Homiliae in Euangelia dominicalia iuxta literam, adiectis homiliis in Euangelia trium feriarum Paschalium, & totidem Pentecostalium, ... Per F. Ioannem Royardum ordi. F. Minorum, nuper æditæ, ac nunc per eundem denuò recognitæ, tersæ, & emendatæ. Tom

발행: 1573년

분량: 606페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

quibus tanquam organis & vasis ad omnia opera bona sanctus usus cst spiritus. Quin & eiusmodi specie mone- Spectieu-mur ad poenitentiam, & cmendationem vitae, ad cognitionem mortalitatis & fragilitatis nostrae, ad detestatio- bre. nem superbiae,& ad mundanae vanitatis contemptum, duattente cogitamus eadem & nobis viam csse calcandam, S futurum esse ut nos quoque exanimes & sine viribus& spiritu sic iaceamus. Ob eam rem moris est in quibusdam regionibus, ut mortuis suis vestibus induatur sicut vivens ambulaui sicque seretro imponatur, solo vultu retecto, conspicuus omnibus. Ut ca facie vivi moueantur,& ut mortis imagine contemplata,reuocataque ad mentem mortis amaritudine relinquat,vitentque peccata. O aspectum tristem S lugubre. O vultu luctuosum. O faciem miseranda. Unde & per Sapiente ex persona mortui dicitur: Memor c- sto iudici j me sic enim erit & tu u. Mihi heri,& tibi cras. Spiritualiter autem defunctus hic qui extra portam ci- Iuttatis multis est intuentibus clatus, significat hominem Martuus letali criminum sunere soporatum, eandemque insuper iste mora. anina et mortem non cordis adhuc cubili tegentem,sed ad multorum notitiam per loquutionis operisve indicium, quasi per suae ciuitatis ostia, propalantem,qui nec ia peccata sua erubescendo ab condit, sed audacior in malum factus,ea aliis imitanda proponit. Unde per Esaiam dicitur: Peccatum suum quasi Sodoma praedicauerunt, nec F o. s. absconderunt. Et rursum per alium Prophetam ad ani- Iere. .mam peccatricem dicitur: Frons mulieris meretricis facta est tibi,noluisti crubescere. Per portam vero ciuitatis qua destinctus efferebatur, Κ unus aliquis de quinque sensious corporis intelligitur. Porta ei- Quinque enim sunt notissimi sensus corporis locis si- uitarubi co uenientibus a natura copositi,videlicet visus, audi- mora. tus,gustus,odoratus,& tactus. Ciuitas enim uniuscuiusq; animae quodam odo corpus eius est,in quo tanqua in ciuitate clausa inhabitat Per huius itaq; ciuitatis portas mortuus essertur,quu quis por alique corporis sui sensum malae volutatis indicium oste dens, mortuu se esse in anima declarat. Qui enim verbi gratia viderit muliere ad cocu piscedu ea,per oculoru portas signa mortis emittit. Qui fabulis otiosis,obscoenuve carminibus vel detractionibus

392쪽

DOMINICA XVI.

Mortuus Qui seminat inter fratres discordias, qui iniquitatem in

per pom excelsum loquitur,qui suadet mala,qui docci praua, qui os di is decipit proximia,qui loquitur mendacita, utique mortem friAr animae suae foris per ostium oris elatus prodit. Caeteroxiere f. que qui non seruat sensus, mortis sibi ipse reddit aditus. a bre.s. Vnde Propheta ex persona illorum apud quos hi sensuuaditus incaute patuerat coqueritur,dicens: Intrauit mors per fenestras nostras, ingressa est domos nostras,Rursumque idem: Oculus,inquit, meus depraedatus est animam mea. Quemadmodum enim si hostis per fenestras intret domu, iacula intorqueat,intus clausos sauciet & occidat,

ita malignus spiritus quum per aliquem de quinque sensibus tentationis telum in mentem adegerit, mox anima

a suo statu deiiciens, pestifera interemptione occidit. I. Sed iam videamus quid sibi velit quod defunctus iste sitae matri viduae unicus fuisse perhibetur.Nam si per hac

