De ideis mentis humanae auctore Andrea Spagnio e Societate Jesu Florentino

발행: 1772년

분량: 525페이지

출처: archive.org

분류: 철학

41쪽

aa DIUISIO ID EARUM

quam filso dicitur, ut ubi dein onstratur materiam non posse cognoscere , evincitur .

1. Ideae intellectivae dividuntur in directas & reflexas . DL rectae sunt, quae repraesentant objectum a seipsis distinctum ; RNflexae , quae seipsas repraesentant . Dum Cartesius in una ex pluribus , quas dedit ideae definitionibus plerunque obscuris, & inter se repugnantibus, dixit I) idua nomine intelligo cujuslibet cogitationis formam , videtur significare ideam directam : dum vero addit statim per cujus immediatam perceptionem ipsius ejusdem cogit tionis conscius sum , adeo ut nihil possim verbis exprimere intelligendo id, quod dico, quin ex hoe ipso ccrtum sit tu me esse ideam ejus, quodv:rbis illis significatur , sam videtur significare ideam reflexivam. Atque hic intercedunt aliqui, ut Arnaldus a , qui contendunt optimo jure ideam in genere ita definiri, ut in ea mentio fiat de idea non solum directa,sed etiam reflexa, quia ideam reflexam tamquam virtualiter solum distinctam a dire,sta existimant nunquam non intervenire in quavis idea, quae fiat ab anima rationali, quatenus dicunt animam non solum cognoscere objectum, sed simul etiam cognoscere a se illud cognosci. Hi accedunt ad eorum opinionem , qui dicunt q. a I.) perceptionem & conscientiam esse

unam eamdemque operationem. ARTICULUS II.

D: divisio, idearum secundum naturam propria Malebranchii.

3 a. Ividit Malebranehius s) ideas in classes quatuor . Pru ma est earum, quae sunt cognitiones rerum in seipsis immediate , & hoe modo solum Deum a nobis cognosci vult, qaia ipse solui, inquit, nune mentem penetrat, ac sese ipsi prodit ct concipi nequit rem ullam creatam repraesentare posse in sinitum . At cum hae rationes sint totidem selsitates; Nam falsum est ad cognitionem objecti requiri penetrationem ipsius in mentem : Deum in hac vita nobis se prodere, & non ascendere nos ad copnitionem creatoris, seu entis infiniti per creaturas, seu per

res o

ci Car. Resp. ad obiect. tertias, 3 Mai. Inquisit. Verit. lib. 3.

42쪽

s pCUNDUM NATURAM. a 3

es fini tas, corruit haec prima cognitionum species. Lochius praeterea rogat I , quid sit Deum ens inextensum penetrare me tem nostram ens pariter inextensum. Cum enim modus hie i quendi necessario sit metaphoricus , utpote desuinptus a rebus corporeis , indiget explicatione. Secunda classis est earum , quae sunt cognitiones rerum perentia a nostra mente distincta, quae Malebranchius vocat ideas rerum repraesentativas. Claras atque persectas voeat hujusmodi coenitiones , & hoc modo statuit cognosci a nobis eorpora: a quia non possunt, inquit, inmim Penetraro, aut sese ipsi prodero . Sed haec loquutio, corpora non possunt se prodere menti . quando non significet corpora non posse a mente cognosci, quid nam mgnificat 8 Si autem id significat, iam actum est non solum de e rum cognitione perseela, sed de quacunque. Hoc autem omissis , cum plus nimio constet nobis impersectio cognitionis nostrae de ipsomet corpore quo constamus, jam certum est a nobis non misgnosti hoc modo corpora. Inserius vero etiam distinctim suadebitur, nullo pacto admitti posse modum hune cognoscendi per hujusmodi ideas repraesentativas. Quare haec quoque cognitionum elassis contra omnem rationem excogitata concluditur.3 3. Tertia est earum, quae sunt cognitiones per intimum se

sum, seu conscientiam , & hoc modo vult cognosci animam nostram, & quae in ipsa agi sentimus. Hanc cognitionem postpOnit illi, quae habetur per ideas repraesentativas, in cujus comparatione hanc vocat obscuram & imperfectam. Haec eognitionis species verissime datur, sed falso ea collocatur inter cognitiones Obscuras. Tantum enim abest, ut opponantur inter se cognitio per intimum sensum , & cognitio elara & distincta , ut frequenter invicem conjuncta reperiantur . Nunquid enim aegritudo antimi , aut gaudium, & sensationes vel molestae vel iucundae, qua

do adsunt, dubitari potest an sint, quicquid sunt λ Nunquid dis,

simulari potest seientia illius rei, quam intimo sensu experimur Arnaldus cum contra hane divisionem cognitionum propositam ab hoc auctore multa urgeat s), illud etiam claea hanc tertiam

