Artis logicocriticae elementa auctore A. D. M. in usum suorum auditorum adornata

발행: 1785년

분량: 158페이지

출처: archive.org

분류: 철학

51쪽

rias . Lacaedemoniis e. g. id unum nonestum erat,

ac justum , quod eorum patriae conducebat . Romanorum justitia non abhorrebat a gladiatorum ludis, quibus insontes captivos risus, ac voluptatis gratia addicebant; id tamen alii populi detestabat tur . Itaque Philosophus noster caveat , ne ex suisi deis haec vocabula intelligat ; sed potius scrutari satagat, quas , quotque ideas iis vocabulis adtigitis, qui loquitur , aut scribit . Eadem vocabula υarias habere poliunt significationes, ut proinde coi fusa quoque esse queant οῦ id quod exemplo vocabuli amoris illustrat Clericus Arr. Crit. P. II.

58. Inter simplicium , atque compostarLm Uocabula differentias aliquas nultare juverit . I. Simplicium idearum vocabula definiri nequeunt , NON

dem vocabula intelligi prorsus nequeunt, nisi ideae illis adnexae fuerint mente praeconceptae. Sic U cabulum alicujus coloris nunquam intelligam, nisi Prius ejus coloris ideam adquisierim . Coecus ille a nati Uitate, cujus meminit Lockius lib. III. delum. Inteli. caρ. q. , multum studii potis it , ut ex

amicorum explicatione vocabulum coccinei coloris

intelligeret; sed tandem tubae loni tui similem esse dixit. At Vocabula compositarum id earum definiri Polliunt, quippe quae plures complectuntur ideas'; imo & deliniri debent. ut vitetur obscuritas. Dein de eadem vocabula explicatione pollunt intelligi , etiamsi ideae iis adnexae non fuerint prae conce- ptae. Sic iridis vocabulum ex ejus figura & coloribus ita explicare possum , ut iridem Veluti Praesentem sistam ei, qui nunquam illam Viderit. 59. Ceteris ohscuriora esse solent relativa vocabula , quae in quovis idiomate innumera prorsus sunt , quamvis prima fronte absoluta videantur . Ac I. pleraque adbeetiva nomina relativa sunt Veluti munus , paruus , fortis , venusuS , Hoctu

52쪽

oc. , quae nonnis relativas ideas despirant. Hine . quae ab his fiunt substantiva vocabula relativis sunt accentenda , veluti fortitudo , venusas, doctriana : sive enim dicas aliquem esse doctum , s ve do-etrina ornatum, perinde est. Hinc A. & inde derivata adverbia fortiter, venuse, docte oeci nonnis relativa habenda sunt. Ualde autem interest relativa vocabula ab absolutis secernere': illa enim intelligi nequeunt, nisi ex relatione ad Peeuliares

res, personas, loca, tempora, ad quae reseruntur. Videsis Clericum loc.' est. C. . q.

fo. Sunt demum in omni idiomate permulta ab- fracta vocabula . quae nempe abstractas ideas significant, nempe aut modos sine subjecto, ut morus , velocitas, fuPerficies , color , virtus , justria oee.; aut universales ideas exprimunt generum, ac specierum , veluti natura humana , animali-ras . Cum abstracta Vocabula occurrunt, animadvertat philosophus , iis designari ideas nostras ah-Ωractas, non vero res in natura existentes f. 25.). Neque decipiatur ex eo quod hujusinodi ideae 1ub nanti vis nominibus exprimantur ; nam in linguarum origine substantiva nomina solas substantiar uiri qualitates notarunt , Postea Vero totas substantias tignili carunt. 61. Nunc de recto sermonis usu dicendum superest. Sermo aut ciuilis est, aut philosopli istis :illo iri civili Rep., isto in litteraria utimur. In civili sermone adhibentur verba semper sensu apud populum recepto. In sermone philosophico , quo in omnibus utimur distiplinis , notiones nostras distincte ac fraecise explicemus oportet; non Vero crasse , ac negligenter , quemadm0dum in sermone civili facere solemus. 62. Primo igitur iis tantum verbis utendum , quibus certae ideae significatio adtigitur . Quare eliminanda sunt vocabula, quae nullam habent significationem, qualia sunt e. g. fortunae, & casus,

