare partibus , ita ex eo quod eaedem sint ideae , quae de aliquibus obiectis per impressiones e diversis se rubus ac partibus corporis in anima excitentur, iure concludendum est principium cognoscendi esse in se unum, & non constare partibus , quod exemplum adhibuit iam Franciscus Leoni in op sculo do Immortalitate anima inserto in tomo primo Collectionis variorum opusculorum editae Venetiis anno I o cum hoc titulo,M RHlanea di varie opertite, ut inde concluderet , animam hominis esse quid simplex , di quae proinde deficere nequit ex ditatutione , sicuti deficit corpus. Posito autem, quod necessarium sit fateri, esse in nobis principium essiciens aliquas ideas, quod non est nec seirsus nec materia ulla nostri corporis, iam huic tribui debent aliae omnes, utpote similes effectus, ad quos par est hujusmodi causa, quin aliam frustraneam perquiramus . 17'. IV. Habemus ideas de objectis non sensibilibus ,& pro sus independentibus ab omni materia , & non solum toto genere ab ea diversis , sed etiam positis in genere evidenter sublimiori rergo nec sensus nec materia ulla nostri corporis potest esse earum caussa effciens. Hoc argumento usus est S. Augustitius, qui ex eo. quod IJ innumerabilia longe dissimilia cuncto gemeri corporum cognoscimus, conclusit id, quo cognoscimus, non esse materiam . Iuem invenitur diversis modis propositum a S. Thoma, ubi exitistituto suadet a) quod nulla subsantia intelligens es corpus. Idem habent Cardinalis Ptolemaeus ca) , Chau meixius , Μarin s & alii. Sed ut ejus vis magis pateat, imprimis dico consequentiam esse legitimam, quia quod habet in se attributum aliquod
165쪽
I DEAE NON FIUNT ordinis lonne sublimioris, cujusmodi reperitur in ideis, de quibus
meminit anteccdens , illud nequit esse effectus causi e , quae tale attributum non habeat. Deinde propono aliqua, quae antecedem declarent & sua leant. Illud I. suadent ideae, quas de Deo, &de virtutibus habemus, quarum indoles ita est aliena ab omni 'materia , ut etiam oppositionem cum ipsa habere videatur. Nam observante in histono I determinationes , quae cum iis conjungantur , contrariae sunt materialibus impressionibus, ut cum liabere eligimus paupertatem, & Persequutionem temporalem intu,
tu vitae aeternae, quam a Deo exposcimus , di speramus. II. Suadent ideae universales, quarum natura est, ut advertit S. Thomas a) virtualiter infinita; in universali enim continentur individua infinita . Atque etsi aliquae ex hix propriae solum sint paucis hominibus scilicet philosophis, ut quae sunt de genere & specie, de causa & effectu , & aliis expresse abstractis a materia sensibili,
a loco , & tempore; aliae tamen sunt communes omnibus hominibus , utpote quae comitantur , vel praesupponuntur ad ap Qtitiones, & determinationes, quas quivis hominum in se experitur. Ita nemo est . qui non appetat verum, & bonum omnis generis;
Scire enim quisque desiderat, & impetu quodam rapitur λd procurandam sibi omne bonum : Nemo qui non oblectetur in contemplatione veritatis sibi vel generalissime propositae, vel sub ratione aliqua generica illius, quae reperitur in philosophia , aut mathe:i, aut theologia , aut alia quavis disciplina: Nemo cui non placeat, quae obversatur animo etiam in confuso pulchritudo , gloria, virtus, bonitas. III. Suadent ideae de rebus, quae nullo modo existunt, cujusmodi sunt, quae habent pro suo objecto praeterita , futura , mere possibilia , & abstracta . 3 Vellem, jure dicebat Antonius Le Granii , qui, me doceret, quisnam ille fit
