Homiliae in Euangelia dominicalia iuxta literam, adiectis homiliis in Euangelia trium feriarum Paschalium, & totidem Pentecostalium, ... Per F. Ioannem Royardum ordi. F. Minorum, nuper æditæ, ac nunc per eundem denuò recognitæ, tersæ, & emendatæ. Tom

발행: 1573년

분량: 606페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

POST PENTECOST. τὸ

,erba,hic verti patris annuntiat.

Et est constiterandum quod poena quam antiqui leo superaddidit Dominus in ipsa lege continetur, ubi scriptu est: Qui percusserit hominem volens occidere,morte moriatur ed quia illic non omnino dilucide expresia est, Exia a Iudaei non intelligetes,credebat solam interemptionem humani corporis esse peccatu, non autem ipsam interiam edi voluntatem,ideo Christus legem ipsam declarauit. MAcs. Et hoc est quod dixit: No veni soluere lege,sed adiplere. Meuo Iustitia Pharisaeormn est ut non occidant, iustitia eo- Cora lusrum qui intraturirant in regnum Dei,ut non irascantur is logo sne causa. Quapropter qui docet ut non irascamur, non μή

soluit legem ne occidamus, sed potius implet, ut& soris pondum non occidimus,&In corde dum non irascimur, nocentiam custodia mi S.

Quod in aliquibus libris sic ponitur: Qui irascitur fratri suo sine causa, illud: Sine causa,Hieronymus putat ta- Num ita se radendum,quod nulla possit esse causa in fratrem ira- ora exscendi,sed iuste quis irascitur culpae fratris.Nam irasci ira cuset.

tri ut corrigatur,nemo sanae mentis reprehendit.

Quod autem Augustinus &Chrysostomus hic leguti Qui irascitur fratri sine cause,similiter & in sequentibus: Qui dicit fratri suo Racha sine causa:qui dicit,Fatue sine

causa,& si a Hieronymi verbis dissentire videntur, cquia de in sententia conueniunt. Nam ubi irascendi causa est, id est,culpa, ia non fratri sed culpae fratris irascimur.Veruubi in Proximo culpa non est,irasci fas no est in eum qui aeunde in coelo nobiscum habens patrem, nobis frater est. Quocirca est aduertendum, quod quaedam est ira c5 ι cdabilis,quaedam tolerabilis,quaedam damnabilis.POμro omnis ira appetentia est vindictae. Dicit Ausustinus nono de ciuit.Dei,duas esse de an, Maae passionibus 'philosophorum sententias. Stoici enim dicebant iram in virum sapientem non cadere. Peripat dici vero fatentur iram in tapientem cadere, scd moder eam rationique subiectam. In disciplina vero Christiana dicitur,moderatam iram in sapietem cadere, sed ubi subest iusta causa.

Est igitur ira commedabilis & bona,verbi gratia,quum νη -- qui sibi ipsi ob peccata propria indignatur,& ca in sese vl- Aio .c sci cupit & punire.Vnde ait Apouolus : Si nosmetipsis Mudicarςmus,non utique iudicaremur. Nam quando sit

nobis

182쪽

Chrysis.

bitis

nocet.

Eccles

DOMINICA SEXTA

nobis irascimur,Dei contra nos iram placamus.Quando sic nobisipsis irascimur, facile proximo in nos delinqueti veniam damus. De hac ira sancta dicitur in Psalm. Ira scimini & nolite peccare, quae dicitis in cordibus vestris S in cubilibus vestris compungimini. Sed & illa quoquci ira commendatur, qua bonus quispiam sceleribus delinquentium indignatur. Vnde Ambrosius:Irascimini ubi est culpa cui irasci de

beatis. Non enim potest fieri ut non rerum indignitate moueamur, alioqui non virtus sed i itudo ac remissio iudicatur. Huiuscemodi ira commotus fuit Mathathias conspicatus Iudaeum quendam mandato regis impij δε-crificare idolis. Tunc enim cum dolore contristatus est, S contremuerunt omnia membra eius inflammata quo que est ira eius sccundum iudicium legis,& irruens occudit eum.Et utique tantum abest quod talis ira peccatum sit, ut etiam qtusquis in magistratu constitutus hanc non habe peccet. Si enim ira non fuerit,nec doctrina pro cit,nec iudicia stant,nec crimina compescuntur. Patientia enim irrationabilis vitia seminat, neglige . tiam nutrit,& non solum malos,sed etiam bonos ad in

