Homiliae in Euangelia dominicalia iuxta literam, adiectis homiliis in Euangelia trium feriarum Paschalium, & totidem Pentecostalium, ... Per F. Ioannem Royardum ordi. F. Minorum, nuper æditæ, ac nunc per eundem denuò recognitæ, tersæ, & emendatæ. Tom

발행: 1573년

분량: 606페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

SeΣto, persecutionem patienter serre propter Deum & Patientia propter regnum eius.Nam siue hanc in damno rerum,si- mereturiae in corpore,siue per varias tentationes,angustias & tri- regnumbulationes in mente sustinueris, iustitia est regni dei, di- caelorum cente domino: Beati qui persequutionem patiuntur pro- Mat. pter iustitiam,quoniam ipsorum est regnum coelorum.Et Apostoli: Per multas,inquiunt,tribulationes, oportet nos intraro in regnum dei.

Denique iustitia regni dei generaliter consistit in virtutum quarumlibet sanctitare, iuxta quod ait Apostolus: Non est regnum dei in sermone, sed in virtute.Distinctius 3 Cor. . autem in quibus sit virtutibus ad Romanos scribens pa- Rom. IAE. tefacit,dicens Non est reonum dei esca & potus,sed iust tia &pax,& gaudium in spiritu sancto. Et subiungens cit: Qui enim in hoc seruit Christo, tus est hominibus.

B M T Iesem in ciuitatem quae dant cum eo Hscipuli cius, turba copi lsa. Lucae. 7.

In praesenti lectione tria sunt coderanda. Primum est, spectando resti rectionis miraculo, prouisa turbae congregatio. Secundum est, iubete Christo stupenda mortui resurrectio,ibi: Quam quum vidisset Do minus.Tertiuni est,uiso resurrectionis miraculo,Dei magnificatio,ibi: Accepit autem omnes timor. Circa prinium, aduerte tria circa miraculum in Evangelica lectione comprehensum esse coesyderai Primum est,miraculi laeti tempus. Sccundum est, dem miraculi locus .Tertium,qualis fuerit revicturum ortuus.

382쪽

DOMINICA XVI.

A Circa primum, id est,miraculi huius tempns, notandum est secundu hunc Euangelistam Christum hunc mortuususcita se statim postquam Centurionis seruum, qtri cratia moriturus sanauerat. Siquidc,ut dicit Greg. Niss. resurre- ctionis experimentii non ita verbis sicut operibus a Sal- iratore didicimus, qui ab inferioribus opus miraculi inchoans, fidem nostram asue sacit ad maiora. Nam primo cuidem in aegritudinc desperata serui Centurionis resu rectionis incoepit manifestare potestatem,post haec altiori potcstate ducit homines ad fidem rcsurrectionis,dum suscitauit filium viduae qui serebatur ad monum cratum. Ο Et ut ostendat quaedam praestat rogatus,quaedam aurovius, tem non rogatus, sed gratis & vltroneus, Centurionis serquaedam uiam sanavit,intercedentium precibus, mortuum viduae fi- prasiet xl lium reuocauit ad vitam non rogatus. troneus. Ecce qualia sunt opera sit j dci,videlicci infrmos sana- era. re,morituros a morte seruare,& quod maximum es, iam chram mortuos vitae restiti ere. Haec enim sunt opera quae decet qualia. deum,nempe quae operibus diaboli cotraria sunt. Vnde 1. Ioan s. ait discipulus quem diligebat Icilis: In hoc apparuit filius dei,ut dili fluat opera diaboli .Et quidem mors ipsa diabo- s. p. a. li opus est,sicut scriprum est: Inuidia diaboli mors intrauit in orbem terrarum.Deus enim mortcm non fecit,sed Ioan. g. nec morbos moiti praeuios, sed diabolus qui homicida fuit ab initio. Per peccatum enim quo hominem depra uauit atque corrupit, morbos S mortem induxit. Porro sicut inuidia diaboli mortem,ita charitas si ij dei in hunc mundum venientis vitam attulit, iuxta quod ipse testatur dicens : Ego veni ut vitam habeant. Et quoniam

per peccatum homo triplicem mortem incurrerat, mo tem scilicet naturae, mortem culpae,& mortem gehennae, id est aliis verbis,moite corporis,mortem animae,& mortem utriusque,quarum prima est mala,secunda peior,te tia pessima. Ideo venit dei filius triplicem fidelibus vitam donare, videlicet resuri cctionem carnis, contra mortem naturae vivificationem gratiae, contra mortem culpae : &vitam gloriae,contra mortem gehennae.

