Homiliae in Euangelia dominicalia iuxta literam, adiectis homiliis in Euangelia trium feriarum Paschalium, & totidem Pentecostalium, ... Per F. Ioannem Royardum ordi. F. Minorum, nuper æditæ, ac nunc per eundem denuò recognitæ, tersæ, & emendatæ. Tom

발행: 1573년

분량: 606페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

ΡOST PENTECOST.

Ad haec Deus sibi vult seruiri in omni virtute & hone-Bate, iuxta illud: Scrutamus illi in sanctitate & iustitia co- Lue g. ram ipso,omnibus diebus nostris,seruiri sibi vult diabolus in omni immuditia & iniquitate.Ipse enim est ciuis resti ,- Luc. II. nis illius longinquar,in quam relicto patre filius prodigus abiisse legitur,cui quum adhaesisset, misit eum in villa suavi pasceret porcos,id est, Vt tu Xuriae, gulae, caeterisse , vitiis insistendo per haec spiritus immundos oblectaret. Deus sibi vult seruiri per unanimes,qui & habitare sa-cit unanimes in domo. Diabolus perdiscordcs. Denique Deus habitat in humilibus & mansuetis, tiabolus latet in superbis & iracundis,nec ut dictum est aliquatenuq possunt simul commorari .Nam quocunque in- preditur Deus, illinc necesse est sugiat spiritus malignus, sicut olim apud Allophilos factum legitur. I. Reg. s. Quum enim captam in bello arcam Domini posuissent crea σin temnio iuxta Dagon deum suum,postea die templum Dagon.

ingressi,inuenerunt Dagon iacetem in terra pronum ante arcam Domini.Et tulerunt Dagon & restituerunt eum in locum suum. Rursumq; mane altera die conliirgentes inuenerunt Dagon iacentem super faciem suam in terra coram arca Domini. Caput autem Dagon,& duae palmae manuum eius abscisae erant super limen.

Sicut autem de duobus dominis dictum est, videlicet Deo & diabolo, sic etiam dici potest de omnibus virtutibus,& contrariis vitiis,sed & de cndestibus & terrenis, de

veris & vanis,de temporalibus & aeternis. Proinde & sententiam suam Dominus ratione confirmat, dicens: ut enim unum odio habebit, alterum diliget, mu νnum

sustinebit, alterum contemnet.

Quum dixisset,aut unum odio habebit & alterum diliget, non est subsequutus ut e contrario diceret,aut unum

diliget, id est, diabolum, & alterum odio habebit, id est,

Deum,quia nullius conscientia quantumuis peruersa potest odire Deum, aut Diabolum diligere. Contemnet vero, id est, non timebit. Contemnitur enim Deus ab illis qui peccantes de ini, punitate scelerum sibi blandiuntur,vel putant haec nescire Deum, aut visa statim indulgere. Sed errant qui hoc modo Deum contem uentes, ipsius dissi mulationem impunitatem criminum esse putant, dicente Apostolo: AaROyard.tOm. 2. . y diuitias

Nee Deus ossisti nec

362쪽

DOMINICA XV.

Rom. - diuitias bonitatis eius & patientiae & longanimitatis contemnis3 Ignoras quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te adducit 3 Secundum autem duritiam tuam & im- poenitens cor,thesauri Zas tibi iram in die irae & reuelationis histi iudici j Dei.

Dem γι Contemnit ergo Deu, non tamen odit quisquis ipsus

contemni madata praeuaricando,dum hunc non timet,quasi de eius rur. bonitate securus est. A qua permitiosa securitate nos reuocat spiritus sanctus,ubi per sapientem loquitur,dicens: εμι Ne dixeris, peccaui,& quid mihi accidit triste3Altissimus enim est patiens redditor.De propitiato peccato noli esse

sine metu neque adiicias peccatum super peccatum,& ne dicas: Miseratio Domini magna est, multitudinis peccatorum meorum miserebitur. Misericordia enim & ira ab

