De ideis mentis humanae auctore Andrea Spagnio e Societate Jesu Florentino

발행: 1772년

분량: 525페이지

출처: archive.org

분류: 철학

251쪽

possibile es animo no Iro ad immaterialium clycendere contemplationem, κοῦ is materiali mantiductione utatur . Quibus similia deinde protulit S. Thomas, adeoque potior pars philosophorum & theologorum, i) Dicendum quod impugibile es intellectum secundum praefectis vita satum , quo passibili corpori conjungitur , aliquid intelligere in actu, nisi convertendo se ad phantasnata : quo nomine venit is , quod pertinet ad ideas rerum sensibilium . Et infra iterum , a) omnia , inquit, qua in praesenti statu intelligimus, cognoscuutur a nobis per comparationem ad res sensebiles. His testimoniis universalibus alia consonant tum eiusdem S. Doistoris , tum sS. Patrum , & praecipue S. Augustini, quorum aliqua supra q. II s.) protuli, & alia

inserius reseram , quoniam loquuntur de ideis quibusdam particularibus , quas adversarii nobis objiciunt. Quare quoties aliquae o currant apud eosdem loquutiones , quae excludant in quibusdam cognitionibus usum sensuum , illae intelligendae sunt, excludere proximum dumtaxat & immediatum , non vero rena Omm atque mediatum. In hoc sensu dicit S. Augustinus , 39 Di cretio vidς-

rur mente non corpore , ct ea qua mente conspiciuntur , non indigent ullo corporis sensu, ut ea vera esse noverimus. ARTICULUS II.

Argumenta pro id is entis , subjecti , modi , universalium , ct exsentia.

Ro idea entis se arguo. Ens significat id, quod nullam A in seipso contradictionem involvit, sive id , cui non repugnat esse: illi autem repugnat esse , de quo assirmari potcst haec propositio, est simul & non est: Atqui in omnibus, quae

occurrunt sensibus, potest mens animadvertere reperiri hoc, quod est nullam ea in se involvere hujusmodi contradictionem. Nam de omni re, quae sensibus occurrit, cognoscere potest non posse as- firmari , quod illa simul sit & non sit : ergo in omnibus, quae Oc currunt sensibus , potest mens animadvertere reperiri rationem en tis: ergo si mens rationem entis, quam in singulis rebus animadvertit, ita sibi proponat, ut eam tantum consideret, & praescin dat

252쪽

PER SENSUS MEDIATE. 233

dat ab omni alia quacumque consideratione particularium affectionum earum rerum, quae sensibus Occurrunt, jam anima facit sibi mediate per sensus ideam talis entis , quae non significatur dicendo hoc vel illud ens, sed tantummodo dicendo ens: Atqui hoc est habere ideam entis in genere mediate ver sensus: ergo . Consonat S. Thomas propugnans , quod si possunt ab trabi amateria intelligibili communi ens, unum , potentia , ct actus, ct alia hujusmodi , quae etiam esse possunt absque omni materra .as6. Pro idea labiecti, modi, & cujusvit universalis dico has ficile posse esset ab anima ex animadversione ad continuam mutationem, quam videt tum in se ipsa , tam in quibuscumque rebus sensibilibus . Ita anima advertens eadem corpora modo ense lucida , modo obscura, modo quiescientia, modo se moventia : quin & se ipsa intelligens esse nunc cum .una cognitione, de inde cum alia, aliquando cum affectu amoris vel odii, aliquando

sine horum alterutro , jam extrahit generalem ideam subjecti, hoc est entis, quod subjacet diversis vicissitudinibus seu modificationibus, quas ipsum quodammodo sustentat, & ideam modi, hoc est entis, quod in alio sustentatur. Eodem modo de omnibus ideis, quae universales dicuntur , quarum proinde objeetum non subjacet sensibus, ostendi potest illas fieri per sensus medi te , & quidem cum hoc ordine , ut prius in nobis nascantur ideae, quae minus universales sunt, ut ideae specierum, & deinceps illae, quae magis universales sunt, ut ideae generum. Quem ordinem in idearum origine sie suadet Franco Burger sdieius Philosophus Anglus ca): Mens prius, faciliusque intelligit illud, a quo pauciores differentias debet abstrahere: Hinc enim fit ut primae ideae sint rerum singularium , quia ab individuis nullae disrentiae abstrahuntur : atqui a speciebus pauciores differentiae abstrahuntur , quam a generibus ergo mens prius iaciliusque intelligit species,

quam genera.