B Circa secundum, id est, praesentis miraculi locum, dicit Euangelissa. Ibat IE s v s in ciuitatem quae vc catur Naim. Post iam dictam enim curationem paralytici se ui Centurionis factam in Capharnaum ciuitate Galilaeae, ad aliam venit ciuitatem ut beneficia tribueret indigenibbus

383쪽

pos T PENTECOST 1 ro

bus.Ergo de miraculo properatur ad miraculum,& quo dam profectu virtutis, de sanatione paralytici, venitur ad suscitationem de iuncti.

Est autem Naim authore Hieronymo ) esulta, Gali- Naim bi

prouinciae Iudaeorum, in secuncio miliario montis Thador contra meridie, iuxta AEndor,qui est vicus grandis,in quarto miliario eiusdem montis ad meridie. Porro in monte Thabor sicut a maioribus accepimus Christus Christμ non modo illas octo beatitudines,sed&fere totam evan m mst' gelicae legis persectioncm edocuit. Thabor Vt autem paulisper ad moralia secedamus,non otiose δες-1sς- scribitur Iesiim mille in ciuitatem quae vocatur Naim, quod interpretatum, idem sonat quod commotio vel fluctus. Et satis congruenter mundum istum significat, qui, sine quiete velut mare fluctuat indesinenter. 'Est autem in mundo hoc multiplex commotio quaru Triplex una est naturar,videlicet a natiuitate in infantiam,ab in- commoti fantia in pueritiam, & sic de caeteris aetatibus usque in mmortem. Vnde Psalmista: Manc sicut herba transeat ecce Vi he

pueritiae viriditas,mane floreat & transeat, ecce iuuentus in tώιμn florens,vespere decidat.Ecce casus senectutis.Induret &arescat,ecce mors,qua sensus omnis vanε voluptatis quadam mortis gelida obduratione tollitur,& deperit omne quod viruit adolescentia,quod floruit iuuentus .Ecce co- motio quae omnem hominem mortalem indesinenter voluit,iuxta quod de homine Joquens vir sinctus ait: Quasi m I

flos egreditur & conteritur & fugit velut umbra, & nunquam in eodem statu permanet. Alia est huiusmodi naturae commotio, ab aegritudinc Cin sanitatem, a sanitate in aegritudinem. Item a saturitate

in esuriem & sitim, sed & a calore & stigore & aliis qua

litatibus &passionibus multipliciter agitamur. Alia est commotio fortunae, a prosperis in aduersa, a Mutatis diuitiis in egestatem, a con latione in desolationem, a pe e f principatu in subiectionem,a gaudio in tristitia ab ho- ivnam. nore in ignominiam. De hac mutabilitate Boetius ex persona sortunae lo- Humanis

uitur,dicens: Quia te matris utero natura produxit, nu- qmrel sum rebus omnibus inopEmque suscepi, te meis opibus Vt ν --. Dui,fauore prona indulgentius educaui, omniumque quae dem, mei sunt iuris affluentia & splendore circundedisNuc mihi retrahere manu libet.Habes gratia,velut usus alienis.

384쪽

DOMINICA XVI.

Quid ergo ingemiscis Nulla tibi a nobis illata est viole-tia. Opes honores caeteraque talium ei sunt iuris, domina famulae cognoscunt, mecum veniunt, mecum discedunt. Audaciter aifirmem,li tua forent quq anussa conquereris, nullo modo ea perdidisses. An ego Gla meum ius exemcere prohibeorὸLicet coelo proferre lucidos dies,eosdemque tenebrosis noctibus condere. Licet anno terrae vultu nunc floribus frugibusque redimire,nunc nimbis frigori busique confunde: e. Ius cst mari nunc strato aequore bla- dixi, nunc procellis ac fluetibus inhorrescere.Nos ad constantiam nostris moribus alienam inexpleta hominu cupiditas alligabitλHaec nostra vis est,hunc continuu ludum ludimus, rotam volubili orbe versamus , infima summis, summa infimis mutare gaudemus. Ascende si placet, sed ca leo, ne uti quum lucilari mei ratio poscet, descendere iniuriam putes. Et post pauca: Duo dolia Quid tragoediarum clamor aliud desset, nisi indiscreto,n linime ictu fortunam scolicia regna vertentem3N6nnc adolescen Iouis. tulus duo dolia,unum quidem malum,aliud autem bona in Iouis limine iacere didicisti Itaque recte monuit qui ait: In die bonorum ite immemor sis malorum , & in die

Ecelef. I i. malorum ne immemor sis bonorum.

