De ideis mentis humanae auctore Andrea Spagnio e Societate Jesu Florentino

발행: 1772년

분량: 525페이지

출처: archive.org

분류: 철학

191쪽

i ecordantur somnii alicujus, non aliunde hoc provenit , quam ex eo, quod tunc primum advertat anima ad ideas, quae sibi ad huc objiciuntur, & certa quadam serie evolvuntur, quas cumeonscia sit ipsa sibi , se tunc non imperare, neque alio tempore imperasse , neque ex ulla objestorum convenientium praesentia provenire , concludit fuisse somnium . Renovatio hujusmodi imprellionum sive commotionum , quae per diem in cerebro faetae sunt, aliquando in somno tam vehemens est, ut somniis ipse disciniatur, & illarum recordemur: aliquando huc non pertingit, sed effectus alios magis admirabiles lyraestat, ut cogat erumpere in Voces risus clamores , & etiam

surgere dc deambulare, ut faciunt ii , qui propterea Nod ambuli dicuntur. Hoc ex eo provenit, quod in ea spirituum agitationeelfluant hi in nervos, & musculos ad linguae, pedum, & aliorum membrorum motus pertinentes, in quos anima solita iam suit immittere , quando has vel illas sensationes vigilans haberet, dc

proinde ut eodem modo vel lingua vel pedes dormientis exerceantur, ae cum vigilaret. Atque quia in liis omnibus externis motibus deest ipsa animae animadversio , ideo nihil ii cum vigilant se somniasse dicunt, qui tamen auditi fuerunt loqui, & mirantur illi se proeul a lecto esse , ignorantes suimet pedibus ex illo prosiluisse. Concludam nullas in dormientibus ideas esse, aut sens tiones, sed multas in excitatis a somno esse posse ideas iuxta impressiones, quae in dormientium cerebro factae, & relictae fuerunt a convenientibus nervorum in substantia cerebri concussionibus. ao . Ex eodem principio de connexi one inter motus factos in cerebro, & ideas aliquas redditur ratio, cur phrenetici confundant , quae vident, cum iis, quae imaginantur , quae aliquando talia sunt, ut ne esse quidem possint, ut monstra figurae numquam visae, hostes sibi conviciis , & armis minitantes in magno omnium silentio: Scilicet ex concussionibus cerebri modo his, modo illis, nullo ordine laetis per excursum humorum , quorum singulis ex legibus commercii animae cum corpore dum respondet

determinata idea, fit idearum illarum confusio, in qua consistit λmentia. Ex eadem ratione placet, quod Condillacus ci), &

192쪽

Chau meixius i) censeant eumdem motum in extremitatibus ner vorum, quae sunt intra cerebrum toties intervenire, quoties re cordamur eorum , quae sensibus olim usurpavimus. Atque quia deficit concussio aliarum extremitatum, quae in organum cxternum , ut in oculum vel aurem desinant, ideo talis excitatur idea, quae recordatio quidem est, non vero sensatio. Illud tamen ad

verto , quod etsi quoties adsit recordatio de sensatione olim habitata , toties assirmari possit adesse eumdem motum in extremis ne vorum cerebro proximis ac olim fuit, non proinde assirmari rursus potest, quoties idem hic motus in nervis illis renovetur, toties adfuturam recordationem a Hanc enim dependere ab aliis etiam conditionibus quis dubitet 8 Cum saepe contingat easdem res nostris sensibus objici, adeoque concuti totos nervos eodem modo, quin tamen sensationi, quam experimur, possimus nomen etiam recordationis tribuere. ARTICULUS III. Objemones contra secundiam partem.

aos. I. Biicitur , quod in lacertis , serpentibus , & aliis in sectis appareant sentire etiam partes in illis abscis-

fae, dc ab aliis separatae, quae non communicant cum cerebro δNam si pungantur se contrahunt, & si tanguntur, renovant vel

augent motum .