as . Objicitur. Cognitio maris universalis est magis eonfusa , quam cognitio minus universalis: Sed cognitio magis coi fusa est minus persecta , quam sit cognitio minus confusa et ergo cognitio magis universalis est cognitio minus persecta , quam e

253쪽

as DE ID EIS QUAE SUNT

gnitio minus universalis . Atqui constat experientia prius esse in nobis cognitiones minus persectas, quam magis persectas : ergo Erius in nobis sunt cognitiones magis uniVertales, quam minus. Resp. dis. maj. Cognitio magis universalis, non cognita ut

universalis, est magis confusa , quam cognitio ininus universalis cono. m . cognitio magis universalis, cognita ut universalis, est cognitio magis confusa , quam cognitio minus universalis, nego maj. Distinctio eadem applicata convenienter tum primo, tum secundo consequenti suadet, prius esse posse cognitiones magis universales, quae non cognoscantur ut sic universales, aliis cognitioribus

minus universalibus, non vero suadet id de cognitionibus magis universalibus, quae ut tales cognoscantur , de quibus hic loquimur; Nam dum Adversarii nobis objiciunt non fieri a nobis ideas universales mediate per sensus, loquuntur de illis , quae ut universales cognoscuntur , sub quibus proinde videmus plura contineri tamquam totidem ipsus partes, quod manifestum est im- Portare cognitionem tam distinctam , quam sit illa, quae est de singulis partibus . Quod autem cognitiones universaliores solum exercite, eas Praecedant, quae signate tales sunt, non est ad rem , quippe hoe nihil aliud significat, quam ideas , quae quatenus confulae sunt, possunt convenire pluribus , praecedere illas, quae hae confusione carent. Quod est sine controver sia , quemadmodum, - ut habet S. Thomas, qui i) iterum iterumque , quod hic respondemus, pluribus docet, eum aliquid viri r a remotu, prias deprehInditur esse corpus , quam deprebendatur esse animaI, quam δε- prebendatur esse homo , quam Sortes vel Plato .as 8. Pro idea existentiae se arguo . Si loquamur de idea existentiae non abstracte dumtaxat sumptae, sed prout termiratur ad existentiam, & ad alia, simul proprietates rerum, jam quotquot objiciuntur sensibus, di per sensus apprehendimus, totidem e secitant in nobis ideam existentiae. Sin loquamur de idea existentiaegetneric e sumpta , haec est jam quoddam universale : universalium autem ideas ostendimus nasci in nobis ex sensibus mediate : ergo etiam idea existentiae generice sumptae hoe modo nascitur . Cartesius, qui emergens e tenebris Pyrrhonismi, in quas se conoecerat , satai t primam veritatem, quae sibi appareret, esse co nsequentiam

illi a S

254쪽

PER SENSUS MEDIATE . ars

illius suae argumentationis, ego cogito , ergo existo, mitorum scriptis celeberrimae, plane ostendit ideam existentiae non iam in universali, sed suimet, collocasse in numero idearum, quae a nobis acquirantur per sensum intimum animi. Alii etiam, inter quos Galli Encyclopa distae, tum in Discursu prae liminari, tum in aristiculo Cognitio , observant ideas, quas primo habemus esse ideas de re aliqua sensibili, & de nostra existentia . Ast alius Encyclopadidista auistor articuli de Misentia concedens hanc ideam provenire ex sensibus, negat tamen illam esse ex primis, sed in iis collocat, quae admodum dissiciles sunt acquisitu , multaque dicit,

