De ideis mentis humanae auctore Andrea Spagnio e Societate Jesu Florentino

발행: 1772년

분량: 525페이지

출처: archive.org

분류: 철학

91쪽

a I DEAE NON SUNT

ejus compositione aliquid, quod non esset materia : quin immo hoc aliud ipsius principium aperte exposcebant, cui proinde diei potest eos proprie tribuisse vim cognoscendi. Hoc dicam equi dem de Epizuro , cum a Plutarcho habeam, quod animam vicit esse i) temperaturia quidpiam ex .quatuor qualitatibus ignea , aerea, aquea , ct quarta , cui nomen 1mn sit positum , auod ei erar vis senariendi , & non quid e parvis aut lavisus elem. Wis , ut Lucretius ex dictis q. 81. reddidit. Atque etsi hoc palam profiteretur tale esse, ut cum morte penitus ditat veretur , nihilominus contra conscie tiam se ita dixisse plane ostendit, cum moriens testamento sussit diem suum natalem celebrari quotannis, de quo tamquam de contradictione Tullius sa) ipsum expostulavit. Idem , quod de Epic ro , certum est de Empedocle, de quo si attendamus Aristotelem, ille ibidem dicit inter principia rerum non solum posuisse quatuor vulgaria elementa, sed etiam amorem , & discontiam , hoc est vires quasdam activas, & immateriales : sin vero attendamus Tullium sepra objectum, Lambinus in eum locum notat sententiam Empedoclis non rite expressam ab eo fuisse a Non enim ipse

in satauine cordi diffuso positit animam , sed animi sedem, quod sertasse a Plutarcho didicit. so. Quoniam autem hi philosophi admiserunt etiam ex elementis animam constare, non est dissimulandum , quidnam illos in have opinionem deduxerit. & modus exhibendus est, quo e rumilem error plane demonstretur . Utrumque perfecit S. Thomas . illi animam constare ex omnibus etiam elementis conclus runt sic arguendo. Cognitiones sunt assimilationes rerum cognitarum : ergo debent esse in anima cognoscente res Omno, quas cognoscit secundum eam essentiam, quam ipsae habent: Atqui res, quas anima cognoscit, habent multae saltem essentiam compositam ex omnibus elementis: ergo etiam anima liabet essentiam eompositam ex omnibus elementis. Quod argumentum nullum est ; Nam conceta antecedenti, negator consequentia , & cadunt reliqua . A similitudine erum cum re cognita , quae propriRst cognitioni spirituali, excluditur illa, quam sibi nescias quin modo

92쪽

MODI MATERIAE. 73

modo Adversarii comminiscuntur etiam male talem. Nunqui manisestum non est in omnibus operibus Sculpturae & Ρieturae. di in omnibus corporibus , . quae rationem speculi habeant, dari. posse similitudinem in repraetentando, quin detur simul etiam sit militudo in natura, & specie cum objectis repraesentatis a Aesenim , aut marmor , aut argilla , aut tela , aut tabula perseverant

esse in sua propria natura , etsi repraesentent flores arbores homines animalia , aut alia quaecunque ab ipsis essentialiter diversa. 'Male igitur ex eo, quod anima cognostens habeat in se similitu dinem rerum materialium, quas cognoscit, intalerunt eam esse sub eodem genere materiae . Praeterea quod anima naturae spiritualis possit repraesentare

sibi objecta, quae sunt materialia, iacile intelligitur. I. Quia conscii sumus habere nos huiusmodi cognitiones, & quidem de rebus materialibus etiam longe imperfectioribus, quam certe simus nos ipsi . II. Quia ens perfectius potest aliquid plus, quam possit imperseistius . Si igitur ideo tribuitur animae habere in se materiam,

ut possit exprimere in se res materiales, peserit a sortiori anima constituta in ordine longe persed tori exprimere in se res materiales. III. Quia Deus hibet profecto omnium etiam materialium rerum cognitionem, quin tamen ipse sit materia . IV. Tandem ut contra eosdem arguit S. Thomas: Si anima deberet habere acta naturam eorum, quae cognoscit, propterea quod cognitio est imilitudo rei cognitae, non sufficeret tribuere animae naturam omnium elementorum , sed opus esset illam etiam ei tribuere, quae est in singulis corporibus, quae sermas, figuras, & proprietates etiam oppositas habent, & sunt horum elementorum enectus; Sed stultum esset dicere animam, quae actu cognoscit diversa corpora, quae habent sermas , figuras, & proprietates etiam oppositas actu habere horum omnium naturam: ergo stultum est di ere animam debere habere actu naturam rerum , quas cognoscit, pro pterea quod cognitio est similitinio rei com nitae .s I. Sed redeo ad accusatos Philosoplaos vindicandos. De Platone , quod dicat Aristoteles illum' tenuisse animam constare ex elementis, per ea, quae deincle habentur , intelligitur nomen elementa ibi non significare materiam ullam, sed vel potentias, quas in anima per intellectum distinguimus, vel nescio quae intelli-

