Dialectica Ioannis Caesarii viri vndecunque doctissimi, nunc recens Hermanni Raiiani ... fructuosis scholiis illustrata, & in multis locis emendata. Accessit huic Ioanni Murmellii Isagoge in decem Aristotelis Praedicamenta

발행: 1559년

분량: 370페이지

출처: archive.org

분류: 철학

91쪽

deri uelint,ob dictionis figuram,sed tali uocisiue dictioni res ipsa repugnat, nempe suapti turtura simplex O

una: ut animalis nomen,quod Graecis et et ahaidi dicitur, Latims uero hircoceruus dici potest, ab hirci,ceris que similitudine. Nam cum ceruis=eciem habeat, autore Pliniosab eo tamen barba O armorum uillo distat solum ii quo cum hirco quadantenus convenit: unde et nomen ei est ex utroque compositum.At uero orationis

partes multo aliter sese habent: quippe quae et extra ipsam significare possunt,ut uerbi causa,huius orationis , Plato disputat,tam nomen ipsum, quod quid Plato est , quam uerbum disputat,partes nimirum seorsum utique inseparatim omnino aliquid significant.

ORAT io est irex. Potest nunc quiuis, nullo negotio orationis finitionem intelligere.Vnica enim particula vi stata nominis & uerbi descriptionibus. Orationis partes lignaticant separatae,nominis & uerbi minimae secundum placitum. Plato in Craulo sic suadere conatur orationem lignitica re naturaliter. Omne instrumentum quo mentis sensa ex primimus,naturaliter significat. Atqui oratio est instrumetum quo mentis sensa exprimimus:ergo secundum naturam significat. Hic syllogismus sic est diluendus. Omne in strumentum proximum,quo animi sensu in euoluimus naturaliter significat, sed oratio est instrumentum secundarium & remotum. Acue.)A maiore Aristoteles colligit. I artes nominis compositae figurae uidentur potius lignitica re per se quam partes nominis simplicis , sed partes nominis compositae figurae per se non fignificant,ergo multo minus partes nominis simplicis.

De diuisione Orationi S. DIVIDI TvR autem oratio: alia nanq; perfecta est,alia imperfecta. Terfecta quidem oratio ea esse dicitur,quae ex nomine,uerboque cbnructa, persectam

92쪽

sententiam in animo audientis relinquit, ut Plato disputat. si siquis enim eam audit, flatim quiescit, ac iam intelligit quid sit hac ipsa uoceprolatum . Impersectauem,quae plenam sententiam non facit,tametsi nonnunquam ex uerbo constat,unde orationis persectio potiss-mum habetur: quippe quod ut in nominibus materis , ita in uerbis sermonis vis intelligatur, autore suintiliano. I inperfecta igitur oratio es,quoties sine uerbo pro fertur Mliquoties autem O cum uerbo ipso. Sine uerbo quidem, ut Aeneis Vergilii. Cum uerbo aut, ut qui Squis ambulat. Vtraque nimiru imperfecta oratio es: perficitur autem uerbo utrobique adiecto. Haec quide , se addas uerbum,mouetur,ut sit, si usquis ambulat,mouetur: illa uero,si addatur uerbum egitur, ut si dicis, Aeneis Vergilij legitur. Atque hunc in modum omnis

imoerfecta oratio perfici potest, qualis profect) ea esse debet oratio,quae ab Aripotele quide ipso facile huius

artis principe, Enunciatio: d Cicerone uero P que Plinius lucem doctrinarum appellat I Pronunciatum, di Proloquium nonnunquam: d Boetio demum inter Latinos praesertim Propositio dicta est,qua etiam appellatione comunis Dialectico, schola nunc passem utitur.

DE orationis diuisione. Prima diuiso orationis generatim sumpta .

De diuisione orationis perfectae . OR ATIO N v M persectarum alia Deprecatiua ess,ut Iuppiter omnipotes precibus sis licteris ullis, Da deinde auxilia pater, atque haec omnia firma. Alia Imperativa, ut, Vade age nate, ca Zephros, O labere pennis. Alia Interrogativa, ut, Dic mihi Damoeta ,

cuium

93쪽

TRACTAT vs III. scutum pecus, an Meliboei Alia uocatiua,lit,Huc ades) Meliboee. Alia Enunciatim,ui,Trincipio arboribus uaria est natura creandis. Praeter has autem quinque

perfectae orationis species sunt , qui duos alias addant , nempe optatiuam O Subiunctivam. Optativam , ut, O mihi praeteritos reserat se Iuppiter annos Subjuncti-uam , ut , Si foetura gregem suppleuerit , aureus esto. Verumenimuero huiuscemodi orationum sue quinque,

Deseptem species constituas,ea tamen hola, quae Eliunctativa siue Indicatiua dicitur , propositio est: quippe quae uel esse aliquid,uel non esse designet , , in qua aut

uerita ut fallitas inueniatur. Reliquae vero Poetis atque oratoribus ad effectus uarios mouedos magis a

commodatae uidentur. ORATroNvM effectarum. Secunda diuim.) Oratio perse

cta alia est enuntiativa alia non enuntiativa. Enmutatio. Dicta est oratio enunciatiua uel indicatiua: quia enuntiat indicat ueritatem aut falsitatem.