corporeas motus , qui potes in mente nostra formare aliquam commu-ηem notionem . IV. Suadet idea de existentia principii in nobis cognoscentis , quam non haberi a sensibus, aut materia nostri corporis concluditur , tum quia nihil horum aptum invenitur ad hanc ideam excitandam : tum quia facta etiam hypothesi, quod nullus, in
166쪽
in nobis esset sensus, nec ullum sensibile extra nos, adlauc intelligimus posse in nobis esse ideam, quae continetur in hac propositione, ego cogitans existo , ut evicit Cartesius I)eo ratiocinio , quod reseram , quia nobis utile, etsi ad eum finem ab eo fastum, ut stabiliret hujusmodi propositionem esse omnium primam veritatem , quatenus nulla est , quae nobis certa fieri possit majori evudentia . Ratiocinium sic trabet. Postquam ex hypothesi sibi persuasit omnia quae videbat, & audiebat falsa esse , nullos plano b
beri sensus: corpus, Auram , exteUonem , motum , sicuinque esse ebiamaras, quaerens utrum sibi persuadere etiam postet se pariter non
esse , vidit id non posse, siquidem fassas est , certe ego eram, mquid mihi persuasi . Atque etiamsi ex nova hypothesi stitueret esse
deceptorem aliquem sum inpotentem , summe callidum , qui is
indu lata ulini semper fallere ex hac etiam hypothesi admissa aliud rite non intulit, quam haud dubie igitur ego etiam sum, si me fallit,falluquamum potes, numquam tamen siciet, ut nihil , quamdiu me alia quid esse cogitabo : adeoque conclusit eam propositionem ego cogitans existo , sive mentis cogitantis existentiam cognosci a nobiscum omni certitudine independenter ab omni materia . . 1 8. U. Si sensus aut materia nostri corporis essent causa es.ficiens idearum, perfectae magis hae essent in homine, cui corpus integrum vegetum robustum est, quam in homine, cui corpus imfirmum vel a senio , vel a morbo, vel ab aetate nondum matura: sed stequenter contrarium accidit: ergo . Minor extra controversam est; Nam videmus siem eos, qui vix rationales se ostenderunt , cum juvenes aut viri essent, evasisse sapientes , & quasi oracula , cum senes iacti sunt, di similiter viros aliquos gladiatoria corporis firmitate spectabiles non raro experimur aptos solum ad praeliandam dc venandum : contra vero multos , qui gracili co poris habitudine vitam domi degunt, invenimus natos factos ad sublimiores facultates addiscendas di promovendas: nec ita rara sunt exempla adolescentium, qui produnt se veloces , dc acutos in
intelligendo, dc quasi viros, qui deinde confirmata iam aetate, dc firmo ac robusto corpore, mente tardi, dc quasi pueri iudi
167쪽
I ρ. VI. Cum Fortunato a Brixia i). Ad habendas sensatione; non sufficit impressio facta ab ob ectis in sensibus , sed
requiritur , ut ea communicetur usque ad cerebrum : ergo sensationes non fiunt a sensibus. Consequentia est legitima; Nam si ab his fierent, quoties illi reciperent suam ab obiecto imprestionem , toties ideae haberentur . ontecedens autem inserius demonia strabitur copiose, nunc satis est advertere non haberi sensationem ullam in toto corpore etsi non vitiato & integro , quoties soluin cerebrum morbo aliquo impotens evaserit ad suas functiones: &rursus cerebro sano fuiste , qui quereretur de dolore manus, quae jam fuerat amputata , scilicet quia in cerebro factae fuerant eaedem nervorum agitationes, ac olim fiebant ex laesione manus. Iio. VII. In particulari contra Peripateticos, aliosque, qui tribuunt sensibus externis & internis, vim cognoscendi objecta materialia sic arguitur . Haec eorum sententia ducit ad materialismum: ergo absurda est. Antecedens suadetur, I. quia ex ea re