43쪽

a. DIUISIO ID EARUM

speciem observat, quod ille sibi saepe contradicit I , modo tribuens claritatem , modo negans cognitionibus habitis per intumum sensum. Quarta tandem species est earum, quas vocat per conteisturam . Hoc modo vult cognosci mentes ceterorum hominum , &putas intelligentias: nee dubium est has cognitiones haberi ab illo inter infimas . Sed quonam modo, quod legitime insertur ex cenissimis antecedentibus appellat ipse cognitionem infimi gens ris, & conjecturalem λ video homines operari artificiose, audio

loqui sublimia , opportune respondere interrogatis, & concludam solum per conjecturam, non vero per certissimam scientiam eos praeditos mente 8 Illud contra totam hanc divisionem addam, quod ejus auctor omnia in ea permisceat, numerans in perceptio. nibus eas mentis operationes, quae proprie iudicia sunt.

De di si ne idearum secundum ipsarum

originem. I Deae secundum ipsarum originem dividuntur in adventitias,

innatas, & neutras. ARTICULUS I. L, ideis admentitiis.

34. A Dventitiae dicuntur ideae, quae in nobis sunt immediate Lx Per sensus, quatenus nunquam in nobis existerent, nisi sensus nostri paterentur determinatas quasdam impressiones ex objectis . Easdem Sylvanus Regis a) vocat ideas naturales, hoc est nullo artificio nostro conquisitas. Alii appellant sensibiles, quod nomen minus placet, quia sensibile communius accipitur pro eo, quod sensibus usurpatur vel usurpari potest, quod proprium attributem est rei corporeae, non rei spiritualis, qualis estidea . Propter similem causam dicam potius factitias, ideas, quas

44쪽

sECUNDUM ORIGINEM. as

habemus de rebus insensibilibus, 'uam ut alii loquuntur , insensibiles . Alii easdem dicunt cognitiones sensitivas , alii tandem

sensationes a 3s. Hoc tamen ultimum nomen non caret aequivoco; Nam

sensatio dicitur tum idea objecti nobis externi, quae in nobis e citatur occasione impressionis actualis iactae insensibus, vel alteriuscujusvis sensuum passionis: tum ipsemet actualis passio sensuum, Prout tamen cognita est e tam tandem idea eorum, quae tu ipsa anima accidunt . Cessabit aequivocum, si sensatio sumpta pro idea objecti externi dicatur sensatio activa : sumpta vero pro aD sectione sensuum dicatur sensatio passiva, seu ut Paras eam VO-cat Ib , externa: sumpta tandem pro affectione animae dicatur sensatio interna. Hane distinctionem advertere necesse flait , quia non raro accidit, ut quis habeat ideam de obiecto occasione sensuum, ut ideam talis hominis quem videt, talis sermonis quem audit, quin vel advertat se habere hane in oculis aut in auribus impressionem, vel ne sciat quidem hane omnino requiri ad eas ideas habendas , quod tunc fortasse primo cognoscit , qfndo oculis vel auribu borans non potest amplius , ut prius videre,& audire. Accidit etiam aliquando, ut quis sine mendacio , &sine stultitia quereretur de dolore in manu aut pede , cum tamen iam haec fuerint amputata . Quare in utroque casa adest sensatio

tam activa, quam interna , sed deficit sensatio passiva, vel quia nulla est requilita iuxta hujus notionem advertentia, quod con tingit in primo casu , vel quia nulla est impressio, sicuti apparet in secundo. Quare aequivoco voeabuli quis abutens posset hoc paradOSum pronunciare, haberi aliquando sensationes sine sensa

tionibus; Quod evanescit si clarius dieat haberi aliquando ideas de obiecto sensibili, quin habeatur vel impressio in sensu , vel

advertentia ad impressionem sectam in sensu. 36. nitio ideae adventitiae complectitur has omnes sensa tiones , quae multae sunt sub unoquoque genere. Exempla sensatibnis activae sunt ideae certi alicujus coloris, saporis,. odoris sac sonitus, ad quas excitandas determinata sunt in nobis orbana

quaedam , ut oculi, palatum , nares, & aures. Sunt etiam Ideae

certi alicujus caloris, sieut & fri oris, resistentiae, & impulsiis ,

45쪽

as DIUISIO ID EARUM famis, stis, doloris, quae sicut& aliarum hujusmodi affectionum

