De inquirenda veritate libri sex, in quibus mentis humanae natura disquiritur, & quomodo variis illius facultatibus, ut in scientiis error vitetur, utendum sit, demonstratur authore P. Malebranche ..

발행: 1689년

분량: 709페이지

출처: archive.org

분류: 철학

191쪽

s L DE INQUIRENDA

tur ad assequendas veritates speculativas ; de quia quodlibet , nuIIo examine admisso, liberius damnant. Haud equidem id iis vitio damus,qubd plurimis scientiis minime necessariis animum non appellant; quin

ipsas praetermittant aut etiam adspernentur, per nos licet, sed de iis saliatem ne temere & ea arbitrio judicent. Attendant potius gravitatem istam quam proe se ferunt inter loquendum, aut horitatem quam sibi in alios acquisiverunt ,' consuetudinem illam qua dicta sua aliquo scripturae fa crae loco confirmarc assueverunt , haec omnia , inquam , interrores ineluctabiles injectura esse auditores suos , qui ctim non pollini res penitus examinare, modis externis & specie sensibili sese praeverti sinunt. Error veritatis specie indutus majorem saepe sortitur venerationem, quam ipsa veritas. Jam illegitima illa veneratio multa secum trahit incommoda. Pessima restes errorum sol ess, ct pro peste intellectus halbendi est . fi v.snis auedat veneratio. Clim itaque nonnulli, Cacozelo aut sitarum cogitationum amore ducti; Scriptura innixi fuerunt ut salsa stabilirent Physicae aut alius scientiae principia ; Sectatores habuerunt qui ipsorum effata oraculorum instar hauserunt, propter scripturae aut noritatem, qua freti aut hores illi sensa sua propinaverant; Sed hincetia factum ut homines quidam, quibus mens erat lce va, inde arripue rint occasionem spernendi Religionem, ad eb ut, stupenda inversione, scriptura sacra nonnullis fuerit errandi causa , alios verb veritas ad imoietatem impulerit. Cavendum igitur est ne mortua quaeramus i ter viva uti observat Author mox laudatus,nec est quod quis proprio spiritu suo ea invenire speret in scriptura , quae Spiritus Sanctus in ea non declaravit. Ex Divinorum o humanorum malestna admι-

tione, pergit ille, non flum educitur Philos bra ph.inta'ca , sed etiam Religio haeretica, It.:que salutare admodum est si mente sebris fidei tantum dentur, qua fidei sunt. Qui itaque aliqua in alios aut horitate pollent, eb cautiores ele debent in decisionibus suis, quo plures habent sectatores. Et Theolosi praecipue videant ne false et clo moti, aut etiam famae& opinionibus sitis consulentes Religionem in contemtum adducant. Quia verb ipses siti officij monere meum non cst , aud ant Divum Thomam ipsorum Doctorem, qui interrogatus a Generali suo quia de articulis quibusdam sentiret, ex B. Augustino ad hunc modum respondit.

Multum autem ηocti alia qua ad piet. doctrinam non spectant, vel asserere vcl neg.ire, quasi pertincntia ad Sacr. :m doctrin. . Diiit enim Augustinus ms. Confer chm audio Christianum aliquem fratrem ist.t, quae Philosiophi de caelo aut stestu se de Solu motibus Cr I una dixi'ruut , nescιelitent . ct aliud pro alio sientie item, patienter inlucor opinantem hominem ; nec Illi ob sse video cum de te, DomIne Creator omnium nostrorum, vois crediit indigna. si forte situs 9 habitus creaturae corporalis issa ret. Dbest autem si haec .ui ipsam doctrinam pieta

t in obsit ma ii festat Atta istinus in I. super Genes ad bicram turpe es , niquit,