Respondetur primo quidem propositionem loqui de requisitis

ad nostras sensationes, non ad illas brutorum aut insectorum :Deinde ne in exemplo ponatur vis argumenti, dico gratis suppOni obiectos motas, & contractiones conjungi cum sensatione animalis, cum possint ex puro mechanismo provenire. Pone supra tabulam horologium portatile, cuius elaterium de more totum constrictum sit, tolle iam ab illo rotam , quae elateris illius evolutionem coercet & moderatur , tanta statim celeritate idem expli-cλtur, ut totam machinam commoveat, quae nunc in illam , nunc

yn aliam partem inclinatur, quasi eonvulsionibus quibusdam amcΦatur . Similiter tange digito plantas sensitivas , illarum sellastῆtim constringuntur. Sicuti autem in hujusmodi exemplis ii min

193쪽

1 4 IDEIS REQUIRENTI Bus

tus accidunt ex puro mechanismo , ita motus in discissis anima lium partibus, quae cum cerebro non communicant, accidunt si ne ulla sensatione ex solo mechanismo.

aos. Instant. Saltem in illis insectorum speciebus, quae in plures partes divisa evadunt totidem sine conbroversia animalia , Scut alibi 1 dixi, accidunt sensationes sine ope cerebria Neque enim cerebrum, potest in illis esse diffusum per totum corpus. Respondeo, nego assumptum , & ejus probationem ; Nihil enim impedit, quominus medulla spinalis sit illis Ioco cerebri, cujus parte aliqua remanente in singulis segmentis, vitae fuitistio. nes in singulis apparea Tt. aio. II. Objicitur. Boves inventi sunt, qui cum cerebro, vel lapidoso, vel liquido diutius vixerunt, adeoque sensationes

habuerunt, etiamsi cerebri motus nullus esset, saltem ad illas habendas opportunus: ergo etiam in homine possunt dari sensationes sine ulla cerebri ope . Respondetur consequentiam nullam sena per esse propter alia tas rationes. Antecedens autem nutat, quia vitiata non fuit in iis bovibus tota substantia cerebri, sed remansit pars aliqua integra, quae necessaria & opportuna erat ad motum requisitum pro habe

dis sensationibus, quas manifestabant, & quoties accidit, ut haec

etiam pars corrumperetur , toties animalis mors fuit consequuta cInterea observante Vallisnerio a taee ipsa cerebri in lapidem commutatio , utpote morbus quidam per gradus sermata fuit, &se ipsa prodidit in stupiditate sensim crescente , & aliis minus expeditis motibus, qui observabantur in hujusmodi animalibus. a II. III. Objiciunt inventos esse istus sine cerebro , & etiam sne capite, qui etiam nati ad plures horas vixerunt. Varia horum exempla habent Acta Academiae Scientiarum Parisiensis ad annum 17 II, dc I ia, Valli erius, de alii citati a Brixia a). Respondetur, alios, ut Halterum ) observasse cerebrum, de caput fuisse etiam in illis, sed loco, & modo insolito collocata, quemadmodum accidit de aliis partibus in animalibus monstrosis. Praeterea quis possit tuto affrmare monstrosos hujusmodi foetus

194쪽

IMMEDIATAS SENSUUM MOTIONES.

sensisse. Idem prosecto non est crescere , & etiam vivere ae sent, re a Nam crescunt plantae, & non sentiunt, & viVunt qui letham go , vel deliquio laborant, & ne hi quidem sentiunt. a Ia. Iv. Objicitur. Non potest dici , animam esse in solo cerebro; Nam definitum est esse formam corporis, & non cerebsi dumtaxat: Atqui si sit etiam extra cerebrum in omnibus aliis partibus corporis saltem principalioribus, perperam negatur illam non posse in iis immediate sentire : si autem ibi etiam sentir, jam manifestum est non requiri motum cerebri ad omnes sensationes: ergo.

