Artis logicocriticae elementa auctore A. D. M. in usum suorum auditorum adornata

발행: 1785년

분량: 158페이지

출처: archive.org

분류: 철학

71쪽

falsa st , oportet.; & contra : nam idem non potest simul esse , ac non esse. Io8. II. Propositiones contrariae ambae Uerae esse nequeunt . Nam si verum fuerit , omnis circuitis es Mura ; falsum erit ex lege contradictioniss q. IO7. ) aliquis circulus non es Mura : Proinde longe magis salsum erit, nullus circulus es rura ; quare earum una falsa sit, Oportet . Verum εα si contingentes fuerint, ambae queunt esse salsae ; t veluti omne comus es luctilum ἔ. nullum corpus. itieidum : quod enim sertuitum ,est , non omnibus convenit subjectis neque ab omnibus abest. . Si vero necessariae fuerint , earum una debet vera esse, altera falsa. Nam quod necessarium est, Ora nibus convenire debet subjectis ; igitur vera erit

universalis ei unciatio ajens, quae necessarium eain conUenientiam ponit , e. g. Omnis circulus es DPura e altera Vero enunciatio universalis negans falsa erit ex lege contradictionis , ut nuper Ostendimus

IOq. III. Duae propositiones subcontrariae possunt esse simul verae , ubi contingentes fuerint e. g. quaedam lineae fiant rectae; quaedam lineae non Iunt Metae r quod enim fortuitum est , aliquibus conUe- mire potest subjectis , ab aliis abesse . Verum am- hae salsae esse nequeunt. Pone enim, falsam esse, si fieri potest , utramque propositionem , aliquis homo est sapiens ; aliquis homo non est sapiens . Quoniam falsum esse dicitur , aliquis non es fa siens ; verum esset ex lege contradictionis , omnis homo es sapiens quare verum quoque esset , alia quis homo es sapiens ; quod tamen falsum esse ponebatur . Itaque una eademque'Propositio aliquis homo es sapiens , vera simul , ac falsa esset; nempe idem simul esset , ac non esset , quod Tepugnat . Demum s necessariae fuerint , earum Una debet esse Vera , altera autem salsa veIuti aliquod quadrarum es indura; necessario est vera ;alia

72쪽

aliquod quadratum non es Mura ; necessario est falsa. Ratio patet ex superioribus f. IO3. .

IIO. IV. In subalternis propositionibus veritas universalium veritatem infert particularium ; fed non contra. Nam quod verum est de toto , & de partibus verum sit, oportet; non vice versa. Deinde falsitas particularium falsitatem infert universalium ; sed non contra . Nam si salsum est e. g. , aliquem hominem es luidem ; multo magis sal sum esse debet , omnem hominem se lapidem : at s falsum sit , omnem lineam se rectam non idcirco salsum erit, aliquam lineam rectam esse . Haec clariora sunt, quam ut ulla egeant demonstratione: attamen ex superioribus facile erui possunt. m. Sed & enunciationum modi attendi debent, ubi earum veritas examinatur . Nam si fortuita enunties necessario, aut necessaria fortuito, aut possesbilia i sibiliter , aut impossibilia possbiliter :falsae erunt propositiones . Itaque salso dixeris e. e. quadrarum fortassis latera habet aequalia ; cum id si necessarium ; necesse es homines esse sapientes reum id sit contingens ; impossibile est , avrumnum non esse nimbo m : cum id sit possibile ; po=bile es , pravia Mi libere commis non cadere : cum

id sit impossibile.

73쪽

54 LOGICAE ELEMENTA

CAPUT IU.

De definitione , ac divisone .

Da. π Ogicae munus esse, ut rem definiat, & a genera dispertiat, iam olim advertit

Tullius Tuscul. V. 25. Postulat itaque rerum agendarum ordo , ut de definitione , ac divisione hic dicamus, praesertim cum redie definire , ac dividere longe dissicilius sit, quam vulgo creditur . II 3. Porro definitio est proposito, qua res alia qua, aut aliquod vocabulum explicatur per voces non synonimas . Quae definitio rem explicat, re iis dicitur ; quae vero vocabulum , nominatiS 2P- Pellatur . Haec autem rei, aut vocabuli explicatio 'per synonimas voces seri non debet : eae namque Tem, aut vocabulum non explicant, sed idem omnino repetunt; veluti si sciscitanti, quid sit lumen, respondeas esse lucem. Ii q. Nominalis definitio proprie declarat , qua- Iem ideam alicui vocabulo adfigimus; veluti cum dicimus, trian tili nomine Murum trium leserum, ac trium avulorum a nobis intelligi: exemplo esse possunt geometricae omnes definitiones , quae Nonnnisi nominales sunt. Sunt autem vocabula n

re & arbitrariae quoque sunt nominum definitiones ἰ nimirum ad nostras ideas commodius expliacandas, veteribus vocabulis novas adnectere signi, ficationes, aut nova cudere vocabula licet, Praemims tamen eorum vocabulorum definitionibus :id passim fecerunt recentiores. Consultius autem erit receptas vulgo definitiones adhibere , ubi nulla necessitas ab iis discedere cogit . Hinc vero sequitur, nominis definitionem principii loco haberi

74쪽

me, ut obseruat auctor arr. cogit. Part. I. CV.