192쪽

nimis, ct pervisiosum ac imaxime cavcndum , ut Christianis de his rebus quasi secundum Christianas liter. is loquentem , ita delirare qu:lιbet in delis audi it , ut quemadmodum duitur toto crio errare covoniens ; risum tenere vix possit. Et 1 tamen mole in es , qIod errans fovito 3 ide trer : sed quod Authores nostri ab eu 'qui foru sunt, tum finis: ci eduntur, ct ivm magno eorum exitio, de quo rum salute satagimus, tanquam indocti reprehendit Itur atque restuuntur. Undentibi ridetur tutius esse , ur haec quae Philosiopbι communes senserunt , O nostrasdes non repuguant, neque esse β asserenda , ut dogmata fidei , licet aliquando sub nomine Philosophorum introducantur , neque sic use neganda tanquam fidei contraria , ne sapientibus hujus mundι contemnendi doctrinam scit occasio pra-

Tanta est plerisque hominibus negligentia dc imprudentia, ut verbum Dei ab hominum verbo non dijtinguant , ubi simul juncta sunt,

adeo ut utrique assentiendo in errorem, utrumque contemnendo in impietatem incidant, nullo etiam negotio horumce errorum causa

potest asserri, manant scilicet ex illa quam Capite XI. exposuimus idearum analogia. Nec iis explicandis diutius in sillere opus est. De Chymicis , 8c in genere de iis omnibus qui faciendis experi- mentis animum adjungunt operae prctium est aliquid hic siibnectere. Ii veritatem scrutantui : Ipsorum placita sine ullo examine a plerisque accipiuntur. Itaque errores ipsorum eis magis sunt nox ij, quo facilius aliis hominibus communicantur. Naturam equidem investigare quam libros evolvere praestat ; experimenta sensibilia res certius sane demonstrant quam ratiocinia hominum. Nec eos qui ad Physicae studium adiguntur , possumus culpare , qudd in ea perpctuis eXpeiimentis progressus edere conentur; dummodo scientiis utilioribus majorem etiam conserant operam. Philosophiam igitur experimentalem aut ipsius studioses non damnamus, sed tantum Illorum vitia. Primum illorum in eo situm cst, qubd ud plurimum non ratione, sed fortuna duce sua faciant cxperimenta 3 adeo ut ingenti in iis confiimpto tempore & argento nec doctiores nec peritiores evadant. Secundum in eo est qubd curiosis & extraordua artis expcrimentis potius incumbant quam u litat illimis. Cum tamen experimenta magis

familiaria sint etiam simpliciora , manifesto patet his animum esse prius applicandum , quam illis quae sint complexiora , & a majori

causarum numero dependent.. Tertium est,qubd experimenta lucrativa aVide S accurate quaerant, dum ea ncgliguiu quae menti illuminandae duntaxat inserviunt. Quartum in eo consistit qubd omnes circunstantias peculiares, temporis, loci, qualitatis simplicium quibus utuntur, accurate satis non observent; quamvis nulla sit ex illis circulistantiis qhi si sedulb non advertatur, non pollit e flectum experimenti morari. Obseriandum enim est omnes terminos quibus utuntur Physici cile aequivocos ; vox

illa, vinulo, exempli gratia, tot varia siguificat, quot varia sunt soli

- ingenia.

193쪽

1 4 DE INQUIRENDA

hagenia , variae tempestites , variae vini conficiendi & eonservandi rationes , adeb ut in genere possimus negare, duo dari dolia vini plane similia. Quum itaque Physicus ait; ad hoc faciendum experimentum sume vinum,quid sibi velit non intelligis nisi confuse admodum. Magna igitur cautione utendum est in experimentis: nec ad composita veniendum , quin prius simpliciora & magis ordinaria accurathsuerint intellecta. Quintum ex eo fluit, qubd ex uno experimento plures a quo et Ioant consequentias. Clim contra multis opus sit eXperimentis,ut rem unam possis legitime inferre , quamvis unicum experimentum multis deducendis conclusionibus conferre postst. Denique Physici, & Chymici nil ut plurimum animadvertunt pra ter effectus naturae speciales , ad primas rerum notiones ex quibus

constant corpora nunquam astendunt. Ccrth tamen constat nemi

nem posse specialia Physicae phaenomena clare &distincte cognoscere, nisi generaliora teneat principia, & etiam ad Metaphysica transcendat. Vires tandem & animus ipss ut plurimum deficiunt, labor de impensa ipsos terrent & lassant. Multa sunt alia vitia in iis de quibus sermo fuit. Sed cuncta dicendi non est animus. Hujuscemodi vitiorum causae sunt minor applicatio, imaginationis proprietates cap.X. & XI. explicatae , & quia etiam de disserentiis& mutationibus corporum non aliter judicamus quam ex sensationiabus nostris, ut primo libro dictum est. '

194쪽

VERITATE. Lligk II.

