Dialectica Ioannis Caesarii viri vndecunque doctissimi, nunc recens Hermanni Raiiani ... fructuosis scholiis illustrata, & in multis locis emendata. Accessit huic Ioanni Murmellii Isagoge in decem Aristotelis Praedicamenta

발행: 1559년

분량: 370페이지

출처: archive.org

분류: 철학

191쪽

TRACTAT Us v I. OT

in his consequentiae uis inesse quoque persticitur. At uer) quae copulatiuae dicuntur , ut non uerae hypotheticae sunt,ita nec in his consequentiae uis filia deprehenditur: quae nimirum facit potissmum ut ex propcstion bus h potheticis rapotheticis 3llogismis ruantur. Impotheticae tame quoquo modo dici possunt,quatenus ex categoricis compositae constant. Quare nec Boetius etia,

citim alias desillogismis ex P potheticis copiosissime tractet,ullos praescribit modos,iuxta quos Dilogismi ex copulatiuis perinde fierent. Nec ipse admiram proboras

consequentiae formas,quas uulgo ex copulati uis elictui, ut d tota copulativa ad alteram eius partem: ct item si destructione partis copulativae, ad destructionem totius,quae licet necessariae ut 'e sint, utiles tamen non sunt. Ex copulatiuis tamen reote fortassis argumentatio procedet,siuebilogismum uoces,siue aliam quamlibet argumentationis Deciem,quotire per has ex di itinactis ad coniuncta procedimus: hoc est,quoties quae diui- praedicatur de subiecto aliquo, de eodem etiamnum coniunctim dici posse probantur. Quod quia aliqua oua contingitaliquando uer8 minime,certe ad hoc regulae ex imo tristotele colliguntur,quibus id discernere licet, quas proinde hic subhcere non grauabimur.

IA M uero. Dissiluit quandam quaestionem quae ex superioribus oritur. Huius sane. Prima ratio cur ex propositionibus copulatiuis per se sumptis,no fiat syllogismus co-ditionalis . Quoniam in conditionalibus,conditio uel ex primitur uel subintelligitur: at in copulativi, neutrum cotingit. Vnde ei. Secunda ratio,in syllogismis conditionalibus optima struitur argumentatio,in qua consequens colligitur ex antecedente. viis tota copuiatiua ut deus est imN mortalis,

192쪽

DE sYLLOG. HYPO T. mortalis,dc homo est mortalis, ergo Deus est immortalis . Ex repulatum. o Hic locus intelligetur ex tribus regulis ca

pitis tequentis.

Sequuntur tres regulae . Ex HIs igitur prima regula est,si uaecunque diausim secundum accidens de aliquo praedicantur subita Elo,aut alterum de altero saec simul atque coni unctim de eodem praedicantur minime. Cuius regulae hanc reddit rationem Aristoteles, quod uidelicet unum non faciant . suare non rectesequitur.Socrates est albus, et Socrates m musicus gitur Socrates es albus musicus. Dictum es autem secundum accidens,quoniam mi di Grammaticus licet secundum accides de subiecto aliquo

dicantur,tamen alterum de altero non secundum accidens dia perse dicitur: O proinde ut diuisem, ita di colunStim de eode praedicari possunt:ut,socrates es scies, O Socrates es Grammaticus,stitur Socrates es silens Grammaticus . Secunda regula, sisaecunq; divisim de

aliquo praedicantur,ut de subiecto,si id quod sequitur u

praecedenti includitur psa de eodem simul et colunctim non praedicantur, Huius quoque regulae haec ab Merissotele redditur ratio,quia committeretur uitium nugationis. Unde non recte sequitur, socrates est homo, S crates est animat,igitur Socrates est homo animal. Suquidem in homine animal includitur. 2Xecsequitur obi limum,Socrates est Gramaticus, Socrates es scies, igitur Socrates est Grammaticus sciens: Tertia es,quae ex his sequitur,regula,ctuando aliqua de aliquo ut subiecto seorsim atque diuisim praedicantur, idq; neques candum accidens omnino,neque ex hispo erius in prio ei

193쪽

ri directis continetur diaec de eodem simul atque colunctim praedicantur,ut Socrates est homo, o Socrates essalbus,ergo Socrates est homo albus.Item,homo est animal et homo es ronalis,ergo homo es animal ratibale .

