Homiliae in Euangelia dominicalia iuxta literam, adiectis homiliis in Euangelia trium feriarum Paschalium, & totidem Pentecostalium, ... Per F. Ioannem Royardum ordi. F. Minorum, nuper æditæ, ac nunc per eundem denuò recognitæ, tersæ, & emendatæ. Tom

발행: 1573년

분량: 606페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

Aduersarius quippe noster in via, est sermo dei contrarius nostris: carnalibus desideriis in praesenti vita, a quo ipse liberatur qui praeceptis eius humiliter subditur.Alioqui aduersarius iudici,& iudex tradet te exactori,quia ex

sermone domini contempto reus peccator tenetur in

examine iudicis. Quem iudex exactori tradet, quia hunc maligno spiritui ad ultionem trahere permittit, ut compulsam animam ipse ad poenam de corpore exigat, quae ei ad culpam sponte consensit. Exactor mittit in carcerem , suta per malignum spiritum in in serno detruditur, quousque dies iudicij adueniat, ex quo iam inferni ignibus simul & ipse crucietur.

Circa secundum principale dicitur:

Di ressus Iesus in templum,earpit eiicere diendentes O mentes, ducens iois: scriptum es: inita domus mea,domus orationis es. Vos autem Iecistis illam Deluncam latronum.

Hic describitur negotiantium in templo seuera seta di- lgna eiectio. Et ingrcstus, inquit, Iesus in templum. Non habebat dominus ullum in amplissima ciuitate domicilium,ideoque templum nempe patris sui pallatium ingressus est. Quod etiam Christianos decet imitari, ut quum aliquo proficiscuntur, domini templum primum

adeant,dicente Psalmista: Introibo in domum tuam,adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo. Sane grauiter tulit dominus templum suum auaritiae studiis trophanari. Nam coepit eiicere vendetes &cmentes in illo. In Matthaeo & Marco additur, quod mensas nummulariorum, & cathedras vendentium columbas euertit. Sacerdotes enim auaritiae suae consulentes , in atriis templi animalium venditores statuerant, ut hostias in promptu venales reperirent,qui de longinquo venientes has secu adducere cQmode non poterant.Ecce quam aliute excogitauerat sacerdotes prophani,cultores mammonae magis quam det,quibus artibus de populo sub religionis praetextu praedas agerent,ut scilicet animalia quibus ad sacrificia ppus erat ipsi vederent, quae a populo rursus oblata reciperent.Et ut nulla excusatio relinquereturus qui pecuniam non habentes quae offerrent animalia emere non valebant,etiam illic nummulatios statuerantiqui mutuam illis sub cert cautione pecuniam darent.

Prima templum adeundum sacerdotes in templo

negoti istes

272쪽

DOMINICA DECIMA

Et quia usuras accipere prohibente lege nefas erat, Hliam technam excogitarant, ut pro Muranis collybistas nitemplo ponerent, qui pro mutuata pecunia Varia tragemata & mictuum diuersorum munuscula usurarum loco rccipcrent Tametsi & hoc lege prohiberetur,dicente Pro Free. 18. pheta ubi virum iustum describit. Ad usuram non commo- Peccatum d auerit, & amplius non acceperit. In his grauater Deus aue in ollandebatur. Tum ratione auaritiae sacerdotum, tum mpis ne quod huiusmodi negotiationes exercebantur in templo ιιῶι-α dei. Tum quod eo magis haec eorum feruebat negotiatio , quo dies sesta solenniores agebantur. Tum propter iaciarias quas illic exercebant usuras , receptas dorus pro

pecunia mutuata.

Ingressus itaque dominus templum coepit eucere tam C mentes in illo quam vendentes, qui de domo orationis speluncam latronum effecerantime . Et quidem altiori mysterio Chrystus qui narrauit mala ventura,& protinus templum ingressus est,ut de illo ven . dentes &ementes eiiceret,innotuit,quia ruina populi maxime ex culpa sacerdotum fitit Eueisionem quippe dei cribens,sed vendentes in templo & ementes feriens,in ipso

essectu sui operis ostendit unde radix prodiat perditionis. S Porro inter omnia Christi miracula illud maximum

Hiero. suit,ut tantam potentum hominum turba e loco In quo Summum authoritate vigebant,unus solus homo,& quidem pauper,