PARS TERTIA.

demus, uuile manat commu uicatio errorum qui ab imaginationis

facultate depcndent. II. Dua causa pristipales que lyam augent dis stilionem. III. Adlid sit imaginatio fortis. I V. Fam esse mu&t plicem. De insanis . ac de iis qui imaginationem furtim seu dum sensum his explicatur habent. V. Duo vitia memorabilia eorum qui habent imaginationem fortem. VI. diuam sint idonei ad persuadrnἀum secum faciendum.

OSTRUAM expilanavimus naturam imagination iri variaque ipsius vitia , dc quomodo ab ipsi in err rem conjicimur , restat ut in hoc secundo Libro de Communicarione contagiosa imaginationum sortium loquamur, hoc est, de vi illa qua nonnulli homines, in silos errores alios possunt facile pellicere. Imaginationes sortes sitiat admodum contagiotae in debiles dominantur; ea paulatim ad sui normam inflectunt,eosdem ipsis insculpunt characteres. Cum igitur homines quibus sunt ideae peculiares & imaginatio sortis ac vivida rationis modum plerunque excedant ; paucae sunt errorum humanorum causae generaliores, hac perniciosa imaginationis communicatione. Ut istius contagionis natura , & quomodo transmittatur possit Per cipi, sciendum est omnes homines mutub indigere auxilio ; & ad latuisse creatos ut multa inter se componant corpora , quorum partes mutuam habeant analogiam. Hujusce unionis fovendae gratia, Deus mutuo charitatis vinculo eos obriinxit. Sed quia φιλαυτια charitatam

De Communicatione contagiosa imaginationum CAPUT PRIMUM.

I. De ista yispositione qua ad alios in omnibus imitandos prope T

195쪽

paulatim extinguere, atque hoc pacto vinculum si cietatis disjungere poterat; illius conservandae gratia homines vinculis naturalibus uniri curavit Deus, quae deficiente charitate subsisterent, aut etiam ipsarui adversus Philautiae conatus tuetantur. . Vincula illa naturalia, quae nobis cum, bellu is sunt communia consistunt in quadam cerebri dispositione quam .habent omnes homine Lad eos imitandos quibuscum versantur , ad eadem cum iis formanda judicia , eosdemque experiendos animi motiis quibus ij agitanturr Atque illa dispositio, homines inter se multb arctius conjungit, quain charitas ratione innixa , quae charitas rarissima est. Nili homo ea praeditus sit dispos ione qua nostra sensa asscistiisque possit suscipere, nobiscum uniri, unicumque corpuς constituere nequid . .

Similis illis lapidibus formae irregularis qui suum in aedificio lacunii non possunt sortiri, quia cum aliis non pol sunt conjungi. . Oderunt hiLirevi tri I s , tristemque jocosi,

Sedarum celeres, agilem gnarumque remissi.

Cum iis qui affectibus tiostris nullo indulgent modo, sed nobis portiis in omnibus adversitatur, divortium non facere , illud est arduum

Virtutis opus, nec immerito, quippe cum moesto non maerere , cuiri,

Ixto non laetari, est utrique insultate, homo tristis copellandus non est cum ore hilari & jocoso, ac specie ita renidenti, ut laetitiam imaginationi ipsius imprimat , ne e ita tu sibi maxime congruo, & jucundo. dejiciatur. Nullus enim est animi a tactus qui miserum magis juvet

quam traii Ilia..