D. ; est quod hujusmodi definitio in disputatione negari Aequeat: nemo enim prohibere potest , quominus datam ideam alicui vocabulo adnectamus . Ita terim tamen ex admissa nominali definitione , inihil de ipsa idea illi adnexa concludere licet. Ita si quis philosophus dixerit, leuitaris nomine a se intelligi vim aliquam , qua quaedam corpora sursum seruntur; eam quidem definitionem admittam, quia loquentis ideam mihi patefacit; at inde infer-xi nequit , eandem vini revera dari in corpO

xibus . .

II5. Servit nominum definitio evitandae consu-sioni, quae in vulgaribus idiomatis occurrere silet , cum voces aequivocae adhibentur. Hujus inodi sunt voces, Diritus, anima, quae multiplici Cum notione usurpantur . Itaque si omnem confusionem amovere velim, prius quid spiritus, quid animae nomine intelligam, definire oportet. Servit praeterea nominum definitio rechaicis vocabulis intelligendis : sunt autem technica Uocabula , quae alicujus scientiae, vel artis sunt propria ς exemplum dant geometricae definitiones . Servit tandem nominalis definitio innumeris praecidendis quaestionibus , quae nonnisi ex male intelleetis

vocabulis oriuntur . .

II 6. Definitio realis ea est, quae explicat, qualis res sit; eaque duplex est, descriptiva scilicet , M essentialis . Prima rem explicat per ejus modos veluti cum plantae, & animalia describuntur per figuram , magnitudinem, colorem , aliaque id genus, quae mera sunt accidenLia, seu modi. Exemplo esse potest Platonica illa hominis definitio , quod sit nempe animal bipes, implume, erectiam iquae nonnis descriptio haberi potest . Altera rem explicat per essentialia ejus attributa : Ueluti cum definitur corpus , sub auria extenssa, ac jolida .

75쪽

III. Reales definitiones arbitrariae non sunt, eo quia rerum essentiae ab hominum arbitrio non pendent . Quare & eaedem definitiones principη loco habendae non sunt , ea quia negari potiunt , ubi Terum essent iis non congruunt. Hoc vitium saeptiasime peccatur in scholis , quae falsissimas rerum. definitiones cudere solent, easque tanquam indubia principia obta udunt'. IIS. Omnem definitionem ex genere disseren-ria constare debere commune est Logicorum scitum. Genus est proprietas quaedam tum rei definitae , tum aliarum rerum communis : disserentia aesto proprietas rei Privata, ac veluti charaeteristica , qua ab alia quavis distinguatur . Sic in adducta corporis definitione H6. vox sub antia continet

genus, seu Proprietatem non corporum modo, 1ed& spirituum communem : extensio solida disserentiam exhibet, qua nempe corpora ab alia quavis Te discriminantur. Haec quidem vera sunt; satius autem foret, si praeter differentiam ceterae quoque essentiales rei desinitae proprietates recenserentur juxta Lockii doctrinam Lib. III. de hum. In-δeil. CV. XI.: tunc enim qualis sit res , melius

explicaretur .

Ii9. Ut recta sit definitio, tres sequentes servare debet leges . I. ut brevis sit , modo non sit manca. Id vero obtinetur , si proximum genus , & propria disserentia adhibeatur. Sane genus debet esse proximum, seu inserius: nam universale superius in inferiori continetur f. 29. J ; V. g. in

animalis notione comprehenditur notio viventis , corporis . substantiae, atque entis. Hinc recta est vulgata hominis definitio; homo es animai rarion Ie : nam genus proximum animul adhibendo significatur quoque , eum esse viUentem, esse corpus , esse substantiam . atque ens . Contra si definirem hominem esse sub antiam rationalem, omitterentur notiones corporis , viventis , & animalis ; quare