lum inuitat. Si modo huiuscemodi indignatio sancta in his qui praesunt reipublicae serueret, non utique tam es frenis usique scelerum licentia insolescereti De hac ira per Sapientem dicitur: Melior est ira risu,quia per tristiatiam vultus corrigitur animus delinquentis. Itaque ira commendabilis duo requirit. Vnum,ut habeat iusta causam. Alterum,ut moderata sit rationique subiecta . Ira tolerabilis,est ira subita, iudicium rationis praeueniens, ad quam ex naturali coplectione unus alio procliuior est. Sunt enim qui cito acceduntur,& placantur cito.

Alii tarde irascuntur,& tarde placatur.Et isti peiores sunt primis, ut dicit Augustinus in regula. Alij facile in iram exardescunt, & tarde redeunt ad animi tranquillitatem. Et isti peiores sunt omnibus. Alij tarde irascuntur,& clibiram deserunt.Et isti inter alios minus mali sunt. Itaque ut dictum est ira subitanea ad quam plerique quu sint naturaliter calidi faciles sunt,quae citra praeme dilationem ex occasione qualibet oritur,vel peccata nutulum est quod primi motus animi in potestate nostra non sunt vel exiguum & veniale. Hoc tantum & hic & in aliis huiusmodi vitiorum primis motibus est cauendum ne crescin

183쪽

POST PENTECOST. 79

scant,ne perseuerent,neve consentias, dicente Propheta: P . Declina ab ira,& derelinque surorem. Imperatoris legibus olim cautum est, quod quicquid calore iracundiae vel fit vel dicitur ab imperatore ipso,ni prius ratum sit, quam perseuerantiae signo apparuerit iudicium animi fuisse. . Similiter & illa ira tolerabilis est, qua plerique etiam boni turbantur quibus cura rei familiaris incumbit, nec tamen ultionem ullam expetunt. Talis fuit eius ira cui di in est a Domino : Martha Martha solicita es,& tur- Lucit baris erga plurima. Similiter & illorum est ira tolerabilis,qui quantumuis intra se inuiti turbentur iracundia, hanc iudicio rationis premunt, ne vel in signo quolibet aut verbo prorumpat Qui dicere possunt cum Psalmista: Turbatus sum,& non sum loquutus. Huc etiam spectat illorum ira, qui animo

quidem concitato vindictam expetunt, sed exiguam, neque nocivam , qualis est nonnunquam ira praeceptorum in discipulos tardiores,quando eos scisi non animo omnino tranquillo etiam verberibus emendant, moderatis

tamen. Similiter dicendum est de iis qui pro illatis sibi

iniuriis vidictam quidem expetunt, sed tamen non nisi iuris ordine tertiato. Imo si quis id faciat zelo iustitia &ministerio magistratus, recte secetit. Nam ira haec naster est disciplinae , honestatis , & inter conciues pacisci conuictus. Et haec de ira quae vel peccatum non est, vel

tantum veniale,

Tereid, est quaedam ira derestabilis atque damnabilis, Lde qua dictum est: Omnis qui irascitur fratri suo,reus erit iudicio,& de qua mox subditur:

Qui autem dixerit fratri suo racta,reus erit eoncilis. Qui antem diserit fatue reus erit gehenna ignis.

Quaerit Augustinus: Quid interest inter reum iudicio& reum concilio,& reu gehennae ignis3 Nam hoc postremum,'uod grauissimum sonat, admonet gradus quosdam factos a leuioribus ad grauiora,donec ad gehennam ignis veniretur.Et ideo si leuius est esse reum iudicio,quam esse reum concilio: ite leuius est esse reum cocilio,quam reum esse selienae isnis,oportet ut intelligatur leuius esse irasci fratri,quam dicere racha:& leuius dicere racha,quam dicere fatue. No enim reatus ipse haberet gradus,nisi etiam gradatim

184쪽

Ira tul

tres.

Reum

DOMINICA SEXTA

gradatim peccata commemorarentur.

Intellizamus igitur tres gradus damnabilis irae a Christo manifestE hoc loco esse distinctos.