D Sed & alia est commotio humanae voluntatis quae etiamtatio circa cadem frequenter mutatur,ut nunc velit quod pa penes νο- lo ante noluit,& e conuerso .Iuxta quod ait quidam: luntatem Romae Tibur amo,ventosus Tibure Romani. Horat. Et iterum:

Quod petiit spreuit,repetit quod nuper omisit.

Destruit,aedificat,mutat quadrata rotundis. Sic enim humanae mentis instabilitas cum displicen . tia unius transit ad amorem alterius. Nec fanat animum, sed aegrotantem exulcerat amplius. Est enim vulnus sa- Hugo. nare vulnere. Ait quidam sanctus:Erubesce homo,terrastat,& tu stare non poteS.

Od. sa. A comesationibus cnim transitur ad ludum , iuxta illud : Sedit populus manducare & bibere, & surrexerunt ludere. A ludo ad luxui iam. A luxuria ad auaritiam. Ab auaritia in superbiam. A superbia in odium & iram. Inde

in contentionem & rixam. Per haec Raha vitia mundi huius amatores assidue rotantur, & donec rota haec cum ipsis decurrat in interitum,male agere non quiescunt.

Alia denique est in hoc mundo commotio spiritualis, . belli via

385쪽

POST PENTECOST. I 8 I

belli videlicet & tentationum, quae similiter nuquam vel Mutatio

raro quiescit. Vnde ait Beria. Admonitos vos este volo, penes ten- quod quicunque ab aliqua tentatione liberatur, aliam rationem certus expectet. Diabolus enim circuit quaerens quem ι .Pet, deuoret. Rursus serpens ad illicitos cibos inuitat, caro Beta ten- trahit, mundus blandituri tationis

Quin tentationum hoc bellum non absimile est pugnae qMale sis. cum hydra septicipe, cuius uno capite succiso, mox plura renascuntur. Vna enim tentatione deuicta,rursum plures insurgunt. Sed non est timendum in pugna Mabemus amina sortia , securum praesidium & propinquum auxilium. Arma nostra sunt lorica iustitiae,scutum fidei,gladius spiritus quod est verbum Dei. Porro qui nobis astat in auxilium Dominus est,qui non patietur nos tentari supra id x Cor. I. quod possiimus, sed faciet cum tentatione prouentum ut possimus sustinere. Et ibant,inquit,cum eo discipuli eius. Nempe sideliss- Discipuli mi comites itincrum, comparticipes labolum, qui eius cur pra- praesentia pascebantur,praedicatione instruebantur, eius. Fentes. ue firmabant miraculis. Sane uiscipulos suos Dominusiuinitatis suae miracula Dcturus secum habere voluit,vi ea quae per mundum crant testificaturi, ipsi primum suis oculis cernerent, & illud praesentes aspicerent magisi rium,quo ipsi postmodum similia facturi uterentur. Cur autem S turba multa ierit cum Domino,Ioannes euangelista patefecit,ubi ait: Quia videbant signa quae fa Ioan. αciebat super his qui infirmabantur. Dominus enim quocunque ibat misericordiae & benignitatis indicia virtutes admirandas operabatur,sed & verba virq loquendo,sal tem hominibus annuntiabat. Sequitur:

Quum autem appropinquaret porta ciuitatis ecce defunctus offerebatur filius unicus matris sua.Et hac Hdua erat, turba ci

uitatis multa cum in.

Hic ponitur tertium, videlicet qualis fuerit ille desun- Ectus ad vitam mox reuocandus. . Vbi primo dicituri Quit Wautem appropinquaret portae ciuitatis ecce deiunctus esserebatur. Cum misConsuetudo erat Iudaeis extra ciuitate sepelire, quod tuis commortui de vivoru coetu & cohabitatioe amplius no sunt. meritu DNon enim ut ait quidam est comunicatio ciuilia ope- nussum. λ s rum inter

386쪽

DOMINICA XVI.

rum inter vivos & mortuos. Porro societas & conuersatio separatarum a co: poribus animarum,est cum spirititibus similibus sibi quos dicunt substantias separatas. , Res Nec licitum est mortalibus huiuscemodi spirituum cata. piare pUelidia,contubernia iungere, miscere colloquia, aut ab eis imperata peragere propter varias mentietium daemonum deceptiones & fravdcf. Vnde etiam praeci- Deuta 8. piente Deo scriptum est.Non inueniatur in te qui obse uel somnia atque auguria,nec sit maleficus nec incantator, neque phytones consulens nec diuinos, & quaerat a

mortuis vcritatem.