corporearum idear singulares, taetui debentur , quo nomine quaevis corporis i tostri pars sigiaificatur , sive ea externa sit, sive interna, quae dicitur sentiens, qnia quoties quovis modo assiciatur ab o jectis corporeis, toties anima experitur sensationes quasdam , quas nullo habet alterius sensus ministerio. Ideae tandem dimensionis alicujus, figurae, motus, sitius, aliaeque debentur sensibus, etsi non uni tantum propriae sint, sed pluribus communes . Exemplum sensationis passivae est, ut loquar cum S. Augustino, quaevis i)-corporis per se ipsam non late 3 animam; Sic enim ea ab

ipso definitur, postquam adverterat, quod a cum per passisηemeorporis non latet aliquid animam, non continuo sensus vocatur unus da

quinq*l, sed cum ipsa passis πω laut. Exemplum tandem sens tionis internae, sunt ideae de propria existentia, vita , voluntate. cogitatione, memoria, intelligentia , scientia, fide , laetitia, tristitia, & similibus asseetionibus, de quibus interno animi sensu certiores reddimur ; a) Sicut enim, inquit S. Augustinus, hanc lucem eorporis sensu , sic o meam voluntatem plane video, quia proloes animi mei sensibus, atque intus mihi praseus est. Ubi advertam nomen sensus per quamdam metaphoram attributum menti, esse iuxta communem usum , ut probant haec usitatissima nomina intimus sensus, qui aliter dicitur conscientia, & sensus communis, qui sumptus pro potentia est ea animae ficultas, per quam quivis homo sui compos eodem modo , ac alii de objeistis sibi propositis iudicat: sumptus vero pro actu est actus hujus facultatis; Gare, inquit Vernejus coc , Fuis aut alio casu fessui communi aliquis r pugnat , ineptus: sin omnibus demens appellatur .s7. omnes hae sensationes, quando repetitae in nobis sunt, earumque uniformitatis conscii sumus, veniunt sub nomine experientiae, quemadmodum jam notavit Plutarchus, s Expς- risηιia enim, inquit, definitur multitudo ejusdem generis notionum. Quas appellavi sensationes adtivas, Bassierius rub vocavit ideas receptass

o S. August. de Quant. Anim.

46쪽

sECUNDUM ORIGINEM. 2-

ceptas, seu passivas quia etsi mens sit caussa efficiens, tamen non adhibet conatum ullum ad illa a effectionem, qualis ainparet in ideis , quas dico factitias, & ipse per oppositionem vocat activas . Placuit afferre hanc observationem Busserit , quia continet quamdam notam essentialem hujusmodi sensationum. Quare relacitur, quod Auctor articuli 4 a. in Commentariis Tr voltaalais anna I 7 7. dicit, sensationem differre ab idea, quia sentatio nos advertit de re , sed non iacit ut hanc intelligamus: idea vero utrumque praestat a quae enim esse potest advertentia ad rem nata ex impressione fieta in sensibus, quin sit ejusdem cognitio λNon placet tamen nomen ideae receptae, & multo minus passivae. quia utrumque constat terminis, a quibus definitio quidem tollere Potest apparentem repugnantiam, non Vero reprehensionem cIrca Illorum confunctionem plusquam arbitrario sectam . Idem

Bumerius, cum supra si) distinxerit sensationes ab ictis per hoc.

quod Ume adea tribuatur absilute intellectui, seu anima, in quantum cog scit: at voxsensatis , sentiment, fribuatur volundati, seu annma , In quantum vult, ct experitur molestiam aut jucunditatem, advertit aliam notam propriam sensationibus, quas dixi passivas. ialtem quibusdam, ut scilicet coniungantur cum grata aut ingrata appetitus commotione.

38. Iuvat opinionem etiam Malebranchii commemorare, qui an ortune negat sensationes dici posse cognitiones, propterea, inquit ab , cognoscit sonitum & gaudium , fragorem triuitiam, quin Daec & similia sentiat: ergo sentire non encognoscere. At respondetur concedo antecedens disis o consequens: sentire non est cognoscere dumtaxat. sed simul pati aliqui an corpore conjuncto cum anima, conc. coisquam et sentire, non est ullo modo cognoscere , nego cynsequam. 39. Sensationes tam activae quam passivae communes nobis . reperiuntur sensus externi similes ii inis. In hoc consentiunt omnes praeter Cartesianos, qui utpote 1tatuentes bruta esse mera automata , negant iisdem sensationes,

quatenus hoc nomen significat vel importat ideam, quae est in anima occasione impressionum, quae fiant a corporeis obiectis in sen-D 1 sibus. erit ks7 a Mai. Entr. Gur la Metaph.