illo cito proximant,& in peccatores respicit ira illius. Diabolus Aut virum sustinebit, inquit, & alium contemnet, Su--μ lmin stinet diabolum quasi pernitiosum dominum, tametsi rur quino non diligat, quicunque se per diuitiarum aut cuius ibet diligitur. alterius malε voluptatis cupiditatem illi se subdit. Adhaeret itaque ei quem sustinet,quum quasi eius praemia temporalia sectatur. Cuius rei B. Augistinus exemplum ponit, dicens: Qui in aliqua domo maiorae ancill alienae coitinctus est,propter cupiditatem suam duram patitur seruitutem,etiam si non diligat eum cuius ancillam diligit.Nihilo secius,quisquis amat illicitas turpium voluptatum illecebras utique diaboli subministras duram apud diabolum patitur seruitutem,non tamen hunc interim diligit. Quis cnim diligere posset diabolum insatiabilem humanae perditionis tyrannum 3 Ipse enim durissimis imperiis huius seculi praemit amatores , nempe qui sine grauissimis laboribus imperata non peragunt. Frequenter enim exilia, naufragia, vel rei familiaris damna, ipsamque tandem mortem , horum gratia nonnunquam pem serunt. De quibus per Prophetam dicitur : Vt male agerere f. rent laborauerunt. Hunc ergo talem dominum sustinent

potius inuiti quam seruiunt subditi. Quia postquam semel eius super se dominum sponte sit sceperint, nequaquam suis viribus,sed sola Dei validissima manu inde poterunt liberari. D Caeterum ex dictis patet in omni peccato esse contemptum Dei. Contemnitur enim a peccante bi iam dictum

est in

363쪽

Ρos PENTECOST. I o

est in suo mandato Deus , Vnde per Psalmistam ad peccatorem loquitur dicens: Tu vero odisti disciplinam, pro- P a iecisti sermones meos retrorsum. Et iterum per Esaiam Ua. r. queritur, dicens : Filios enutrivi & exaltavi, ipsi autem

spreuerunt me.

Sed attende aliud esse Deum contemnere, & aliud est Contemne

contemptu Dei peccare. Nam contemnere Deum, cona- re

mune est in omni peccato ut iam dictum est) Verum ex contempta Dei contemptu peccare , speciale & ab aliis peccatis di- peccare. Rinctum re grauissimum crimen est. Siquide ex Dei contemptu ille peccare dicitur,cui Dei contemptus non casnis stagilitas peccandi causa est , qui ideo peccat, quia Deum contemnit, imo in dei despectum & contemptum peccat,nempe quod dei praecepta odio habeat, nec peccaret, nisi ea odiret.Istud ergo peccatum grauissimum est, in eo enim contumaci voluntate contra Deum ipsum temerarius atque periturus homo pugnat. Sed dicat aliquis: De daemonibus per Psalmistam dici- oblinio. tur: Superbia eorum qui te oderunt ascendit semper. Quo Damona verbo duo contra Deum daemonum peccata declarat, al- peccata terum quod Deum odio habent,alterum quia superbiunt duo in aduersus Deum,ergo Deum odire videtur esse possibile. Deum. Ad hoc respondetur Deum non modo esse summe &ineffabiliter bonum in se,veru metia in rebus a se creatis omnis boni esse originem & fontem indeficientem,unde S ipsum odire esse impossibile,quia tamen secundum o dinem suae iustitiae malu poenae ab ipso procedit, iuxta illud Non est malu in ciuitate quod non secerit Dominus, Amos. s. dum malis promeritum reddit supplicium,fit ut dum iusti tiam Dei atque iudiciu oderunt etiam Deum & si non in semetipso,tamen in opere suae iustitiae oderint.Itam benedictum est diabolu odio haberi vel sustineri posse, Deum

vero nequaquam odiri, sed a Peruersa mente posse contemni.Sed quid consequenter inseri audiamus. Sequituri Non potestis Deo seruire re mammonae.

Mammona apud Hebraeos diuitiae appellati dicuntur, cui ut dicit August. interpretationi congruit & Punicum nomen Nam lucrum Punice mammon dicitur. Sed

qui seruit mammonae,illi utique seruit,qui rebus istis te renis merito suae peruersitatis praepositus, princeps huius

quid.

364쪽

Diuitiis

seruire nolicet Hieron. ad Savinia

Diues

braham.

DOMINICA XV.