C s. m. & Vsque adeo illis c5temptibilis,ut hunc post paucos diesr b . crucingue nurbam inquam lucris suas cupidissime Intentam eiicere potuerit,quod utique numerosus non teculet

exercitus. Nam igneum quidpiam sydereumque ex eius oculis elucebat,& diuinitatis suae maiestas ira refulgebat in facie, ut ex tanta multitudine resistere nullus audereti κ . - Et dicebat illis: Scriptum est loquente Domino,quia do- mus mea milii dedicata & a me electa domus orationis vocabitur,non domus negotiationis, non spectaculorum, non vanae locutionis ia Quid autem fit ibi agendum docetiqui ait:Ιn oratorio, R nemo aliud agat, nisi ad quod factum est, unde & nomen

accepit. Itaque si quis vendit eiicietur, & praec e n V dat columbas. Si enim ea quae mihi a spiritu sancto sunt his et ista reuelata &credita aut in vulgus pretio vendidero aut ab que mercede non docuero, quid aliuddacio nisi columbam,id cst,spiritum sanctum vendo

273쪽

Generaliter autem docet secularcs a Dei templo ab- ese debere contractus, specialiter autem nummularios Iracreparcpuli liqui de pecunia Domini id est,scriptura diuina tu i Ogrinus.ctum quaeritiat. Vos,inquit,fecistis illam si luncam latronam. Vbi Hieronymus. Latro est non facerdos, & templum Dei in speluncatra latronum conuertit,qui lucra doreligione sectatur, cultusque eius non tam Dei cultus, quam negotiationis occasio est. Porro vendentes in te- pendentes pis sunt,qui hoc quod quibusdam iure competit,ad pr - eu-nraim largiuntur. Iustitiam enim vendere, est hanc pro με. praemia acceptione seruare. Emetes vero in templo sunt, Greg. qui dum hoc persoluere proximo quod iustum est nolui, diimque rem rure debitam facere contemnunt, dato patronis praemio emunt peccatum. Sane quae dictata sunt faciendo, dominus significauit Tlaturos in ecclasia, qui sua illic negotia potius agerent, Au Guel certe qui illic sceleribus suis occultandis haberet re-ceptacula,quam ut Christi charitatem sequerentur,& peccatorum consessione accepta venia,corrigerentur.Et uti

que sicut latent in spelunca latrones ut depraedetur,trata Cutes, ita quidam in Dei teplo sub religionis pallio quasi in occulto latentes sectantur auaritia sicut scriptum est: Nunquid non spelunca latronum facta est domus ista Iere 7. Quis autem verbis explicare posset,quae 3cquanta per Dra - Simoniacos & Giesitas, id est, ementes & vendentes in pi-- νι Dei templo nunc fiant latrocinia. Adeo ia haec inualuerunt ut pro licitis,imo etiam pro legitimis pertinacissime contamia plerisque defendantur. nat. Nec finis horum , nisi hos CHRIsTus e templo eiiciens domum suam quae domus orationis esse debet huiusmodi latrocinantium colluvie reddiderit expurgatam. Nam sacer dotio vitiato, quae posset sanitas esse in populo Sicut enim de templo omne bonum egreditur, ita &de templo malum omne procedit. Sicut quum videris a borem arentibus foliis marcescetem,mox intelligis quia

vatium habet in radice, sic quum videris populum indisciplinatum,scito quia sacerdotium eius non est sanum. Sed dicat aliquis r Quid hoc sibi vult quod misericors C- βου& masiuetus dominus eos quos de te plo eiecit non antE praemom admonuit, sed hos protinus verberibus & flagello de do- riso. --mo Domini exturbauit3Respodetur,quia ea qui se pecca pME . re no ignorat,sed scies peccat &voles nec admoneti opus

274쪽

DOMINICA DECIMA

est,nec reddi certiorem. Quoniam erso Iudaei qui sacript iteris edocti erant, non debere mercimonia exerceri i templo,sed nec lucrum ex sacrificiis quaerere, vel scripturae non credere,vel si credebant,cedere tamen nolebant, iustum erat ut a Domino palam ipso opere, nulla mon tione praeuia corriperentur.