93쪽

IDEAE NON SUNT

stibilia, per se subsistentia , & semper in actu , a quibus essent: vel aliquid aliud minus intelligibile, ut lassius ostendit S. Thomas in objectum locum. Hoc unum est , quod Plato ex proseo agens de anima in Phaedone , docet illam omnino a corpore distingui,& immortalem esse , eorumque animaβ, I) qui 'e pra careristiae se inυeniuetur , ex his terrenis locis tarnquam σ carcere solutas a que liberatas ad altiora transcendere , ct ab ust corporibus omnino per Iotum tempus viυere . Quare jure Plutarchus Platonem , & consequenter Socratem , sub cuius persona Plato loquitur inter illos coulocat , qui a) corporis expertem animumstatuunt. Haec plane oste dunt, quanti aestimandus sit Volta ire, qui apud Nonnouem dicit , 3 Divinum Platovem , ct Divinum ne tem , Divini Platonis praeceptorem docuisse animam esse corpoream . De Heraclito , quis quicquam statuat, postquam Tullius quiadem in hac re dixit, ) Heraclitum non omnes interpretantur uno m do , qui quoniam quid diceret, intelligi noluit, omittamus: Laertius vero ipsum refert s) id is avima sensisse natura, nunquam illam reperiri posse, adeo profunda ejus est ratio . De aliis tandem dico , plerosque vel similem interpretationem admittere, praesertim illos quos constat agnovisse existentiam Dei, vel ita dixisse animam esse hoc vel illud corpus, ut significarent sine illis non esse .. Reis Ul. nego pone dici, prout propositum fuerat, permultos ex philosophis sevisse Materialismo, etiamsi omnes, qui obieeti sunt: ejusdem fautores revera extitissent. Quid enini est eorum numerus comparatus cum innumerabili aliorum multitudine , qui quovis tempore errorem hunc vehementissime impugnarunt , alii quidem in genere , alii eti3m in particulari, ut L efantius , qui directe invehitur 6 contra opiniones, quae an Lmam in aere vel igne vel sanguine ponebant. Atque etiamsi stemus in sola veterum consideratione, fautoribus materialismi, quota

quot sint, opponi possunt alii paris antiquitatis , & nominis Philo

sophi

94쪽

sophi ibidem ab Aristotele commemorati, qui animas Irullo modo materiales esse apertissime statuerunt, quorum numerus tam longe excedit alium , qui opponitur, ut Macrobius scripserit si

obtinuisse jam non minus is incorporaliIate , quam da immorealitate anima sentemiam.

93. Quicquid Platonicorum nobiliorum fuit pro spiritualiatate animae pugnasse testatur Huetius a) , multos citans . Idem senserunt illi inter Pythagoricos, qui ut verbis utar S. Thomae clarius exponentis textus Aristotelis de Anima, 3 dixerunt , non ipsa corpora indisi ilia , ct mobilia esse animam , sed illam virtutem ,

qua movet eo corpora, animam ieebant, ct hujus opiniovis fuit Amebelain Philosephus , ut Augusinus narrat . Ita etiam Anaxagoras disit esse unum intellectum separatum ct mixtum, qui alia moveat eo non moto , ct de natura hujusmossi esse animam . Unde ex hoc insπ- rexit error quorumdrim , qui dicerent animam esse de Matura Divina.

Quare Anaxagoraei supra l. 88. objecti stantes pro anima materiali recesserunt in hoc a suo magistro . Ita Xenocrates ex Tullio animam voluit esse s) mentem nullo corpore . Ita ipsemet Tullius pro spiritualitate animae plura argumenta subtiliter , & luculente persequitur, ex quibus iterum iterumque concludit, 6 Μ-δiles in animis mixtam atque concretum, aut quod ex terra narum a

que jictum esse videatur, nihilque aut humidum, aut flabile, aut igneum: His eηim in naturis nihil ines, quod vim memoria , mentis , cogitati is habeat. Singularis est igitur quaedum natura , atque vis animi