Primus est,quando quis animo obfirmato alteri irasci tur volens & cupiens ei malum citra ordinem iustiti cogitans quo modo & quando se de illo possit vindicare,nee tamen hoc quod vertat animo,signo,verbo, aut opere soris ostendit,hic irascitur fratri suo, & reus cst iudicio. Iudicium autem est determinatio cauta examinatae, iuxtα illud: Iudicium caussas determinati Iudiciu autem si su fit caussae criminalis,determinat poenam, Poena enim d ducit crimen ad aequalitatem iustitiae.

Itaque lege Christi sancitur,ut quicunque irascitur se tri suo, obligatus sit ad iudicium poenae. An vero ista poena sit temporalis vel aeterna: & si aeterna, quanta vel ci ius asperitatis , non est determinatum ut dicit Chrys somus in quia nec passio irae ad aliquem gradum dete minata est, maxime quia impossibile est esse penitus sine ira. Itaque primus gradus commoti animi est interior ira nondum exterius prodita ut dictum est cui debetur poena iudicii.In iudicio autem,ut dicit Augustinus,adhuc defensioni locus est. Secundus damnabilis irae gradus est,ex vehementi ira interiori prorumpere in vocem indignatione plenam & si

nondum aliquid determinate significantem ,& eandem iram per signa soris ostendere nutibusque indicare. Verbi gratia Negare salutationem, vitare occursum,auertera contuiti , torvum exhibere vultum , sed & stemitu aut voce qualicunque interiorem mentis prodere indigii tionem. De hoc gradu irae dicitur: Qui dixerit statri suoraes a,reus erit concilio. De hac voce racha,dicit Augustinus,se quendam H braeum interrogasse quidnam Hebraeis auribus significaret. Qui respondit,non esse vocem aliquid significantem, sed indignantis animi motum exprimentem . Cuiusmodi voces Glammatici interiectiones vocant,& significant commoti animi affectum,ut qqum a dolente dicitur, heu: vel ab irascente,hem:vel a condolente, hay. Quae voces quarumlibet linguarum sunt propriae,nec in aliam lingua

facile transferuntur.

Hic itaque reus erit concilio.In concilio autem, inquit idem Augustinus,quanqua & iudicium cise soleat,tamen

185쪽

POST PENTECOST. 86

iuia interesse aliquid hoc loco lateri cogit ipsa distinctio,

videtur ad concilium pertinere sententiae prolatio,quando non iam cum ipso reo a tur utrum damnandus sit, sed inter se conserunt quo supplicio damnari oporteat, quem constat esse damnandum. Itaque sicut rachare ut

ita dicam maioris est culpae quam irasci,ita poena seu reatus concilij maior est reatu seu poena iudicia. Porrd concilium diuinae sempiternaeque trinitatis est,

quod eadem mensura qua mensus est homo, remetiatur Mat.

ei,videlicet ut sicut ipse indignationis & irae signa ollendit proximo, ita & ipse Dei indignationem sentiat in aeternum,nec ullum qui ei apud Deum patrocinctur reperiat, dicente Don'ino ad Prophetam : Tu noli orare pro meri . populo hoc,nec assumas pro eis laudem & orationem, &non obsistas mihi,quia non exaudiam te. Tertius irae istius gradus est, roserre vocε certae con- xtumcliae,conuitisaut improperi j. Vnde hic audis Domi- TMρ mini dicentem : Qui autem dixerit fratri suo fatue, reus cmnabaerit gehennae ignis. Si non luni vox indignantis audi- sta tur, ted etiam verbum quod iam certam Vituperationem era ν. eius in que profertur designet & notet, quis dubitet amplius Loc esse quam si solus indignationis sonus ederetur Itaque in primo gradu unum est,id est,ira sola. In secundo duo,& ira & vox quae iram significat.In tertio autemδε ira,& vox, dc in ipsa voce certa vituperationis e pressio,quibus respondent etiam tres reatus,iudicij,concilii,& gehennae igni S. Reus,Inquit,erit achennae ignis. In gehenna certa est Ria undamnatio & poena damnati. Siquidem inserni cruciatum νώ Saluator hic gelienam nominat. Vbi aduertcdu est,quod ι nu. sicut in noua lege aggravatur culpa,sic & poena. Nec e- nim de poena infernali in veteri testanieto ulla fit metio, sed nec de regno coeloru. Multis autem videtur graue,si rassis pro solo verbo latani pariemur poenam, sed no est desu- per miradum. Pleraque enim peccatorum a verbis habet Q -ί pricipia. Multoties em parua verba homicidia pepererut ρ ceam S subuerterat ciuitates. Et cxperimur 9, multoties non se sic.