Resp. permitto maj., & adjunctam ipsius rationem, quam tamen alii infirmam censent, quia dicunt animam esse sormam corporis significare eam simul cum corpore, cui unita est modo ineffabili, esse principium operationum nostrarum, atque hoc ve- . Titatem suam retinere, quamvis anima esset soli cerebro unii a , &in eo solum resideret; quoniam tune quoque verum esset operationes animae tam immanentes, quam transeuntes non pendere a sola anima, sed etiam a corpore. Nego autem min. 3 Dato enim animam esse praesentem singulis partibus corporis , hine non sequitur illam ad solas earum partium passiones exclusa convenienti motione cerebri debere assici sensationibus propter rationes jam allatas, quae talem etiam cerebri commotionem requirunt. II 3. Ex solutione harum objectionum manifestum est, non opus esse tota cerebri mole ad habendas sensationes, quemadmindum nuper assiimpsit Hartieyus in sua explicatione pu-ea sens umo id rum , sic enim inscripsit quemdam librum, quem ex Anglico Gallicum secit Iutainus, & RI .emis edidit anno I 3s. Quae autem sit pars illa cerebri omnino ad illas requisita , variae sunt opiniones . Cum aliquas hie subjicio, nominabo hujasmodi partes, prout anatomia illas distinxit, de quibus quoniam jam pastim Physici meminerunt, ab illis ut a Fortunato a Brixia i) earumdem notitia huic instituto sussiciens poterit hauriri . Igitur opinio Lan- cisii, Peyronii, & Heisterii iam communior determinat partem

hanc esse illam solam , quae dicitur corpus callosum , I. quia multae Observationes docent in eo omnes nervos saltem ad sentiendum necessarios terminari . Etsi enim aliqui videantur immediate eram-

195쪽

1 6 DE IDEIS REQUIRENTIBUs

pere ex medulla oblongata cerebri & cerebelli, & alii ex spinali,

tamen hisi reducantur reipsa in callosum corpus, illorum munus non ei it inservire sensationibus, sed motibus dumtaxat imperio animae non subjectis : Eorum proinde origo , qui ad sensationes etiam destinantur , altius est in callosa cerebri parte, ex qua tamquam a radice dimanantes coalescunt quasi in truncum supra m dullam oblongatam & spinalem, dc ex irae tandem ceu totidem rami per totam corporis machinam extenduntur . II. Quia corpus callosum collocatum est inter utrumque cerebri hemisphaerium , quasi ad recipiendas impressiones undecumque provenientes . III. Quia observatum est supra s q. ao a.) cessare omnes sensati ne, , si illud e suo statu naturali dimoveatur , easdemque quo dammodo reviviscere illo pristinum statum recuperante. IV.Tandem quia aliae opiniones nequeunt amplius defendi. a14. Prima enim sit, quae olim viguit, piam matrem, alteram ex meningibus, quae immediate vestit totum cerebrum, prout comprehendit cerebrum proprie dietum, cerebellum , &medullam oblongatam, esse sensationum sedem : Sed hanc Hauler 1 exclusit, qui observavit animal nihil commoveri, etiamsi piam matrem Iter oleum antimonii combusserit. Secundam de corpore striato , quae placuit Wallisio, excluserunt Acta Academiae Parisiensis an . 1 41, ubi habetur, hominem per quatuor annos epilepticum non caruisse ulla sensatione, etsi repertum in eo erit corpus striatum tumore , lympha , & aliis vitiis infectum . Tertia de ventriculis cerebri cum corpore striato communicantibus reiecta est ab illis, qui observarunt non amisisse sentiendi ficultatem, qui vulnus I er oculum accepit, quod eos ventriculos tandem corrupit. Quarta de glandula pineali, sita in cerebri sinu, qui in occiput vergit, & tertius nominatur, quae audit etiam CO- . narium ob suam conicam figuram , & de qua tempore hialebranchii, ut ipse ait ca) quotidie digladiabantur Philosophi in gratiam Cartesii, qui in ea sedem animae posuit 33 , post Galenuin in libro L Usu partiam , si credimus ) Auctori G. de l' A. libelli gallici, Nova monumenta pro hisoria Cariolanissi, Trajecti ad Rhoenum O) Hall. Diff. de partibus irri- cap. Io. lib. I. q. At in qui . pag. 29. tali J btis. 3 Cart. Epis. par. 2. ep-ςO-