C ac

53쪽

s4 LOGICAE ELEMENTA

ae futi vocabula . Hoc vitium admittunt ii, qui rationem reddituri, cur male res cesserit las , f. um , fortunam incusant . Fugienda quoque lunt verba ambigua, quae nempe vagam habent signati

cationem. Sic Vox anima ambigua est, quae Uen-

rum , hesitum , mentem significare potest. Itaque ut praecise ineas explicem notiones, si ventum ti gniucare velim, ambiguam animae Uocem omittam, ac υρνά vocabulum adhibebo . 6s. II. Fugienda eii affectata obscv ritas, quae aut in ipsis vocabulis , aut in eorum nexu consistit. Obscura vocabula erant illa schol alii cor uiri, entelechia , aetro ri Iasis, antipathia, sympathia . F ama est, Hermolaum Barbarum ad daemonem interpretem confugisse, ut Aristotelis entelechiam intelligeret. Obscuritas eii iuverborum nexu, quando ea ita inter se nectuntur, ut quis sit auctoris sensus explicari nequeat : huiusmod; erant Gentilium oracula . Itaque si philo-iophus exoricum Vocabulum , aut ambiguum , aut quomodolibet obscurum adhibere cogatur, prius illud definiat. ne moram legentibus, aut audientihus injiciat; secus fiet sermonis abutus: loqui enim debemus , ut intelligamur . 64. III. Eadem vocabula, quoad fieri potest, curia. eadem semper notione sunt adhibenda , non Uero

cum varia de multiplici: secus enim audientes, aut

leo entes nunquam intelligerent, de qua notione nos verba faciamus; aut facile deciperentur, unam Pro alia notionem accipientes. Esset igitur di hic ser-nionis abusus .

65. Iri Vocabulis communi sensu receptas uten- dum: ita enim exigit sermonis finis , & vocabulo rum institutio. Quod si vero ad nostras adeas comis modius explicandas nova cudere vocabula, aut antiqua cum diversa notione sumere cogimur; ea prius praemissis desinitionibus clare explicentur . 66. V. A verbis tropicis, ac figuratis abstinet duin. Tropi enim , ac figurae sermonis aut delecta

54쪽

ndo , aut affectibus concitandis inserviunt; non utem docendo, ac demonstrando sunt aptae: iisque siti latent ii, qui in mala causa versantur, quique non ratione, sed animorum commotione auditores in suam sententiam pertrahere conantur. 67. Haec quae haetenus diximus, sunt omni Pretio cariora, ti quantum aemolumenti afferant veritatis amatori, proprio experimento discetis , optimi adolescentes , cum in profundioribus disciplinis versari incipietis. Atque haec de ideis, earumque fignis .

. LIBER ILDe judicio, Ratiocinatione.

68. T T Actenus prima veluti totius humanae er x x ditionis stamina prosequuti sumus, unde cognitiones Omnes nostrae proficiscuntur . Si mens nolira in solis rerum ideis colligendis tota detin retur , in assidua quoque ignoratione jaceret , nec ad veritatem , quam tantopere adpetit , unquam Pertingeret; quare ab ideis ad judicia progreditur; deinde cum judiciis adlueverit, ad ratiocinia asce dit. Postulat itaque ordo , ut de judicio , ae LM tiocinatione dicamus .

55쪽

CAPUT I. De judicii natura , ac de generalibus judicandi regulis.

. Udicare idem est , ac idearum convenien-J tiam , & connexionem , Vel repugnantiam,& oppositionem clare percipere . Quare judicium

est duarum idearumi, earumque relationum clara Perceptio. Percipit U. g. mens summa Peripicuitate convenientiam inter ideas nivis , ti coloris aIbi ; statim positivum judicium ponit , nivem esse

albam . Percipit deinde mens eadem perspicuitate repugnantiam inter ideas nivis , & rubri coloris :continuo negativum ponit judicium, nivem non esse

. Perceptio convenientiae , aut repugnantiae inter ideas , actualis esse potest , vel habitualis et actualis quidem, quando mens suarum idearum relationem ae tu intuetur ; habitualis vero , quando mens eandem relationem jam olim percepit , a que ita memoriae affixit, ut eam , cum libuerit , revocare facillime possit. i7I. Generales recte judicandi regulas tres effestatuit Cartesus. I. Est, ne plus judicemus, quam perceptum sit. II. Ut omnis in judicando praecipitantia fugiatur . III. Ut praejudicia omnia abscindamus, priusquam ad judicandum accedamus. 72. Principio non est plus judicandum , quam perceptum sit . Iudicium namque perceptionem consequitur , ut proinde latius , quam ipsa perce- Ptio, Patere nequeat. In hanc regulam offendunt, qui cum obscure, aut confuse rem aliquam perc Perint, perinde tamen de illa judicant , ac si clare diluncteque percepissent . In eandem Peccant re-