Ex His igitur. Haec regula est apud Aristotelem. ij. cap ij.libri de Interpretatione, cuius hic est sensus. Quado duo praedicata dicuntur per accidens de subiecto aliquo, uel alterum praedicatum de altero per accidens,ea coniunctim minime praedicantur, ut non sequitur homo est musicus,homo est bonus,ergo homo est bonus musicus. Si autem utrunque praedicatu dicatur de subiecto per accidens,& tamen alterum praedicatum dicatur de altero per se, ea coniunctim praedicantur,ut homo est sciens, homo est philosophus,ergo homo est sciens philosophus ratae fidei est consequentia,quia sciens est genus philosophi, ut scientia genus philosophiae. Secunda re uia. Quando duo praedi cata dicuntur de subiecto per se,si posterius continetur insistione prioris,non recte collieitur a diuisis ad coitincta, ut non ualet haec ratiocinatio,Cato est homo, Cato est animal,ergo Cato est homo animal, sed sic erat colligendum, esto Cato est animal homo . Posterius duobus modis in priori includitur. Primo in ipsa prolatione, ut Cato est homo albus,& Cato est albus,ergo Cato est homo albus albus. Secundo modo posterius est in prioris finitione, ut homo est bipes, homo est, animal ergo homo est bipes animal. Neutro modo recte colligitur a diuisis ad conium. Tertia est. Haec regula tollit uitia duarum priorum , &docet quomodo liceat a diuisis ad coluncta apte rocinari.

De ratione consequentiae.

Pos et haec etiam de consequentiae ratione haud absurdum fuerit hac in parte nonnihil adiicere,propterea Dcd insuperior bus saepius in huius incidimus mentionem. Trimo igitur diceηdum es quidpit, deinde quomo

194쪽

DE SYLLOG. HYPo T.

do diuidatur, tertio regulae quaedam subiiciendae sunt. Neque uero ut uana res existimari debet consequentia uim posse intelligere: quonia ad hos summa totius Dualecticae tendit O utilitas. Sane haec ex eo potissimum

percipitur,si cui recte uti contigerit coniunctione ratio

nali ergo,sive igitur,aut si qua huiusmodi est quae ali qui s ut Alexander Hegius diceresolebat multum facesset negotii studiosis huius artis hominibus. Porro hac

ipsa recte uti poterit,quicunque rei probandae tum causam,tum signum intes texerit. Ita enιm res una ab alia dependet, ut certus proculdubio ordo aliquis in ipsa rem natura esse intelligatur,id quod Seneca iter philosophos non contemnendus autor,primo Naturalium quaestionum libro his uerbis non tam diserte quam grauiter e pressit: omnium cinquito rerum certus ducitur ordo,

ct alia alijs ita coplexa sunt,ut quod antecedit,aut causi sit sequentium,aut signum.

Posr HAEC. Quoniam in superioribus regulisconsequentiae habita est mentio. ideo quasdam regulas, &diuisiones de ea subiicit. Consequentia, ut generatim sumitur eadem est cum argumentatione , siue haec fuerit syllogi mus, Enthymema, inductio,exemplum. Nam omnis consequentia est argumetatio & contra. Quoniam adhoc. Nam Dialecti ea est diligens disserendi ratio: di de re re autem nemo poterit,nisi inuenerit.& inuenta in formam argumen rationis coniecerit. Porro. Locus hic dignus est obseruatione,etsi enim omne uerum uero est consentaneum: ut Aristot. iij. cap. j.libri Ethicorum, &. xxiii .cap j. lib. Priorum,docet tame non omnibus probandis Oia conueniunt,

sed id quod adfertur ad alterius probationem, debet cu eo quodammodo esse coniunctum. Id eleganter ( ut omnia)Rodolphus agricolaunicum eruditionis lumen ii. cap. i.lib. de Inuentione,Dialectica docet. De

