De ideis mentis humanae auctore Andrea Spagnio e Societate Jesu Florentino

발행: 1772년

분량: 525페이지

출처: archive.org

분류: 철학

201쪽

at quod sensatio habeat rationem lassicie litem in mutatione orga. ni, cur talis sit, quanam ratione suadetur & declaratur Z Satis de falsis opinionibus haec sint .aa1. Suadetur III. ex stultitia, in quam lapsi sunt, qui id intelligere cum non possent, evaserunt vel Sceptici, omnem a nobis

respuentes cujusque rei scientiam, vel Idea listae, nitul extra nostras ideas esse statilentes. Itaque nescio quis apud Pluchem ci observans se non esse longum , nisi pedes sex, & latum duos, intulit n*i posse habere sensationem eorum , quae sint pedes decem vel centum , & multo minus eorum , quae longius usque ad Caelum distant; Quare conclusit se nec lucem, nec quae per lucem dicuntur esse manifesta, nihil demum videre , aut fateri posse, quod extra suas ideas existat.

aa a. Postquam advertimus ignorare nos modum , quo accidat subita idearum excitatio positis determinatis impressionibus actis in corpore, & communicatis usque ad cerebrum , eam dent ignorantiam fiteri cogimur de modo, quo multae ex ideis semel habitis in nobis quasi absconditae conserventur, & ad imperium voluntatis iterum se prodant, in quo consistit memoria : & de modo , quo unam ideam componamus vel dividamus ab alia id approbando vel reprobando, in quo consistit iudicium : & de modo , quo admissis quibusdam iudiciis in alia quasi violenter rapiamur, in quo consistit ratio ei natio. Mysterium in hoc habemus, quod solet iam appellari idearum rapiditas vel connexio , vel ut post Lochium iam dicitur as elatio, quae etiam dividitur in i chronam, & successivam , dc in qua diligentius proponenda operam suam nostris temporibus diversi philosophi impenderunt. Itaque ex horum observatione, qui per aestatem iter facit, statim ad primum solis ortum, cum hujus idea habet illas etiam caloris, lailitudinis, & molestiae. Fac aestum jam patiens conspiciat ne mus , iam una cum arborum idea experitur in se ideas umbrae& refrigerationis . Qui videt mensam instructam diversis cibis,

sentit subito in sua mente asPciatas ideas de eorumdem usu , Ω rore , utilitate vel nocumento relate ad se . Incidis in serpentem, iam horrore concuteris, & hoc modo profiteris mentem repente

occupatam diversis judiciis de animali mordaci & venenoso , de

202쪽

PRODUCTIONIS ID EARUM. I 33

dolore & vitae periculo. Ab ideis , quas trahit secum visus, trai, seamus ad aliquas exempli causa observandas, quae connexae sunt cum iis, quae ab auditu immediate pendent. Ex his sunt vocabula r Nominas Deum , habeo statim ideam vocis cum proprietatibus ipsi adnexis, & simul illam, cujus signum factum est ex ambitrio hoc nomen , scilicet entis persectissimi, bonorum omnium

auctoris, malorum Vindicis . Percipis fragorem equorum post tetrahentiam velociter currum , jamque occurrunt conjunctim ideae equorum, cirrrus, impetus, periculi ni caveas, loci, quo te recipias , quo sine ulla mora iam pervenisti. Si poeta meminit de fuga nobis & cantu avium, statim concipis diem illucescere , si de maximo 1tellarum splendore, & generali silentio habes ideam concubiae nodiis, si de oppressione spiritus, & horrore comae,

iam gravis metus repraesentatur . Haec omnia sunt totidem exempla connexionis idearum synchronae . Illis qui memoriae olim aliquid mandarunt, suggeras principium periodi, jam reliqua sentiunt in se successive evolvi, quod est exemplum connexionis su cessivae. Similia accidunt respectu idearum, quae immediate a tactu dependent. Si in mediis tenebris de nocte surgas , vix tangis vestem pluteum senestram , iam praesens est animae integra harum