Auncta ab his usitatis , notisque naturis, quam eodem in libro stutuit esse eodem in genere, ac est Deus ipse . qui alio, inquit , modo intelligi a nobis nequit, nisi ut mens quaedam , in qua nihiles concretum, nihil copulatum , nihil coagmentatum, nihil duplex. Ita demum Aristoteles, qui veniens tandem ad pronunciandam suam sententiam , ceteris rejectis concludit, ) corpus prosecto non erit anima . Meeesse es igitur animam subsantiam es perinis atque fomam corporis naturalis putentia visam habeniis: ex quibus

95쪽

76 IDEAE NON SUNT verbis desumpta est ea celebris definitio, Anima es actus primus

corporis naturalis organici , potentia vitam habentis , quae olim unice in scholis personabat, nunc autem ab illis eliminata , utpote aberrans ab omnibus bonae definitionis legibus, ut ostendit jam i) Auctor artis cogitandi. Rationem etiam Tullius affert, quare Aristoteles negaverit animam esse quicquam corporeum , ab quia cogitare θ pr idere , ct discere, o docere, ct invenire aliquid, ct tam

multa alia meminisse, amare, odisse , cupere, timere , ongi, iatari, hac ct similia in eorum quatuor generum, hoc est vulgarium element rum, nullo inesse putas: quintum genus adhibet vacans nomine , quasi

quamdam continuatam motionem di perennem .

Objiciebatur Tullius quasi sibi oppositus, dicens ex sua sententia animum esse in genere corporis. Resp. Tullium non dicere animum esse in genere corporis , sed in quodam genere corporis, scilicet substantiae a aliorum enim fuit corpus facere synonimum, substantiae. Certe quidem ipse ibi usurpat corpus contraposite ad inane, in quo genere alii collocabant animas : quod advertunt. etiam editores Μaurini operum S. Hilarii in suis ad illum notis 3 , utentes hoc quoque Tullii testimoni ν, ut ostendant adjunetum corporei, quod S. Hilarius , & alii ex Patribus aliquando animis nostris tribuerunt, aliud quid significare, quam materiale . 'Objiciebantur Sadducaei : sed hos confutavit iam Christus Dom. ostendens illis, quam parum sibi constarent, vel quam in pii essent, dum dicerent Deum Isaaci dil Abraham i, quasi esset

Deus mortuorum .

s6. Objiciebantur tandem Averroistae , qui materialem dicuntur existimasse animam rationalem, eiusque proinde cognitiones habuisse pro modificationibus. materiae, quoniam mortalem crediderunt. Sed nihil horum eum veritate dicitur Ipsi enim ex quodam ratiocinio, quod nitebatur in filia suppositione, quod Aristoteles jam demoustraveAt existentiam generis humani ab aeterno , repugnantiam infiniti actualis, & metempsychoseos animarum , concludebant animam, quae cognosceret in unoquoque hominum esse particulam intelligentiae cujusdam sublunaris, vel

96쪽

universalis, quae informaret uniuscujusque corpus , quo destructo iterum restitueretur ad suum totum: I) misi audias, sic de illis Leibnitius, oriuntur anima , dum guttarum insar ab Oceano suo sep rantur , ac corpus quod animare pUsent, reperiunt: occidun/ autem, dum corpore is tructo, non aliter ac fluvii mare ingress, rursum jungunt Oceano . Quare Averroistae nullo modo faueut Adversariis . Hoe porro nomine appellantur , qui in hoc sequuntur opinionem Sa-Taceni Averrois , quam tamen Daniel Barioli ao vult iam ab aliis ante ipsum excogitatam . si . Plura de mente veterum Philosophorum omnino oppos,

ta Materialistis erudite disserit Cud ortivus 3), quem oppono Yvoni, qui arbitratus est, D. plane dumonserasse omnes antiquos philos bos credidisse animam materialem, propterea quod vult plures id expresse dixiste, & alios qui id aperte etiam negarunt, significare dumtaxat credit extremam materia immitatem , qua redulli animam palpationis incapacem, O nulli sensuum nostrorum perviam . In quo ratiocinio equidem non video aliam demonstrationem nisi de suo negleetu, vel oblivione omnis Dialecticae . Et ne sorte quis pro Yvone citet S. Thomam dicentem , s) antiqui Philos-pbi nullam dissectionem ponebant intersensum is intellectum, is utruna quo corporeo principio attribuebant, advertat, statim ibidem subjungere, Platonem primo, & deinde Aristotelem illis restitisse . . . Quare S. Doctoris propositio utpote particularis non solum non favet Υvoni, sed eidem expresse Opponitur. Concludam cum