Nouimus eiust nodi spiritibus credentes & nonnulla ab eis occulta sciscitatos, grauiter fuisse deceptos. Nec tame. . hoc intelligas de spiritibus sanctorum martyrum Chrisi, aut aliorum animabus sanctorum, quas cu Deo beatas esse non temere credimus, quibuscum orantes non

modo licite, sed & pie loquimur. r Porro mortuos sepelire hium escipatet primum e-

Morinos xemplo Tobiae,qui de sepultis ala mortuis eximie com- sepebre mendatur.

pium. Hoc ipsum adstruitur exemplo Abrahae patriarcha cui ria r. ingens cura suit de Sarae coniugis lux sonere supcllendo. Gen as Quin & sanctus patriarcha Iacob ccrnens imminere die Gen. 7 mortis suae,uocauit filium suum Ioseph,& dixit ei: Si inveni gratiam in conspectu tuo pone manum tuam sub , ,1 Demore meo adiurandi modus crat & sacies mihi misericordiam &vcritatem,ut non sepelias me in AEgypto,sed dormiam cum patribus meis, & auferas me de terra hac, condasque in sepulchio maiorum meorum. Ioseph quoque moriturus adiurauit statres suos,&di-Gemso xit: Post mortem meam Deus visitabit vos,& ascendere faciet de terra ista ad terram quam iurauit Abraham, I-Ex as. saac & Iacob. Asportate ossa mea vobiscum de loco isto.

Quod & Moses secit qui ex AEgypto una cum populo Israel demigrans abstulit secum ossa Ioseph. Quum igitur patribus sanctis tanta cura fuerit de suis& sitorum corporibus sepeliendis,nimirum est unde internos Christianos inoleverit illaudabilis consuetudo res

3 impis indigna ut ossa mortuorum humo eiecta in aceruos qui- , ω dam adcumulent, vel quod cst indecentius , laterum M. vice in aedificent ea parietibus & muris: inuis enim vivens vellet post mortem suis membris hanc fieri contu- . tuebam

387쪽

meliam 3 Quid est hoc aliud quam sepultura asini sepe- Ihi λ Quae lepultura irascente Deo, regi impio per Prophetam fuit dcnuntiata. Porro sepultura asini sepeliri, nil aliud est,quam scpultura carere. Sane multis sacrae scri-Isturae exemplis non nis sceleratis & impiis negatum im fuisse sepulturae honorem. Et ut nonnulla hinc pro . sequamur exempla , Patribus suis regibus sepultura sociari indignus habitus cst Iora rex Iuda filius Iosaphat. 2. Para. 2I. Similiter Ioas rex Iuda filius ocosiς propter suas impietates a regii sepulchris abiectus est.2. Pala. 2 4. Ofias rex Iuda ob crimen sacrilegii, videlicet usurpatum in templo in concessum munus iacerdotale, ibidem mox a Deo lepra percusius,& tadem mortuus sepulchris regum indignus est iudicatus. 2. Par. 26. Achas rex impius idolatra, sacrilegus,direptor templi, diuini cultus exterminator & hostis,regali merito caruit

sepultura. 2. Par. 29.

Manasses itide rex impius,homicida, interfector Prophetarum, tametsi ante mortem poenituit, attamen cum patribus suis regibus piis sepeliri non meruit. 2. Par. 3 3. Ioachim rex Iuda filius Iosiae propter sua impietate &peccata nulla penitus a morte habuit sepultura, iuxta qa per Ieremia de ipso Dominus loquitur,dices: No pia et Cu. Vae stater ae soro vae dile,vae inclite. Sepultura asini sepelietur,putrefactus & proiectus cxtra portas Ierusale. Quin & huius filius Ieconias regalis sepulturae honore priuatus est,de quo etia per cunde Propheta a domiano dicitur : Quia si fuerit Ieconias filius Ioachim regis Iuda anulus in manu dextera mea , inde euellam eum. Isti omnes licet reges suerint de stirpe David generos &illustres attamen propter peccata sua honore sepulturae caruerunt, nimirum irato illis Deo eorum scelera sic vlciscente. Nunc aute ab usu dolendo minus defertur membris hominum Christianorum pie mortuorum,quam canum iumentorumq; cadaueribus, & hoc non ab ethnicis iam aut tyxanni se ibi magis stupeas a Christianis. Vbi enim bestiarii cadauera humo operiuntur,humanis mcbris quae in baptismi sacrameto spiritus sancti infusi ne sunt cosecrata,quaeq; in nouissimo die ad immortalem S beatam vita sperantur resuscitanda,collata semel seputitura,cum summa ipsorum contumelia tollatur, quando

quide humo cruta,huc illiicq; proiecta pastina conculcari

ibidem. ibidem.