rerum sorma , color , usus : si tentando urges lucernam ita ut eam

sentias corruere, iam doles de oleo sparso, & cartas tib os paviavimentum commaculante . Nec aliter se res habet in reliquis sensibus , sed unaquaeque his quoque respolidens idea multas alias actutum convocat & exhibet. Etsi autem hujusmodi rapiditas in omnibus eluceat, qui hebetes non lint . clariu, tamen in iis, qui ingenio sint acri, quod desini.is, videns rapide dive. sas relationes. minus obvias unius rei ad alias: clarissime vero i. i iis, qui ingenio sint peracri , quod dicas , vivem quam citissime permultas, d

nullo modo obvias. unius rei ad alias relationcs : Tales si ut, qui quaecumque cogitent, norunt stati in vivis coloribus, aptis exemplis , & omnibus verborum luminibus illustrare. Insigniter randide in in iis,. qui in iracula ingen i ha tenvir, cu usianodi sunt quotquot in quavis di Diplina aut arte ceteris an ecellunt. aa 3. Hoc quoque cluasi coro 'Lmani sit aderi amplius potest obterVando infelices conatus eorum . qui se i is ciliariὶ lation a reddere conati sunt, ut G. Lamii , qui ita mech .nica . '

203쪽

18 DE IGNOTO MODO PRODUCT. IDEAR.

postea animae sensi rea Parisiis Gallice editae an. 1678 , recurrit adsulcos vestigia , & certam formam impressam in cerebro i , quae data bccasione renoventur : & Hait leti, qui in sua Explicationephlysica id arum selicius credit se rem declarasse adhibitis non solum

vestigiis cerebri, sed etiam mutua materiae attrastione . At hac

via nihil certe explicatur ex ratione supra q. 1 73. allata , & jure credunt Trevolitani a fore ut admirentur Plailosophi tamquam

cacohetem hujus temporis, attractionem Newtonianam deduci ad idearum originem declarandam . Sed qui unice mutuam attractionem in hae re adhibuit similem illi, quae observatur inter corpora , suit iam antea Marchio de la Tourri in libello d. Vi attractivia idearum Italice edito Neapoli anno I . Meminit, inquit homo, quando ideam rei semel habitam iterum advertit se habere, quod Provenit ex attractione , quam idea illius rei exercet in ideam determinati temporis aut loci, cum qua semel conjuncta fuit: Quare habita iterum idea rei, habetur esiam idea illius temporis& loci. Rapitur ille in propositiones veras, quia duae ideae , qui bus constat propostio , magna vi se attrahunt , adeoque una habita , alia facile supervenit. Similiter ex duabus admissis syllogismi propositionibus necessario descendit in conclusionem , quia

singula' ideae, quae hanc componunt, cum electricae evaserint per applicationem cum aliqua tertia idea, jam mutuo se attrahunt.

At numquid ideae sunt entia aliqua praedita propria sibi entitate tquae huc illuc circurnvolitent numero innumerabiles, ut in tot hominum mentes includi, & intra illas circumagi possint 8 Quae

praeterea nova haec species attractionis, ut ideae, quae cum una tertia erant conjunctae in praemissis, illam deinde vel deserant, ut mutuum amplexum eelebrent in conclusione : Vel quasi propaginem sui emittant, ut se ad euindem finem in conclusione conjungant Haec satis sunt ut conveniamus cum iis, qui ipsomet Authore reserente suam hanc opinionem derident atque contemnunt. PRO

204쪽

DE IDEIS QUAE HABENTUR PER CONSUET. 18s

Multae ideae quae ad sui exi sentiam requirunt praepias immediate impressiones factas in se,i

Hus, requirunt etiam quamdam in iis em mandis consuetudinem .

