Homiliae in Euangelia dominicalia iuxta literam, adiectis homiliis in Euangelia trium feriarum Paschalium, & totidem Pentecostalium, ... Per F. Ioannem Royardum ordi. F. Minorum, nuper æditæ, ac nunc per eundem denuò recognitæ, tersæ, & emendatæ. Tom

발행: 1573년

분량: 606페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

POST PENTECOST. r,

Con*deranda est etiam in hac lectione in uno eodemq; redemptore nostro distincta operatio diuinitatis & huma mnatatis,atq; error Euthicetis qui unam tantum in Christo βρOperationem dogmatizare praesumpsit procul a Christia- nis finibus expellendus. Quis enim non videat hoc quod mi super turbam miseretur Dominus , ne vel inedia vel viae longioris labore deficiat, affectum esse & compassionem humanae stagilitatis Quod vero septem panibus S pisciculis paucis quatuor hominum millia saturauit iuinae opus cst virtutis.

Ait itaque Euangelista: In diebus illis, postquam via a modelicet filiam mulieris Chananitidis ad matris preces a tm daemonio liberasset, quum iterum multa turba esset cum IIesu. Caussam confluxus huius turbae assignat Matthaeus, a . 1 dicens : Et ascendens in montem sedebat ibi. Et acces runt ad eum turbae multae, habentes secum mutos, caecos, claudos, debiles,& alios multos, & proiecerunt eos ad pedes cius,& curauit eo S,ita ut turbae mirarentur, via dentes mutos loqui,claudos ambulantes, caecos videntes,& magnificabant Deum Israel.

Et notanter ait Marcus: In diebus illis iterum quum tum aba multa esset, ut insinuet huic simile miraculum ante fuisle factum, quando Dominus de quinque panibus hordeaceis & duobus piscibus satiauit quinque millia hominii. Ι'orro hoc interest,quod illic quinq; panes hordeacei, hic panes septem qui tamen hordeacei extitisih non perhibetur fuisse memorantur, eo quod per illam resectione Mo Hrem 1aicae legis doctrina quae libris quinque comprehcsa est, q*e opiste signetur, per istam vero Euangelicae legis intelligatiir

gratia. Et quoniam in lege veteri timoris erat asperitas, ideo panes Illi hordeacei fuerunt,non autem isti,qubd in Iege noua sit suavitas amoris.

Hoc itaque typice inter hanc resectionem & illam quinque panum ac duorum piscium distat,qubd ibi litera veteris testamenti spirituali gratia plena esse signata est, hic

Vtractu e r esectio in monte celebrata est ut ali Matre. rum Euangelistaru narratio declarat)quia utriustiue stria Vimq:

ptura testamenti recte intellecta altiddihem '

mum&praeceptorum commendat&-i 'aritudinem c-Ix TI conso voce praedicat, sui su- o

192쪽

DOMINICA SEPTIMA

per se aediscatam ecclesiae ciuitatem in altum bonorum operum extollit, & cunctis nianisci iam Gentibus cxhia Mat. s. bet.Non potest,inquiens,ciuitas abscondi super montem posita. Sequitur: C Nec haberent quod manducarent. Etenim id quod secum commeatus detulerant,iam consumptum crat,& lo- Ingens cus desertus erat qui victum acquirue prohiberet. Unde insari. patet illos ingenti desiderio Domino cohaerere,audire dos Uum. ctrinam, gratiosam contemplari laciem, ac diuina ipsius superinfirmos opera mirari &laudare.Hinc adeo cxtra se raptos, ut alimoniae quoque necessariae iam essent obliti. Et ut miraculum euidentius csiet & gratius, non ante miraculum cxhibuit Dominus,quam communis per universam plebe alimoniae desectus exoraretur. Sed non poterat illos victus deficere,qui erant cum Iesu, licente bea- Petro : Omnem solicitudinein vestram proiiciciates in eum,quoniam ipsi cura est de vobis. Mystice autem hoc miraculo designatur, quod seculi praesentis viam incolumes aliter transire nequimus, nisi nos gratia redemptoris nostri alimento verbi sui reficiat. Sed attende misericordiam Saluatoris. Sequitur enim: conuocatis Astipulis ais ictis: Misereor super turbam,qria ecceram triduo sustinent me,nee babent quod manducent. Discipulos Christus conuocauit, non quod eorum aut