195쪽

De consequentia,& eius diuisione. C o N s E Q v E N T,I A M igitur hoc pacto nubilam de iniunt,Cosequentia est oratio ex antecedente et consequente suis quidem partibus constituta, quas rationalis aliqua coniunctio connectit. Eam ita diuidunt,ut sit di bona, mala consequentia. Et bona quidem ab eisdem definitur,cuiussi antecedens nerum es, non potest esse,quin consequens quoq; uerum sit: ut homo est,

igitur animal est. Mala uero,cuius etsi antecedens verum est,non est tamen necesse,ut consequens uerum sit, ut Socrates ambulat,igitur caelum serenum est. Bonam

rursus diuidunt in materiale O formalem. Verum qui Aristotele polsus si uuntur,quim Barbaros sophistas, eam in necessariam,o no necessariam dispescunt, ut sit

tamen necessaria consequentia,quam illi formalem uocant: non necessaria,quae materialis ab illis dicitur. Erago formalis con sequentia est, quoties datis quibuslibet terminis iuxta praescriptam aliquam argumentsidi foramam se antecedens uerum est,ct cosequens esse uerum

necesse es. Cuiusmodi in primis sunt sedillogisicae consequentiae omnes,di quae ex ipsarum propositionum tum conuersione, tum aequipollentia elicii tur, et si quae aliae his consimiles sunt: Materiali uero, quae tametsi bona quidem est,tamen iuxta eandem similemque argumentandi formam firma ubique di constans non est, quales fere sunt Dialecticae argumentationes, O quae per Ei th memata O caeteras argumenlationis species consim tuuntur,nempe terminor I tantum gratia,uidelicet qui materiae uicem praestant . Itaque materialis consequentia est, si hoc modo argumenteris , Caelum uolubile est,

196쪽

ergo caelum rotundum est. Quippe quod iuxta eandem formam ita argumentari licebit, Caelum uolubile est, ergo caelum stulatum est. Caeterum probabilitas in his ac confirmatio,ex locorum aliquo Dialecticorum peti solet, proficisciturque.CON S g ENYs A M. Tria in omni consequentia sunt necessaria,antecedens,quod est prima pars argumentationis, consequens, quod est secunda, & nota illationis: tota argumentatio quae ex his tribus coponitur, consequitia est,ut nulli liberales sunt auari, omnes philosophi sunt liberales,ergo nulli philosophi sunt avari. Et bona quidem. Consequentiae bonitas no ex eo pendet, quod antecedens est uerum simul,& consequens. Nam huius consequentiae, Fabins est cunctator,ergo coelum mouetur, utraque pars vera est,& tamen inepta est consequentia. Regula igitur haec perpetuo danda est memoriae, bonitas consequent ex eo spectatur, quod consequens necessariam cum antecedente habeat habitudinem ac connexionem, si vero consequentia fit syllogismus, adde praeter illam necessariam conexionem,obseruandam esse modi & figurae aptam dispostionem. partes bonae consequentiae multis modis conectuntur. primo,antecedens potest esse uerti simul,&conseques, ut Iustitia est formosa, erso uirtus formosa est .secundo, antecedens potest esse salsum. & consequens verum, ut homo est equit , ergo homo est animal tertio antecedens potest esse falsum,& consequens falsum, ut homo est equus, ergo homo est rationis expers. Suarto, bonae cosequentiae antecedens nunquam potest esse uerum,& consequens salsum . ea enim est inepta collectio, in qua antecedes potest esse uerum,& consequens falsum, ut princeps rerum Deus bonus est, ergo homines boni sunt.