aa . D Ropositionem hane plures iam tenent, & diligenter ex- a ponunt. In his est Algarottius, qui de ea ex proseo agit in suo Ne tonianimo , seu Dialogis de Luce ct Coloribui Italice scriptis . Atque quoniam horum tres aliquantulum diversas editiones protulit, in secunda quidem de hoc tractat dialogo tertio, in ultima vero, quam dedicavit Federico Regi Borussae per episto- Iam Potgdami datam an . i sa , dissertationem hanc reiecit in di logum a caeteris separatum, cui nomen Caritea, qui habetur in primo Iomo ex septem, quibus constat omnium ipsius operum collectio , quae paullo ante ipsius obitum imprimi coepit Ligurni

Argumenta a visione objectorum in naturali situ. aa s. onstat nos habere eam ideam, quae dicitur visio objem cum ea partium dispositione , quam in se habet, quoties aliis requisitis non deficientibus facta sit in retina posita infundo oculi imago eiusdem obiecti, quae ceteroquin inverso modo se habet, ac sit objectum; Nam propter intersectionem radiorum prodeuntium ex obiecto in medio pupillae, partes objecti superiores, ut caput hominis, depinguntur in imo retinae, partes inferiores in eius altiori loco, & quae est hominis dextera , fit in ea imagine ejus sinistra, & contra. Sed quod non videatur obiectum

inverso modo , etsi repraesentetur inverso modo in retina , nequit melius explicari, quam ex consuetudine contracta usque ab infantia aliter concipiendi res, ac in retina repraesentantur z ergo. Minor suadetur I., quia generaliter ideae de objectorum magnitudine figura distantia & situ nascuntur a consaetudine , quae Λ a Pau Disjtiroc ν Corale

205쪽

i86 DE ID LIS QUAE HABENTUR

paulatim acquiritur, & perficitur a manibus sive a sensu tactus . Hujus enim proprium objectum ea sunt, nec aliter tribuuntur oculis, nisi ex praejudicio, cujus origo est, quod cum hos duos sensus , visum & tadium simul a primis vitae temporibus exercea mus , dissiciliter deinde distinguinaus, proprium visus esse videre lucem & colores, & nihil aliud: quemadmodum si contingeret, ut quicquid est coloratum esset simul odorum & sonorum, & quo tiescumque nihil odoris, dc nihil sonitus perciperemus, cessaret etiam perceptio coloris, crederemus ideas etiam odoris, & soni deberi oculis. Hanc rationem pluribus declarat Condit lacus 1 , qui Barctato ca) tribuit, quod primus adverterit visum non elle meditum ad judicandum de magnitudine, dc figura objectorum. Fortasse quem ipse Barclajus appellat, est Berkel ejus , cujus celebris est Theoria visonis, in qua haec utique doctrina continetur .

Alii vero , ut Smithius 3 dicunt id primo observatum a Moli-neuxio, cui se adiunxit Lockius ) , & deinde ipse Smithius , & Iurinius in suis ad hune Sinithii locum notis, & Caille s) ,

Omnes approbantes , quod ille statuerit caecum natum , etiamsi iam sibi per tactum formaverit ideam sphaerae & cubi, nihilominus si ex improviso visum reciperet, ipsique statim obiicerentur perlustranda corporatum sphaerica tum cubica, non dicturum via deo spli atras & cubos, sed video quae non possum dissinguere. 2 26.. ΙΙ- Suadetur ab observatione , quae propositam Molineuxit theoriam confirmat contra anonymum , 'qui eam ita impugnavit in dissertatione inserta in monumentis Trevolti nis 6) ad annum 1 3o, ut crediderit se prorsus contrarium eVi cisse . observatici inita fuit in adolescente annorum tredecim, qui cum primo visum acquisierit, sublatis tandem per artem Chesse

denti celebris Anatomi Angli impedimentis, quae illum caecum reddiderant, nullas objectorum sibi praesentium ideas habebat, quales nos habemus , sed singula quamvis inter se distantia in eodem quasi plano conspiciebat, quin distingueret ex qua corporis de

16. ' lib. 2. chae. .. .