Jaquelotio qui fusius id ostendit 6 Fidem, quae docet animam

non esse de natura corporea consonare rationi. cum id statuerint plerique etiam ex Ethnicis; Nam ex tot qui objecti fuerunt, soli tandem restant inter Materialistas. Democrirus, Leucippus,& fortasse Zeno euin aliquibus ex suis Stoicis, quos iam olim Plutarchus coarguit inconstantiae, quod in nobis scientiar e νηπι, ct exas coagulent, iis qua immutabκα , a sint . funda-

97쪽

qs IDEAE NON DISTINGUUNTUR

mennis deinde sedemquo lytis, scilicet animam, ex lubrica non sa bili , sed ssissipabib, semperque fluente natura subsernunt . Hinc alii sapientiores ab his secedentes animam esse spiritualem statuerunt, ut observat Chau meixius , qui praeclaros de hac re sensus Stoici Senecae refert i) ad retundendam malam fidem Helvetii, qui iulum tamquam eam non admiserit, citaverat.

PROPOSITIO II.

I .e m me non disinguuntur a nostris perceptionibus.

ARTICULUS PRIMUS.

De Admersantibus propositoni.s8. Ropositio est contra plures philosophos, qui ita distinxe-α runt ideas a perceptionibus, ut eas considerarent tamquam exemplar quoddam objeictorum, quod dum mens adverteret, jam fieret percipiens, & intelligens obieeta . Ex his sunt primo, qui nomine idearum ex dictis c q. 4.) significabant species quasdam obiectorum, quae dum menti se insinuassent, vel alio modo ei se coniunxi sient, efficerent, ut iam dici posset habere rerum perceptionem . Huic veterum opinioni accenrunt Scholastici, qui pariter per species objectorum ea a nobis cognosti, & intelligi pas-sm docuerunt: sed eam emendantes tribuerunt speciebus non iam rationem cauta formalis, sed illam causae efficienter concurrentis ad nostras perceptiones, quippe per illas docebant compleri Potentiam cognoscitivam creaturae. De veteribus modo et de Scholasticis in alia dicam propositione. Igitur Democritus primus no minatur, qui ut habet Tullius sa) admisit imagines, qua idola n minori, q*orum incursione non solum videamus, sed etiam cogitemus. Plu

tarchus conjungit ca) Leucippum cum Democrito,& alibi etiam

98쪽

A PERCEPTIONIBUS. 79

Epicurum, sic clarius exponens hanc doctrinam . Pervulga n es, ut febat Democritus , vi per meatus in corpora subisc, ac alte pen trare Visa autem isa unaquaque fres , delapsa a Iupineislle . υsimentis , plantis, maxime ab animalibus , objatiationem multam .er calorem : eaque visa non modo, habere expressas, o formam reserenistes corporum similitudines, ut Epicurus sentit eatenus Democritum se quens, sed θ motuum animi imagines secum trahentia ita accidere ad animum veluti arimata idque maxime feri, quando p.r aerem levem motu feruntur expessito ct celeri. Tullius irrisit iam ci) hane opinionem . Lucretius vero eamdem adoptavit, & integro libro quarto eam exposuit. Satis sit pauca haec commemorare a Dico igitur rerum eritas , rem quo Agrear Mittier ab rebus summo ia corpore earum . sua quasi membrana vel cortex nominitanda es. Addit Lucretius has corporum exuvias non dissipari per auras , sed diu aliquas quidem suam integram sormam retinere, alias vero per suam cum aliis exuviis diversis commixtionem induere novam

figuram , dc ita fieri imagines monstrorum & Chimaerarum ca)Principio Me dico rerum simulacra vagari Multa modis mutiis in cunctas undique partes Tenua , qua facile inter se junguntur in auris . . Obvia eum veniunt, ut aranea bracteaque auri. Corporis haec quoniam penσrrant per rara , cientquc Tenuem animi naturam intus, sensumque lacessuri, Ceriauras itaque Oscyllarum membra videmus.ss. Hic philosophandi modus praeter alias rationes caeteris communes habet primo contra se evidentiam . Data enim continua emissione tot imaginum, seu membranarum corporearum nulla corpora tam diuturno tempore durarent, sicuti evidens est

durare . Habet secundo hoc Cottae argumentum apud Tullium iHabemus ideas eorum quae nunquam vidimus, hominum quia longe jam tempore extiterunt, rerum quae in locis inter se longissime dissitis olim vidimus separatim, & diversis temporibus, nunc vero coniunctim, eodemque instanti cognoscimus, & e