196쪽

IMMEDIATAS SENSUUM MOTIONES. I

tum editi an. iamdiu exclusa est, quia Malpighius & Heisserus illam invenerunt in aliquibus, qui optime ceteroqui sentiebant vel carie corrosam, vel lapidosam, vel alio modo cor- ruptam . Quintam de substantia medullari ipsius cerebri falsam ostenderunt, qui vi xerunt & senserunt, etiamsi ea liquida aut lapidea magna ex parte evaserit. Sexta tandem de centro ovali, parte quadam cerebri, quae describitur a Vieussensio contexta ex vasculis tenuisamis invicem communicantibus , in quibus sanguis arteriarum dicitur percolari, attenuari , dc in spiritus animales efformari, exponitur sed non creditur abΥvone I), qui etiam de quibusdam aliis opinionibus meminit. ARTICU Lus I v. Argumenta pro tertia propositionis parte .

'Ertia propositionis pars assirmat, ignotum nobis esse a modum , quo dato tali motu organi sensorii usque ad

cerebrum propagato constanter nascantur determinatae in nobis

ideae, & quidem ut censuit S. Augustini x a) , momento eodum, q corpus sensu corporis tangitur , fit etiam in animo sale aliquid, scilicet sensatio . Suadetur I. quia id fitentur, qui sinceri sunt philosophi Itaque Daniel Barioli dicit tam materialem filiorum gener tionem, quam spiritualem cognitionum esse mysterium, sed hoc secundum primo obscurius oriandus ) , & ante ipsum L chius cs) existimant ad hane notitiam habendam requiri cogni fonem intimae essentiae animae, & corporis, quam evidens est no bis c8ncestam non esse . Trevoltiani observant 6 hujusmodi

quaestionem omnibus metaphysicis, quotquot a Platonis tempor deinceps extiterunt, desperationem solutionis attulisse. Fluche loquens determinate de cognitionibus habitis per visum , concludit

197쪽

2 8 DE IGNOTO MODO

mentius dicitur indulcare Gothostidus Bidloo in suis observationi bus De , is visu variorum animalium. Iclem de omnibus oe neraliter cognitionibus habitis immediate per sensus tenet Auctor 'articuli Idia in Encyclopaedia . Huc spectat Lactatu ius, qui inquit i) omnia quae ad motus animi sinimaqVς pertineant, tam obscura alta que rationis esse arbitror , ut supra hominςm sit ea liquido perυidere : Et illi tandem , qui apertillime dicunt ignotum nobis este , in quo con sistat commercium animae cum eorpore sibi conjuncto, quorum

aliquo, alibi nominavi a Hos proinde cum aliis omnibus, qui negant ideas innatas, male Abrahamus de Chaunae ix 3) traducit tamquam tribuentes sensibus , vel illorum motibus, quod sint

caullae essicientes nostrarum idearum . a16. Suadetur II. Obsetvando falsitatem earum opinionum,

quas in hac re audiores aliqui protulerunt. Plato ex dictis supra. q. 1 o. ) censuit ideas, seu entia quaedam immaterialia , & aete ita esse illa, quae sicuti per sui participationem effciebant singularia quaecumque, ita per sui unionem cum anima efficerent nos cognoscentes : ) Plato , m S. Thomas , formas rerum feodilium per se me materia sub entes ponebat participari , ct ab anima nostra ,

ct a materia corporali . Ab anima quidem nofra ad cognoscendum : a materia usta corporali ad esseηdum : ut sicut materia corporalis per hoc