ut hoc suadeat, quae tamen hoc unum suadent ipsum magno labore equitare per mille anfractus , ut inveniat equum, cui insidet, non quia ut censet Chaumetrius Io eumdem irridens, idea existentiae ipsi, sicut & caeteris hominibus sit innata , sed quia eam. velit nolit, passim ostendit se jam aequisivisse . Quod Merianus necessarium diceret, utpote qui in Adademia Scientiarum Berosinensi

ad annum I 4s propugnat, cognitionem propriae existentiae esse primum actum entis quod cogites, quatenus reliqui omnes ipsum pra=munt, quin ipse ullum prasumat. ARTICU Lus III. Argumenta pro ideis mentis, ct quarumdam cogitationum,

duratioris, temporis, aternitatis, extensionis ins ita, alioru=nque .

Deam mentis mediate a sensibus nasci probatur, quia b I bita per hanc viam ex modo dictis idea existentiae vel paroticularis vel universalis, qui ad eam mentis contendat pervenire, nihil aliud faciet, quam observare id, quod percipit affectiones. corporis, non posse esse ipsam corpus, nee ullam ipsius partem. are per remotionem quidem omnium sensibilium deveniet ad illam quamcumque ideam mentis, quae nobis in hac vita concessi est, nimirum entis cujusdam naturae omnino diversiae ab omni re corporea, & ut dicimus spiritualis . Atque si animadvertat m dum , quo Operatur mens , cujus ideam aliquam jam sibi forma

255쪽

aas DE ID EIS QUAE SUNT

modo nasci eonvenientius potest idea mentis, quam illo, quo usus est Malebranchius i) eam ex proprietatibus materiae expiscando, sive ut ipse ait per illas adumbrando; Sunt enim plusquam a longe petitae suae illae comparationes inter proprietates materiae & mentis,& plane falsum est , quod ibidem dicit, Non pavea in materia prietates ab ipsis mentis proprietatibur non procul dissitae , d rehen

duntur .

goo. Acquisito magno idearum numero, facile est inquit Bus. serius a) intellectui, unam comparare cum alia, atque vel tunc cognoscit unam convenire alteri, jamque habet ideam a stirmationis e vel cognoscit non convenire , jamque nabet ideam negationis : vel non potest propter multarum idearum complexionem imternoscere, an una conveniat alteri, jamque habet ideam dubit sonis . Magis autem determinate ideam aflirmation is . & negationis

fieri per sensus ostendit Sylvanus Regis 3) ex eo, quod amrmatio

aut negatio vel sumitur materialiter, eaque eum sit compositio idearum , tam est dependet iter a sensibus, quam sunt idcae, ex quibus componitur : vel sumitur formaliter , iamque est actus quidam internus,apprehendens unius ideae cum alia convenientiam aut disconvenientiam , quam experimentaliter conscii sumus nasci ab

ideis factis per sensus vel mediate vel immediate. 3or. Pro idea durationis sic arguitur . Facile intelligimus

alias nos habuisse diversis temporibus animi ac corporis a necti nes : ergo facile etiam concipimus ideam existentiae nostri, aut auterius rei in existendo perseverantis: quae est idea alicujus durationis saeta per sensus mediate. Fac iam idea durationis entis alia cuius permanentis sit talis, ut nullum in posterum finem habiturum esse ens illud, repraesentet, en duratio sempiterna. Repra sentet jam idea alia existentiam entis alicujus non solum omni carituram fine , sed omni etiam carentem principio & mutabilitate, en idea entis non solum aeterni, sed etiam neeessarii, & idea ejus durationis, quae proprie dicitur aeternitas, & soli Deo competit. 3oa. Pro idea temporis dicendu m, hanc nasci ex animadversa duratione determinata motus alicusu a corporis, quae assumitur Pro

256쪽

PER SENSUS MEDIATE. 23

mensura aliarum durationum . Quod si idea determinati motus ea, qua pollet mens facultate suas ideas augendi, ita augeatur, ut evadat idea motus omni expertis extremo, tum ante se, tum post se, en iterum idea alicujus aeternitatis, hoc est durationis su cessivae omni ex parte infinitar, quae tamen quia non excludit immutabilitatem , aeternitas proprie non dicitur . Sin motus aliquis concipiatur extremum aliquod post suum esse tandem consequutus, sed nullum habens extremum ex alia parte, unde primum existete incoepit, & contra : en Ideae aeternitatis cujusdam antecedentis & consequentis.