47쪽

as DIVISIO ID EARUM

sibus. De sensationibus internis ill 1 solum conveniunt brutis, quae respiciunt sensum communem , sine quo non est anima cognoscens. & qui communiter illis tribuitur, & ab iisdem evia uenter manifestatur per signa voluptatis & doloris, laetitiae & tris stitiae a Uidemus enim bruta vesci suaviter, dolere percussa , &canes maxime invento domino exultare , eoque extineto moer

re confici. Desunt tamen brutis aliae internae sensationes, quae postulant conscientiam sive ficultatem animae non solum cognoscentis. sed etiam intelligentis.

ARTICULUS II. .m id is factitiis. o. T Deae factitiae dieuntur illae, quae in nobis su ni mediate per sensis . Hoc ipsae nomine gaudent, quia ut Ias lin falcius 1 post alios multos dicit, eas sibi sibi mens fabricat. Sylvanus

Regis vocat a) ideas artificiales. Communiter dicuntur cogit tiones , & in his statuitur primum discrimen inter animam h minis & animam bruti, ut illa hominis observante Gabriele Daniel a)soleat vocari substantia, quae potest cogitare; illa vero bruti, substantia, quae potest quidem sentire ac cognoscere, non tamen cogitare. Dici aliter possunt cognitiones rationales . Quare cognitio est senus, cuius duae species sunt cognitio sensitiva, seu sensatio nobis , & brutis communis: & cognitio rationalis, seu cogit tio, quae propria nobis est, non brutis a quia haec fit ab intellectu, quo carent bruta. Auctor artis cogitandi easdem vocat ideas fabricatas oceasione impressionum , quas sensus passi sunt, ut magis distet a falsa quadam sententia , quae docet ita quascunque nostras ideas fieri per sensus. ut omnes sint imagines rerum corporearum. Quod facile est intelligere , quam salsum se consideratis ideis eogitationis assensus dubietatis, & his contra- oriorum, quas Memo profecto erit, qui in se eas dicat esse habitu corPoreo quodammodo indutas. Nec smiliter erit, qui sub ulla

48쪽

sECUNDUM ORIGINEM. aseorporea specie ideam habeat sapientiae, iustitiae , charitatis, castitatis, & similium, I qua, ut ait S. Augustinus , profecto mobcorporis non pendimus, nu eorum quasi corporeas formar cogitations siguramus, sed ea quando recte intelligimus sine aliqua ccirpulentia, vel militudine eorpulentia in luce mentis ad Pictimus. i

t. Ideae fictitiae sunt duplicis generis, aliae factae per separationem, aliae per compositionem. a) Hi enim inquit S. Aug

sinus, vis quadam minuendi augens anima insita , quam quo nisque venerit, necesse es asserat secum . Hae fit, verbi gratia, ut corvi quasi ob oculos imago consituta , demendo ct addendo quadam ad quamlibet omnino nunquam visam imaginem perducatur. Licet igitur anima

imaginanti ex his, qua illi sensus invexit, demendo ut dictum es, is addendo eo gignere, qua nullo sensis attingit tota . Quae fiunt per separationem vocantur ideae absit ame aut praecisiones. Ideae quiadem abstra dicuntur, quando per mentem dividimus rem ab ipsius proprietatibus: ita qui in margarita percipiat distinctim rotunditatem & albedinem, facit sibi totidem ideas abstraetas. Pra, cisiones autem dicuntur, eum per mentem dividimus attributa essentialia rei ab ipsa re, in illorum aliquo seorsim ab aliis me tem defigentes. a. Exemplum ideae fictae per compositionem esto in idea domus , quam conflant ideae parietum cubiculorum fenestrarum januae aliorumque, in idea horologii, quae extat ex aggreπato idearum de rotis, de catena, de tympano, de sagitta aliisque multis . Ubi advertendum ideam factam per compositionem impo tare solum , ut totum ipsius objectum possit esse secundum varias suas vel partes vel quasi partes objectum plurium idearum distin.ctarum, non vero quod ipsa idea sit secundum suam naturam

quid compositum ex pluribus quasi partialibus minimis ideis, hoc enim est impossibile, ut bene arguit Iaselinsiethius 3); siquidem

mens, cujus ideae sunt , est quid simplex et ergo etiam quaevis ideae, utpote ipsius modificationes, sunt quid simplex . Immo ne alio quidem modo simul esse in eadem mente possunt eodem tempore disinctarum rerum ideae, nisi in hoc sensu , quod existat in ea affectio quaedain repraesentans plura obieeta. Advertenda