Hiero . Audiat hoc auarus qui Christiani vocabulo censetur,&intelli at no posse se simul diuitiis Christos; seruire .Et tamen no dicit,qui habct diuitias, sed qui seruit diuitiis,Deo

seruire non potest. Qui enim diuitiarii seruus est,diuitias custodit ut seruus. Qui autem seruitutis excussit uigum, dis libuit eas ut domi tuis Non ergo damnat dominus habere diuitias , quia Abraham 3c Iacob & Iob Scali j iiiii quam plurimi diuitias habuerunt, sed ostendit damnabile esse seruire diuitiis,id est,eas in ordinate diligere,cupide acquirere,& auare retinere. Vnde Hiero. Diuiti non obsunt opes si bene utatur, nec paupertas pauperem commendabiliorem facit,si inter sorde; & 1nopiam peccata non vitat.Vtrunque nobis & Abraham patriarclia & quotidiana exempla demonstrant, quoniam Nille summis diuitiis amicus dei extitit, & isti m sceleribus

deprehensi quotidie poenas legibus soluunt. Quinimo diuitiae sut ait Ambrosius sicut impedimenta sunt reprobis, ita probis sunt adiumenta virtutis. Ditissimus sane fuit. Abraham qui cum trecentis & decem & octo suis vernaculis quatuor reges praelio superauit,& excusa omni praeda Loth filium Datris sui Ercptum manibus hostium vim

F Quid de David sancto dicemus viro secundiana cor Dmes Dei zonne huic & diuitiarum copia & imperi j magi ficenvavid. tia suppeditabatὶ nonne huic a sub lectis per circuitum nationibus numera atq; tributa deserebantur Vtiq isti di uitias habuerunt, non tamen diuitiis seruierunt sed Deo, uuia non in diuitiis sed in Deo Aerauerunti Nec cultodierunt eas ut serui, sed ingenue dispensaverunt ut doinini in usu tantum has habentes , non in desiderio. David enim inter opes regias quod in his nihil fideret patefecit, dicens: Pauper ego sum,& in laboribus a iuuentute mea. Et iterum: Egenus & pauper sum cso. Caeterum diu: tibus salubriter consulens,diccbat:Diuitiae si assiuat, nolite cor Elisa 8 o. apponere Unde Augustinus Diuitiae si desinit non quaeran tur per mala opera in mundo ι si autem adsint per bona opera seruentur in coelo. Animum virilem nec debent liaccedant extollere, nec s angere si recedant. Quisiquis autem custodit diuitias ut seruus, & non distribuit ut dominus,seruus est diuitiarum,& diuitiis serviendo diabolo seruire compellitur.Nam diuitia una cupiditate illaquea-

365쪽

Discant ergo diuites non esse innitendum praesentibus, quid

sed spem omnem perennibus cse inserendam, solumque Auitia cuad hoc velle habere divitias,vel ut vitae huius necessitat, prendae. bus consulatur , vel ut siccurratur inopiae pauperum, velut his alias quouis modo pie crogatis,peccata sua redimat ante Deum. Scriptum est enim: Rcdeniptio animae viri,di Prou. rs. uitiae suae sunt.

Quaerat hic aliquis & dicat: Quum in quolibet peccato G seruiatur diabolo,quid sibi vult,quod de sola auaritia Donainus loquitur,dicens: Non potcstis Deo seruire & mai monaeZRespondetur,quod hoc dicit triplici ratione. Primo,quia secundum Apostolum,radix omnium ma- I.Tim. s. lorum est cupiditas,quam quidam appetentes errauerunt cur soluma fide. Vt crgo Christus tanquam bonus hortulanus cae- de mam-tera omnia vitia prorsus euellat, ad radicem omnium vi- monachritiorum auaritiam, securim posuit,dum est: Non potestis sus teste Deo seruire & mammonae. tum Secundo,quia auaritia tenacius quam alia vitia detinet Avaritia hominem irretitum, uti cernere est in usurariis, raptori- magis d-bus, laribus, simoniacis, fraudulentis.Vtique rara avis in laqueat. terris est,quisquis horum relictis auaritiae iniquitatis suae

studii, ab his diaboli laqueis resipiscit. Nam & quum per

accessum senectutis caetera vitia frigeant, sola in senibus auaritia inardescit & surit amplius. Tertio,quia auaritia est seruitus idolorum.Vnde etiam viiij istius laqueum in fine tentationis, id est,tertio loco, diabolus Christo tetendit,dicens : Haec omnia tibi dabo, Mur.

si cades adoraueris me. Nec se est enim auaros,&a Dei gratia cadere,& diabolum pro Deo adorare,quandoqui

dem ut dictum est auariria sit struitus idolorum. Nam Misaritia

qui mammons scrui idololatriam committit,& eo caete- ut Deo inris idolatrandi modis grauiorem, quo non boves & oues iuriam fadeo suo cedit in sacrificium,sed semetipsum,quum tamen cit. se illi debeat qui dicit: Praebe fili mi cor tuum mihi Ita- Prau. 2 3. que ad contumeliam sui creatoris impcndere non cellat cultui mammonae & cor suum & corpus quibus creatori

seruice tenebatur.