min' offendimur flagello linguae,qvirgae,vel ictu gladij. οSed dicat aliquis: Custis Tus ipse Iudaeos stultos ac o ossis. caecos,& duos illos discipulos euies fin Emaus itide stub tos & tardos eorde vocavit. Paulus etia Galatas insensa Galae. .

eos increpat. Qui etia Elymani viuum plenum omni iaca xi dolo

186쪽

DOMINICA SEXTA

dolo & sallacia, quin & filium diaboli affatim dixit. Sed

tam CHRIsTus quam Paulus sicut hoc sinc ira mala & odio,ita non sine caussa secerunt, sed in illorum co rectionem. Vnde nec in hoc casu iratis peccatoribus adnumerari debent. Potest enim a nobis bono animo in discipi inani & piam correctione proximus noster citra peccatum fatuus & stultus appellari. Si quis autem animo irato non solum conuitiis & contumeliis pugnat,sed iam ctiam percutit,offendit, vulta xa diripit,perdit,exurit,ea nihil dubium grauior,noctuas magis,masisque virulenta est ira,quam ilia quae in vcrba contumeliae tantum erumpit, & ex consequenti acriori gehenna serienda.Porro quum quis animo suo Persςu

ranter iram conceptam seruare labi statuerit, ut iam crescat in odium quod nimirum homicidio comparatu quum iam festuca crescit in trabem utique grauissimatam in Deum quam in proximum offensa contracta est, dicente B.Ioanne: Qui odit fratrem suum, homicida est. Itaque multos irae gradus ostendimus,coepimusque priamum ab ira laudabili, & peruentum est tandem ad istam pestimam,quae odio & homicidio inuoluta est. Quum ergo tam grauiter ira Deum offendat, mirum non eis eam toties in sacris literis prohiberi. Praecepit Ioseph statribus suis,dicens: Ne irascamini in via. Et in Iob scriptum est : Non te superet ira ut aliquem oppriamas.Et iterum:Virum stultum interficit iracundia. Et apud Ecclesiasten: Ne acceleres irasci, ira nanque in sinu stulti requiescit. Hinc nos Apostolus monet puras in ratione leuare ad Deum nranus,sine ira & contentione.

Circa secundum principale dicitur:

Si ergo offers munus tuum ad agrare , ct ibi recordatus fueris, quia stater tuus habet aliquid aduersum te , rebnque ibi munus tuum ante altare, de prius reconciliari statri tuo,σ tunc γe

mens teres munus ιuum.

Hic ponitur praeceptu salutare. Attende Domini benignitate,qui nihil ita studet, quam mutuis charitatis &cocordiae noxibus nos colligare.Na & per semetipsum & per discipulos suos ta in nouo quam in veteri testametomatatu hoc plurimo sermone comedat,& vehemes an madue

187쪽

ΡOST PENTECOST. si

maduersor est in cos qui hoc praeceptum contemnunt. Docuit enim CHRIsTus imos fraterne & amice vivere, neque quicquam indignari. Non tamen ignarus suit humanae stagilitatis.Impossibile enim est hominem pansionibus animi prorsus liberari. Nam ut illas regere possumus, ita& abique illis esse no possumus. Iam enim nos reconciliari invicem docet, si sorsan aliquando irasci proximo coeperimus. Ait enim: Si offers munus tuum ad altare.' caetera quae sequuntur. Vade prius,inquit, recon- 'ciliari statri tuo.Nam si fas non est irasci statri, aut dice- Ideo rere racha,aut dicere fatue, multo minus fas est animo ali- eonribis, quid tenere,ut in odiu indignatio comi ertatur. Quo pem dum serintinet etiam quod per Apostolum dicitur: Sol non occi- m. dat super iracundiam vestram. Exclamat Chrysostomus; EHU . O ineffabilem benignitatem , atquc immensum erga homines amorem Dei. Honorem suum despicit, dum in proximo charitatem res uirit. Quid enim iis verbis mutius esse possit3quid lenius 3relinque ibi mun' tuu . Quasi