. Nec enim ignorare roterant Dei templum orationis domum esse, sed nec illud quod paulo antE ex Ierentia Osee. σ. citatum est,nec illud in Osee: Ego ego sum dicit dolainus, ego vidi in domo Israel horrendum , ibi fornicationes Ephraim, ibi rapinae & usurae, unde proueniunt diuitiae assi uentes. Sed nec illud incognitum erat eis quod zuch νθ. fuerat dictum per Zachariam prophetam: Non erit ultra

mercator in domo Domini.

nune incorrigi

speravia.

optima

Bie doctri

Sed nec putandum est ullatenus siisse profuturum , si ante verbera suisiciat a Domino correptionis verbis praemoniti , qui procul dubio ipsius verba suissent contempturi, sicut modo in his qui scientes prudentesque delin-outini nempe qui scripturas noueruo conspicimus,quos

si quis verbis arguere vel Vt respiscant monere tentaverit, ex prauis reddet deteriores. Nec enim a suis reuocari queunt sceleribus , donec peccandi facultatem una cum vita amittant. Verum quoniam peruersa haec esse omnia

verbis redemptoris nostri id est,per lacras paginas indesinenter instruimur,nunc usque hoc agitur quod tunc factum fuisse perhibetur,quum dicitur:

Et erat quotidie docens ιn templo.

Quia enim passioni proximus erat instabat docendo,

monos insormas excplo,Vt quo nostrae mortalis vitae te

mino propius accedimus,eo solicitius atq; instantius qui bona sunt & Deo placita operemur,iuxta qδ dicit Apo-

solus: Du tempus habemus Operemur bonu ad omnes. Itaque redemptor noster praedicationis suae verba nec

ingratis nec indignis subtrahit Nam postquam disciplinet

rigorcm eiiciendo peruersos tenuit, donum gratiae mox in co ostendit, quod erat, quotidie docens in templo, intemplo quidem ubi omnes Iudaei conueniunt. Optima comutatio, quod de domo negotiationis, facta est schola veritatis. Et ut inter doctrina xeram & fallacem prudenter discernas,ecce Christus qui est ipsa veritas palam docet in templo,ubi falsi prophetae.i.haeretici mustitiant in occulto. Sed S usque adhuc Christus docet

275쪽

POST PENTECOST. Os

in teplo, non solum per sdeles suos praedicatores palam dicora omnibus in mani sto,verum cita per semetipsum in cordis occulto. Quu enim mentes fideliu ad caucnda mala subtiliter erudit,quotidie veritas in suo docet toplo.

DOMINICA

UNDECIMA POST

I x I Τ Iesus ad quosdam qui in se eonfidebant

tamquam austi,ae assernabantur cateros, parabolam istam. Luca I 8.

EX euagelica parabola quae praesenti Iectione comprehenditur tria sunt con syderanda. Primum est, duorum hominum in templum ascensio. Secundum est,eorundem in templo dispar oratio,ibi: Pharisaeus stas haec apud se orabat. Tertium est, orationis utriusque diuersa fructificatio ibi: Amen dico vobis. Circa primum diciti Dixit Iesus ad quositam qui in se Aconfid.tanq. iust. Tota lectionis huius intentio est hominem ad humilitatem & orationem inducere. Inessicax enim est hominis oratio,si non humilitate subleuetur. O- FG Isratio autem humiliantis se nubes penetrat.Nec qiiicqua Superbis magis obstat humanae saluti quam superbia, quae facit ut pernuis, fallat homo semetipsum crimina sua alleuias, merita ve- Neo'. rd sua defendens & extolles, putas se aliquid esse cu nihil sit.Et quia superbia plus A. aliae pastiones vexat hominu metes, ideo crebrius de hac euilada nos monet Diis. Est autem superbia Dei contemptus. Quoties enim aliquis n5 Deo sed sibi adscribit bona quae facit,quid est aliud quam Dei negatio3 Occasione igitur confidentium in seipsis, non autem totum attribuentium Deo, sed &caeteros contemnentiu parabolam proponit, ostendens quod quantiis iustitia hominem Deo approximet, si tamen assumat superbiam hominem ad intimum deiicit.