3o 3. Pro idea extensionis infinitae sic arguo . Idea extensionis finitae fit immediate per sensus, praesertim visu & tactu : sed idea extensionis infinitae est vel iclea extensionis finitae infinities per i tellectum repetita, vel idea extensionis, a qua intellectus sustulit omnes limites a Nam si intellectus, dicam cum Cabeo; format bi imaginem Misam, ct repraesentativam omnino mitatis , cui posea negat ita em , ct hanc vocat imaginem infiniti; neque enim alia infiniti idea nobis concessa est , ut inferius ostendam : ergo. . 3o . I. Objicit Purchotius a) . Omnes non solum nostrates homines , sed etiam Africani, Asiatici, Americani eodem in do concipiunt extensionem infinitam, & easdem in ipsa propri tates. ut minores ipsius partes contineri in majoribus, easque diversis figuris, circulis, quadratis, aut triangulis distingui posse: ergo eam concipiunt in idea extensionis infinitae, quae in omnis bus simili modo est ab ipsis non Dina . Re '. permitto am, ct nego conseqmi Nam vera consequentia est, erso omnes praediti sunt simili facultate cognoscendi, me te nimirum & sensibus, quibas similia objiciuntur corpora extensa. Permittitur dumtaxat antecedens, quia fortasse laborat seu so supposito de idea extensionis infinitae concessa nobis aliter,

quam per remotionem terminorum ab extensione finita, sive de idea infinitae extensionis, ut aiunt, absolutae. Instat. Omnes eodem modo concipientes extensonem infinitam . easdemque in ipsa proprietates, non concipiunt in se ipsi extensionem infinitam : ergo concipientes huiusmodi extensionem inta

257쪽

infinitam, eam percipiunt in alio , quod eodem modo se habet in omnium mentibus: Atqui hoc aliud est idea extensionis infi nitae eodem modo se habens in omnium mentibus, quia indita illis, non fae a ab illis est: ergo idea extensonis infinitae eodem modo se habens in omnibus, nullo modo ab illis est facta.

cono. ans. θ nego conf qm, & cadant reliqua a Legitima enim consequentia est haec disiunctiva propositio et ergo concipien-etes extensionem infinitam , vel eam percipiunt in alio ente, si sit

teipsa istud aliud ens , habens extensionem infinitam , vel si non sit, vi sua mens ex iis , quae immediate per sensus percipit, componit, & format phantasma quoddam , extentionem habens inmmtam , ut accidit in ideis Sphyngium & Chimaerarum .aos. Alias ideas aliarum rerum insensibilium , quomodo ex sensibilium praevia cognitione , adeoque mediate per sensus oriantur declarat Fortunatus a Brixia I) . In particulari ideam ordinis, seu congruae rerum dispositionis , seu convenientiae plurium inter se, & eorum, quae his sunt contraria, Diderotius in Encyclopae dia a ostendit nasci ex ficultate nostra reflectendi supra ea sensibilia objecta , quae experimentaliter a mimo rationis, immo vitae tempore novimus adjuvare nos magis vel minus in iis, quibus ad vitam indigemus conservandam. Et Cordemoisius di fusa oratione contendens 3 suadere animam ex iis, quae advertit accidere in machina corporis , cui conjungitur , primo exeitare in se amorem aut odium, gaudium aut tristitiam , desiderium aut metum , iam originem harum etiam idearum a sensibus repetit. videri etiam potest Gagendus in suis objectionibus, quae quinta post Cartesii meditationes habentur, ubi ) contra illud praesertim, quod Cartesius assirmaverat se habere sine ulla sui opera , quod intelligeret, quid sit res, quid veritas, quid c itatio , planum facit mediate per sensus has etiam ideas a nobis fieri.