56쪽

regulam, qui percepisse credunt, quod revera non per chperunt . Sic ad praetentiam externorum cor- Porum variae. in nobis excitantur sensationes; per cipimus igitur, iisdem corporibus inella Uini excitandi illas sensationes . Interim credere tolemus aliquid simile nostris sensationibus contineri in iis corporibus: id vero non peccepimus; non secus accum acu pungimur, acui inella vim dolorem pro ducendi , non autem dolorem illum in acti prae contineri percipimus . ossendunt quoque in eam regulam . qui conjuncta phaenomena cum observant, unum quoque alterius causam esse credunt ; atque

sophitima illud admittust , quod sic efferri solet ,

cum hoc , Vel post hoc , ergo ex hor . Hominum vulgus e. n. si post cometarum apparitionem ali quid aerumnarum alicubi contigerit, cometas lais se aerumnarum caulas sibi persuadent. Hoc vitium in Phutica praesertim locum habere solet. 73. Deinde omnis inter judicandum fugienda est praecipitantia . Judicium praecipitare dicitur , qui nimis inconsiderate sesii neque judicat, nec ad omnes vel exiguas minutasque attendit rerum circui Bantias : veluti si quis turrim quadratam longin quam ut rotundam videat ; statim praecipiti judicio concludat , eam turrim re Uera esse rotundam .

Praecipitis judicii caussae esse solent aetas immatura ; non satis perse. ta rei , de qua judicatur , cognitio; ingenium volatile ; impatientia laboris ;vehemens sciendi desiderium : nimia ingenii sui

confidentia ; necessitas respondendi, cui tantis accedat propriae ignorantiae pudor . 74. Uemum praejudicia omnia abjicienda sunt . Est autem praejudicium anticipatum quoddam judicium , quo mens no lira imbuta est ; unde sequi tur , ut cetera judicia plane similia proferamus , nec de re indicemus ex merito suo'. sed ex praejudicata opinione, quae in mente radices egit. Oriri solent praejudicia I. ex consuetudine sermo

57쪽

28 LOGICAE ELEMENTA

rus, cui ex teneris unguiculis adsuevimus; cum tamen civilis sernio insintiis 1 cateat ridiculis loquendi modis . a. Ex ignava quadam rςVerentia erga eos, in quorum dilciplinam nos dedimus: eos namque doctissimos habere 1olemus . unde fit , ut meorum Verba juremus , at malo noltro evenit , ut

Puerorum doctores imperirissimi plerumque lint . erroresque suos iisdem instillent . a. Ex frequentriectione deteriorum scriptorum , qui suos errores incautis lectoribus inspirare solent. q.,Εx consuetudine vivendi cum populo , quae est amplimina Veluti omnigenorum errorum ossicina . Praejudinciis addi possunt affectus, & inclinationes , quibus mens ad prava judicia impellitur. 75. Interim quisquis bonam sibi mentem forma re cupit, duo haec constanter ob oculos habeat. I. Nihil deinceps admittat, nisi evidenter, & Perspicue sit verum; quod si aliqua suboriatur obscuritas , judicium potius suspendat. u. Prout seret occasio , diligenti examini ea quoque subjiciae, quae ante ctae vitae conluetudine tanquam certa temere habuit : ita enim antiqua praejudicia paullatim a seciet.

CAPUT II.

De enunciatione, ejusque variis generibus.

76. T ictuin cum verbis exprimitur , enunesaris , J & propositio vocatur . In omni enunciatione semper una idea ad aliam refertur , hoc est una de altera assirmatur, aut negatur. Ea, de qua altera assirmatur, aut negatur , suberctum propos-tionis dicitur quae vero de illa assirmatur aut negatur, iattributum, Vel praedicatum Propositionis

58쪽

LIBER II. . C A P. II. Sy

nominatur . Est praeterea nexus inter subjestam ,& attributum ; quo nexu tota judicandi vis continetur: hujusmodi nexus per Verbam sum , ea , essexprimitur, & enunciationis: fornia nominatur. Ita

in hac propositione , virtus ese nobilis , subjectum

est υἰrrtis, de qua nobilitas affirmatur; attributum est nositis, quia de virtute astirmatur Vocula e , quae attributum cum subjecto connectit , forma propositionis , & a Schol allicis coρula nominatur . Voces , quibus subje tum ti attributum exprimuntur , rei mini propositionis vocantur : hujus nodi

sunt voces υiritis, es nobilis . Ex terminis igitur , & nexu simul omnis propositio necessario constat. Verum tria haec non semper exprimuntur, sed ta cite continentur in propositione: veluti si dixerim, meaS costitat, tantundem Valet , ac mens es coTirans ἔ vel f dicam, cuiro, idem prosecto est, aetePssum cogitans. Quapropter celebre illud Caesaris, veni. vili, vici , tres integras enunciationes complectitur .

77. in quavis propositione spectari potest ma&ria , seu ejus termini , subjectum nempe & attributum ; forma , nempe assirmatio , aut negatio ;quantitas, seu eius extensio .