consilio egeret aut opera,qui ut in simili casu refert Ioannes sciebat quid estet factarus, sed ut magistris & praesatis CXLmplum daret non spernenda fore consilia subditorum. Non raro enim etiam penes infimae sortis homines utile consilium reperitur,iuxta illud: Saepe enim & olitor est oportuna loquutus. Vnde & alius quidam ait: Veniet de gente togata Qui iuris nodos,& legum aenigmata soluet. Et idem alio loco, Democriti mentionem facienS, Huius,inquit Drudentia monstrat summos posse viros,& magna exempla daturos Vervecum in patria crassoque sub aere nasci. Eius rei exemplum & in Moyse habemus,qui tametῖ Dei colloquio frueretur, non tamen aspernatus est uti consilio Iethro EMAD

sis.

193쪽

Iethro sacerdotis Madian. Si seruorum suorum consilium spreuiset Syriae princeps Naaman , non fuisset mundus a Ret 3 lepra sua. Potuit autem Christus etiam propter hoc conuocasse discipulos,quatenus opere quod erat peracturus, ipses & erudiret,& confirmaret in fide. Sed & ut intelligant signi magnitudinem. Praeterea,vt ostendatur misericordiae suae magnitudo, Curmvrι uae intrinsecus latere non potuit,sed eam verbis & tan- μου disi iem etiam opere demonstrauit. Denique, ut se misereri Disi quum diceret, etiam discipulorum animos ad naiscri- ώ o GH. cordiam prouocaret.Itaque ait illis: Misereor super turbam.Verba mirae dulcedinis,& m Esni amoris,ex intimis cordis ipsius procedens,& usque ad intima nostra suo vigore pertingens. Nec enim est alius qui nostris miseriis ita naisereatur,uti conditor uoster,cuius miserationes super omnia opera cius. Dupliciter a tem Christus miseretur &diuinitatis clementia, & aGetu humanitati f.Sed disterenter.Nam secundum humanam naturam sicut iam dictum est ita miseretur quod

etiam compatitur.Diuinitatis vero clementia ita miberetur quodno copatitur. Patitur enim qui compatitur. In Deum autem nulla cadit passio. Misereo inquit, super turbam,Uenerat turba,& Chri- Vltro no si doctrinam audire,& infirmis quaerere sanitatem, non stri ciar; autem ut cibum ab illo flagitarent,verum se ea est mia set aer

sericordia, ut eorum ultro curam gerat nostru inque Omnium,ita ut no raro largiatur iis qui non audent petere,

prout hic patuit. Et tu itaque diues qui Christianus esse vis,&ipse csto misericors.Quid aute misericordiam suani

prouocarit attende.

Ecce,inquit,iam triduo sustinent me,Hoc est,ia triduo Su -- perseuerant mecum. Siquidem primuin diem expleuerat ClνGA. dominus in curatione languentium,diem alterum in pederat praedicationi. Tertia die quum iam ad propria sit guli redire deberent, carebant commeatu. Qui idcirco Christum sustinere dicuntur,quod ipsius actibus atque doctrinae intenti circa propria fuerant negligentes. Nec li bznt,inquit,quod manducent. FDuplex erat causa miserendi,& quia tam diu patienter Sed sustinebant loquentem,& quia desectu victus poterat pe Tr riclitari. Moraliter. Turba triduo Dominum propter mor δε-rmationem infirmorum suorum sustinet, quum electi ter.

194쪽

ς enerat.

Cui de

DOMINICA SEPTIMA

quique fide sanctae T initatis lucidi, Domino pro sulis

suoruinque peccatis animi videlicet languoribus perseueranti ins antia supplicant. Sed & turba triduo Dominum sustinet, quando multitudo fidelium peccata quae perpetrauit per poenitentiam declinans, ad Dominum se in opere, in locutione, atque in cogitatione conuertit. Quos dimittere ieiunos in domum suam Dominus non vult, ne deficiant in via, uia videlicet conuersi peccatores in praesentis vitae via eiiciunt, si in conscientia sine doctrinae sanctae pabulo dimittantur. Ne ergo lasentur in huius peregrinationis itinere,pascendi sunt sacra admonitione. Sequitur enim: Et si dimisero eos ieiunos in domum suam,deficient in a. χι

Ham enim ex eis de longe venerunt.