76쪽

manca esset definitio . Deinde differentia propria adhibenda est : siquidem in definiendo , eo intendere debemus , ut res definita ab alia quavis fecernatur ; id vero praestat una propria differentiar secus aliae quoque advocandae essent differentiae ;Proinde in brevitatem peccaretur . Quare non satis recta est Cartesiana corporis definitio , quod nempe sit substantia extensa : nam per extensionem distinnuitur quidem corpus a spiritu ; attamen a spatio non discriminatur , quod extensum esse non defi

nit. 1

IIO. II. desinitio nec angustior , nec amplior redefinita sit , oportet; sed cum illa reciprocari de-heti. Nam si amplior sit , jam notae characteri Dicae , quae solius rei definitae debent esse pro Priae, aliis quoque rebus convenient: veluti s hominem definieris sub antiam uiuentem ; characterinica uiventis non est solius hominis propria , sed N animantium, imo D vegetantium communis . Si angustior sit , jam nota characteristica non conU nit omnibus sub definito comprehensis; veluti si hominem definieris animal eruditum , eruditionis characteristica non omnibus hominibus convenit . At si hominem definies animai ratione prae situm , rec Procari poterit hoc modo , animal ratione praediarum es homo .

Iul. III. Clarior esse debet definitio prae suo

definito . Id vero obtinetur, si clara usurpentur V cabula , aut praemissis definitionibus nominalibus declarata . Deinde si nihil in ea ponatur , quod non fuerit clare perceptum . In hanc regulam peccare solent scholasticae definitiones , quae plerumque sunt re definita obscuriores . Hinc definitum Iinsum non debet ingredi definitionem ; secus admi teretur circvlvs in definiendo : veluti cum schola 1iici quantitatem definiunt , o Mens per quod ro

I 22. Ad investigandam veritatem distinctas h bere

77쪽

here ideas oportet ; ad istas vero expeditissimam munit viam diviso , quae est roritis in suas partes resolutio . Duplicis generis ea est , physica nimirum,ae Deira. Divisio physica seu realis habetur, cum totum constat partibus revera inter se distinetis , in easque resolvitur ; veluti cum Regnum in Provincias , Provincia in varias Urbes dividitur . Diu visio logica , seu mentalis , quae maximi nostra interest in veritatis pervestiga ione, habetur , cum idea universalis in suas particulares dispescitur. AC 1. dividi potest genus in species subordinatas ; υ Iuti animal in hominem , & brutum. 2. Dividi potest subjeetum in sua accidentia opposta , veluti homo in marem , ac foeminam. s. Accidens in sua subjecfia , veluti bonum in bonum animi ,.ti corporis . q. Effectus in suas causas, veluti cum peccatum dividitur ex ignorantia, aut malitia. 5. Causa in suos effectus , veluti cum verbum Dei scriptum divitur in Legem , & Evangelium : illud Pec- .cata arguit; hoc Peccatores erigit. ius. Ut recte instituatur divisio , tres servare debet regulas . I. Integra sit oportet, hoc est divisionis membra exhaurire debent totum divisum: veluti cum numerus in parem, atque imparem dividitur , integra numeri extenso exhauritur, quia Praeter numerum Parem , atque imparem, nullum alium reperire est . Hinc v. fieri debet diviso in membra Opposita, ea nempe , quae omne medium excludunt . Vitiosa itaque esset trianguli rectilinei diviso ratione angulorum in rectangulum , & acu- idnguluin : nam inter duo ea membra medium es set triangulum obtus angulum , nec proinde divisio seret in memhia opposita . 3. Brevis esse debet ,

& ipsus divisi naturae aptata. Brevis erit diviso.s fiat in membra proxima , & immediata , veluti ii dividatur animai in rationale , & irrationale , quae immediate subsunt generali animalis notioni: inepta vero esset divisio animalis in bipes , qua-

78쪽

drupes , polypes , reptile , Volatile, aquatile &c.,

nec unquam exhauriretur divisio . Praeterea una

diuisi pars includi in alia non debet , itaui una de alia possit affirmari; veluti si dividatur numerus inparem , imparem , & quadratum : nam quadratus Numerus aut Par eii , aut impar , de iisque potest affirmari. Demum laeta divisione, si laciendae sint subdivisiones , eae tamen praeter necessitatem non1unt multiplicandae . Reetissime Senecae eri . 89. scribit : diuidi illam , non concidi , utile es , . . . idem enim vitii habet nimia , quam nulla sui sio . Ulut autem brevis esse debeat divisio , naturae tamen ipsius divisi aptetur , oportet . Vana itaqΠe est Ramistarum doetrina de divisione dicho oma , h. e. bimembri, nempe in duas tantum partes fa-εienda . Numquid enim brevissima non eis , & rei naturae accommodata divisio extensi in longum , latum , ac profundum ; figurae in reeti lineam , cur uiline am , ac mixtilineam Getrael

CAPUT V.