Sequuntur duae regulae, tum instantia contra secundam, tum etiam quae sit bonae consequentiae proprieta S.

197쪽

m est, Si ad antecedens bonae consequentiae sequitur cosequens,ad oppo tum consequentis oppostum sequitur antecedentis. Et oppositum quide hic intelligo triqued contradictorium dicitur .caterum ipsius regulae tale sit exemplum,homo est, igitur animal est. Hic quia reflesequitur,homo est igitur animal est,ad oppositum conasequentis,quod est,nullum animal est, recte quoque sequitur,igitur nullus homo es. Secunda regula, sui quid sequitur ad consequens bona costequentiassequituro ad eius antecedens: ut quia ad hanc ,homo est, recte sequitur,igitur animal est: O ad hanc rursus , animal est,igituri, antia es: ad eandem idcirco, quae erat,

homo est,rehe ouoque sequitur substantia est, ut fit vomo es,igitur substantia es. Sane has duas regulas ideo ad cere libesit hoc loco,quod unaquaque harum pertorum tam 'tem logicam principii uim obtixeat. Contra stacundam tamen regulam huiusmodifit instantia. riam

si q id hecesse est esse,illud quoque possibile est esse. ur

sui a tem,si quid possbile est esse,illud iam non necessierat esse. Igitur se quid necesse es esse, idem erit non necesse esset quodprorsus inconueniens uidetur. Sane huius dis cultatis nodum Theophrastus Graeus autor fir utique in omnibus disciplinis consummatissmus, Unus proinde qui in Aristotelis diatribam, i S etiam Arsitotile id ita adiudicante succederet e ut autor est A lus Gellius I ad hunc modum soluit, Non omnino, inquit,idem est possibile esse, non necesse ege: quod hoc

198쪽

est esse, non refle sequitur negatio, per quam aliquid non necesse esse proponitur. It de consequentia quidequae sit, quae bona, tum quae necessaria, haStenus quium breuissime disium sit. Bonae praeterea consequentiae id esse proprium obstruatum est, ut ex vero quidem

non nisuerum sequatur unquam, ex falso autem cum plurimum fallium, nonnunquam etiam uerum.

S E v v N T v:RAEHiN C. Prino haec regula sumpta est ex primo capite secundi libri de interpretatione,& ultimo capite primi libri priorum,cuius haec est ratio, quia oppositum consequentis, non potest uerum esse cum antecedente,idcirco infert oppositum eius. Secunda regula. ) Haec es quaedam species gradationis siue aceruus uocum necessa rio cohaerentium, nisi enim necessario cohaererent, non ualeret colleetio.Contra secundi m. Haec quaestio tractatur apud Aristotelem tertio capite secundi libri de interpreta tione cuius haec breuis est dissolutio,duplex possibile,aliud est actu tantum quod assirmationem significat, & is ud sequitur ad necessarium,aliud quod actum & potentiam significat,& istud non sequitur ad necessarium. Vides optime lector,quaestionem flatis impeditam & sinuosam uerbo uno esse expeditam,in qua multi & nobiles Aristotelis interpretes & multum des udarunt,& integras paginas impleuerunt,quocirca spero haec nostra scholiola studiosis mirince elle profutura. Boiise ne terra.) De hoc praecepto uidendus est Aristotelex initio secundi libri priorum. I fetiam Aristoteli. Hanc hist oriam eleganter Aulus Gellius libro decimo tertio capite quinto explicat.

IN TRACTATUM

septimum de demonstratione.

PRAEFATIO.