Tanta est virtus creatoris quod si quae fecit desereret, deficerent uniuersa. Tanta autem est eius bonitatis immensitas ut creaturam suam a se destitutam deserere nolit. Et ideo apud Matthaeum scriptum est: Dimittere cos ieiunos nolo,ne deficiant in via. Quidam,inquit, cx eis de longe venerunt. Siquidem Chrini fama ubique diffusa etiam a remotis trahebat turbas, iuxta quod apud Lucam habetur: Diuulgabatur sama de illo in omnem locum regionis. Valde autem pensanda est pia sententia quae processit ex ore veritatis,qua dicitur: Quidam cx eis de longe v nerunt. Est enim qui nihil fraudis,nihil corruptionis ex-l ortus ad omnipotentis Dei seruitium sestinauit. Iste de anginquo non venit qui per incorruptionem & innocentiam proximus fuit. Alius nulla impudicitia, nullis flagitiis inquinatus, solum autem expertus coniugium ad ministerium spiritale conuersus est,neque iste venit e longinquo,quia usus co- iunctione concesta per illicita non errauit.

Alij vero post carnis flagitia,alij post salsa testimonia, alij post facta furta,alij poli illatas violentias & iniurias, alij post perpetrata homicidia ad poenitentiam redeunt,

atque ad omnipotentis Dei seruitium conuertuntur. Hi de longinquo ad Dominum veniunt.Quanto enim quio. ue plus in prauo opere errauit, tanto ab omnipotente omino lonilius recussit.Dentur ergo alimenta etiam cis qui

195쪽

pos T PENTECOST.

-ὶ de longinquo veniunt, quia conuersis peccatoribus doctrinae sanctae cibi praebendi sunt, ut in deum vires r parent quas in flagitiis amiserunt. Item Iudaei quicunque in Christum crediderunt de prope ad illum venerunt,quia legis & prophetaru literis edocti erant de illo. Credentes vero ex Gentibus de longe utique venerunt ad Christum,quia nullis sanctarum p ginarum monimentis de eius erant fide praemoniti. Caeterum iuxta id quod dictum est: Misereor super tur Ibam, notandum quemadmodum per turbam istam status

humani sciteris post peccati lapsum moraliter significatur.Siquidem homo quum esset conditus ut absque ulla perturbatione in summa tranquillitate mentis vitam agere donec sine morte ad beatitudinem aeternam perduceretur,turbauit seipsum,& peccando multis perturbationibus agitatur, interius & exterius, ita ut nullius hominis vita praesens sit omnino tranquilla, ut illud iure possit

dicere: Turbauit pater meus terram. Turbauit enim ho- LReg. .

mo exterius iniuriis,periculis, aduersitatibus, inimicitiis, paupertat laboribus, fame,sti,frigore,calore, & aliis modis innumeris,quoadusque mors his omnibus saeuior huiusmodi malis finem imponat. Interius vero turbatur in ordinato amore,odio, timore, moerore,gaudio, doloribus innumeris , curis , cupiditatibus,phantasmatibus,ita ut rara vel nulla sit tranquillitas, iuxta illud: Incursu tot phantasinatum turbatur cor dis sabbatum.

Nihilominus tamen de ista turba dicitur, qudd erat Ircum Iesu. Nam ut dicit Augustinus) peccantem ho- ου. demine Deus non adeo deseruit,quin se illi exhiberet crea tria. μ' torem,& vivificatorem,& inter penalia mala multa ei bo rina praestiterit. Creatoris etenim potentia & omnipotentia atque omnia tenentis virtus,causa est subsistendi omni creaturae. Quae virtus si aliquando cessaret sicut iam dictuin est omnis natura deficeret.Fuit igitur etiam cum

peccatoribus creato conseruator,protecto prouisor

structor,dando legem atque mandata,qui & ipse tandem cum eis esse dignatus est per humanae carnis assumptionem. Siquidem verbum caro factum est, Si haditauit in nobis. Ex quibus omnibus patet quemadum super haucaurbam miterius est.