276쪽

DOMINICA UNDECIMA

Et bene ait dixisse Iesum ad quosdam, Quia siti reputatione non erant de comuni sorte & conuersatione hominum, sed fingulariter supra caeteros homines emine

tes, S tales se videri reputarique cupiebant,quales illi erant quibus per virum sanistrum dicitum Ergo vos soli estis homine s,& vobiscu morietur sapientia. Qui in se,inquit, confidebant.Fallebantur miseri. Nam si parum sit confidenduin alio, multo minus in semetipso. Qui enim propriam imbecillitate vitiaque sua minus cognostens, plusq;iam par est tribuit sibi,a semetipso magis quam ab aliosa litur.Omnis enim de seipso confidentia fallax est. Confidunt quidam in sapientia sua,quod tamen vanuest. Quis enim Salomone sapientior qui tamen per mulieres deprauatus & infatuatus est. Quidam de viribus si iis & sortitudine. Sed quis Samsone fortior qui tamen S ipse dolo mulieris periit. Vnde etiam per Sapientem dicitur: Antiquos gigantes confidentes luae virtuti, pC cussit Dominus & execratus est. Quidam confidunt in diuitiis, quibus per Prophetam dictu est:Vae qui opulenti estis in Sion, optimates,capita populorum. Et sequitur post pauca: Qui separati estis in die malum. De quibus & per alium Prophetam dicitur: Ubi sunt qui areentu thelaurietant & auru in quo confidunt hominesλExterminati sunt,& ad inseros descende- rui. Omnibus aute his per Ieremia Dominus loquitur,dicens:No glorietur sapies in sapietia sua,& non glorietur sortis in fortitudine sua,& non glorietur diues in diuitiis suis, sed in hoc glorietur qui gloriatur, scire & nosse me. Sed & quida confidunt in prudentia & astutia sua, &pereunt ut Achytophel, cui sua prudentia causa suit ut sese laqueo strangulared Ait sapiens quida multos opta-rc, Eloquiu & fama Demosthenis aut Ciceronis. Et utruque in suam perniciem. Subdit enim: Eloquio sed uterque perit orato utrunque Largus & exundans leto dedit ingeni j fons. Ingenio manus est & ceruix caesa, nec unquam Sanguine causidici maduerunt rostra pusilli. Quida etia confidunt in vitae suae diuturnitate ,& salluntur, sicut ille diues in Evangelio qui dicebat: Anima

mea habes multa bona posita in annos,requiest come-dc,bibe,epulare. Cui a Deo dictum est: Stulte hae nocte anima tuam repetunt a te. Quae autem cogregasti cuius crunt

277쪽

erunt λ Plerique etiam confidunt in carnalibus amicis, quos no virtus,sed fortuna cociliat Et quide,ut ait Boeta quem prosperitas fecit amicu, infortunium faciet inimiacu. Quidam in virtute exercitus confidunt &armis Quidam in corporum medicis,quasi per eos esse nossint immortales.De quibus omnibus per Ieremiam dicituriMa- Dre. r . ledictus homo qui confidit in homine,& ponit carne braclitum suum,& a Domino recedit cor eius.

Quida denique in sua quasi iustitia confidunt, quales Aerat de quibus nic dictum est: Qui in se confidebant tan- Iob. 'ua iusti. Quum tamen non iustificetur homo compotatus Deo. Cu enim sederit rex in solio maiestatis su et,quis gloriabitur m udum se habere cor No intres,inquit Psal. in iudiciu cum seruo tuo Domine, quia no iustificabitur in comectu tuo omnis vives. Nulli etenim hominum de Cur dis mamis eu quasi meritis gloriadum,quum propter multa, tu rem no. quia iustitiae suae incertae sunt. Sicut enim auria Sophisti si ris iacatum,vero auro simile est,sic & iustitia simulata,iustitiae iam. verae. Nemo etia scire potest num opera sua coram Deo iusta sint, necne,iuxta quod dicit S. Iob: Etiam si simplex Iob a. Dero,hoc ipsum ignorabit anima mea.Vnde & Apost. NI I. r.

hil, inquit, mihi conscius sum, sed non in hoc iustificatus

sum.Tu quia iustitiae nostrae no adeo purae sunt,quin aliqua ex parte sint maculatae iuxta quod Esaias Ppheta veraciter csistetur,dices:Facti sum' ut immudi Omnes nos, na& quas panus mestruatae uniuerst iustitiae nostr .Vix em v uidia quicqua boni agim' cui n5 se vel ambitio ingerat,aut va humananitas, aut aliquid intelionis peruerse.Sed qd iustitias no- iustis,ostras proferamus quu scriptu sit: Ecce coeli no sunt m iidi in semiuia .co spectu eius,quato magis abominabilis &inutilis homo, Iob. I s. qui bibit quasi aqua iniquitate λ Tum quonia iniquitates nostrae sine quibus no vivimus multae sunt,dicete Salom. Septies in die cadit iustus.Et alibi:Non est homo iustus in Prou. r terra,qui faciat bonum & non peccet. Quis igitur dicere Mel .