SAE PI v s mecum reputaui, ac toties admiratione non parua capt*s sum, quid causae esset, cur bonus

199쪽

ille uir, qui cum in arte Dialecticam tractatus aliquot scribere costituisset, eosde pro sua (ut uidetur opinione ita demum parauit, ut per eos ad Aristotelis Logicam studiosi eius artis introducerentur: non id etiam tentaverit in eam huius disciplinae partem,quae Demostrativa dicitur,ac per hoc omni u potissima & est,& habetur,etiam eorum iudicio, qui illorum tractatuum autorem no frigide,imo strenue (ne dicam superstitiose sectantur,cum tamen illud neque grauiori illius labore,neque minori traducendorum in hanc quoque huius artis partem utilitate fieri potuisse constet: maxime

quod pueri olim (quod utinam hodieque obseruaretui omissis friuolis catullationibus ad philosophiam instituendi,in mathematicis disciplinis, ad quas compararidas hac parte plurimum iuvamur, antea exercebantur,& si non exacte, rudi saltem modo et quod & exemplx passim per Aristotelis libros dispersa disseminataque , indicare plane uidentur.Vnde etiam in foribus Plato nicae diatribae scriptum legebatur, Nemo huc ingrediatur Geometriae expers. quo nomine simul & Arithme-

tica intelligebatur.Sed ego iam causam ipsam uel subolfacerc uideor, quod uidelicet haec pars Dialecticae uisa sit illi haud quaquam idonea ad sophisticas captiuculas,& steriles illas nugas , quibui per id temporis, quo uir ille claruit, schblae omnes atque literarii ludi

non tam uacabant sedulo, quam strepebant acriter. Atque interim sproh pudor) dum in his nugae illae leuiusculete ueluti imperiose docebantur,optimi quique bonarum artium autoi es in pluteis & sub scamnis delitescebant,situ & puluere obducti,& (quod hoc etiam miserabilius est ) esca blattis & tineis. In quorum subiere locum barbari paulatim,idque fere in fingulis artibns, ut uerbi causa, in Grammatica Alexander Gallus, in Dialectica Petrus Hispanus,in poetica Gaufredus Britannus,&in Rhetorica Eberhardus quidam, qui etiam l

200쪽

DA DEMONSTRATIONE

ob rem a se obscurius fortassis traditam opusculum suum I abyrinthi nomine inscripsit. Taceo Graecistam

Horistam, Cornutum,Alanum in parabolis,& caeteros huius farinae uiros.Dii boni,quos hic autores recenseo dea neque defuere tamen interim,qui in mathematicis quoque studus operam suam nauarunt,quanquam non lati S reliciteri uerum pro temporum iniuria excusandi

potius quam incusandi. Quae quidem studia: quoniam(ut paulo luperius diximus) demonstrandi uia quae utique certissima est, comparantur in primis , de horum utili late pariter & dignitate,ex. Seuerino Boetio acris haud dubie iudicii uiro, paulo altius repetere libet. priusquam institutum tractatum aggrediamur. Talia sinouit ille)studia sunt ea,quae mathematica dicuntur:ut si his careat diligens ueritatis inquisitor: uerum ipsum inuenire non possit. Quinimo sine hac ueritatis speculatione nulli recte sapiendum est Proinde qui haec spernit, id est, has semitas sapientiae negligit: ei denuntio non recte philosophandum. Siquidem philosophia amor sapientiae est: quam certe in his spernendis: antexam aliquis contempserit. Haec ille. Quare eum haec studia minime spernenda sint et nec uia etiam qua ad illa pergitumnegligenda erat. Hac igitur ratione persuasus cum in caeteras Dialecticae partes tractatus certos: que hos quidem introdiictorios parare instituerim in hanc quoque partem: hoc est de Demonstratione tractatum aliquem parandum duxi.CAEs Allius in hac eleganti praelatione insectatur Petrum hispanum,qui etsi aliquot tractatus de arte dialectica scriptos reliquit, nullam tamen mentionem demons rationis fecit,quae inter omneis argumentationes, nece saria itilis,ac nobilis est. Continet enim iterum solidumque iudicium, quae argumenta inuenta examinamus , an quaestioni praepositae,confirmande uel refellendae conue

Diant. Huis artificium Aristoteles duobus libris resolut

SEARCH

MENU NAVIGATION