99쪽

8o NON DISTINGUUNTUR .

rum etiam , quae nunquam omnino fuerunt , nec erunt: Sed ho rum nullae sunt imagines volitantes: ergo horum ideae non fiunt

ab huiusmodi imaginibus. Vidit etiam Lucretius hoc argumentum a Nam quaerit i

..... si aro quod quoiqua libido Venerit, extemplo mens cogitet ejus idipsum λConventur hominum, pompam , comicta , pqnat, Omnia sub verbo ne ereat natura , par atque eui eredidit se fatisfaeere dicendo habere nos has ideas, quia ex viae rerum perpetuo durant , & celerius moventur ipso luinine,& sua inter se commixtione in nova etiam sitnulacra consorma

tur. Quae responsio merito deridicula dicitur a Genuensi ca).1od Est secundo Plato author idearum immutabilium ad hune etiam finem , ut esset in nobis rerum cognitio , quemadmodum supra q. Io. vidimus, di apertius intelligitur ex Tullio , qui refert Platonicos tribuisse menti, 3 ut cerη:ret id, quod semper esset simplex, ct uniui modi , ct tale , quale est . me illi ideam appellabant, jam a Platone ita nominatam , nos recte 'eciem possumus dicere: infra ) Arisbteles primus species labefamvis, quas mirifice Plato erat amplexanus , ut in his quiddam Divinum esse di-

Est tertio Cartesius cum iis omnibus , qui propugnant euein nobis diversarum rerum ideas innatas , a salo Deo infulas animae in prima sui creatione , in quarum antimadversione docent consistere perceptiones. Hanc opinionem, quam evertunt etiam a gumenta, qnibus suo loco ostendam, nullas esse in nobis ideas Innatas, ita sequitur Pureliotius s), ut simul approbet Μalebranchii opinionem, de qua mox dicam , tanquam doctrinam Verismillimam, quod ostendit; quam male utramque animo insermo erit; neque enim una cum altera componi potest. IOI. Venio jam ad Nicolaum Malebranchium, qui Parisis natus anno 1638 , ibidem. ut anno i is in Religiosa familia

100쪽

A PERCEPTIONIBUS. 8 r

oratorii Domini Iesu , cui ab anno aetatis suae a I nomen dederat.

Celebris prae ceteris est distinctio ab eo excogitata ideas inter &perceptiones, brevi supra q. I 8. a proposita , sed nunc distinctius

exponenda , quod dum facio , alii etiam Adversarii occurrent. Malebranchius igitur ex prosesse impugnans I) opinionem eorum , qui arbitrantur Aas nobiscum creatas fuisse, ita distinguit ideas a perceptionibus, ut perceptiones quidem nostrae sint, non vero ideae , quae solum improprie nostrae dici possunt, quatenus dum per ipsas, quae omnino extra nos sunt, aliquid cognosci inus, iam ad nos pertinent. a Datuo, inquit, multum dissume ideas aperceptionibus, ficut nos, qui percipimus ab eo , quod pereipimus : & alibi 3) Mea disserunt a perceptionibus, quar nos habemus ; IL.e enim Dut immutabiles, ct eommunes euisis Diritui: illa nos illuminant , non reperiuntur nisi in Deo. Easdem ibidem vocat rationes rerum stabiles, atque incommutabiles. Primo hane Malebranchius distinetionem , & novam de modo nostro cognoscendi commentationem exposuit in primis septem capitibus secundae partis libri tertii de Aquisitione veritatis, contra quam Arnaldus scripsit egregium tractatum, De veris ct falsis idaeis, cui cum Malebranchius responsionem quamdam sec rit , Q qμam, inquit Menagius, legi, quin quicquam πω ego, nσc alii multi, qui id mihi usati sunt, perciperemus, Arnaidas reposuit impugnationem . Non tacuit Malebranchius , sed ut videretur iterum respondisse Amaldo, eidem opposuit aliquot literas, contra quas edidit & Arnaldus novas literas . Praeter Arnaldum extiterunt deinde alii, qui ipsum ex proseta impugnarunt, inter quos citantur Petrus Poiretus, & Georgius Pritius in dissertatio. ne, quam inscripsit de Enthusiamo Malebranebit, & alii, quorum mentionem faciam in decursu hujus propositionis. Ex his eruet, qui volet pleniorem cognitionem Malebranchianae hujus opinionis , vel ut illam vocat Voltaire s sublimis illusionis. Sed abunde quae jam subjicio, eam declarabant.

SEARCH

MENU NAVIGATION