II. . . Omnes igitur homines habent cerebrum ad id dispositum ut, na- ι in tura duce, sese eodem modo quo nonnulli eum quibus Versantur a L. prv t sent, Dos lint componere. Illa autem dispositio duabus potistimum causis potest foveri SI augeri. Altera est in mente, altera vero in cor-.-m quam poreo Prior praecipue consi illa in naturali hominum propensione ver- .hab.m- ad sus dignitatem & exaltationem. Illa enim propensio ad id nos impercepto excitat modo, ut viros nobiles in loquendi ratione,in incessu, . '' ' in ves reu , & in habitu externo imitemur. Hinc nori ritus seu . hou. sita περ ι,-viVarum instabilitas , quaedam generales corruptiones quae in moribus irrepunt. Hinc denique omnes ineptae & ridiculae, nulla ratione sed arbitrio humano tantum innixae novitates

oriuntur.

Altera causa quae dispositionem illam auget , qua alios possumus imitari,&de qua hic praecipue agitur, consistit in impressione quadai

quam imaginationes Anta faeiunt in angenia debilia & cerebra tε ne riuscula ac delicatula . . Per imaginationem fortem ac vegetam , intelligo constitutionem 3

cerebri quae illud , vestigiorum altissmorum capax essicit, quae vestigia mentis capacitatem ita implent, ut aliis rebus quam iis quas latagines illae ipsi repraesentant, non possit amplius attendere. . Duplς πἀ

196쪽

Duplex est hominum genus qui imaginationem sortem habent hoc IR sensu. Priores alta haec vestigia suscipiundi ex impressione involuntaria, ac inordinata spirituum animalium ι Posteriores verb de sui G - vis bus hic praecipue sermo est , ea suscipiunt ex quadam dispositione' 'quae in substantia cerebri deprehenditur. Priores omni tib insanire manifestum est, cum unione naturali quae est inter ipserum ideas & haec vestigia , ipsis motu spirituum inordi nato & in voluntario impressa, cogantur de rebus cogitare prorsus diversis ab iis de quibus caeteri homines loquuntur ; undE fit ut nihil ad rem pollini dicere aut respondere. Innumeri sit ni istiuste generis homines , qui inter se non disserunt nisi secundiim magis & minus I ac inter eos possumus accensere illos omnes qui motu aliquo animi violento cientur, nam tempore

commotionis illius spiritus animales tanta vi imprimunt vestigia de imagines objectorum quae affectus moverunt, ut quamlibet aliam cogitationem non possint suscipere. Sed observandum est illos bomines ullius imaginationem, quantumvis tenui sit ingenio, cerebr6que molli lc delicato non posse eo rumpere, duabus potissimum de causis. Quia prim h cum non possiat apposite respondere ad ideas aliorum, illos utique non possunt persuadere. a. Clim ipsorum mentis perturbatio sit manifestis lima, quicquid dicant aspernabile videtur. Nos equidem afficiunt homines motu aliquo violento jam assecti,& in imaginationem nostram impressiones faciunt suis limites. Quia vero ipserum impetus & pereurbatio manifesto patent, illis imprellionibus resistimus, ae illas non multb post excutimus,dum modo ab eadem causa quae it s edidit non foveantur per se delentur: hoc est cum inerati illi e conspectu nostro discesserunt, ita ut characteribus ipsorum faciei per violentum illum motum impressis , fibrae cerebri nostri non amplius immutentur , spiritiisque animales non agi

tentur.

Istam imaginationis sortis & vegetae speciem , quae consistit in dis: .positione cerebri altis recipiendis ideis, ab objectis etiam debili stimis& minime emcaeibus idonea, istam, inquam, imaginationis sortis speciem, hic duntaxat examino.

Cerebrum habere aptum ad res sortiter imaginandas, & recipiendas imagines maxime distinctas Sc vividas minimorum objectorum, vitiosiim non est; dum modis mens in imaginationem imperium semper obtineat, ita ut istae imagines ad ejus nutum imprimantur & d leantur, quin hinc oritur sagacitas Sc vis ingeni j. At ubi imaginatio menti dominatur, ac inconsulta voluntate vestigia formantur Hispositione eerebri dc actione objectorum & spitituum ; illud verb est vitium inrisinium, de quaedam insaniae species. Eos qui imaginationem

habent sortem hoc modo, adumbrare conabimur.

