De inquirenda veritate libri sex, in quibus mentis humanae natura disquiritur, & quomodo variis illius facultatibus, ut in scientiis error vitetur, utendum sit, demonstratur authore P. Malebranche ..

발행: 1689년

분량: 709페이지

출처: archive.org

분류: 철학

201쪽

in DE IN QVIRENDA

. Potrb ista Impressio paterna adeo vehemens est ut non In imagInati nem liberorum modo, verum etiam in caeteras ipsorum corporis Pa tes agat. Filius genitoris incessum , vocem & festum imitatur. Filia. eandem ac senitrix obser at in ornatu compositionem, ejus incessum, vocetraque etiam aemulatur. Si balbutit mater, balbutiet etiam filia, si cervicem inconcinne contorquet, filia itidem contorquebit. Denique liberi in omnibus imitantur patentes , in desectibus & motibus incompositis, ut SI in erroribus & vitiis. Multa praeterea ilΙius imprestionis effectum confirmant & augent,' sed praecipue aut horitas parentum , summistio Iiberorum , & amor. miluus inter utrosque. Sed hae caui, Aulicis, Miniitris, ac omnibus. in genere, inferioribus non seclis ac liberis commanes sunt. Aulicorum

exemplo rem sulariis explanaturι.

Sunt qui de iis quae non vident, per ea quae sibi fiant conspicua judicent. De sublimitate, exempli gratia, de vi, ac de capacitate ingenij sibi ignotis , per nobilitatem , dignitates , divitias sibi notas. Aliud ex alio metiuntur ; infimus ille status quo infra Magnates dejicimur, ipsisque subjicimur, cupido qua ipsorum gloriae participandae tenemur, ingensque splendor qui ipsis affulget , nos eo pleranque adducit, ut mortales divinis, ut ita loquar, assiciamus honoribus. ppe si Deus aut horitate Principes donet , homines ipsis infallibilitatem arrogant ; in fallibilitatem, inquam, ita uitiversalem, ut nullis

in ulla re aut occasione , aut ceremonia circunscribatur cancelli S.

Magnates cuncta per se norunt. Quamquam de quaestionibus sibi prorsus inusitatis decidant, recta tamen ratio ab ipsis semper stat; qui ipsorum dicta expendere audet, is est rudis rerumque imperitus. Da veneratione ipsis debita dessiit qui audet dubitare. Ac denique qui ipsos damnat rebethonis reus est , ineptit, delirat, cunctisque debet Iudibrium. At verb si Magnates nos favore sito dignentur , tum si ipsorum dictis calculum non adiicimus, non pervicaces & rebelles modb , sed& ingrati , & perfidi habemur. Ρiaculum est quo ab ipsorum gratia aeternum arcem r. Unde fit ut aulici, atque adeo omnes subditi in verba, & opiniones Regis nullo adhibito examine jurent; ac in rebus etiam Religionis sese ipsorum arbitrio tapillime permixtant. Britannia, & Germania istius obedientiae impiis Principum imperiis praestitae luculenta nobis suppeditant exempla. Nil aliud sonant. Historiae posteriorum taculorum. Nec desuere homines aetate pro' vecti, qui quater, aut quinquies Religionem mutaverint , mutantibus Principibus. Am.π Re- Reges & ipis etiam Reginae in Britannia in omnia sive civilia sive H Ecclesiastica regimen sibi arrosant. Ipsi Liturgias, Festorum ossicia, Sacramentorum administrationem R. participationem dirigunt & a probant. Prohibent, exempli gratia, adorationem Jesu-Christi in Eucharistia , quamvis ipsium genibus nexis pro motu antiquo recipi jubeant. Disiligod by Corale

202쪽

inbeant. Uno verbo omnia immutant in liturgiis, ut eas novis fidei suae articulis accommodent , atque de istis articulis judicandi cum Par lamento , seu stim ma Curia, jus sibi tribuunt, non sccus ac Papa cum Concilio, uti videre est in statutis Angliae,& Hiberniae initio Reg ii Reginae Elisabethae factis. Denique Reges Angliae majorem

in subditos exercent potestatum circa spirituale quam circa tempora Ie ; miseri nempe homines rebusque terrenis dediti , bonorum suo-riim quam fidei coia servationem pluris facientes , Principum volun tali facile obtemperant , dummodo rei suae temporali non obstet.

. Variae vicis studines Religionis in Suecia, & Dania imperium illud quo nonnulli in alios pollent satis sit perque nobis probare posisent ; sed harum vicistitudinum aliae sunt etiam causae non leves. Pollant quidem mutationes illae stupendae contagiosam imaginationis communieationem probare ; sed ista argumenta generalia nimis &vasta mutem potius perstringunt & stupefaciunt quam illuminant Quia

nempe ejusmodi eventus insperati pendent a nimio causarum concursu. Si aulici caeterique homines veritates certas , essentiales , ac sine salutis dispendio non deserendas , deserant tamen ; quantb minus veritates abstractas parum certas & utiles audebunt defendere. Si R

ligio Principis sit Religio si1bditorum , quanto magis ratio religio ne inferior, erit etiam stabditorum ratio. Principis itaque opiniones, voluptates, affectos, lusus,Verba, vestillis, omnes denique actiones usu apud omnes invalescent : quid moror i Princeps ipse est norma usus essentialis. Nec fieri potest nisi rarb admodum ut contra usum

ritumque receptum peccet. Cum autem omnes usis mutationes nil aliud sint quim varia ornamenta, variaeque venustates nemo est qui mirari debeat Principes tam fortiter agere in imaginationem caeter xum hominum.