Haec est illa misericoria quae spem veniae dat peccatu

196쪽

DOMINICA sEPTIMA

sus,restiserium consolationis laborantibus,couersis gratiam,iustis praemium largitur. Quae misericordia si non esse nullus deum diligeret,quin magis eum ut crudelem homines refugerent,nemo bene operari studeret. Quae rursus si non esset,prae multitudine iniquitatum nostrarum nec ipse mundus subsisteret.Siquidem misericordiae domini quod non sutrius consumpti,quia non deserunt miserationes eius.Denique ea absente, nunquam ianua coelestis aperitur.Ipsa est refugium nostrum,& anchora nostrae salutis.

I Nota es e nonnulla quae valde miserentur, sed multo M. amplius deus idelicet primo suis filiis pater. Porro de Excesion domino scriptum est: Quomodo miseretur pater filiori rum misertus cst dominus timentibus se.Itidem miserer es is tui mater filio. Sed dei misericordia praeualet maternae

. . maserationi,iuxta quod per Esaiam ipse tesquirur, dicens: Nunquid obliuisci potest mulier infantem suum, ut non mitercatur filio uteri sui λ Et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui.

Miseretur etiam frater fratri,sed & sic Christus nostri 6en. y miseretur, ut in typum suae misericordiae de Ioseph sancto scriptum sit: Attollens oculos suos vidit Beniamin fratrem suum santem. Deus, inquit, misereatur tui fili mi.Festinausique in domu,& fleuit,commota quippe sunt

vii cera eius super fratre suo,& erumpebant lachrymae. inca ra Miseretur amicus amico.Deus aute nobis ille amicus est, cuius ostium pulsare debemus ut panem vitae aeternae ab eo accipere mereamur.Amicus iste propter nimia

suam chasitatem qua dilexit nos, filium suum misit in arier. ir similitudinem carnis peccati.Vnde & per Hieremiam loquens, ait: In charitate perpetua dilexi te, ideo attraxi

te miserans.

Miseretur etiam amicto is qui eadem expertus est. Et de Christo domino scriptum est: Desiderauimus eum virum dolorum & scientem infirmitatem. Hinc Paulus: Meb. s Quum esset,inquit,filius dei,didicit ex his quae passus est La obedientiam. Et iterum:Debuit per omnia fratribus ad milari,ut misericors fieret.

Circ a secundum principale dicit D responderunt ei discipulisui: Via. istos quis potorit is su

197쪽

POST PENTECOST. is

Hic ponitur discipulorum vacillantium dubitatio. Adhuc enim eos tenebat incredulitas,nec recordabatur qd αι pubante succrat de quinq; panibus & duobus piscibus. Multa Νυμμ- quide cora cis & alia miracula secorat,dixerat & docuerat multa,& tamen omnia obliti,& quasi nulla re admoniti adhuc vacillantes & in fide dubij interrogant: Vnde ictos quis poterit hic saturare panibus in solitudine Sed nec satis diligenter expendebant verba Domini dicetis: Si dimisero eos ieiunos desciet in via, quibus utiq; vem bis satis innotuit turbas pascendi se habere potestate ne in via deficerent. Quod alioqui non fuisset dicturiis. Itaque Dei virtutem qua olim totis quadraginta annis sauerat in sterili deserto uniuersam multitudine populi Pasi/-Hlael in Christo Domino no credetes, rei difficultatem, tu risissimo impossibilitatem,ostendunt,quum ex multis,tum ex Horcu defectu rei,quasi dicant:Vnde crit nobis pretium panes tacemendi,aut si pictium suppeteret,unde crit coria panis3 Tum ex turbae multitudine, auum dicut istos,id est,tant multos tamque lamelicos. Tum ex impotentia ministrantis,quii dicunt, poterit suis,quasi dicant: Quis enim tantae potentiae qui soc possit efficere Tum ex qualitate loci,quum dicunt: Hic in solitudine, ubi ea quae victui sunt necessaria, nec dono nec pretio haberi postent. Ad