quod par icipat id am lapidis fit hic lapis , ita intellistus noser per hoc, quod participat ideam lapidis, fit intelligens lapidem . Sed praeter a lia hujus opinionis absurda, ex quibus illa sunt .maxima, quod admittat dari praeter Deum entia immaterialia aeterna, & quod Omnia etiam corpora sint animata , est illud, quod intelligi nequeat, quid opus sit sensibus ad habendam corporum cognitionem, PO-sito quod illorum ideas mens participet, & quidem iuxta Platonem immutabiliter & permanenter . Qui diceret sensus esse necessarios, & similiter impressiones in illis factas ab objectis, ut anima excitetur ad convertendam se ad illas ideas observandas, imprimis quaeritur, quid sibi velit haec conversi animae , quae est simul determinatio ipsius ad hanc potius, quam aliam contemplandam Lact. de Opific. cap. I . divi Tetia cha. q. art. . a De Cauc effici. num. a II. S. Tii. I. p. qt'. 8 .art. . O . 32 Claau. Prejug. tona. s. lib. I. Disit iroo by Corale

198쪽

itam ex innumerabili idearum istarum multitudine , quae in ipsa ponatur. Nulla de hoc allata ratione, jam sequitur, ut in simili arguit S. Thomas , quod anima posset se convertere ad ideas illo rum obiectorum, quae sensus suos non assiciunt, vel excitata a commotione alterius sensus, vel ex inclinatione suae naturae Ae eaeus natus posset habere silantiam is coloribus, quod es manifesta falsum a a1 . Avicenna, quem ibidem consutat S. Thomas, purum quemdam spiritum omnium nobilissimum commentus est , qui habeat in se species intelligibiles omnium rerum sensibilium, easque communicet singulis .nstrioribus spiritibus usque ad horum ultimum , quem nominat intellectum agentem , qui has deinde participando mentibus nostris reddit illas cognoscentes sensibilia . Sed praeter commutatam unam dissicultatem in alias, quae contra hanc specierum existentiam fiunt, habet etiam illas , quae modo factae sunt contra Platonem , & alias sibi proprias.

a18. Scholastici ex dictis q. 14 . θ docebant species quandam ab ipsis obiectis productas, & in sensibus impressas, non

quidem materiales, sed ne in eo quidem statu , in quo essent intelligibiles assimi quodammodo ab intellecta agente, & re mari ita ut penitus immateriales effectae evaderent jam intelligibiles, & imprimerentur intellectui passibili q. rsi. , quibus se-mel impressis, jam mens acquireret sibi per illas, tamquam per conditiones, vel 'r instrumenta quaedam , cognitionem objectorum , prout sunt in re ; Admodum enim solliciti fuerunt, ut via dimus q. Ios. ne quis crederet ipsos docere id, quod immediate percipit anima nostra dum sentit, non esse objectum sensibile, sed esse 'motionem & affectionem , quam patiuntur organa sensoria ab appulsu objecti ipsius: Attamen hane ipsi opinionem habebant in S. Augustino , qui sibi videri dixit ca) animam , cum sentir tu corpore , non ab illo aliquid pati : sed tu ellus passionibus aserentius agere , O bas actiones non eam latere, hoc totum eqse, qπώβη

tire dicitur : Et in eadem sententia persistens in libro de sciantito ς anima per dialogum contexto indueit Evodium dialogi illius personam', qui sensationem sie definit, Sensatio in possem corpo-i Z a ris

199쪽

ris per se ipsam non talem animam a Nam ct oninis sensus hoc es , omne hoc ut opinor sensus est. Igitur S. Augustinus exilii mat animam immediate percipere solas vastiones eorporis sui ab objectorum appulsu in ipsius organis setasoriis excitatas . Quin immo aliqui id credunt se quodammodo demonstrare ex eo , quod accidit invisione , in qua dicunt certum esse animam non percipere immediate objestum ipsum, sed ejus imaginem in fundo oculi depuistam: I quia impedita huiusmodi imagine alicujus obiecti, vel