De propositione , eiusque secundum substan tiam diuisione, tum quid subiectum, &

quid praedicatum. PRO Pos ITIO est oratio uerum uel falsum significans. Eius uero prima quidem Jecundum subsantiam diuisio haec est, Propositionum alia Categorisca est,alia hetpothetica. At de h)pothetica quide Hias, interim de Categorica s ut coepimus I pro quamur. Haec autem est,quae duobus terminis perficitur Abiecto scilicet O praedicato,hoc est , quae simplicissime constat ex nomine casus recti,eodemque sinito, ct uerbo modi inducativi, ut Aristoteles docet. Sunt qui praeter dtios

dictos

94쪽

dictos terminositertiam his ueluti parte adjciant,nempe copulam ( quam uocanto uerbale. Et proinde propositione huiusmodi Uc pacto illi desiliunt. Propositio Categorica est quae habet subjectum,praedicatum,ct copula principales partes sui: ut huius propositionis , frictoteles docet dubiectus quidem terminus es Arsoteles,praedicatus uero uerbum docet , di quod alterum cum altero coniungit, copula sui dictum est a recentioribus uocatur. quam udem deinde per resolutionem

uerbi adiectiuid quod in huiusmodi propositione praedicatur,ut eius uerbi docet prodi ac patere aiunt,si ita ipsam propositionem protuleris, Aristoteles est docens. Huius quippe propositionis Aristotelessubiectum est, docens praedicatum,s uero uerbum,copula:quas uerbhoc totum est docens,non multo rectius praedicatum diceretur. Subiectum porro id esse dicitur, de quo aliquid praedicatur:Predicatum uero quod dicitur de subiecto. Caeterum quae Categorica dicta es propositio uoce Graecanica, Latina d praedicando praedicatiua seu praedicatoria dici potes , quando eadem utrobique significatio est:quippe quod Latinis praedico doc Grecis est os, quod uerbum eis alias accuso significat Graecis hominibus, ud philosophos tame pro praedico accipitur.

Vnde meetu spieia Praedicamera dicuntur,de quibus tractata superiori transegimus.

PRO Post Tro est oratio. Apposite assignauit finitionem propositionis per uerum & falsum,quia sunt finis propolitionis. Sspe autem finitiones constant causa finali. Eius uero Prima haec diuisici uocatur secundum substantia, quia in hac diuino ne spectamus terminos simplices, a quibus totius propositionis subsitantia(si ita loqui liceat pedet. Sunt

95쪽

TRACTAT vs III. 'qui. Caes reprae hedit eos qui existimant uerbum substanti-uum est, esse partem propositionis distinctam a subiecto &praedicato, quod perspicue falsum est . Ut enim compositum naturale(si liceat magna paruis conferre) componitur ex duabus partibus stilicet, materia & forma , sic propositio constat ex subiecto tanquam materia,& praediceto tanquam forma

Vtrum non nisi ex nomine,& uerbo perfecta consistat oratio, an ex solo etiam uerbo consistere aliquando possit.. Srum D di hoc lota quaestio suboritur non incommo-A,Utrum haud unquam auter, quam ex nomine Onerbo plena ct persecta oratio, cuiusmodipropositio est, consare queat,an ex solo etiam uerbo aliquando Huic sane quaestioni ita Martianus Capella occurrit , uoties

onquito uerbum primae uel sti undae per fime fuerit, quia per ipsum iam aliquid significatur, quod uel negari,uel asi mari possit simul di in hominem tantum cadat,oe hunc quidem certum, utique ex solo ad hunc modum uerbo effecta oratio,=propositio haberi potest, ut dijuto,aut distulas. Quippe ut in horu altero , Pod quidem primae prestriae elisubauditurprotinus pronomen Eo,ac per hoc plenum perse est,atque ueritati aut fallitati aeque obnoxium ta in altero , quod est person secundae,facile intelligitur tu ronomen. Vnde tantundem pene ualet,cum dicitur,dijuto,uel disputas, quantum si dixeris,ego di stulo,uel ludis Mias:hoc excepto, quod quoties issius odipronominum expressio fit , toties uel emphasis notatur set discretio aliqua intelligitur. Tertia uero uerbi persona,quia non hominis tantues ed aliarum etiam rerum, O simulac dista fuerit ,