Quocirca Iccordandum est a. ingenij capacitatem angustissimis lia

197쪽

mitibus esse circumscriptam , r. millo objecto facilius impleri, qiram sensationibus mentis , ac in genere omnibus perce tinnibos ex rebUs externis quae nos vehementer afficiunt oriundis ; tertio denique alta. cerebri vestigia nunquam imprimi sine seia sationibus , aut aliis illis perceptionibus quae nos vivido afliciunt. Hinc enim elucescunt genuini characteres ingenij eorum qui habent imaginationem torrem. v Primus in eo consistit quod isti homines de rebus paulii iri, dissici-B- ωItia libus & complexis non possint recte judicare. Cum enim ipsorum 'HMt o mentis capacitas iis tantum impleatur ileis quae natura sua altis his-- vestigiis at ligantur, de multis codem tempore cogitare ipsis nouis. ω--, JayΠ aurem in quaestionibus complexis , mens motu celerii. - δενι m. multas simul l idtas debet perlustrare , omnesque uno intuitu relationes Sc analogiis hisce solvendis qnaestionibus idoneas agnoscere. Nemo est qui non sit expertus mentem veritati cuipiam non posi- si attendere dum dolore aliquo violento aflicitur, quia tunc sent inicerebro vestigia ita alta ut totam ipsius impleant capacitatem. Cum itaque illi homines de quibus agitur . ex iisdem objectis ves' gia. ex-cipiant altiora quam caeteri, ut id supponimus , non possunt etiam mentis visum aeque longe ptarrigere , nec totidem res simul complecti. Prius igitur illorum vitium in eo est quod, sint angit sto inge-'nio , eoque angustiori . . quo ipsorum cerebrum altiora. ex miItimis, objectis patitur vestigia. Alterum eorum vitium in eo positum est, quod sint αε. non ita, tamen, ut id vitii ab omnibus dignosci possit. 1 ulgus enim ipsos non existimat tales Ij soli quorum ingenium rectum est de lperspicax , ipsorum , & imaginationis perturbationem agnoscunt. Ut huius viiij origo deprehendatur,ea quae in principio secundi libri diximus te vocanda sunt in memoriam ; sensus nimirum & imaginaitionem non disseire nili secundum magis & miniis, saltem quoad ea quae in Celebro aguntur; magnitudinem & altitudinem vestigiorum l esse causam cur mens initiat obicina ; cur ea judicet praesentia , ac satis propinqua ut iis dolorem aut voluptatem percipere possit. Clim enim vestigia objecti cujuspiam sunt parva, mens illud objectem livaginatur duntaxat ; praesens adesse non judicat, nee etiam tanquam valde magnum aut consularatione dignum illud sibi pingit. Sed quo magis vestigia crescunt & quo altius imprimuntur, eo grandius, pro 'inquius, ac denique ad nos commovendos & la, dendos aptius objectum sibi repraesentat imaginatio.. Φαννὰς ι illi de quibus hic sermo est ad id vesaniae nondum de- Ven urit, ut objecta abseluia, tanquam praesentia videre putent ves

tigia ipserum cerebri non diun satis alta sunt; non penitiis insanium sed tantum aliquatenus , si enim penitus infinirent ; frustra de iis BIc loqueremur. inrem enim ipsorum insania fugeret ' Quis se ab

198쪽

Sur quoad imaginationem: at i; isani φα ατι. αἰ sunt quoad sei sus, eum non videmi res ut sunt, & quaeriam sve videant quae minime existunt. Ac vero I Hi de quious mentio est tam ασιμοὶ sunt quoad imaginationem , clim res secus imaginentur ac se habent, & multa