per nimiam distantiam , vel per nimiam objecti approximationem , anima nullam illius ideam habet. II. Qitia si oculus arm tur microscopio vel telescopio ea videis, quae prius non videbat, intervenientibus in hac oculi modificatione iis ἰmaginibus odisclorum , quae sine illa non habebantur. III. Quia per idem microscopium percipitur magnum esse corpus, quod in se exiguum est, aucta ex Opticae legibus per illud vitrum imagine eius objecti in oculo . Iv. Quia multiplex observatur objectum trans lentem polyedricam, quod in se unicum est, multiplicatis scilicet impressionibus , & imaginibus factis in oculo pro singulis lentis illius planis. V. Quia non raro accidit, ut ubi revera obiectum non est, ibi censeat anima esse , nisi ipsius judicium a notitia restactionis corrigatur . Verum hae observationes non evincunt, animam videre imaginem objecti depictam in fundo oculi, sed potius Probant per illam tamquam per conditionem acquirere sbi obiectorum visionem, & certum est hujusmodi i magines longe diversas dimensiones habere ab iis, quas appr ehendit in objectis . Opportunum nihilominus fuit easdem referre , quoniam opinionem de speciebus impressis magis magisque pessundant argumento ad hominem , utpote desumpto ab exemplo visionis, quo ea consuevit declara ri. a II. Arnaldus i) etsi dubitanter dicit Deum esse, qui dat nobis ideas famis , doloris, ea lorli , in uminis. & omnium, quae nascuntur ex impressionibus factis in sensibus : Paras vero id affirmate statuit, a) quia, inquit, eertum est causam essicientem ii iusmodi idearum non esse ipsam materiam corporum, ut lucem reflexam ab objectis, nec esse ipsa- commotionem organi sensorii;

200쪽

PRODUCTIONIS IDEARUM. 181 sorii: Nam nihil spirituale, cujusmodi sunt hae ideae, potest produci a causis mere materialibus. Quae cum verissi ine dixerit, in eo iam claudicat ejus argumentum , quod credat ne animam quia dem posse esse earumdem causam , propterea quod ipse experitur frequentissime sensationes molestas , quas nollet, & caret jucundis, quas maxime cuperet. Sed quoniam non repugnat dari causas necessarias, hac via nequit concludi animam non posse esse illarum causam . Auctor est Genuensis, Opinionem , quae Deum facit unicum aut iorem nostrarum sensationum Io placuisse θZmbarem de Mente humana e .s , ct Io , ct non Aiaxancto tantum A. phrodis o de Anima , ct non paucis Arabibus . Nominat etiam Cajetanum inter illo, , qui intellectum agentem , qui reddat i telledium passibilem actu cognoscentem , crediderunt esse Deum .

Sed ubi hoc Caietanus doceat, ipse quidem non dicit, nec equi- 'dem aliud scio, quam Caietanum in Commentariis in S. Thomam adhaerere S. Doctori, qui statuit intellectum agentem esse aliquid animae nostrae, & solum advertit, quod a multi per inreliactum agentem intelligant Deum, sed extra propsium no irum , quo nobis propria inquirimus: Ceterum contra hanc opinionem est,

quo Ruysci ius apud Auctorem articuli Dolor in Encyclopaedia . &Cordemoisius ta), aliique narrant, inventos esse, qui quererentur de dolore in manu aut pede iam olim recisis, qui non ubdetur posse tribui Deo unico Authori. 22o. Wolfius apud Fortunatum a Brixia sic habet, Q Si tu organa aliquo sessoris ab objecto sensibili quadam producitur mutatio, is mente eid m coexisti senis is per illam intelligibili modo explicabialis , seu rationemIricientem in illa agnoscens, cur jam anima insit, ct cur talis sit. At dicere, quod sensatio sit intelligibili modo explicabilis per mutationem organi, profecto mon est ipsam explicare : Dicere autem sensationem agnoscere in mutatione organi

rationem sussicientem , cur illa sit, & eur talis sit, est dicere verba 'sine sensu . Quid enim sibi vult sensationem agnoscere rationem sui Z Sed fortasse figurate usurpatur agnoscere pro habere:

SEARCH

MENU NAVIGATION