Ad haec, iuum Deus velit sibi ab homine seruiri in spiritu libertatis ubi cniin spiritus Domini,ibi libertas qui a. cons. fieri posset ut is qui compeditus & illaqueatus est,imo alteri domino totus obstrictus,acceptum Deo possit exhibere famulatum

Audis

366쪽

DOMINICA XV.

a. Tim. Audis Apostolum dicentem : Qui volunt diuites seri, incidunt in tentationem & in laqueum diaboli,& deside ria multa inutilia & nociva, quae mergunt homines in interitum ω perditionem. sie 'fit Aduerte similitudine. Quum fur aliquis damnatus est auarus. ad mortem , carnifex illi primum manus ligat,deinde la queum iniicit eius collo,compullumque per scalae gradus ascendere praecedens,eum ducit. Quumq; satis in altum ascensum est,tigato ad patibulum fune laquei,abiectum egradu scalae,horrendo miserum praefocat exemplo, cuius postmodum cadauer examine a corvis laceratur. - Iuxta hanc similitudurim,diabolus mammonae cultoribus manus ligat ne aliena restituant, neve pauperibus quae superflua habent elargiantur. Ligat eis plerunqueti collum, ne fraudes suas & usuras ad salutem confiteantur. In altum superbiae & diuitiarum perurget ascendere, ut tandem deiectos, grauiori praecipitio allidat, quorum post mortem caro vermibus, anima daemonibus venit in praedam. Circa secundum principale dicitur:

Ideo diso ωοbis,ne solliciti fuis animae vestrae quid manducetis, neque eorpori vestro quid induamini. Nouue anima plus es quam esca, corpus plus quam γsimentum H Hic ponitur documentum de vitanda rerum terrenarum nimia solicitudine. Ideo dico vobis,inquit, ne solicitistis, & caetera. Vbi duo insinuat quae humanae vitae sentnecessaria, victus scilicet atque vestitus, quorum tamen necessitate non obstante, ostendit Saluator his per auaram mentis solicitudinem non esse seruiendum. Victus enim vitae sustentandae necessarius est, indumentum corpori conservado. Quum autem Deus gratis dederit quod maius est, scilicet vitam quae nominae animae exprimitur,

& corpus ipsum, n6nnc etiam daturus est quod est minus id est, alimentum de indumentum sine quo illud maius chos prius datum non potest conservari Nisi enim Deus vellet conseruari,quod est,ipsum non cre'sset,quia vero ipset instituit ut anima cibo , corpus vestimento conseruetur, ideo utrunque ipse subministrat. Vbi Augustinus:Admonet,inquit, Dominus ut memia nerimus multo amplius esse quod nos secit & composuit ex anima

367쪽

ex anima & corpore , quam est alimentum atque tegumentum. Nonne anima,inquit,plus est quam esca,ut in

telligas eum qui dedit animam , multo magis escam euedaturum8 Et corpus plus quam vestimentum, ut similiter in telligas eum qui corpus dedit multo facilius daturum este millimentum λVbi est notadum,quod omne quod appetimus aut propter se aut propter aliud appetimus. Propter se enim appetenda est sapientia,quae deus est. Propter aliud vero,ut si quis verbi gratia emplastra habere cupiat,non quidem ut emplastra possideat,sed ut per haec corpori procuretur. Nemo vero dubitat melius esse quod propter se,quam illud quod propter aliud quaeritur. Datur ergo hic intelligi animam plus esse quam escam,quoniam esca non propter se requiritur,sed ut vita sustentetur. Corpus quoque plus quam vestinsentum,quod etiam non propter se quaeritur, sed ut corpus illo tegatur. Quaeri autem solet,utrum ad animam cibus iste pertineat, quum anima incorporea sit,iste autem cibus corporeus. Sed,ut ait Augustinus, animam hoc loco pro ista viata positam nouerimus ut iam dictum est cuius retinaculum cst alimentum istud corporeum. Secundum hanc significationem dictuna est etiam illud:Qui amat animam Dama Iqsuam, perdet eam. Quod nisi de hac vita acceperimus qua oportet pro regno dei perdure, quod potuisse martyrea claruit,contrarium hoc praeceptum erit illi sententiae qua

dictum est : Quid prodest homini, si mundum uniuem

sum lucretur,animae vero suae detrimetum patiatur. Iuxta hunc intellectum ait Apostolus:No facio animam meam pretiosiorem quam me. Ergo hic per animam praesens

haec vita intelligenda est,quae uti dictum est alimentis

retinetur & vestibus.