388쪽

DOMINICA XVI.

tur, canibusque si libuerit morsu rapienda,& deserenda

in campos,nimis indigne exponuntur.Nec dubiu est quin in huiusmodi ossici aceruis complura sint ossa sacra,pretiosae reliquiae sanctarum animarum,quibus animabus nihil supcr terram est charius illis suis membris, quorum securi & certi ad beatam immortalemque vitam eXpectant & desiderant resurrectionem. G Sed & Dei institutio contrauenire manifestum est eos innub, qui tollunt mortuis sepulturam, dicente Domino ad A- sepeludo, . dam: Reuerteris in terram de qua sumptus es, quia pul-Gen s. vi S es S in puluerem reuerteris. Et unde per Salomone Eccl. 1 i. dicitur: Reuertatur puluis in terram suam unde crat, &spiritus redeat ad Deum qui dedit illum. p. as. In q. Reg.Volumine scriptum est, quomodo Iosias rex Iulia Dei cultor super altare sacrilegium quod erat in Bethel osia pseudoprophetaru & phanaticoru sacerdotucruta sepulcnris iussit exuri,sicut per trecetos annos antequa ipse nasceretur in sermone d hi per virum Dei suerat prΞnutiatu. Quu ergo inter liqc rex videret sepulchri cuiuida titula ait: Quis est titul' ille que videoZEt respo derui ci ciues urbis illius: Sepulchru eii hominis Dei qui venit de Iuda,& praedixit verba haec quq secisti sui3 altare

Bethel. Ait rex: Dimittite eu. Nemo comoueat ollaei'. 'fecto nefatia reputasviro dei semel data tollere sepultura. Vnde no nisi propter peccata grauissima,& grauis poenae loco irascete & vltore Deo , vel sepultura carere vel

semel indulta priuari frequens olim fuisse scriptura testatur.Vt verbi gratia ubi per Ieremia in sermone Domini

res a dicitur:In desolatione crit terra.In tempore illo ait Dominus, elicient ossa regum Iuda, & ossa principum eius, & otia sacerdotum, & ossa prophetarum, & expandent ea ad solem & lunam. Non colligentur, & non sepelientur, in sterquilinium super faciem terrae crunt. Hoc completum esse Propheta alius deplangit,dicens: Eata 2 Ecce proiecta sint ossa regum nostrorum, & olia patrum nostrorum de loco suo. Et ccce proiecta sunt in calore s

lis & in gelu noctis. r. Hinc etiam in Ezechiele scriptum habes: Et viros iugi- δ'' iter constituent iusti antes terram, qui sepeliant & requirat

eos qui remanserant super faciem terrae,ut emundent ea.

Fimq; viderint os hominis, statuent iuxta illud titulu, donec sepeliant illud. Quin ipsas formicas mortuas so

389쪽

POST PENTECOST. I 83

micae uiuae Plinio teste sepelivi. Patet igitur ex praemissis fr-- neq; novas neque iniquas csic illas ecclesiet leges quibus cis exem- ecclesiastica sepultura plerisq; negatur. Quibus aute illa itum. negetur opercpretium est breuiter hic comprehendere. ' Negatur igitur illis mortuis ecclesiastica sepultura quidum viverent ecclesiae sanctS communione habebatur in digni. Constitutionis tenor hic est. Quibus non commu- ira denicauimus vitiis, non communicemus defunctis,& careat sepulc. ecclesiastica sepultura,qui prius erant ab ecclesiastica viri, Sacris. late praecisi nec in articulo mortis ecclesiae iberunt recon- Fxtra de ciliati. Quatuor autem sunt hominum genera quibus cc- haeret.c. clesia vivis non communicat, unde & nec mortuis in se- D ut. pultura videlicet,Iudqi, Pagani,haeretici,excommunicati. Extra de Quod si tales suerint in loco sacro sepulti, & eorum com cora ec.c.

pora discerni possunt, exhumandi sunt, & cimiterium vel con lu/- ecclesia reconcilianda est. HProinde excommunicationis sententiam incurrunt,qui ιn cis c. vel tempore interdicti,vel excommunicatos,aut nomina- Fos de ρ- tim interdictos vel usurarios manifestos, in ecclesia vel pol. cimiterio sepeliunt. Sunt autem &alij quibus &s ecclesia communicat vitiis: non tamen in sepultura, mortuis,videlicet: Primo,sese interficientes , nisi ante mortem poeniteant. De quibus 'por ecclesiam hoc qui sequitur modo decretum est.