haec omnia accedit quod Dominus non modo cibare, sed etiam saturare volebat turbas ut laturitate resectis vires suppetant ad propria redeudi. Itaque ut saturarentur niuersi,multa csca opus erat.Tu quia difficile filisiectia vel arbor u fructibus tantam multitudinem exaturare addui discipuli,panibus,quasi dicant: Etsi dissicile esset arborum pomis saturare hanc multitudinem,utique eam saturare panibus est impossibile. Moraliter: Quum panis animae rationalis sit cognitio veri,& amor L . boni,non utiq, in solitudine pr sentis vita reperitur unde Pa is possit esuriens anima saturari.Nam panis veritatis scien- nimae W-tiet secularis multis est permixtus erroribus,quod diminu- tismalmiae sint veritates a filiis hominum. Panis autem amoris P . creaturae multas habet amaritudines, iuxta quod exclamat Boetius, dicens : Quam multis amaritudinibus hum Remis manar scelicitatis duli edo respersa est3Et post pauca: amor a

Nemo, inquit,facile cum fortunae suae conditione con- - scordat.Inest enim singulis quod in pertus ignore expergus exhorreat.Huic cusus exuberat,sed est pudori degeneri anguic

198쪽

DOMINICA SEPTIMA

sanguis.Hunc nobilitas notum facit: sed angustia rei mmiliaris inclusius mallet esse ignotus. Hic utroque circu fluus vitam coelibem deflet. Ille nuptiis Delix,orbus luberis alieno censium nutrit haeredi.

Hic prole laetatus, Hij filiaeve delictis moestus illachry

mat. Itaque nullius rei creatae, vel cognitio,vel amor, aut

fruitio ac si panis) potest animae rationalis appetitu explere. Siquidem ad imaginem Dei creata, caeteris rebus occupari potest,impleri non potest. Sequitur:

Et interrogauis eos: Quot panes habetis' Qui dixerunt: septem. M

Non interrogat Dominus quod nescia sed ob hoc,ut dum responderent,septem,quo pauciores diceret panes, eo magis miraculi magnitudo patesceret,pluribusque di-Mulgaretur.Dicunt itaque: Septem. Admirare inter haec

inquit Chlysost. discipulorum sapientiam,qualiter spe

rabant, non multam ni ensae curam facientes. In heremo

enim triduo permanentes,solum septem panes habetes. Psis a Moralitei: Mundana philosophia septem habet panes,r ca Iecti ea una scilicet artium,quas liberales appellant,quibus se-όα u quia culares mentes cibare conatur. Sed panes isti vanitate, O. pompa,& multa falsitate sermentati lunt, atque ideo abiicicndi. Panes autem scripturae diuinae,quibus anima refici debet,aZimi sunt,puritate & veritate. Epulemur itaque in lais azimis synceritatis & veritatis. Quin etiam septem panes in mysterio noui testam etiponuntur,in quo septiformis gratia spiritus sancti plenius fidelibus cunctis & credenda reuelatur,& credita da-

reae sed i tur.Neque hordeacei suisse produntur, sicut illi quinq;,t - ν is de quibus quinque sunt hominum millia satura, ne ite-Lorae rum sicut in lege animae vitale alimentum corporalibus figuris obtegeretur. Hordei etenim medulla tenacissima palea tegitur .Rodant Iudaei paleam abolitae legis , cerc-moniis nunc prorsus superuacuis, imo & pernitiosis vetitisque inhaerentes,pereantque inedia alimenti spiritalis, quandoquidem id ita illis placet,nos hordei medulla, Ialea detersa, & adipe frumenti, id est, nuda verbi coe- estis veritate & mysteriorum legis reuelata nobis per Christum veritate,saturemur. Circa tertium principale dicitur: Dp tapis turba umbere jurer terram. Et aeripiens f-Πιm

199쪽

POST PENTECOST. 8

ptem panes,gratias agens, fregit, dabat dyscipulis suis ut an

nerent, apposuerunt turba.

Hic ponitur miraculosa & abundans turbae resectio. φbi con syderandum est quod in illa priore resectione qua-do pauit dominus quinque millia nominum ex quinque panibus & duobus piscibus sui dictum est crat tempus vernum proximum paschae. Vnde quia adhuc herba crat per terram, licitur illic st 'turba discubuit super ει num. Ista autem resectio data luit post Pentecosten , quando iam propter solis seruorem, illius terrae herba non crat. Vnde non super herbam, sed super terram tumbae discubuerunt. Quod etiam ad intellectum mysticum resertur, quia per scripturam legis carnis desideria calcare & comprimere iubemur. Omnis enim caro foenum , & omnis gloria eius tanquam flos fodini. In nouo autem testamento ipsam quoque terram ac facultates temporales derelin

quere commonemur.