49쪽

3o . DIVISIO ID EARUM

praeterea diversa significatio harum loquutionum , idea Lista per

comi Visitionem , & idea composita . Primum nomen significat ideam , quae consideratur cuna respestu ad suam originem, & declarat modum , quo eam stibi mens effecerit. Secundum autem

nomen significat ideam habito respectu ad objeictum , quod

constet partibus a nobis apprehensiis, ut ipsi accidentalibus, &non essentialibus . Ita qui dicat homo doctus, per me profert ideam compositam. Retinendo hujusmodi definitiones assirmari quidem potest omnem ideam compositam esse ideam fictam petcompositionem, non tamen viceversa omnem ideam iactam per compositionem esse ideam compositam ; Nam quoties ideae iactae per eompositionem , ut idea domus aut horologii, repraesentant omnia, quae ipsis insunt tamquam pertinentia ad essentiam suo. rum obiectorum , iam earent attributis ideae compositae, & ducendae erunt simplices iuxta explicationem inserius afferendam

simplitis ideae.

a. E ideis innatis olim questus suit Bussierius multa multos pro & contra disputasse , quin I) unquam satis decla-

murrint , quid per illos esset idea innata ; Aliqui enim ita loquebantur , ut nomine ideae hoc in loco viderentur intelligere simplicem apprehensionem , alii vero iudicium, alii tandem vim intelligendi. Ostendam deinde, Cartesium Ipsum, qui idearum innatarum vel auctor vel instaurator fuit, modo unum ex illis tribus , modo aliud intellexisse. Interea cum nulla potuisset esse quaestio , si nomine ideae innatae significassent vim intelligendi, nemo enim sanus negat datas in hoc sensa esse omnibus hominibus ideas innatas, necesse est dicamus eos , qui illas se admittere profitentur in sensu , quem alii negant, usurpasse hoc loco nomen ideae pro simpliei apprehensione , vel pro iudicio, vel pro utroque. Atque ita revera est. Sunt enim qui dicunt esse in nobis ideas imnatas , quatenus propugnant in ipsa creatione animae nostrae insitas eidem esse a Deo non solum quorumdam objectorum simplices apprehensiones , sed etiam quaedam judicia, cujusmodi sunt illas

50쪽

sECUNDUM ORIGINEM.

illa , quae dicuntur prima principia tam speculativa quam praetica . Sed praestat audire aliquorum conceptas definitiones . 4. Purchotius sic habet, i) Iba innata es cognitio menti no-sνὰ satim ab ortu divinitus ingenita : Me qua nobis a primo vita m ments ad extremum , quoties attendit animus, semper praso es , ct a fila prima causa me corporis aut cujuscumque alius causa secunda subsidio Dam habet originem . Abrahamus de Chaumeix , ubi propugnat dari in nobis principia quaedam praetica innata dicit, a) i

natum in Dictiouario verorum metaphsicorum significat eognitum ante omnem acquisitionem. Cum Cartesius passim meminerit in suis phialosophicis scriptis de ideis innatis, tum maxime audiendus est, ubi ipsam ideam, quam de Deo habemus , innatam, & primam inter innatas praedicat dicens, 3) eam Use iisam entis summe pers m , qua nobis ex sensibilium rerum perceptione non advenit, neque ex pluribus aliis ideis a nobis ad tibitum es Gustata, sed simplex o , ct aliquidperfectum , evi nihil aduere , aut detrahere possumus, ct a Deo nos creando nobis indita . Similibus verbis illam describit Franci-ciscus Lamyus in sua propugnatione demonstrationis Cartesianae de existentia Dei, quae est apud Trevolitanos ), & alii. s. Sylvanus Regis peculiarem sibi definitionem dedit dicens, s) Idaea innata sunt , qua resulunt in anima ex unione ipsius cum corpore; hoc es qua productae sunt eum bomina, ct ab illo sunt inseparabiles: dc alibi addit 6 illas, etsi continuo in anima sint, conspicuas tamen eidem non esse nisi per sensus vel immediate, vel mediate et Idea', inquit, Dei, ct idea corporis, innata tisa r vera sunt in anima : sed ibi sunt dependenter a sensibus a Mam juxtolosolum res sensibiles faciuοι, ut animas intra se recipiat ad suam ibi contemplandam ideam Dei: is quantum ad id in eorporis, si illas idea corporis gularii dependet immediate a sensibus, sin autem sit idea corporis in genere dependet mediate a sensibus . Brevius suam sententiam supra etiam exposuerat loquens determinate de idea Dei,

Par. I. cha. 8. pag. 26.

SEARCH

MENU NAVIGATION