258쪽

PER SENSUS MEDIATE. 23s

Argumenta pro idea Dei. 3o6. I. IC arguo . Idea entis, quod a se existit, a nullo deo pendet, omnium quae existant est causa, & pers ctiones omnes habet absolute infinitas, fit mediate per sensus: ergo idea Dei fit mediate per sensus . Probo ans. Omnium earum rerum, quae extra Deum sunt, de quarum existentia dubitare non possemus, non solum habemus ideam cum volumus, & quidem si corporea & sensibilia sunt , immediate per sensus : sin autem spiritualia aut non sensibilia sunt, per sensus mediate, sed etiam lacili reflexione ideam dependentiae ipsorum ab aliqua causa , quae illis dedit esse, quod habent, acquirimus. Nam facili reflexione cognoscimus , hoc vel illud artefactum habuisse suum esse ab artufice, & a materia, ex qua artifex ipsum fecit, & similiter cognoscimus nos ex nostris parentibus, plantas ex aliis plantis, & ania malia omnia ex aliis similibus . quae ante se fueruot provenisse et ergo per sensus mediate anima facit sibi ideam eausia singularum rerum , quae extra Deum sunt, eodemque modo facit sibi ideam causae ulterioris cuiusque entis, quod alterius esse causam cogn vit : ergo anima facit sibi per sensus mediate seriem idearum re- Praesentantium seriem caussarum quantam libet , quam si sibi suadet desinere in aliqua tandem causa, jam mediate per sensus secit

sibi ideam enti; , quod a se existit, & non ab alio a Nam supra illud ens nullum esse aliud ens sibi suasit, & praeterea secit sibi

ideam entis, quod a nullo dependet, & omnium quae existunt, est causa. Sin autem sibi non suadet seriem causarum in aliqua tandem causa desinere, saltem ex iis, quae per sensus novit & deduxit, suadet sibi illud , quod nihil est, nullam habere vim: erpo suadet sibi seriem causarum etiam infinitam a nihilo non esse: ergo facit sibi ideam alicujus entis, a quo series haec caussarum, etiamsi infinita esset, dependeat necesse est . Quare facit sibi ideam entis , quod a nulla ex infinitis etiam causis dependet; &a quo omnes infinitae etiam caussae dependent; adeoque iterum anima sicit sibi mediate per sensus ideam entis , quod a se existit, a nullo dependet , & omnium quae existant est causa.

259쪽

3o . Restat ut ostendatur, quomodo mediate per sensus antisma faciat sibi ideam entis, quod persectiones omnes habet abs lute infinitas . Sic arguo . Anima mediate per sensus facit sibi ideam dependentiae nostrum mei, & aliarum extra nos rerum quarumcumque ab aliquo ente omnium causa ex nuper dictis: ergo anima mediate per sensus facit sibi ideam entis, quod habet omnes pers ctiones, quae in nobismet ac omnibus extra nos rebus sunt, quae ab ipso ut omnium caussa pendent; Nam causa debet habere saltem aequalem persectionem effectibus suis, adeoque facit ideam entis, quod est vivens, intelligens, volens, & habens quicquid est in singulis rebus boni, cum vivere nos, intelligere, velle, & omnia aliquid boni praeseserre videamus, quae ab eo ut omnium caussa dependent. Praeterea anima mediate per sensus sa-cit sibi ideas multarum imperfectionum , ut finitae intelligentiae nostrae , & perbrevis rerum sensibilium durationis : ergo anima mediate per sensus facere sibi potest ideam infinitae intelligentiae durationis ac persectionis cujuscumque, negando nimirum limites his persectionibus: & proinde anima mediate per sensus f est sibi ideam emis, quod habet omnes persectiones absolute imssinitas ago S. Laborem hunc meditationis, & reflexionis supra ideas, quas immediate per sensus anima concipit, per quas deinde quasi Per quosdam gradus ideam Dei sibi comparat, & essicit, hum