206쪽

PER CONSUEΤUDINEM. I 8

terminata parte voces, quas audiebat prodirent, nee quid essent ipsae manus, quibus utebatur, & quo ordine digiti ipsius dispositi essent, aut quot & quanti essent, & solum post aliquod tempus potuit rerum, quas videbat, ideas modo caeterorum ubi essicere. Narratio totius facti, postquam vulgata fuit in Transaestionibus Philosophicis anni 1 a 8 num. oa , reperitur apud multos, ut Caiu

aa . III. Suadetur excludendo aliorum explicationes. Pruma est ipsius Molineuxii 6 , qui contentus se demonstrasse non dependere a sola impressione iam in oculis huiusmodi ideas , vult debere nos in hac quaestione acquiescere huie veritati, quod non organum oeuli, sed anima per illud videt. At haec responsio intactam relinquit totam quaestionem : sed sortasse vel vult cum Hugenio de illa disputandum non esse, utpote quae superat nostru in captum; vel significat, quod postquam diximus has ideas nasci ex consuetudine , satis iam profitemur nescire modum, quo anima eas essiciat. Altera est Ortandii, qui sic habet, Fortasse vera bujus rei caussa ab ea lege ripendet , quam inter imuinem in fundo oculi dispiciam , ct illi respondentem mentis perceptionem supremo a ιsci statuere placuit. At hic similiter quaestionem praecidit non solvit. Tertia est eorum, qui fibras nerveas ex retina cerebrum versus dicunt novas pati reflexiones Ac decussationes, ut tandem ibi desinant, prout oportet ad rectam visionem: At conjectura hareest , cui Anatome non sumagatur . Quarta est Cartesi statuentis δ) quod mirari non debemus corpora in naturali stu videri, quamvis imago in oculo delineara contrarium habeat, quemamodum non admiramur eaeossinitio jectum, quod es ad Δxteram ope manus Mira, ct quod adsintsram ope dextra animadruertere . At erit, qui objiciat primo quidem latum discrimen inter oculos, & manus intercedere 3 Manus enim est organum, quod transferri rotest ab una A a a . p r i Cai. ubi supra . Molin. Diopt. par. I. a) Alg. Carit. pag. 29 I. or nota ad , 9 . Phys.

207쪽

188 DE IDEIS QUAE HABENTUR

parte ad aliam , dc ex hac translatione, adjuvantibus etiam aliis sensibus possumus facile intelligere esse in sinistra parte, quae tam gimus per dexteram translatam ad sinistram : at oculus non eliorganum, quod hoc modo transferatur . Deinde de hac ipsa perceptione rei ad dexteram positae. etsi tangatur sinistra, adeoque impressio per ipsam faeta propagetur ad sinistram cerebri partem , redit par quaesitio ac de oculis.

aa 8. Fortasse tamen Cartesius eo exemplo utens, & eo modo loquens significare voluit communem phaenomeni explieationem petitam ex consuetudine, & Praeterea canonem quemdam

statuere, satis quidem opportunum , & qu am maxime proprium vilioni, scilicet animam habitum contrahere reserendi objecta adsitum , quo tendit linea recta, juxta quam recipit impressionem in cerebro . Quare quia radii a punctis objecti visibilis, dum oculorum retinam, & cerebrum in distinctis partibus concutiunt, quasi lineam quamdam designant, ideo anima lineam hanc quasi prosequens resert omnia objecta, di partes illorum ad situm & l ea , in quibus sunt. Dum interea per hujusmodi criterium acquisitum per consuetudinem anima plerumque recte judicat de situ objectorum, quae primo objiciuntur, dum diversa loca perlustr mus, contingit, ut quando radii ex obteistis prodeuntes perveniunt ad oculum restaeti per media diversae densitatis, occasi nem ipsa habeat errandi, vel credendi ea esse in iis locis , in qu Lbus revera non existunt, ut cum partem recti baculi in aqua immersam refert propius ad superficiem aquae , ac in re sit, adeoque baculum credit incurvatum, & denarium , qui in fundo catini aqua pleni jacet, ab ipso vel cum ipso elevatum credit. Sed postquam cognita est hujusmodi consuetudo animae circa Visionem , cessat erroris periculum , & proseri congruam hujusmodi phaen menon explicationem, qui juxta illam dicat, radios reflexos a corpore in aquis immerso , dum transeant in aera , refringi , &lioc modo posse iam pervenire ad oculam , quo sine hac refractione non pervenirent, in eoque eius imaginem depingere, unde anima determinatur ad illud intuendum, & quoda m modo collocandam altiori in loco, ibi scilicet, ubi terminatur linea ducta ab D ulo ad punitum refractionis . Qitare nihil restat, nisi perquirerex/tionem, quam sequuntur restaetiones , quae etsi variae sint pro