G non

96쪽

non continuo intelligitur, de quo dicatur, ita ut aut asfirmari,aut negari possit,idcirco neque ueritati, neque fallitati obnoxia esse quare nec propositio ex ea so Ia constare unquam potest, nis forte de eo dicatur ,

de quosolo intelligi potest id quod dicitur, ut cum dia

cimus , Pluit, aut niuit, hoc quod dicitur, pluit aut vingit,utrunque aut uerum esse potest, autfalsium, O per hoc negari aut asmari stet nihil addamus, quia notum es qui pluat aut ningat,nempe Deus aut nat ra. Cum uero dicimus,dissutar,aut legit , aut loquitur, in nullo horum certum aliquid intelligitur. Quapropter nec uerrum, necfalsum dici potest,quamuis etiam de

homine intelligi p ossi quod dicitur,disputat , aut legit,

aut loquitur:quia tamen non de uno certo aliquo dici potest,idcirco sublendum est nomen alicuius hominis, ut plenum sit quod dicitur.Prima igitur Oseecunda uerbi persona,quia de homine tantum etiam certo intelliguntur,idcirco fota dictae possunt aut uerum autfalsum significare.Tertia uero pesona uerbi,ut nec de solo intelligitur homine,ita nec sola dici potest,hac per hoc nec ex

sola, nisi admodum rarentercut dictum est o propostri constitui potest.

SED et hoc Deo Haec quaestio ex superioribus nascitur. dictum est enim ex nomine, & verbo perfectam constare orationem. Vt di to aut d putas. huic loco ex perpendiculo repugnare uidetur Aristoteles quarto cap. r. lib. de interpretatione. Quo loco scribit nomen,& uerbum dictionem esse solum.Quo circa ex hoc uerbo disputo,oratio constitui non potest. Id sic dissoluitur,nomen aut uerbum, tit per

se inspicitur,& nihil intelligitur,est tanquam dictio, sed ut subauditur, oratio esse potest . Quemadmodum

97쪽

, TR ACTA Tvs III. so

Quintilianus lib. i. cap. de uirtutibus,& uitiis orationis ait. Soloecismus collat uno uerbo no tamen solo uerbo, nisi.ad aliud reseratur. Idcirco subdendum. Mea quidem sententia locus hic non est ita strictim intelligendus, ut in uerbis secundae.& tertiae perlanae quorum actio tali uni conuenitet, necesse sit certum,& singulare subiectum exprimere, ut perfecta constituatur oratio. Quinimo existimo hanc esse perfectam orationem legis,legit sine ulla hominis expressione. Nisi enim hoc fateamur non sibi constabit. Caesarius hoc enim eodem cap.dixit disputo disputas esse perfectam ora

tionem

Vtrum quoties ex nomine, & uerb o propositio consstituitur,ipsum nomen non alteriusquam recti casus esse possit. RuRsus Oalia nunc quaestio emergit, praec

denti haud multum absimilis,qu, huiusimodi est. Utrum

nomen,ex quo cum uerbo proposito conficitur solum recti casus esse debea an alterius quoque cujuslibet obliqui casus esse possit.Huic quoque dubitationi idem Martinus subtiliter obueniens,ad hunc modum restondet breui Gubi uer) uerbasinquit illa sunt, quae impersonalia dicuntur,non iam ex re ito casu sententia imple. turdique propositiosed alios casus recipitui distulatur cum dicitur,ut est impersonale uerbum,plena omnino sententia est,si ablatiuum adiugandi per hoc afrimari aut negari potest,ut est,d Cicerone di juratur, d Cicerone non dissutatur. Et paenitet cum dicitur, plena quoque sententia id accusativum iungas,ut es,Cicerone poenitet atque de alijs quoqne impersonalibus uerbis, quae uel cum eisdem,uel cum alijs construuntur casbus, ad hunc modum dicendum es. Vt igitur quoties perJ

98쪽

DE PROPOSITIONE.

nale uerbum est, ex quo cum nomine propositio copituitum ipsum nomen recti casus esse oportet,ita non minui necesse est,quoties uerbum imperionale fuerit, ut sit nome casus obliqui, Latura uerbi id ita exigente. Sed iam ad iussitutum reuertamur,et quonam modo propositio feci udum qualitatem diuidatur,deinceps dicamus.

v AEsrio haec per d stinctionem dissoluitur. Cum uerbo impersonali utimur, nomen oblivii casus csse potest,cum personali, nomen recti casus erit.