De Ratiocinii natura.

Hq. o Atiocinium esse quoddam compostum j dicium ajunt Philosophi; conitat quippe illud ex variis judiciis apte inter se connexis , ut videre possimus id , quod simplici intuitione non

liqnet . Sane mens nostra cum duarum idearum 'relationem aperte cognosci , quemadmodum in axiomatis contingit ; tunc an omoi abstinet rati cinio , quia in sola idearum collutone quaesitam relationem clarissime intuetur , atque in PerceptR relatione plenissime quiescit . Quod si vero prima fronte , simplicique intuitione duarum idearum relati

79쪽

lationem aperte non perspicit ; tunc suas ideas cuin tertia aliqua idea comparat , atque s ambas cum eadem tertia convenire clare deprehendit, inter se etiam convenire deducit, juxta notissimum axioma, quae sunt eadem uni rerris , fune eadem inter se . At

s duarum idearum una conveniat quidem cum ter tia , altera Uero cum eadem tertia non conveniat ;tunc eas ideas inter se non convenire colligit mens, juxta aliud axioma , quorum unum es idem cum uno renis , non Vero alterum , ea non sunt eadem

inter se . Fluit itaque ex dictis , ratiocinationem

esse claram perceρtionem c onuenientiae, vel reseu an-riae duarum ideartim cum eadem rertia Mea.

I 25. Quaeratur e. g. de veritate hujus propos-tionis , aer es gravis , cujus veritas primo intuita non deprehendi supponatur . Haec propostio , de cujus veritate quaeritur , dici quaesto consuevit; subjectum & attributum extrema quaestionis vocantur ; attributum quidem majus extremum dicitur, quia latius patere solet; subjectum vero minus ex-rtemum nuncupatΠr , quia minus late patet . Ut igitur proposita quaestio dirimatur , tertia quaedam idea invenienda est , quacum tum aeris , tum gravitatis ideae conserantur. Tertia haec idea sit idea CorPOris, erunt tres ideae aer gravis

corpus .

Conseram itaque prius majus extremum , gravis, cum tertia idea corporis inventa , manifesteque de Prehendo , gravitatis ideam cum corporis idea convenire ; quare hoc judicium statim proseram , Omne corytis es Craυe . Tum minus eXtremum, aer, Cum eadem ter cor diis comparando, ideam qu que aeris cum eadem corporis idea convenire intelligo ; en aliud judicium , nempe aer es coryuS . Inde aeris , 8e gravitatis ideas inter se etiam convenire deducam hoc pacto , aer es pravis . Nam quae sunt eadem uni tertio , sunt eadem inter se.

80쪽

316. Proponatur alia haec quaestio, num humana mens figura donari queat: humana mens, & Eura sunt duae quaestionis ideae ; tertia sit simplicitatis idea

Humana mens. figura smplexa

Conferam figurae ideam cum idea simplicitatis , aC deprehendo , eas inter se repugnare , eritque Primum judicium , nullum ens si lex Mura donari potess . Deinde humanae mentis , ac simplicitatis ideas comparando, eas inter se conυenire intelligo ; eritque alterum hoc judicium , humanamem smplex es . Quare inseram , humana mens nequie Mura donari . Nam quorum unum conUenit cum uno tertia , non Vero alterum , ea non conveniunt inter se .

327. Tertia illa idea , quacum duae quaestionis

ideae conseruntur , medius terminus in Scholis nominatur . Prima proposito major dicitur , quia majus extremum cum medio termino continet; altera Propositio minor appellatur, quia minus extremum cum eodem medio in ea invenitur; ambae eae Pr positiones praemis te dicuntur ; tertia proposito a Scholasticis consequentia, ti concivino , a Tecentiori bus complexio nominatur . Liquet interiin ex ratiocinii natura. medium terminum in utraque Praemissarum necessario reperiri debere ; nequaquam

vero in conclusione contineri, in qua quaestio sola reperiri debet . Atque haec est ratiocinii natura, ejusque serma intrinseca , & essentialis , quae duo hus dictis, axiomatis superstruitur ; eaque forma si desit , vitiosa erit ratiocinatio , imo prorsus nulla. I 28: Mediae illae ideae , quarum ope relationes

inter duas ideas detegimus , probaricinos nominantur'. Earum relationum clara perceptio , quae exprobationibus oritur , demonstario appellatur. Me

tis demum promtitudo ad probationes facile inve niendas , i easdemqne recte adplicandas , a Lochio

SEARCH

MENU NAVIGATION