208쪽

PER CON 3 UETUDINEM. I 39 varietate medii magis vel minus densi, & coloris objecti, attamen constimes sunt, quibus cognitis licet iam situm objectorum

recte aestimare . ARTICUL Us II. Argumentum ex visione unius objocti etsi per ambos oculos visi. aas. Onstat percipere nos unicum objectum , quando reipsa unicum est, etsi ambobus oculis illud intueamur, ademque duas pro duplici oculo impressiones ex illo habeamus: Atqui haec idea de unitate objecti visi duobus oculis fit ex habitu quodam eontra,'o judicandi esse unum, quod eo modo intuemur, quo a primo vitae tempore consuevimus: ergo . Minor suadetnr, tum

qisia siquid distortis oculis spectemus , qui rectis uti solemus , apparet jam duplicatum , propterea quod anima pro duabus insolitis impressionibus, duas jam elicit diversas actiones: tum quia ille , cui casu oculus e suo loco dimotus fuerit, videt, ut sertur, sub initium objecta singula duplicata , donee acquisierit habitum ex aliis sensationibus praesertim tactus judicandi , ut prius simplicia, quae simplicia sunt. Σῖ . Hoc Rrgumentum opponitur I. Cartesio, qui nihil in hoc invenit admirabile; ci) emat nodum enim cacur non judicat

corpus duplex esse, licet duabus manibus illud tangat , sic etiam oculi nostri, quum ambo versus eumdem locum aciem suam dirigunt, non nisi tinicum objectum menti debent exbibere, quamυis in unoquoque eorumprculiaris 'bus imago formetur . Sed haec responsio imprimis est contra communes Philosophorum cogitationes. Deinde negatur duplex suppositum : alterum est vel nullos esse strabones; hi enim sunt, qui amborum oculorum aciem non dirigunt in eumdem locum , vel eos uno tantum oculo videre , vel nihil videre nisi duplicatum . Alterum est, caecum posse iudicare unum ne sit e an duplex corpus, quod primo tangit utraque manu, non tamen altera alteri superposita, tunc enim tangeret immediate unica tantum manu : quod est falsum ; Suffensus enim ille haeret, donec movens manus deprehendat sit nec ne quid continuam.

33 I. II. Opponitur Gassendo a , quem impugnat Guilliel

mus. cr) Car. Diopi. cap. sianum. Ο.

209쪽

I0o DE IDEIS QUAE HABENTUR mus Briggius ro , qui unitatem hanc repetit ex eo, quod unico

tantum oculo, modo uno, modo altero naturaliter res intueamur, pro qua opinione citatur etiam Tacquetus. Sed haec gratuita imprimis est, & mysterii plena a Nam ut arguit Onandius a cum

eodem modo in utri que oculi fundo externorum objectorum imagiues deinpingantur, intelligi nullo modo potes, cur oculorum alter in objecti perceptione agat, altero tum quiescente . Tandem certo falsam esse