De diuisione pro possitionis secundum

qualitatem. PRO Pos ITIO Nure itaque Categorica ru, aliae quidem qualitate,aliae uero quantitate diserentes inueniuntur.Porro se lidum qualitatem diserat, quorum altera affirmativa est,altera negat tua. Frmatiam quidem propositio est, in qua aliquid de aliquo praedicatione enuntiatur. Vel in qua praedicatum asprmatur desubieSto,ut Plato Platos ophus est. Negativa uero, in qua aliquid ab aliquo praedicatione seiungitur . Vel in qua praedicatum negatur de pubiecto,ut Plato Philo isophus non est. Hic nanque de Platone negatur philososphus,ut praedicatu de subiecto apposito ad uerbum suis stantivum squae utique potior pars praedicati esto negandi adverbio, cuius quidem haec uis esse perhibetur: ut quicquid post se inuenit,tollat prorsus, ct eius oppositionum reponat. PRO Post Tio Nu M. secunda haec diuisio pronos tionis dicitur secundum qualitatem, uuia affirmatio & negatio ad qualitatem pertinent propolitionis. Nam secundum uariam verbi dispositionem, varius est inodus enuntiandi. Atyrmat uuiro ostio. Aristoteles primo de interpre

99쪽

TTRACTA vs III. SI

tatione tenui admodum discrimine affirmationem dotegationem separauit. MTetere u N e sp , Ars tro Vmpo; --

matio est enuntiatio alicuius de aliquo. Negatio est enu tiatio alicuius ab aliquo. Vt enim in affirmatione praedicatum affirmatur de subiecto ita in negatione praedicatum retmouetur a subiecto. Interim tamen Obseruandum eam e se negativam propositionem, in qua uerbum principale negatur. Quare haec non est negativa. Honno est non iustus, sed affirmativa habens praedicatum negatum.

De diuisione propositionis Cathegoricae

secundum quantitatem.

A et uero secundum quantitatem differentiae huiusmodi propositionum hoc modo sumuntur,quod aliae quidem sunt uniuersales,aliae particulares, aliae indefinitae, aliae uero sitatilares. Sed harum uniuscuiusque uim pro pria descriptione hinc iam explicemus oportet. Vniuem salis igitur propositio est,quae tum affirmando, tum n gando uniuersaliter proponi: uel in qua subiicitur teris minus communis signo uniuersali determinatus,lit omnis homo sapiens est,nullus homo sapiens est. Dirticularis uero,quae siue asymet due neget,particulariter tantum proponit,quam di alij ita describunt. Particularis propositio est,in qua subiicitur terminus communis gno particulari determinatus,ut quidam homo sapienses, quidam homo sapiens non est. Indefinita uero est, quae absique uniuersalitatis particula rit alisue nota, ta firmando quam negando profertur, uel cuius subiectus terminus absque ullo igno sumitur,ut homo sapies est,homo sapiens non est Singularis porro proposito est

in qua de indiuiduo ct singulari quicquam praedicaturo 3 idq;

100쪽

DE PROPOSITIONE idque tum assi maliue,tu negative,ut Socrates, ambuatit,Socrates non ambulat. Eandem autem nonnulli hoc

pacto describunt, Propositio gularis est, in qua iubii

citur terminus singularis,aut certe comunis,qui tamen singulariter teneatur accipiaturei, ut Socrates, uel lac

homo sapiens est.

AT v ERO. Tertia diuisio propositionis, quae dicitur secundum quantitatem, quia a notis uniuertalibus aut particularibus,propositionis pendet quantitas. Vniuersalis. Breuius Aristotel. primo capite primo. lib. priorum. Propositio uniuersalis est quae significat omni aut nulli inesse. Nam per hanc significamus aliquid ad uniuem sos uel nullos pertinere, ut omnes homines sunt probi, nulli homines sunt probi. Particularis.) Sic Aristoteles particularis propositio est quae significat alicui aut non alicui inesse, ut quedam uoluptas est bona, quaedam uoluptas non est bona. Indesinita. Propositio indefinita sic dicta est, quia nullam habet certam quantitatem sed quandoque pro uniuersali, quandoque pro particulari accipitur. Est igitur haec constituenda regula. Quando praedicatum necessario cum subiecto cohaeret,propositio indefinita pro uniuersali sumitur, ut iustitia est uirtus,huic arquipollet omnis iustitia est uirtus . Sed quando praedicatum per accidens &non necessario dicitur de subiecto, aequi pollet particulari uel indefinitar, ut homo est iustus, est eadem cum ista aliquis homo est iustus.

De tribus unis quaesiti uis, quibus de unaqua

que propositione quaerere contingat.C v M igitur tret sint propositionu disserentiae,ut dictum est,quae quidem sumuntur aut fecundum substantiam, aut secundum qualitatem,aut feci dum quantitatem tria quoque par est quaesitiva signa commodari , quibus apta eliciatur reJonsio ab eo qui de illis intem

SEARCH

MENU NAVIGATION