Mater vi matrem sanctam ecclesiam congruenter utiq; accipimus, a . quae. idcirco mater vidua dicitur,quod & morte sponsi sui

redempta, & ipsius visibilis praesentiae solatio sit destituta,nunquid haec mater unicum tantu habet quem momtuum deplangat filium Respondetur st licet e multis collecta per nis,una sit, perfecta,& immaculata virgo mater ecclesia, sinsulis ta- me quiq; fidelium x niuersalis ecclesiae se filios esse rectis. sime fatentur.Nam & electus quilibet quando ad fidem imbuitur filius est, quando alios imbuit matcr. An non ιε materno erga paruulos agebat affectu,qui ait: Filioli mei quos iterum parturio donec sormetur Christus in vobis Et licet his filiis aetates sexusque diuersi sint, unum tamuin Christo per regenerationis gratiam essiciuntur. Sed & hac ratione fideles simul uniuersi quodammodo filius unicus sunt,quod hos mater ecclesia uno eodemque modo concipit,parit, nutrit,amittit, atque recuperat.

Concipit enim per diuinam inspiratione, dicente Chri Ioan. s. sto: Nemo potest venire ad me nisi Pater qui misit me Filius una traxerit eum .Quid autem est aliud ad Christum venire, .ui mast. nisi filium fieri matris huius ecclesiae sanctae λ Et rursum: Mat. I r. Nemo,inquit,nouit filium nisi pater,& cui no caro & san Mat. I uis,sed qui in coelis est pater reuelauit. Parit per baptii malem rcgcnerationem.Oportet enim nos nasci denuo, licete Domino:Nisi quis renatus fuerit Dan. s. ex aqua & spiritu sancto,non potest videre regnu dei Noenim

393쪽

enim poterit introire in regna Dei, qui natus e muliere non nisi terreni illius Adae praeuaricatoris & exulis a regno filius & haeres est. Et ideo de muliere natu ut dei filius & haeres regni fieri mereatur,oportet nasci dentio,id est,nasci ex Deo.Nihil enim nisi quod natu est ex deo vin I. Ioan. cit naudumsuperat peccatu,tri uphat per fide diabolum. γυ. Nutrit etiam pari modo eodem lacte, id est, Dei verbo, MEuangelica eruditione,univcrsos quos Deo peperit quasi

filium unum,ecclesia mater.

Sed & uno eodemque modo sese hos amittere,eosque perlic deplangit. Pereunt autem suoru insidiis hostium per peccatu. Diabolus enim istius matris viduae filios in- Filios ,a exsaturabili odio innumeris modis doli'; persequi per- b c materdereque non cessans , hos peccatis contaminat ut patris umunt.

eoru coelestis amisia similitudine diabolo similes estem, Deo displiceant:capit eos, ut sibi subiiciaesigat,ut eos ab

operibus bonis impediat: necat,ut hos tandem inferni sepultura suscipiat. Quos omnes tanquam filiu unicu plorans Ecclesia mater quod hos perire,quod hos ad perpetuam gehennae sepulturam conspicit efferri,deplangit. Sed nec otiosum est quod filius iste mortuus qui pec- Filius marcatoris typum praesert adolescens sui se memoratur. Sa- tuus avi ne adolescens,propter insipientiam, licente Propheta de lescens. his qui in peccatis sitis pereuntes ad inferos descende- Bam s. runt. Quia non habuerunt sapientiam,perierunt propter ED. σοῦ. sitam insipientiam. Vnde etiam per Esaiam dicitur : Puer

centum annorum morietur, & peccator centum annorum maledictus erit. Iure igitur peccator quilibet & adolescens est,quia non habet capientiam: & mortuus,propter amissam Dei gratiam. Denique uno eodemque modo mater ecclesia amissos Fibo, si filios recuperat, per misericordiam videlicet & virtuosam remp.rai

Christi mortuos suscitantis operationem, cuius clemen- ρο 'tiam pro suis mortuis flebili lachrymosaque supplicatione iugiter interpellat. Et hoc quidem dum adhuc stiperest possibilitas resurgedi, dum fulicitator mortuorum praesto est ingredi per gratiae infusione. Naim,id est,commotam per νera cordis compunctionem peccatoris conscietiani, id est, quandiu suppetit tempus poenitentiae & haec praesens vita,antequam eos inferni sepultura suscipiat.Extue enim pro eis non supplicat i ter ecclesia, quod eorum exinde non est possibilia ad vitam gratiae resurrectio. ROyard. tona. a. a a HOMILIA

394쪽

DOMINICA XVI. HOMILIA SECUNDA

in eandem lectioncm.