num commercium minuit quam maxime, vel tollit; Nihil enim restat, quam animadvertere eas, quas alii ante nos fecerunt reflexiones, illasque auscultare ac percipere . dum ab iis, quibuscum vivimus, vel qui ante vixerunt, nobis vel dictis vel scriptis proponuntur. Atque hac revera via habent universim homines ideam Dei, ita ut S. Thomas , & cum eo Theologi doceant, quod nisi Deus de sui existentia primum hominem per revelationem instra xisset, & ex illo in omnes posteros per traditionem dimanasset, ea i)paucis hominibus inesset. Id confirmat, quod in Academia Scientiarum Parisiensi ad annum 1 os ab Feli bienus refert de juvene Carnutensi , qui cum a nativitate usque ad annum suae aeta tis a s i S. Thorn. lib. I. coni. Gent. ca Acad. Physio arti Divers.

cap. 4. Observat. mun. s. Id. I. par. qu. I. artala

260쪽

tis 2 3 surdus. & mutus fuerit, auditum gradatim recuperavit. Hic auditu usus ad ediscendam linguam, privato per quatuor menses exercitio pronunciandi voces, quibus alii in observatis circum- salutis videbat uti, alios tandem alloqui coepit rei novitatem admirantes, donec' quomodo ea se haberet , non cognoverunt. Theologi etiam tunc accurrerunt, qui ab eo quaerere, quid in priori suo statu sentiret de Deo, de Anima, dc de bonitate aut malitia actionum . At inquit historia ς Vi s es ad haec cogitationes D rs nos convertisse. θ quamvis e parentibus Catholicis natus . Missis adesset,

Agnum crucis formaret, genua ad similitudinem hominis orantis βι ret, non ea tamen intentione haec faciebat, qua alii fleot: Zin etiam quid esset mors , ignorabat, nec de ea unquam cogitaverat. Vitam tu . dem agebat puro arimalem in objectis sensibilibas , ct pauculis per v Ium eouectis inis totam occupatam. Haec placuit referre non tam quia confirmant commercium in apta vocum significatione landatum esse viam compendiariam acquirendi rerum ideas, quam .

ut duo circa hane historiam observarem . Alterum est, inci ediabile esse iuvenem, qui mentem ad reflectendum aptissimam oste dit in addiscenda privatim lingua cum tanta, & tam diuturna dissimulatione auditus aequisti, vixisse dum surdus suit vitam p re animalem , & ignorasse, quid esses mors, quasi hujus cognitio indigeat auribus , nec per sensum visus quotidie se obtrudat. Αl- terum est de eodem dici, visum fuisse non cogitasse de Deo, nee de bonis, & malis actionibus, non vero diei affrmate nullam in eo fuisse horum ideam , quemadmodum Dalhamus minus fideliter ea verba reddens significat dicens, IJ Neologi interroganses. quidis Deo cogitares, ninquam se eo inopem animam protendis repererunt z3os. II. Sic arguo . Testimonia omnis generis tu in sacra ut

Bibliorum , & homi nnm doctrina simul, & lanctitate insignium, tum profana, ut hominum omnis aetatis in philosophia maxime celebratorum, nos docent ideam , quam habemus de Deo, fieri ab anima mediate per sensus. Aliqua ut eonstet assumptum ex singulis affero. Quod pertinet ad sacram' Scripturam : Apostolus ad Romanos testatur ca) suod notum es Dei , manifesum est ire illii , hoc est creaturis a Inisbilia enim ipsius a creatura muni por eo, q*ἀDLt funt intellecta, eonspiciuntur. Igitur per Apostolum ex iis, quae facta

SEARCH

MENU NAVIGATION