poterit:Mundum est cor meum,Purus sum a peccato3 Pr- Σ

Τum quia iustitiae nostrae stabiles non sunt. Nam quis usque adeo iustus est,ut a iustitia sua non possit excidere Ceciderunt angeli in coelo, cecidit etiam vir secundum cor dei sanctus David,cecidit & apostolus Petrius. Iustitia hoΤum quia iustitiae nostrae necdum discusset sunt, nec ap- -ms ne probatae. Oportet enim cas ad examen iusti iudici j Dei dum d sadduci, pso iudice dicente: Quum accepero tempus,ego ιμ .

iustitias

278쪽

DOMINICA UNDECIMA

GO'. iust tias iudicabo. Saepe etenim iustitia nostra ad examen' i, uti iudiei j Dei deducta liniustitia est, & sordet in oculis iudicis,quod in intentione fulget operantis. Et unde ru Iob.ς. sus scriptum cst: Si aequitas iudici j quaeritur, nemo audet

pro me testimo inum drcere: si luctificare me voluero, os meum condemnabit metat innocentem ostendere me voluero,prauum me comprobabit.

Tum quia nescit homo num ipse placeat Deo nec ne, Mes o iuxta quod per Salomonem dicitur: Sunt iusti & sapientes, & opera eorum in manu Domini, & nescit homo se trum amore an odio dignus si sed omnia In futurum resci uantur incerta.

C Et aspernabantur,inqui caeteros,quos omnes esse peccatores iudicabant.Isti duplo peccabant. Nempe contra Ddu superbiebant in se & sua iustitia confidentes: cotra proximii vero, quod hunc iudicabant, contemnebant,&Gr 'ν. aspmnabatur. Porro quatuor sunt species,quib' omnis tua a mori . nior arrogatiu & Interioris supbiet demostratur,videlicet Supobia Quum bonum aut a semetipsas habere se aestimant,. interiori, aut si sibi desuper datum credunt,pro suis se hoc accepi iamori clua se meritis putant,aut certe quum iactant se habere quod tuor. non habent, aut despectis caeteris singulariter videri appetunt habere quod habent. Vnde & Pharisaeus hic bo- notum operum sibi merita singulariter tribuit. Errant autem & sese fallut vi de primis loquamur qui PMtates a se quaecunque bona sua,vtputa diuitias, sanitatem,honos ipsiu esse res quasi ipsi sibi Deus essent a se habere existimant,dμ qua habu cente Apostolo: Quid habra quod non accepisti Si au-A.Cons. rc in accepisti,quid gloriaris quasi non acceperis Hi profecto diabolum imitantur, qui per elationem dixit: Ego feci mei pini,dominum nescio. Audiat interim vel ipsum Dominum dicentem: Sinc me nihil potestis facere. Quid enim sine ipso possemus boni saccre, qui ne bonum quia 2.cor. I. dem a nobis cogitare valemusλNon sumus, inquit Ap stolus,lusiacientes a nobis,quasi cx nobis,aliquid cogit re,sed sufficientia nostia ex Deo est. Quod si dicas: Eqo haec & haec incis Iaboribus & pro- non sa. priaznflaui industria,iuxta illud: Manus nostra excelsa, S non Dominus secit haec omnia. Scias te & ipsas vires &industriam ipsam a Deo accepillis. Falluntur & secundi, tui vidclicet accepta bona se me- Rom. o. ruuic putant, reclamate Apostolo & dicente: Quis prior

dedit

279쪽

dedit illi,& retribuetur ci3 Haec eorum mendax superbia S dei liberalitatem euacuar,& Deum reputat suorum dota iri norum non largitorem esse sed venditore, & Dcum ipsis mς Ηο pro corum meritis putat obligatum. Et quum nemo possit Deo satisfacere pro eo quod creauit, quid reddet pro eo quod seniet ipso tradito redemit, pro eo quod clementer pepercit delinnuenti seruauitq; &nutrivitZItaque ne euane a mus per supelbiam nosnetipsos fallentes,ipse nos erudire dignatus est dicens: Quuseceritis omnia quae praecepta sunt vobis,dicite: Serui inutiles sumus,quod debuimus facere fecimus. Quum enim iniucta facimus,persoluimus quod debemus,& serui inutiles sumus,quia Deo qui bonorum nostrorum non indiget nihil adiicimus. Et quis est qui sibi iniuncta omnia fideliter peragat, & totum quod debet Deo persoluat Per virum sanctum dicitur: Si voluerit homo cum Deo contendere,non potcrii respondere ciunum pro mille. Quid igitur is qui merita praetendit, aliud suis operibus quam insernum promeruit λ Hoc enim idem vir sanctus intelligebat dum ait:Verebar omnia opera mea sciens quia non parceres delinquenti. Si quae tam ela sint hominum mertiata bona,quid aliud sunt quam dona Dei, qui nihil in nobis praeter sua dona coronao