7S. Ratione materiae propositio vel smplex est, Vel complexa, vel composita . Simplex est, quae uno subjecto , unoque attributo constat ; e. g. mens humana est immortalis . Composita est quae . plura continet 1 ubje t.ι , vel attributa ; e. g. Uem , nus Mars fune plax tae Luna es Planeta , ac Telluri proxima. Complexa demum est , cujus te mini sunt complexi , alias nempe complectunturenunciationes, quae incidenses dicantur , quaeque a

principali propositione sunt diversae . Ita e. g. si dicam Ar oteles, qui erat Stayyri a , fuit Philosophorum Princeps ἰ iubjectum Arsoteles, coinplectitur incidentem hanc propositionem, qui erat Sta gyrita, eaque diversa est a principali proposition ,si 4

59쪽

Aristoteles fuit Philosophorum princeps . Incidentes hujusmodi propositiones attributum etiam afficere possunt e. g. Hannibal vicit Romanos , qui erant Omnium populorum sortissimi 79. Compositaetautem enunciationes duorum sunt generum : vel enim compositio manifesta est , retunc propositio dicitur explicite composita ; veΙ compositio latet, estque Paullo obscurior, ti tunc Propositio implicite composita, seu exponibilis nuncupatur , quia nempe aliis propositionibus latens compositio est exponenda . 8O. Iam vero compositarum enunciationum explicitarum sex species recensentur , nempe Copula etiVae, disjunetivae , cavsales , conditionales , relati- e , ac discretiuae . Copulativae , seu conjunctae dicuntur, quorum membra palliculis copulativis O nec , aut similibus conjunguntur : veluti libido,

avaritia animtim excrticiant; nec libido, neque aν

riria sunt homini bona. Disjunctivae sunt, quarum membra particulis disjunctivis vel, utit , similibusque separantur , e. g. figura plana avr rectilinea , aut curvilinea , aut miatilinea es . Causales sunt , quarum Partes Particulis causalibus qtita, nam, si- Tnilibusque colligantur : veluti , mi eris juccurrere disco , quia non fom ignara mati . Conditionales seu hypotheticae sunt , quarum partes particulis

conditionalibus ii , nimi , asticiuntur ; veluti , sirrian Oltim iit is celes, avulos ad lista halet aequales . Relativae sunt, quarum una pars ad aliam rcfertur veluti , qualis arbor , talis es stiritus pqvantonet furti feci , ranrtim resistiere copor. Discreetivae demum fiunt, quae de eodem suriecto aliquid assirmant, aliud Vero negant οῦ veluti , non form sus erat , sed erat facundus Uitistes . 8 I. Compositae propositiones exponibiles in alias sex clastes tribuuntur , in exta luas scilicet , ex-ι γάνas , co arativas , incePrisa , Aestivas , &re tiplicativas . Exclusiva Propositio est , in qua

60쪽

aut omne aliud attributum a subjecto excluditur paut omne aliud subjectunt ab attributo. Ita in hac Propositione, linea es rantiam lova, solum longi tudinis attributum lineae convenire affrinarur, ab eaque Omne ali Ud excluditur , ideoque de exclusso praedicato dici solet . In hac altera propositione , bolus Deus es steternus , praeter hoc iubjectum Deus , omne aliud excluditur 1ubjectum , cui aeternitas convenire possit , & de excluso jubjecto no minatur. Exceptiva propositio eli, in qua attribu tum ita de subjecto assirmatur , ut si naui pars aliqua ejusdem subjecti excipiatur; e. r. homo est immmortalia , excepto ejus corpore . CGmpagativa Prompositio est , in qua inter duo plurave comparatio instituitur, eorumque unum aliis majus, aut minus esse

1 e a1seritur; veluti Achilles fuit Hectore fortior: ub, Rchillem , & Hectorem sortes suisse assirmatur pAchillis tamen sortitudinem Hectoris fortitudine fuisse majorem asseritur . Inceptiva propositio est, in qua rei alicujus initium statuitur ; e. g. Latina linqua sub

Tiberii principatu corrumpi coepit . Destiva est , in qua rei alicujus finis indicatur ; e. g. Latina lingua circa decim tim sectiliam destit esse νυlgaris. Om nis inceptiva enunciatio desitavam continet, nempe est alicujus rei destiva ; & contra. Reduplicativa demum est , quae geminat subjectum, aut attributum , ac duo continet judicia, alterum expressum, alterum tacitum ; e. g. coryas , qua corpuβ es , aspiritu differt: in hac propositione praeter judicium expressum continetur tacitum aliud, esse nempe in corpore aliquid , quod cum spiritu commune ii

8a. Ratione sormae dividitur proposito in Gr-mativam , & neRativam , prout attributum de iubjecto astrinatur , aut negatur . Alvero quia Uaria

esse potest attributi cum lubjecto conjunctio , idcirco & ratione formae potest esse propositio ne Venaria , aut contingens; possibilis, aut impossibi-

SEARCH

MENU NAVIGATION