dica : Interrumpatur ministerium meum,ut tua charitas

integretur. Ratio cur Deus dissidentium oblationes re- cusat haec est, nimirum quia nemo duorum inimicorum esse potest fidelis amicus. Si offers munus tuum, inquit. Osterre,est sponte dare. Oblatio enim debet esse voluntaria,non extorta, non ex tristitia aut necessitate. Et nomine muneris non solum substantia rei temporalis intel .lisiter,sed cita quodcunque opus pium,ut est orarζ,praedicare,psallere,recte consulere,eleemosynam pauperibus erogare,& similia. Hoc autem interesse videtur inter munus &donia,quod donum sit liberum,munus vero debitu, quod .s maioribus propter patrqciniit datur. Ea igitur quet Deo offerutu retie nomine muneris significantur, quia datur maiori ut nobis ipse sit propitius. Mun' tuu,quu dicit,isinuat no de alieno,sed de nostro osse Deo offeredu. Ad altarc,inquit. No solum hoc accipias de altari ma- raterialis templi ,sed & multo malis de altari templi inte- bararioris,quod utique est mens fide s & pia. Templum Dei fori, m- sanctum est , inquit Apostolus , quod estis vos. Quod Uri, mutique templum C ΗR I s T v s per fidem inhabitare di- i. ri

gnatur.iuxta quod alio loco per Apostolia dicitur, Chri- Ephis . . sum per sdem habitare in cordibus nostri . Itaque altare in interiore Dei teplo,ipsam fidem acciapimus cuius signu est altare visibile.Nullum enim ex no- --οROyard.lom. 2. 1 bis

188쪽

DOMINICA SEXTA

bis Deo munus acceptum esse potest,nisi fidei syncerIta re c5mendetur,& eidem fidei fixae atque immobili, tanquam altari imponatur,ut possit integrum atque illibat esse quod offerturi Obiatu Nam multi haeretici non habentes altare,id est, vera inhaeretica fidem blasphemias pro fidei laude dixeriit,terrenis vidc-r--licet opinionibus aggravati,votu suum tanqua in terrami . proiicietcs. Quoties igitur aliquid oblaturi sumus in corde nostro,id est,in interiori dei templo,si in mente venorit q, aliquid aduersum nos habet frater noster, id est, si nos cum in aliquo laesimus tunc enim ipse habet adue sum nos,nam nos habemus aduersum illum,si ille nos laesit binos opus non est persere ad reconciliatione: non

enim postulabis ab eo qui tibi secit iniuria sed latu dimittes sicut tibi a Domino dimitti cupis quod ipse comiserisγpergendum cst,inquam,ad rec5ciuationem,quum in molem venerit quod fratrem in aliquo laesimus. Pergendii aute no tam pedibus corporis quam motu uomo, bus animi,ut te humili affectu profernas fratri, ad queni Eo varii chara cogitatione cucurreris,in cospectu eius cui munus reconcse oblaturus es: Ita etiam si praesens sit poteris eu no sim Mini. Iato animo lenire atq; in gratiam reuocare Veniam po- lando, si hoc prius coram Deo seceris,pergens ad eum non pigro motu corporis, sed celerrimo dilectionis aste-ctu.Atque inde veniens,id est, intentionem reuocans ad id quod agere coeperas,offeres munus tuum. Porro si fratrem offendisti,cui tamen offensa nota noest , nequaquam illi debes manifestare ne excitetur, ad

iram,sed a Deo venia,& a sacerdote ab Iulio tibi postulanda est. Quocirca pensare debemus quanta sit apud deum cocordiae virtus, sine qua nec ipsa placent sacrificia quibus peccata delentur.Nec enim tam placent Deo iciunia orationesve nostrae, i nostra concordia,uti iam dictum est. R Quod ut cuidentius innotescat, constderandum est quemadmodu S quantopere indictae sint a Deo oblatio- Deutic nes & hostiae. Praecipit enim quatenus ter in anno vir q-Obiatu- Iibet appareat in loco quem elegerit Deus,& no appareno indbis,inquit,inspectu meo vacuus , sed offerct iuxta qu0d

babet secundum benedictionem domini Dei sui. Et quidem haec ius a sunt, ut se homo Deo a quo sunt omnia

Drobet esse non ingratum.

189쪽

POST PENTECOST.