Sed quum dicit:Ne soliciti sitis animae vestrae quid man e

ducetis,attendendu est geminam esse solicitudinem,alteram prouidentiae, alteram cupiditatis. Prima nobis non soluit oprohibetur,quin magis praecipitur: nec enim impedimen- duplex.

to est quo minus spiritualia & quae placent deo curemus, cuiusmodi erat solicitudo Pauli Apostoli de necessitatiubus sanctorum pauperu in Ierosolymis. Vnde & alibi ait: Qui suorum & maxime dona esticorum curam non habet, Sua iidem negauit, & est infideli deterior. Et praelati dicit: I.T- M

Diuitia o Goos a

368쪽

DOMINICA XV.

Rom ra. tia mea quotidiana, licitudo omnia ecclesiarum. Hii ius 1. Cor Ia cemodi ctiam fuit solicitudo Marthae quae solicita fuit ut Iue. io. susceptum hospitio sitio pasceret dominum. Et iterum so Ephes . licitudinem sanctam nobis comendans dicit: Soliciti se ita re viritatem spuitus in vinculo pacis. Quam uti theso-licitudinem abiecerunt,qui derelicta sanctae ecclesiae viii late poli haereses abierunt & schismata. Sol itudo Solicitudo vero cupiditatis seu auaritiae nobis hic interritio . dicitur, ea scilicet qua quis est solicitus cupiditatibus sui prauis & libidinibus explendis,haec enim totam hominis mentem adeo terrenis in rebus depressam tenet,ut ad spiritualia Scaeterna con sydcranda nequaquam possit assii pere. Si enim quispiam huiuscemodi curis irretitus vel d cum Orare coeperit,uel de domino meditari, ingeti mox

strepitu irrumpunt rerum curae terrenarum, animi silentium ne ad deum in oratione loqui libere possit, impcristat p. dientes. Vtique spinae illae inter quas semen verbi coel si x suffocatur. 1ab. Et licet solicitudo superflua nobis hic prohibeatur,ne-

non probita quaquam tamen omnem vitare laborem,& inerti otio vi ιὸ i tam terere iubemur dicente Domino : In sudore vultus G u s. tui vesceris pane tuo , donec reuertaris in terram de qua sumptus cs Homo enim nascitur ad laborem , S auis ad iob ,. volantum.Vnde & Salomon otio torpentem increpat,di

Prou.ου. cens: Vade ad sermicam o pigcr,& con*dera vias eius,&disce sapientiam, Quet quum non habeat ducem nec praeceptorem, nec principem , parat in aestate cibum sibi, Rcongregat in messe quod comm edat. Sane ad hoc ipsum exerccndi ruris & agxi proscindendi peritia homini data est,ut labore proprio aleretur atq; veniretur. Igitur ea quae ad cibum vel indumentum corporis sunt necessaria unusquisq; studeat procurare,ne vita ipsa anopia victus atque vcstitus d cficiat, solicitudinem tantum in his,id est, curam superilitam , Dominus vetat 14ιὴλ ma adhibere. Vsqueadeo nempe laboris usus minime prohi-esissem ebm betur,Vt Psalmista dicat: Labores manuum tuarum quia mendatus manducabis beatus es,& bene tibi erit. Et Apostolux PauE,I,V . laborem huiusmodi commendans dicit: Laboret ope-1 Cop. . rarido manibus suis quod bonum est, ut habeat unde tria buat necessitatem patienti. Et itcrum : Qui non laborat,ibia m. inquit, non manducet. Et seipsum exemplum ponens diacit: Laboramus operantos manibus nostris. Et iterum: Memores

369쪽

, POST PENTECOST. i a

Memores estis fratres laboris nostri & fatigationis nocte r. S die operantes ne quem vestrum granaremus, praedica- r.TM 3. uimus in vobis euangelium dei. Et iterum: Rogamus au- Ibidem. tem,inquit,vos fratres ut vestrum negotium aSatis 3 operemini manibus vestris sicut praecepimus vobis.