νam quum vidisset Domium in Uericordia motus super eam, ducit iri Nob fere. In hac euangelicae lectionis parte duo restant con*deranda. Primum est,iubente Christo stupenda mortui resurrectio. Secundum , yiso resurructionis miracula a turbis Dei magnificatio, ibi : Accepit autem omnes

timor.

Circa primum tria sunt con*deranda. Primum est,benigna Clarissi miseratio. Secundum,portitorum funeris a progressu statio,ibi: Hi auicni qui portabanta Tertium, ipsa mortui iubente Christo resurrectio,ibi:Et ait. A ' Piimum id est, Christi bcnigna ersa flentem defuncti matrem miseratio patuit in tribus.Primum est,quod hae Christi mi misericorditer aspexit. Quam quum vidisset,inquit Do-seratio. minus sic tristem & afflictam, mitericordia motus est super eam,non super defunctum filium. Nam & ipse Lara ' rum amicum suum non fleuit monuum, sed fleuit eum mox suo imperio ad vitae mortalis aerumnas & pericul a a mortuis reuocandum.Nec miru quod vidua flente misericordia motus est,ipse est enim ille de quo per Sapien-EccI 3 1. tem dictum est:Non despiciet preces pupilli, nec viduam si effundat loquelam gemitus. Nonne lachrymae viduae ad maxillam descendunt Α maxilla enim ascendunt viaque ad coelum. Huiuscemodi misericordiae visceribus e- Iob. et s. tiam vir sanctus affuebat, qui ait: Cor viduae consola-

eda. tus sum. - . .

Pulchre autem Euangelista Dominum prius muericordia motum fuisse supra matrem,ac si filium eius suscitasse testatur. Quia enim duae erant in Chiisto substan-fiae,Dei videlicet & hominis, idcirco primo Dominum Euangelisa tanquam verum hominem misericordia motum tuisse demonstrat , ac deinde tanquam verum Deum commemorat mortuum suscitasse,ut Sin compassione qua viduae misertus est exemplum nobis imitandae pietatis tribueret, & in enectu miraculi potentiam diuinitatemque suam,qua etiam mortuum suscitauit, admirandam praedicandamque demonstraret. ecundum in quo Dominus suam viscerosam compan fionem

395쪽

xionem &misericordiam erga hunc viduam lachryman

t T. tondit, est,qu bd lianc flere prohibui dicens:

Nola Hem. Quasi dicat: Desiste quali mortuum flere, 'quem mOX Vivum resurgere videbis. Porro Dominuς ρ ρ μὴ

qui minitos consolatiar, cessare iubens a lachrimis, monet ' 'Q nos de praetentibus deiunctis consolationena recipere,re- OP turre onem eorum sperantes. Plangant mortuos suos resurrectonem ignorates Gentiles increduli non aute fide sexeuirrectionis habentes Christant. Quibus per Aposto- IV e s Iuna dicitur. Fratres nolumus vos ignorare de dormien- tibiis, ut non contristeminii sicut & caeteri id est, Gentiles; qui spem resurrectionis mortuorum non habent. nLibet hic coralyderare quemadmodum mortuos suos Pquidam lugent fallaciter. Quidam immodarate & pertinaciter Quidam pie & fideliter, Simulatorie S salaciter lugent interdum parentum diuitum mortem filij & haeredes,qui in eorum opes succedetes nullo pacto vellet eos a mortuis resurger rursum in bona tua sibi vendicaturos. Sic & interdum uxores maritos quos .vivos oderant, simulatorie lugent defunctos Sic etiam plerunq; luget legatarij funera testatorum,de quia bus apud se pxopter testamenta gaudent. Sic planxit mortem patris illa, de qua quidam eit:

Amissum non flet quum sola est GeIIia patrem Si quis adest iussae prosiliunt lachrymae. Non lugeat quisquam, laudari Gellia quaerit. Ille dolet vere,qui sine teste dolet. 'Itaque ficte ploranti recte pollet dici. Noli flere,non enim serio nes, sed ne de te quod teste conscientia verum est ho

mines silplcentur.

Sed nec illoru est fletus pius,qui ideo lugent destinctu,

quia inultum inco modi ex illius morte eis accedat. Non

enim an acu in demortuum , sed pro tu deplorat incommodu,nisi forsan bonus &utilis patri et princeps in commune plangeretur mortuus, quemadmodum legimus vopiuum planxisIe Iudam Machabarum occisum. Secundo, lugent quidam mortuos suos immoderate &pertinaciter, quasi totaliter & pereniter interissent. Qui pluribus causis veniunt increpandi. msi Primo, st diuinae voluntati videntur contumaciter re- immorpugnare,cui nos sine cotradictione oportet esse suoiectos ratio.