ipsa Materialistae , & Lockiani desumunt pro se argumentum, quod magis declarant, & urgent per alteram Peripateticorum opinionem de brutis anima materiali praeditis, & nihilominus cognoscentibus objecta sensibilia. Il. Quia etsi ipsi dicant cognitiones nostras quascumque , etiam meras sensationes nobis cum brutis iuxta eorumdem doctrinam communes, non fieri a solis sens-bus . sed ab his simul cum anima q. I o. , nihilominus jam non se discernunt a Materialistis, nisi per distinctionem inter cognitiones materiales & spirituales, quas toto genere diversis dicunt, quin id persuadeant, cum nullam afferant opportunam definitionem cognitionis materialis. III. Quia se inel data sensibus vi efiiciendi cognitiones etiamsi solum materiales, iam praecluditur apta respon-1io Materialistis objicientibus apud Ρetrum Hurtadum a) non ψ-- in per potentiam absolutam repugκare, quod sensus materiales eff-ciant etiam cognitiones spirituales. Hoc testatur ipse Hurtadus, qui utpote Peripateticus defendens fieri a sensibus cognitiones o lectorum materialium, respondit non proinde dicendum , posse per potentiam divinam fieri a sensibus cognitiones etiam object
168쪽
rum spiritualium, quia haec non continentur sub adaequato objecto sensus materialis, quod est ens materiale, addens responsio non placet, tute aliam quarito . Quod est dubitare de illius vi , quae profecto nulla est , cum reducatur in petitionem principit. III. VIII. Probatur authoritate primo philosophorum, in
quibus nominabo sol uni aliquos Veterum, quoniam recentiores passim occurrunt. In his est Tullius , qui ex sua sententia sie habet, a) Nos non oculis cernimus ea, qua viismus a Neque enim es ullus sensus in corpore , sed via quaedam sunt ad oculos ad aures ad nares a sede animi perforatae . Itaque seps aut cogitatione , aut aliqua vi mor. bi impediti apertis, atque integris ct oculis , er auribus nec videmus , nec audimus, ut facile intelligi possit animum videre ct audire , non eas partes , qua quasi fenestra sunt animi, quibus tamen sentire nihil gurat mens , nis id agat, ct ad i. suid quod eadem mente res dUmmillimas comprehendimus, ut colorem , calorem , odinem , sonum ζ qua numquam quinque nunIiis animus cognosceret, nisi ad eum omnia referre
e r , ct is omnium judex solus esset. Ante Tullium sunt Philosophi, qui magis immediate a Platone defluxerunt .. Hi enim referente Varrone apud eumdem Tullium dicebant quamquam oriretura sensibus, tamen non sise Dicium veritatis in sensibus : mentem re rum esse judicem , solam idoneam , cui credoretur . Quod quidem consonat doctrinae Platonis , qui numquam organis materialibus tribuit ullas cognitiones, sed illas, quas dicimus sensationes, essici credidit a vi quadam spirituali in ipsis quodammodo habitante talias vero paulo elatioreς etsi cum sensationibus naturaliter conia Xas, animae tribuit intellectivae per sensus excitatae ad intelligendum , ut ait S. Tliomas . His addatur Plinius, qui s) annmo, Inquit, videmus , animo cernimus : oculi ceu vasa quadam mi i-ώm partem accipiunt, atquese transmite unt. Sic magna cogitatio obc eat abducto intus visu. Probatur secundo authoritate Patrum . Lactantius sie ha-
hςt, y Munses, qua per oeulos transiicit , quosi per fenesh as lu-
169쪽