Redarguit B. Augustinus eos qui ad monasteria properantes, cucullam sibi iniici petunt, eo tantum ne laboret, dicens: Qui veniunt ad professionem seruitutis dei ex vita rusticana,& cx opificum exercitio & plebeio labore scilicet quo minus operentur, excusari non possunt. Nulli enim licet ut in ca vita ubi sunt senatores laboriosi, fani opifices otiosi, & quo veniunt relictis deuitiis suis quisuerant praediorum domini, ibi sint rustici delicati. Sed hic attende,quod si prohibetur solicitudo necessitatis , multo magis prohibetur solicitudo superfluitatis. Rursus attendo quod licet anima plus fit quam csta gulae tamen addicti animam perdunt propter escam,non di similes Esau qui primogenita vendidit propter cibum, & Gen as. accepto panis & lentis edulio, comedit & bibit & abiit, hiniam parvipendens quod primogenita vendidisset. cibo Eiusdem rei exemplum in prothoplastis luminis uni- ρυ onili. uersi, qui propter escam,dci mandatum praeuaricati sunt. Proinde quum plus sit corpus quam Vestimentu, pleriq; stultus vetamen utiq; hominum vanissimi vesimcnti cuiuslibet no fluus --uam curiositatem,corporis sui praeserunt sanitati. Amant niti. enim vanissimum quodlibet recenter inuentum vestimenti genus,quod vanitati atque turpitudini magis conducat quam morituri corporis necessitati.Nam quoniam virtutum habitus ornamenta interioris holminis amiserunt, sola corporis vanissima requirunt indumenta.

Caeterum quoniam duplicem solicitudinem prohibuerat Dominus, escae videlicet & vestimenti, conscquenter per excmpla ostendit de his non debere nos este solicitos,dicens: Resticite γοlarilia coeli , qua non sierunt, nequa metunt, neque longregant in horrea , G Pater γεIIer caleIiιs pascit illa. Nonne

vos magis pluris estis illis Nulla volucres de seminando vel metendo vel contra Iuturam indigentiam in horrea reponendo solicitudine distrahuntur, & pater, inquit, non volatilium, sed vester

pascit illa. Pascit paterfanultas seruos pascit animalia

370쪽

DOMINICA XV.

deus,sed in obsequium filiorum,quanto magis igitur pa-κ da. scet filios qui illis longe chariores sunt Z Nonne vos magis pluris estis illis λ Si ergo volatilia absque cura & a rumnis, dei aluntur prouidentia quae hodie sunt & cras

non erunt,quoru anima mortalis est,& quu esse cessauerint,nunquam erunt,quato magis homines quibus artemnitas promittitur dei reguntur imperioλ Pluris estis illis, id est, carius vos valetis. Quia rationale animal homo, sublimius ordinatum est in rerum natura, quam irrationalia, cuiusmodi sunt aves. Vnde Ambr. Magnum quod fide sequamur exemplum.Nam volatilibus coeli quibus nullum exercitium cultionis, nullus de mellium foecunditate prouentus est indeficientem prouidentia diuina largitur alimoniam. Verum est igitur causam in opiae nostrae auaritiam videri. Etenim illis idcirccis ne labore pabuli usus exuberat, quod fructus ad escam communem datos , speciali quodam nesciunt vendicared anunatu.Nos communia amisimus dum propria vendicamus. Nam nec proprium quicquam, ubi perpetuum nihil, nec certa copia,ubi incellus euentus. Haec Ille. Doria n. Sane plures Ob causas rerum necellariarum inopia pre- praeuisse mimur,videlicet. Primo, in ultionem Peccatorum. Nam vim ut per Sapientem dicitur: Grando,fames,& mors,omnia vindictam. Secundo propter hominum superbiam reprimendam, qui solent propter diuitias per arrogantiam &iactantiam' scie inaniter extollere. Tertio sicut ex iam citatis beati Ambrosij verbis pa-tct propter auaritiam. Si enim illa non esset,abunde cuncta suppeterent. Non enim fieri potest ut non plurimi rebus egeant necessariis,ubi cum iniuria caeteroru tam multiiuperfuis abundat. Quod enim illorum accedit superfluitati,aliorum oportet necessitatibus subtrahatur, sicq, sit, ut dum superbit impius,incendatur pauper. Quarto, propter hominum dissidentiam,qui no in deo, sed in suis viribus vel industria confidunt.Dci enim timore praetermisib,solam timentes egestatem, per fraudes &iuxta, per fas & nefas aduersus hanc tutari sese moliuntur. Quibus recte per Ieremiam dicitur: Fames pro qua η 'a' estis adhaerebit vobis Quinto propter hominum luxum s abusum. Qui quoniam dei creatura in peccatis ta multipliciter abutuntur,

digni

SEARCH

MENU NAVIGATION