Unde Augustinus de vera religione: Qui persecte Deum cM

396쪽

Remedia

Iucius.

sita infr.

Udorus

DOMINICA XVI.

ditistit,non affigitur morte cuiusquam,quoniam qui toto animo Deum diligit,nouit nec sibi perire,quod Deo non

lacrit Deus autem dominus est vivorum & mortuorum.

Secundo,consydcrcntistiusmodi lupentes,quod cuique licet repetere quod suum cst.Vnde Hieronymus : Nihil abstulit tuum, qui dignatus cst recipere propriu. Creditum suum recipere decuit creatorem, & nihil aliud decet quam creatori gratias agere mutuanti, exemplo sancti Iob,qui filiis orbatus & tota substantia amissa, dixit: Uominus dedit,Dominus abstulit, sicut Domino placuit ita factum est,Sit nomen Domini benedictum. Tertio, con*derent quod ineuitabilis necessitas moriendi communis lex est omnibus. Si aliquid mali contigisset amico quod necessario non erat euenturum,sed vitari potuisici,conqueri posses & plangere.Iam nihil accidit ei nisi quod communi lege omnibus impositum eli. Audi Apostolum: Statutu est omnibus hominibus semel mori Vnde etiam Ambrosius de morte Satici fratris sui

dicit. Quid absurdius quam si illud quod scis omnibus praescriptum quasi speciale deploras Hoc est amicum supra conditioncm extollere,legem communem non recipere,naturae consortium recusare.

arto , conbderare debes quod is quem mortuum lueepper mortem ab innumeris est aerumnis liberatus. Quis enim numerare posset praesentis vitae molestias Elu ,sitire algere, calere, lassari, & caetera Innumerabilia, uuae ex ipsa consuetudine sola nobis domestica lunt. Uenique audacter pronuntio, quia principium vitae honunis initium doloris cst:snis vero, equies. Philosophi quidam hoc non ignorantes in ortu homInis lugebant, & gaudebant in occasu. Nimirum quod ad laborem homo nascitur,& moritur ad requiem.Idem Au- eustinus : O mors desiderabilis, o mors omnium praesentium malorum finis, o mors malorum clausula, quietis principium, quis cogitare potest tuarum utilitates beatitudinum. Nam male mori Christianorum non est, bene autem mori,cum Christo vivere est.Illi autem deplorandi sunt in morte, quos miseros in sernus ex hac vita recis pit, non quos coelestis aula laetificandos includit. Ouinto consederandia est, tu plangis morte amici omnium praesciu esse Deu. Ipse enim nouit quid cuim potius expedit,quando vivere nobis conueniat,& quando imori.

397쪽

Sextδ, con sydcra quod luctus tuus tam immoderatus D mortuum nil iuuat.Neque enim poteris sic Cum ad vitam 1. Rex. r treuocare.Hoc prudenter attendebat David. Quum enim νὴ in afilius suus charissimus langueret,ipse flebat & non capies Dauit bat cibum. Quum autem esset mortuus,surrexit de terra, S lotus comedit,& consolationem quam recusauerat recepit,& ait:Nunquid potero cum reuocare amplius 3 Ego vadam magis ad eum,ille vero non reuertettir ad me.

Septimo, attendas quia luctus tuus irrationabilis tibi qui luges nocet,& illi quem luges ut iam dictum est non prodest,iuxta quod per Sapientem dicitur: Repelle tristi- geet,..tiam a te,& insta: Neque enim est conuersio, & huic nihil ' proderis, & teipsum pessimabis. Dum enim homo tanta praegrauatur tristitia, non est animo liber, ut vel pro illo vel pro semetipso precetur. Octauo cons*dera, quod non raro chari nostri & amici A .sib.,

impedimento nobis sunt ad salutem. Siquidem cor no- Gen. adserum alliciunt,& multas curas & solicitudines eorum no M. bis amor parit. Saepe enim ostenditur Deus ne ostendatur amicus. Et ideo dispensatione diuina plerunque contingit ut nobis amici quos carnaliter dileximus sit btrahatur, quatenus affectiones nostrae liberius & integrius in

Deum extendantur.