suadet, quod experimur melius, & distinctius videri, quae ambobus oculis intuemur, quam quae unico. in hanc Gassendi opinionem recentius descendit Clere Regis delineator apud Trevolti, nos ab , qui ea supposta docuit, oculum illum , quo utamur in in objecto aliquo aspiciendo determinari posse hoc pacto. Intuere obteistum primo ambobus oculis, & nota punctum , cui odi ctum in plano aliquo ultra ipsum posito respondet: deinde adhibe seorsim siti gulos oculos impedito altero a visione, & Observabis, inquit, quod per unum quidem oculum obiectum visum resertur ad idem putristum, ac visum cum ambobus . non vero per alterum . Conclude igitur, oculum adhibitum ad videndum objectum esse illum, qui respicit in eodem puncto objectum, ac sum vi debatur ambobus oculis. Sed Lamyus ex integro theoriam hane respuit, negans objectum visum ambobus oculis reserri unquam ad idem punctum plani post ipsum positi, ac cum videtur alterutro oculo, sed dicit punctum respondens usui amborum oculorum cadere inter puncta respondentia usui singulorum seorsim oculorum , & experientias in contrarium adductas coarguit tamquam male institutas . At Clere contra illum reponit ipsum filii, & aD firmare, quae non vidit, sed videre sibi visus est. Equidem eum fecissem istemet observationes aliquas in hac re , haec mihi constanter contigerunt. I. Quoties ambobus oculis ita intuebar objectum ad unicis palmi, vel aliam mediocrem distantiam positum, ut aeque sollicitus essem de determinando puncto in opposito Pi no , cui illud responderet, toties objectum apparebat duplicatum, quemadmodum jam olim alii apud Semerium adverterant. II. Cum

210쪽

PER CONSUETUDINEM. Is III. Cum aciem oculorum defigerem in ipso objeqo, & solum quasi aliud agens notarem punctum in opposito plano ipsi respondetis, si planum ab obieeto mediocriter distabat inveniebam verum , quod. dicit Lamius, sin magis distabat verum apparebatClerici assertum. Donec igitur aliquid melius occurrat , dicam consuetudinem esse omnium optimam hujus phaeitomeni expli-

eationem .

a 3 a. III. Opponitur Honorato Fabri, quem multi sequumtur, qui existimat satisfactum abunde esse quaestioni dicendo, unum videri objemina ambobus oculis inspectum, quoties illud ambo videant in eodem loco: illud autem videri in eodem loco , quoties utriusque oculi axes optici, hoc est radii ab obteisto reflexi, qui per pulsillae centrum transeunt, concurrant in eodem puncto horopteris, hoc est lineae, quae per punishuni concursus axium opticorum ducatur parallela lineae ductae per puncta utrius que papillae . At imprimis non satisfit quaestitanibus per verba synon ima, cuiusmodi sunt allata a videre enim objectum per ambos oculos in eodem loco . & illud videre in eodem puncto ho-ropteris, quo concurrunt axes optici, idem important. Praeterea

dato hujusmodi concursu in eodem horopteris puncto jam admittuntur duae distinctae impressiones in duobus oculis , & in duabus

distinctis cerebri partibus , & iterum nascitur eadem quaestio, cur animal videat unicum objectam, etiamsi duas ex illo patiatur distinctas impressiones. a 33. IV. Opponitur illis , qui observantes nervos opticos oculorum tandem coire in unum , dicunt post Galenum ex hoc provenire ideam de unitate objecti , quod revera unum est, qui vel vitio fit in hac nervorum opticorum parte, quae unum quid evadit, vel haee saltem pars est visionis organum . At omissa Opinione de visione facta ab ipso . vel in ipis sensorio , utpote certo

falsa - , contra illam , quae statuit modo dicto organum

visionis, est experientia eorum, qui si intueantur modo non Ordinario, ut oculivdistortis, . ve I ex morbo aut ebrietate patiantur convulsiones oeulorum duplex vident objectum , quin tamen ne

vi optici invicem separentur . Deinde si haec unio fit per totalem confisiomm subsantia , quemadmodum volunt Bariliolin in sua anatomia, ad summum opportuna erit in quaestione de visione

SEARCH

MENU NAVIGATION