cente vitro , aut speculari lapide obductas. S. Augustinus , qui saepius lianc doctrinam inculcat, c. I Intende , inquit, quaesis vis animi in sensibus . Intendit se avima in iactum , ct eo calida , frigida , aspera, lenia , dura, mollia , levia , gravia sentit atque isernit. De- ii de innumerabiles disserentias sporum , oiarum , soninruin , firmaruπν, gusando , olfaciendo , audiendo , vide isqve dijudiciat. Alibi apertius ait, suamvir priar videamus aliquod corpus , quod antea nou vid ramus , atque inde incipiat imago ejus esse in spiritu nostro, tamen eamdem ejus imaginem xon corpus in spiritu , sed ipsespiritus in seipso facit celeritate mirabili : cujus imago , mox ut oculis visum fuerit, in spia ritu vidrotis nullius puncti temporalis interpositione firmatur . Αι tertinsime tandem sic habet, c. 3JEae anima tota consat sapieus, siquidem partem isam , qua utitur sensibus, anima esse negare drmeuris es ; Λ'bnenim ipsi t culi vel aures , sed nescio quid aliud per oculos sentit . Ipsum autem sentire se non damus intellectui, non damus alicui parti anima . Asat ut corpori tribuatur , quo absurdius rici nihiI interim mihi υLdetur . His similia habet in Epistola ad Paulinam ), in libro
is suantitate anima . Qui haec habeat prae oculis, lacile consentiet Henrico , qui vehementer invectus est contra illos , qui Augustino tribuunt, quod senserit cum Peripateticis circa species , quemadmodum vult etiam Coquarus citans plura S. Doctoris loca s), quae sibi videnturanerta . At si omnia sint ejusdem modi, ac quod hic habet, sensibilium imagines eis simillimas, nec jam corporeas co gitatione et emamur , prosecto fallitur. 18 a. Objicitur . Scriptum est , 6) Nonne auris verba dijuricat, ct fauces comedentis saporem : ergo aliquae ideae fiunt a sensibus , &in sensibus. Reis. cone. ans, ct nego conseqm . Nam quoniam conteXmSibi nos docet iuxta Interpretes, ut Gasparem Sanctium ) , de Balthasarem Corderum 8 datam esse homini mentem, ut sape riora , & insensibilia ratiocinando assequatur , sicuti dati sunt se
sus s id S. Alig. de Gen. ad liter. s Coqu. in lib. 3I. de Civitat.
170쪽
A s E N S I B U S. Is Isus , ut per illos tamquam per media , aut instrumenta cognoscat inferiora & sensibilia , sequitur planum esse, per figuram tribui auribus judicium verborum, & faucibus illud saporum , quatenus sine his sensibus anima non potest de illis objectis judicare .
ARTICU Lus VIII. largumenta contra illos, qui ideas dicunt feri a rebus
f Ubilibus.183. I. Α Rguitur . Siquae ideae sunt a rebus sensibilibus, ab his
λ lant tamquam a causa vel emciente vel materiali:
sed neutrum dici potest . Non primum, quia sensus nostri corporis nobiscum conjuncti nequeunt ex dictis q. I s.) esse causa eLficiens ullius ideae; ergo a sortiori objecta materialia sensuum, quae extra nos sunt, nec pars nostri ullo modo sunt , & tanto pleraque ipsortim nostris sensibus impersectiora, possint esse caussa effciens ullius ideae. Non secundum , tum quia ex dictis q. a ideae sunt modi animae : tum quia involvit contradictionem dicere res spirituales, cujusmodi sunt omnes ideae , componi ex re materiali , cuius generis sunt objecta sensibilia : ergo nullae ideae sunt
a rebus sensibilibus, neque tamquam a causa effciente , neque tamquam a causa materiali.
II. Si res sensibiles essent eausa essiciens idearum , profecto non essent causa libera , sed necessaria : ergo quoties sensus saniellent , eaeque ipsis modo consueto applicatae, toties effcerent in nobis ideas sui: Atqui hoc est falsum a Nam novimus quandoque accidere, cum indulgemus abstractis quibusdam cogitationibus , ut non videamus , quae sunt ante oculos sanos & patentes et atque repente etiam ambulantes subsissimus vel obliviscimur , unde veniamus , & qua transeamus, &. quo eamus: ergo res sensibiles non sunt causa effciens idearum ἀas . IlI. In particulari contra Peripateticorum species quascumque sic arguitur . Impossibile est ab objecti, quibusvis creatis etiam materialibus produci veras entitates , cuiusmodi dicuntur esse species impressae , ut alibi ci) demonstravi; & multo magis impostibile est , & ipso auditu absurdum produci ab obiectis