Grauius autem fallunt semetipsos atq; delinquunt qui Usese iactant med aciter de his quae non sunt assequuti.Vnde cuidam dicitur Dicis quia diues sum & locupletatus,&nullius egeo,& nescis quia tu es naiser &miserabilis & pauper & caecus & nudus.Verum qui eiusmodi est,audire debebat Apostolum dicenteni: Qui se existimat aliquid este quum nihil sit,ipse se seducit.Quin & vanissimum est velle prae caeteris omnibus singulariter vidςri atque Iaudari 'i' etiam de his quae habet. Scriptum est: Qui altam facit domum suam quaerit ruinam, & quidam eo grauiorem quo

per maiorem adrogantiam aedificat altius. Dicat qui non humiliter sentiens exaltat anima suam, cuius exaltatum est cor,& elati sunt oculi,qui ambulat in . ,

mirabilibus super se,dicat:Eleuas allisisti me.Et illud Tle- . uasti me, & quasi super ventum ponens elisisti me valide.

Nec mirum. Exaltavit enim cor suum honorari quaerens,& ambies coli,nil metuens inuadere quod Dei est & quod Deus sibi defendit,dicens:Ego Dominus.Gloriam meam εμ ε . alteri non dabo. Dignus qui incidat in exemplum illius

impii

280쪽

Templum

plum bono

DOMINICA NON A

impii qui a caeteris sibi genua flecti, seque adorari cupi badi Qui quum se solum crederet dignum qui a potente

moriarcsa foret summis honoribus sublimandus,inuisum fibi virum iustum cui etiam suspendendo erucem parauerat rebus praeter spem repense mutatis,iussione regia paIam coactus est honorare,ae tandem in patibulo quod illi parauerat suspendi Sic enim dispensante Deo solet euenire, ut qui propriam quaerens gloriam proximum confundere nititur,ipse humilietur ecflundeturque,& aemuli gloriam videre cogatur inuitus,iuxta quod etiam praesentis lectionis parabola doce dicens:

Dua bommes astendebam in templam, ut orarenti unus piaria sosin alter publieanus.

Quantum pharisaei opinione iustitiae eminebant in populo tantum publicani prae caeteris peccatores habebantur. Et quoniam templum ipsum in alto nempe in monte Mortiua situm erat, homines isti in templum ascendisse reseruntur. Sed ut paulisper ad tropologiam diuertamus attendamus multiplex esse templum, 'uo varie adiuersis ascenditur. Est enim templum virtutis, est templum honoris, est tei tum coelestis gloriae, & est templum orationis piae. . Porro templum virtutis & templum honoris Romae olim hoc schesmate fuerunt aedificata,vt in templum honoris non isis per templum virtutis pateret introitiis, ut per hoc daretur intelligi, nemine nisi virtuosum dignum esse honore.Ipse etenim honor,non diuitiarum, non ve-mum,non sermae, non Potentiae qraemium est, sed virtutis,tametfi nunc inique noc virtutis praemium plerunque cedat indignis,& immeritis conseratur. Ascendunt in xcplum virtutis boni per tria, aesi per gradus tres, videlicet per custodiam eordis & internoru, per honestam conuertatione &disciplina morum,& per solicitam euitationem occasionum peccandi, & scandalorum. Poreb mali homines atq; peruersi in templum vututis veraciter ascendere nequaquam valent, sed solum apparenter. Atq; hoc etiam per tria,scilicet per iniquitatas suae absconsionem, per simulatae honestatis ostensionem, per eorum qui meliores sunt vituperationem. Porro in templum honoris rite ascenditur,per veram mentis humilitate,per synceram animi simplicitata,& perrectam proximorum dilectione. In idem teplum honorisv conten

SEARCH

MENU NAVIGATION