Nond,eon sydera spem resurrectionis suturae,quia quem nunc mortuu cernis,uidebis rediuiuum. Vnde Ambrosius rabide morte statris sui: Cessabunt lachrymae meae,quia debet '' aliquid inter fidos & perfidos intereue.Fleant suos qui eos 'imperpetuum aestimant interisse.Nobis vero quibus mori non naturae, sed huius vitae finis est quia ipsa natura in melius reparatur mortis casus abstergat omnes fletus. Decimo, memineris quia si tibi gratus fuit du viueret, Egratior tibi erit iam saluatus. Sic enim a torrete voluptatis diuinae chari nostri inebriantur, ut tamen nullatenus obliviscantur nostri, iuxta quod docet B.August. confuslib. 9.loquens de Nebridio amico suo defuncto. Ad haec beatus Cyprianus : Non sunt, inouit, luῖendi. d. iis fiatres nostri accersione dominica de seculo liberati,quu Q.ἡ sciamus eos non amitti, sed praemitti, & occasionem non via. esse dandam Gentibus ut nos merito reprehendant, ut quos apud Deum Quere dicimus,ut extinctos acperditos lugeamus.Nihil enim prodest verbis proferre, & factis dest ruere veritatem.

A a 3 Vt autem

398쪽

ruent

mortuos

DOMINICA XVI.

Vt autem hae dece con syderationes memoriae comendentur extant versiculi, qui sere singulis verbis singulas comprehendant rationes,m hunc qui sequitur modum:

Haec bis quinque tibi qui mortem plangis amici

Mensuram statuant,& gaudia laeta reducant. Vult Deus,& suus est,tex,liberat,omnia noscens, Nec iuuat,imb nocet,obstabit,siirget amabit.

Tertio quidam lugent mortuos fideliter & pie. Nihil enim tristari de disce isti amici, duriciei, R ingratitudinis

signum praesert. Nimis autem tristari desiperationem a niit de salute recedentis. Porrb tribus con*derationibus recte & discreth in obitu piorum contristamur. Prim quia exiguus piorum est numerus comparatione caeterbrum.Traditum est memoriae beatum Ausustinum quoties ei obitus boni sacerdotis nuntiabatur md

luisse non quia vel pie destinctis vel sibi timuit, sed ut diacere solitus era0 quoniam ille demigrans , paucos tales in ecclesia reliquiti Secundo, quia sorsan aliqua secum purganda deferunt, salusque fiunt, sic tamen quasi per ignem. Tertili,ex con syderatione nostrae propriae sortis & nM- seriae quoniam simili fine nos consummari necelse est,putrefieri denique & in cinerari. Sic enim Tobias sanctus &sepeliebat mortutis , & lugebat. Quod quam acceolum suerit coram Deo, sanctus Raphael archangelus postmodum patefecit,dicens : Manifesto vobis veritatem,& non abscondam a vobis occultum sermonem. Quando orabascu lachrymis & sepeliebas mortuos,& relinquebas prandium tuum , & mortuos abscondebas per diem in domo tua, & nocte sepeliebas eos,ego obtuli orationem tuam Domino,& hinc acceptus eras Deo. Itaque dicente Domino, noli flere, non quemcunque nobis luctum pro mortuis interdictum putemus ted eum niti simulatus,qui immoderatus,qui indiscretus, qui pertinax est,uel cerse perfidus,eoru scilicet qui sipem non habent. Alioqui non diceret Sapiens: Super mortuum plora desecit enim lux eius. Et intra .Fili in mortuum produc lachrymas,& quasi dira passus incipe plorare. Hoc etiam sanctorum patriarcharum exempla confimmant. Abraham enim obitum defleuit Sarar coniugis. Mortuo Iacob Ioseph filius eius procidit in faciem suam plorans &extinctum deosculans patrem .Quem& omnis r defleuit