Conco

ἀ . et deo placet. Itaque miretur nemo cernens hac nostra tempestate

amplius mas quorundam qui etiam religionis titulo gloriantur facultates dilabi,& opulentos ad inopiam redigi, qui vel quorum maiores diuitias undequaq; conraserunt. Nam ut ait quidam: Quas male collegit fallacis dextra parentis, Has peius nati dextera fundit opes. Nec mireris huiusmodi ex summis opibus inopes ess-ci,oui tot bonis acceptis Deum per oblationes aut eleemosynas honorare contempserunt, nec acquieveruntdicenti:Honora Dominum de tua substantia,&de primitiis frugum tuarum, & implebuntur horrea tua saturitate, &vino torcularia redundabunt. David vir secundum cor Dei vivens optimates & omnem populum Offerre Deo deuotissme,cum ingenti gaudio precatus cst, licens:Domino Deus, Abrahasar, Isaac &Iacob,patrum nostrorum,custodi in aeternum hanc voluntatem eorum , & semper in venerationem tui nominis mens ista permaneat. Equidem vir sanctus & propheta id tantopere non effagitasset, nisi huiusmodi opus Deo cognouisset esse gratis imum. Quod tamen opus CARIS T V s ipse mutuae nostrae concordiae usqueadeb postponit, ut id prorsus intermitti iubeat quoadusque lacrimus inuicem reconciliati. Vade,inquit rcconciliari fratri tuo,

ct tunc veniens offeres munus tuum.

Proinde nihil diabolus in nobis adeo exhorret uti no- σstram concordiam. Si enim quicquid habemus facultatum distribuamus pauperibus propter Deum, hoc ipse non timet,quia nihil habet: si ieiunamus, non metuit,quia cibum non sumit si vigilamus,non inde terretur,quia somno non utitur. Sed si concordia iungimur,inde vehemeter expauescit,quia hoc tenemus in terra, quod ipse in coelo seruare contempsit. Concordia cnim cuncta arma diabo- Conco

lica frangit, quemadmodum milites uniti phalanges ho- dia πο- stium dissipant, iuxta illud Psal. Ibi confregit potentias sim di arcum,scutum,gladium,& bellum. Mox ante praemiserat: λ - ώIn pace factus est locus cius. per c Qualiter autem fieri debeat reconciliatio attende. Si conitatu ostendisti,cogitatu reconciliare: si vcrbis ossen- Gose disti,reconciliare verbis : si operibus offendisti, operibus Reconc

reconciliare. Omne peccatum quo modo committitur,eo si rionumodo emendatur. mo ri

190쪽

DOMINICA SEXTA τ Audiant ii qui sacris initiati, tamen in inimicitiis ad

communionem altaris accedunt. Audiant etiam illi qui σ- non sunt initiati, onerunt namque R ipsi munus & h - Ρcer ἐρ- stiam,orationem dico & cleemosynam. Ecce potius vulton Dominus te orationem tuam relinquere & reconciliari proximo tuo,tuncque demum ad Orationem redire.Ideo enim Deus homo factus cst,omniaque secit,ut nos in se . nitatem congregaret. Igitus ex altera parte praecepit, ut proximo noXam C- mittamus,ex altera iubet offensorem misso sacrificio,proximo suo reconciliari. Sicut ergo ante prohibuerat Ir

sit,ita hic rursus praecipit si quis sorte indignatus sit, o- ximo suo iterum reconciliari,co quod oratio sua otia neque sacrificium,sint minus grata Deo,nisi in gratiam re- Issun- dierit cum proximo suo. Voluit quoque eo ipso sectar te Dominus gratissimum sibi esse sacrificium quod quis offert cum charitate.

DOMINICA

SEPTIMA POST

N Aebus illis, iserum quum turba multa esset cum Iesu , nec haberent quia manducarent. Mar. 8.Lectio praesens in tres partes diuiditnr.In prima notatur Christi benigna miseratio.In secnnda, discipulorum vacillantiu dubitatio. In tertia. miraculosa & abundans tu bae resectio.Secunda,ibi:Et responderunt ei discipuli sui. Tertia,ibi:Et praecepit turbae discumbere. Circa primam partem est notandum, st misericodia D ne potentia est imperfecta & diminuta, quando videlicet aliquis ei miseretur cui subuenire non valet. Potentia vero sine misericordia superflua est vel etiam iniqua. Sed misericordia cum potentia sussiciens est & persecta. ConsI-

SEARCH

MENU NAVIGATION