etiam imaginentur quae non exeant. Manifestum tamen est, eae, vas'ικεἰς

quoad sensus a quoad imaginationem non disserre nisi secundum magis & mimhs; nec ab uno statu ad alterum transitus adissicilis. Unde fit ut meruis ille morbus posteriorum debeat Iepra sentari collatione lacta cum morbo priorum, qui manifestior est, mentemaue sortitis ameit: quippe in iis quae non aliter disserunt quam taoundiam magis & minus , ea quae levius assiciunt & sentiuntur, semper explicanda sunt per ea quae vehementius. Alterum igitur vitium elarum oui sent imaginatione sorti &vivida, in eo positur a quod sint eαναστρικοὶ quoad imaginationem , aut simpliciter φαντας ικοι, ij eriam, insanorum, aut stultorum nomine vocantur qui lunt φαετας ικοι quoad sensux Haec sunt igitur vitia ingeni rum phantasticorum. Ij homines in omnibus modum excedunt; abjecta extollunt, parVa augent, remota appropinquant, nil ipsis se iniat ut in se est. Omnia demirantur, ad omnia immerit, exesamant. Si constitutione naturali ad metum sint proni; hoc est, si ipsorum spiritus animales sint pauci, debiles, dc tardi, minima de causi terreariir, trepidant arundine mota. At vero si ingens ipsis sit spirituum & sanguinis copia , quod frequentius accidit , vanas concipiunt spes quibus semetipsos lactant, ac sese imaginationis suae ubertati totos permittent inanibus, quotidie agitandis, apud se, consiliis mirifice delectantur. In affectibus vehementes in opinionibus tenaces, injsuimet iplbrum contempla.tione semper laeti & alacres sunt, Quum inter egregia ingenia accenseri ambiunt, ac Authores se gerunt sunt enim Authores omnis ge- . neris, phantastici & alii, quot deliramenta,quot impetus, quot με --l Naturam nunquam imirantur , omnia contorquent & exag-

gerant, in auras sese extollunt, nil ab ipsis profertur quod cothurnum non sepiat; subsultim incedunt ; ipsertim oratio numerosa est ;& phalerata, nil denique ab ipsis audias praeter figuras & hyperbolas. Si pictatem amplectuntur, illumque ex arbitrio mutui satagunt, spiritum Judaicum Pharisaicum penitus induunt 3 rerum corticula: ἡ eremoniis externis, ac praxibus nullius momenti toti adhaerescuit fiunt meticulosi, superstitiosi. Cunila, si ipsis ci edas, ad idem pertinent; Cuncta sunt essentialia, si ea excipias quae revera ad idem pertinent, & essentialia sunt, saepe enim levioribus addidit os viis utilissima negligunt Evanyelij praecepta , justicia iri , miserico diam ,& fidem. Q: iid mora φ .Qui istorum vitiorum ut conlpi uium alioriam certior fieri cupit, attendat modo ad ea quae quotidie in colloquiis agitari solent.

ini imaginationem habent sortem vi vividam; aliis praediti sunt

199쪽

lueo DE INQUIRENDA .

qualitatibus quas hic explicare operae pretium est. De ipsorum vItiis hactenus actum est nunc de ipsbrum virtutibus ac praerogativis agendum. Unam habent inter caeteras quae ad institutum nostruimpraecipvh pertinet ; Illa eniim praerogativa in vulgi ingenia imperium obtinent ; suas ipsis ideas obtrudunt, falsasque impertiuntur impressioneS. Ista praerogativa in eo consistit qubd facile , vehementes & vivide,

quamvis non genuine , seu naturaliter mentem sitam aperiant. Qui res vivide imaginantur , eas etiam vivide exprimunt, eosque omnes