399쪽

POST PENTECOST 188

defleuit AEgyptus septuaginta diebus. Et rursusqlium sepelissent eum in terra Chanaan planxerunt eum septem Micbus, adeo ut Chananasi videntes profiterentur, magnum illum esse planctum AEgyptiorum. Sed&Mosen mortuum in campo Moab planxerunt Deuι. 3 . filii Istael triuinta diebu . Interscctos in Gelboe Saul &Ionathan multis cum Iachrymis planxit David. Sed & alios ad planctum inuitaui dicens:Fili ar Iliael super Saul r.Ret. r. Betc. Sed ad textum litora: redeundum est. Sequitur: Et aecessit o tetigit laculam. Vbi notatur tertium, id est, quemadmodum dominus se misericordia motum sitisse super defuncti adolescentis matrem ostendit. Accessit,inquit, nimirum ad funus &tetigit loculum,id est,seretrum quo iacens serebatur. Et quide tactu loculi in quo exanimis gestabatur magnum atque euidens pietatis atque dignationis ostendit indicium. Nam cum solo verbo posset eum vitae restituere,accedere tamen maluit &ferctrum tangere,ut per hoc& clementiae suae signum daret,& matris viduet deiectum

moerore animum erigeret.

Nec potuit a contractu sunesti ligni secundum legem

Mosi more caeterorum immundus neri, qui mortuu Potuit ad vitam reuocarc. Non enim ei cui omnia vivunt

mortuus erat. Et ut ait Ambros spem resurgendi habebat quia serebatur in ligno,iuxta quod scriptum est : Lugnum habet spem. Siquidem ligno crucis allata nobis estipes salutis. Et licet nobis lignum ante non proderat, tamen postea quam Iesus id tetigit, proficere coepit ad viatam, ut estet indicio salutem populo per crucis patibuluresundendam. Si enim Iesus in hunc mundum ad mortuum per delicta genus humanum veniens lignum crucis non contigisset, unde nobis spes fuisset a lanere spiritali ad vitam gratiae resurgendi Sane & aliam ab causam secundum Cyrillum n5 solo verbo perasit miraculum, sed & feretrum tangit, ut commostas efficax esse sacrum Christi corpus ad humanam salutem.Est enim corpus vitae, & caro verbi omnipotentis,cilius habet virtutem. Sicut enim serrum adiunctumi perscit opus ignis,sic postquam caro unita est verbo quod vivificat omnia, ipsa quoque facta est vivificativa &cxpulsiva mortis,

Tetigit Io

400쪽

DOMINICA XVI.

Hinc attendamus quam magna sit virtus sacramenti eorporis Christi. Nam tactu eisudem suae mundissimae ,- carnis dedit vim regenerativam aquis per verbum vitae in Q baptismi lauacro, tactu ciusdem suae sanctae carnis mun- 'uit leprosos, tactu fimbriae vestium suarum mulierem infirma restituit sanitati. Quid pluraλOmnis turba quaerebat eum tangere, quia virtus de illo exibat, & sanabat omnes. Quod ergo Christus dominus resuscitaturus mortuum lignum mortis contigit, altioris mysterii extitie

typus. Futurum erat enim ut humanum genus a morte aeterna redemptum ad immortalem & beatam vitam iadem Dominus resuscitaturus crucis lignum ut iam dicta est ita sacrosanctis sui corporis contingeret membris, Ut in eo clauis confixus pro nostra vita moreretur. Circa secundum,quod est,portitorum lane is a progressu cessatio, subditum Hi autem qui portabant steterunt. H Steterunt,inquit,aut quia virtute attactus Chrisi mouere se loco non potuerunt,aut quia virtutis suae beneficium sperabant. Quum enim viderent eum appropinquantem defuncto,cupide expectabant ipsus virtutem &misericordiam in resurrectione mortui cernere,quandoquidem deiuncti matrem tam humaniter & tam benigne fuerat consolatus.

Et litera quidem plana est,sed mysteria sunt requirenda.Matrem hanc iam supra ostensum est, sanctam ecclesiam significare,quae ut dicit Ambrosius vesci filii sui labore id est aegrotatione vel morte frangatur, quam populorum turba septam,constat plus videri esse quam δε- minam quae resurrectionem unici adolescentis filij suis Iachrymis meruerit impetrare, eo quod sancta ecclesia populum iuniorem non annis, sed defectu sapientiae a pompa funeris atque a supremis sepulchri,suarum reu cet ad vitam contemplatione lachrymarum. Sane portitores sunesti qui huius matris filium desunctum ad aeternae mortis deserunt sepulturam,distinguendi nobis sunt primum,&postea describendi. 'Sunt enim quatuor qui per viam peccati ad sepulturam gehennae deportant animam,totidemque qui ferant

anima su Animam deserunt desideria immunda praua & perire nessi. sa,ecce portitor unus: deserui cam suggestiones & tent

menta

SEARCH

MENU NAVIGATION