Et accipiens manibus sacris septem panes, manibus discipulorum oblatos,gratias agens deo patri,a quo sibi est diuina potentia,cui omnis creatura famulatur, fregit, &frangendo multiplicationis virtutem illi materiae dedit,& dabat discipulis siris ut apponerent ,& . apposuerunt turbae. In quo patet charitas discipulorum , qui proprium cibum & quidem exiguum quem habebant negligentes , hunc aliis ministrabant. Quod nimirum typus e-'rat fututorum. Futurum quippe erat ut per orbem te ratum verbum Dei praedicantes, aeternae vitae cibningentibus apponerent. Itaque in niysterio futurorum Dominus accipiens panes dabat discipulis, ut ipsi acceptos turbae apponerent, quia spiritalis dona scientiae tribuens Apostolis , per eorum ministerium voluit Ecclesiae suae per orbem cibaria vitae distribui. Quod aute fregit panes quos discipulis daret,apertionem designat sacramentorum,quibus ad perpetuam salutem nutriendus erat mundus. Quum enim ait ipse Dominus: Nemo nouit filium nisi pater,neq; patrem quis nouit nisi filius,& cui voluit filius reuelare, quid nisi pane vitae nobis per se aperiendu demonstrauitὸ ad cuius interiora cernenda per nosipsos penetrare nequiuimus. Quo cotra Popheta miserabilem buorundam same deplorans, aiebat

200쪽

DOMINICA SEPTIMA

bat: Paruuli petierunt panem, & non erat qui frangeret eis.Quod aliis verbis est dicere:Indocti quaeserunt pabu- Ium verbi Dei, quo resecti ad virtutem bonae operationis conualescerent,nec erat magistris descientibus) qui eis scripturarum arcana patefaceret,e6sque institueret ad

vitam veritatis.

Acceptis aulcm ad stangendum panibus Dominus gratias agit,ut & ipse quantum de salute goneris humani congaudeat, ostendat, & nos ad agendas semper deo gratias informet, quum Vel terreno pane carnem, vel animam coelesti. pema gratia largiente reficimus. Paululum sine hic panum erat tantae turbae rescic da attamen quamlibet illud fuerit modicum, ex diuinae benedictionis virtute t latam hominum multitudiuem satiauit. Hinc discamus spem nostram potius in dei gratia &benedictione,quam in terrena iacultate reponere. Siquiadem ipsius benedictio facit ut etiam terrena nostra prospicerentur, cedantq; seliciter, iuxta quod vel ipse sathan prostetur,dicens de viro sancto: Operibus manuum cius benedixisti,& possessio eius creuit in terra. Itaq; gratiarum actione atq; benedictione terrenas sa- cultates constat augescere,ingratitudine vero & impietate perire. Sunt enim qui ex modico abundent,vitiantque honeste ac largiter, aliis agentibus misere, egentibusque etiam inter possessiones amplissimas.No enim hominum

superuacua sollicitudo,& ampla patrimonia,sed sicut iam dictum est benedictio domini diuites facit.

Quod autem hic panes creuerunt dum frangerentur,

quid aliud designat nisi uti per Sapientem dicitur qui dat pauperi non indigebitλnec hoc solui sed insuper largitori semper quod tribuat,suppeditari,iuxta quod per Salomonem dicitur : Sunt qui diuidunt propria & ditiores fiunt, &sunt qui rapiunt aliena, & semper in egestate sunt. Et inde per Apostolum dicitur : Qui parce seminat parce & metet:& qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus & mutet. Et post pauca: Augebit, inquit,

incrementa fiugum iustitiae vestrae. Itaque ut temporalia bona augescant communicada sunt egentibus non inutialiter coaceruanda.

Sequitur: Et habebant 'sticulos Ducoi, ipses bene Qxi 'ta

SEARCH

MENU NAVIGATION