persuadent qui specie extetna & impressone sensibili potiusquam rationum vi devincuntur. Cum enim cerebrum illόriim qui pollent imaginatione forti, vestigia, ut antea dictum est, excipiant altillima eorum quae sunt imaginati, haec vestigia ut plurimit m non sine magna spirituum commotione imprimuntur, ista autem spirituum commotio ad id totum corpus disponit ut mentis cogitationes pollit vita vide ac vehementer exprimere , ctim itaque oris habitus, vocis in sexto, orationisque concinnitas vim verbis addat, auditorum & spectatorum animos sibi conciliant, &ad id praeparant ut ejusdem qua assiciuntur imaginis imprestionem mechanice, ut ita dicam, excipiant. Quae enim alte menti ii strae infusa sunt, alte etiam a nobis alio ramentibus insunduntur ; Qui vehementi movetur affectu, eodem alios ut plurimum movet , & ipsius Rhetorica licet irregularis est tamea flexanima. Habitus enim & modus externus ut pote sensibilis, in imaginationem hominum vividius agit, quam solidissima argumenta, si mente sedata proferantur ; haec enim ratiocinia nec sensiis, nec imaginationem assiciunt. Qtii igitur imaginatione pollent, hoc caeteris praestant, quod arriadeant, moveant, perstiadeant, quia nempe cogitationum suarum imagines sibi formant perquam vividas & sensibiles. Sed aliae praeter eas sint rationes quibus animos sibi devinciant. De rebus ut plurimitrifacilibus ,& obviis duntaxat loquuntur. Iis utuntur terminis, qui nil. excitant praeter notiones sensitum confusas , quae nos semper vehementillime movent. De rebus sublimibus & arduis nullam agunt mei tionem nisi vagam, ac veluti per locos communes ; Res enim sigillatim , penitus,& a principiis suis introspicere non audent, sive qui haec illos fiigiunt ; sive quia timent ne verborum penuria, sese intriacent, ac ingeniis attentioni non assuetis negotium facessant. Ex supra dictis non obscure liquet imaginationis inordinatae vitia esse admodum contagiosa, ac in plerorumque ingenia facillime irrepere. Clim autem isti homines sorti imaginatione praediti sint plerumque rectae rationis Antagonistae, propter iligeni j exilitatem, ac cerebri phantasmata ; hinc colligere prvum cst; istam vitiorum & perturbationum imaginationis contagionem, inter cri orum nostrortim causas , esse maxime generalem. Sed haec exemplis de experimentisi, miliaribus sunt conrirmanda.

CAPUT

200쪽

neriti generalia quibus imaginationis tuis demonstratur.

FRequentissima suppetunt istius communicationis imaginationIs exempla, in liberis respectu parentum , ac potissim iam in puellis respectu matrum in famulis respectu herorum, ac in ancillis respectu dominarum , in discipulis respectu praeceptorum , in aulicis respectu Regum , & in genere in omnibus inscrioribus respectu saperiorum rdummodb parentes, magistri, aliique Superiores aliqui polleant ima ginationis vi ; sin miniis imaginatio debilis parentum , aut magistrorum, nullam sorte impressionem in liberis & servis emceret. Ista communicatio inter pares etiam deprehenditur ; sed rarius, quia inter eos non est veneratio illa qua ingenia ad id disponuntur, ut nulla examine admisso impressiones imaginationum fortium imis bibant, haec etiam communicatio in superioribus respectu inferiorum observatur; in ; scilicet, imaginatione aded vivida & imperiosa sunt praediti, ut superiorum suorum animos pro lubitu inflectant. Parentes in liberorum imaginationem vehementissime agere nemo est qui non percipiat, si attendere velit istas dispositiones naturales, quibus ad id comparamur , ut eos quibuscum degimus imitemur iisdemque quibus ipsi moveamur affectibus , longe nrmiores esse in infantibus respectu parentum , quam in caeteris hominibus. Cujus . multae possunt afferri causae. Ac prima quidem ex eo Md i quod

eodem sanguine sint formati. -inum diim eniλ- plilia me transmittunt in liberos dispositi.nec ad quosdam morbos velutii

haereditarios, quales sunt morbus articularis. calculus, insania, ac in genere omnes illi morbi qui per accidens non irrepserunt , aut qui in ta ex sola extraordinaria humorum sermentatione orti sunt, quales sint febris, &c. illos enim morbos non posse communicari iiquet; ita .rispositiones cerebri sui infantium cerebro imprimunt, imaginatio-nem ipsorum ita inflectunt, ut easdem ac ipsi concipiant opinioncs Secunda ratio haec est. Infantes scilicet raro utuntur familiari caeterorum hominum commercio: ex quo alia vestigia ipserum cerebro possent insculpi, ac perpetuus ut ita dicam imprestionis paternae nisius infringi. . Nam sicut qui patriae cancellos nunquam est praetergressus mores ritusque peregrinorum a ratione prorsus alienos ducit , quia eos a more patrio quem sequitur recedere videt; ita juvenis e domo νpaterna nunquam egressus , parentum oententias vivendique modos instar rationis universalis habet ; seu potius haud credit alia esse rationis &virtutis principia quὶm ea quae apud parentes hausit. Paren-

SEARCH

MENU NAVIGATION