Placuit ut hi qui sibiipsis voluntarie,aut per serrum,aut 110 se per venenum,aut per praecipitium, aut per suspedium, vel pti , quolibet modo mortem inferunt,nulla prorsus pro illi; in

oblatione id est, in missa commemoratio fiat, neque cum De ιον psalmis ad sepulturam eorum cadauera deserantur. Se- e 1. cundo, qui moriuntur in tot ncamelis,nisi & ipsi ante mortem poeniteant. Tertio, qui post mortem conuincuntur 1 41 ede haeresi. 24.q. r. c. Sane profertur. Quarto,hi quos con- N in

stans est in immortali peccato decessiit e, Quinto,blasphe misi

mi in deum,vel in beatam virginem,uel sanctos, extra de maledic.c. Statuimus. Sexto, usurari j manifesti nisi ante Iueti. gos mortem poeniteant & secundum praescripta iuris secerint des Ircstitutionem. Septimo,hi quos certum est no suisse con-

sessos aut non communicas te semel in anno. c. Omnis v-triusque sexus,depoen. &re. lib. s. De his omnibuς illud quod praemissum est Prophetae recte dicitur: Sepultura asini sepeliantur. Sed ad literam redeuntes quis quali is eluerit mortuus iste conjderemus. Filius,

390쪽

DOMINICA XVI.

Filius in iiit,unicus matris suae,& hqc vidua erat.Non parua matrem hanc imo iam non matrem doloris angu- Mater ani stia cruciabat. Vidua erat, lati j fili j destituta iam fuerat seranda. cuius morte leuius tolcrasset,si non fuisset unicus,si alter qui parentis dolorem lcniret superfuisset. Ad haec,quia vidua erat, procreandi liberos ablata spes Greg. erat. Ergo aerumnae molem breuibus verbis Euangelista Nisse sanctus explicuit. Mater vidua erat quae non sperabat vi terius filios procreare. Non habebat in quem aspectum di iperet vice defuncti,hunc solum lactauerat. Solus aderat alacritatis causa in domo. Quicquid matri dulce acorii pretiosum,hic solus extiterat. Miseranda sane copassio,& ad fletum & lachrymas potens prouocare. Veru hinc illa beata erat quod Christi pietate mox cum erat receptura quem humanae sortis inclementia amiserat. H Et turba ciuitatis,inquit, multa cum illa. Hoc diuino nu-3eda. tu factum est quod multa dominum turba , multa vidua comitabatur, ut viso tanto miraculo, multi testes, multi dei fierent laudatores.

Comitari Quo nihilominus docemur laubabile esse & piu ad se- funus pulturam funus comitari. Vnde & in Evangelio duo viri Ludubi insignes & iusti,alter princeps & legi Moctor,alter nobilisti. decurio & diues opipus,id est, Nicodemus & Ioseph exim e comendantur,quia Christum mortuum,sanctum diat, diuinum sumus, venerabiliter &deuotissime sepelierunt. Lue. is. Angelicum aliquid est mortuos pie commitari.Ab angelis enim delata suit pauperis illius mendici beata aniama in sinum Abrahae. Naa. Nec dicas: Quid mortuo cadaueri deseramus No enim in hac re tantummodo cosyderandum est tibi exanime &Cxague cadauer,sed memeto esse corpus hominis,qui nuper tibi similis,luaeq; fuit imaginis,corpus,inqua in baptismi sacra meto spiritus sancti templa effectu & cosecratu, cuius lingua Deum vivum adorauit & inuocauit, cuius aui re; sanctu Christi Euagiliu aiidierunt,cuius oculi ad Deususpexerunt in coelum, qui manus quoq; ad Deu patrem coelestem orans expandi dum Viueret. Quo corpore piis operibus insistedo, emeruisse speratur vitam aeternam, in quo corpore & resurrecturus est in die nouissimo,& recepturus clarificationem g'oriae sempiternae. Vnde Augustinus : Non contemnenda nec abiicienda sunt corpora defunctorii maxime ii itillorum & fidelium,

quibus

SEARCH

MENU NAVIGATION