Si Alexander inclinet eaput, omnes ipsus aulici caput inclinant. Si Dyonisius Tyrannus Platone Syracusam adveniente , Geometriae 'operam navet, illicb Geometria floret, istiusque Regis palatium sinquit Plutarchus in videas conspersum pulvere quem excitant figur rum delineatores. At vero simul ac Plato isti Principi indignatur& Princeps voluptatibus denub indulgens studium Geometriae fas hidit, aulici extemplb eandem insistunt viam. Ipsos dicas, pergit oidem, fascinatos & veneficae cujusdam Circes incantamentis in alios homines transmutatos. E Philosophia ad intemperantiam transgrediuntur. Philosephiam respuunt ut voluptates illicitas quas mox horrebant, sectentur. Sic Principes vitia in virtutes, virtutesque in

vitia transformare ; omnesque illorum ideas mutare uno verbo pos- aiulauis absunt. Ad minimum ipsorum nutum, gestum , labrorum aut octilorum motum res eb deveniet , ut vera scientia , & cruditio ludi magis- ., . tro digna occupatio videatur ', temeritas , serocitas, Levitia pro magnanimitate habeatur , ac denique impietas & licentia pro vututeia liberiare animi.

203쪽

314 DE INQUIRENDA

Sed in hoc, ut in caeteris , praesuppositum velim Principes pollere imaginatione forti & vivida;alioqui orationes ea non possent instiuere energia, & forma, quae ingenia debilia sibi devincit atque subjugat. Quod si imaginatio sola, rationisque auxilio destituta tantos edere valeat effectus ; certe nihil adeo inauditum , adeoque insolens est quod non possit persuadere, si rationibus saltem verisimilibus innitatiir. . Rem probo exemplis. Antiquus quidam Author refert Aulicos apud 4thiopas istius olim.

suisse dementiae ut se claudos,& deformes redderent, aut sibi membra. ua i quaedam truncarent, quin & mortem consciscerent Principis imitandi causa: Rege claudicante, vel altero ex ocusis capto indecoruerat stipatoribus ipsus,binos habere oculos, aut rectos incedere: quemadmodum inemo est qui in aula nunc audeat sese ostentare cum Ca sitio rugato & striato galericulo, aut cum ocreis albis calcaribiisque: auratis,uel aliis ejusmodi ornamentis quae nunc ob leverunt. AEthiopum ille mos absurdus quidem & molestiis,sed usu receptus erat. Illi omnes sese alacriter accommodabant, spreto dolore in ejusmodi ritu perferendo, in id tantum collimabant ut generositatem , studium, constantiamque Regi sito testatam facerent. Denique istius ritos absurditas illegitima amoris causa innixa, pro lege habita est, ae diuti fi

me obtinuit.

Qui in Orientem iter fecerunt hunc morem in multis regionibus nondum obiblevisse, aliosque non miniis ridiculos invaluisse tradunt. Sed quid tam remotas gentes quaerimus' certe in nostra etiam Gallia. religiose observantur leges & ritus absiardi Sc molesti, ubicunque stat homines affectibus sitis indulgentes, & ubicunque imaginatio rationi, dominatur ibi stupenda in moribus absurditas & inconstantia. Quid 'dicas de mulieribus nostratibus quae dum dirissima tavit hyems nudato pectore incedunt,& vigente aestatis calore,vestibus ita arctis amiciuntur , ut vix respirare posse dicas. Certe si ex illo ritu non tanto dolore ac AEthiopes assiciuntur majori saltem pudore suffundi deberent. Si AEthiops oculos sibi effodiat generositatem potest saltem causari, quid

vero causabitur matrona Christiana ea ostentans quae natura & ReIisio ipsam occultare jubent φ Se morem receptum sequi dicet, & nihil lo amplius y Verum iste mos est absonus , infestus, indecorus ac omnimode Christianis indignus. Originem suam non aliunde ducit quam 1

manifesta rationis depravatione, & secreta cordis corruptione ; sine scandalo non potest observari: qui illi adhaeret a rationis partibus ad imaginationis partes, a puritate ad impuritatem, a spiritu Dei ad spi. . ritum mundi manifestb deficit , uno Verbo, omnes rationis & Evangelii leges violat φ quid facias' usiis sc voluit, jam autem usus, si ho-- . . minibus taculi credas, sanctius debct observari, quam lex ipsa quam Deus digito suo inscripserat tabulis Mosis, quamque a spiritu sitio pectoribus Christianorum insculpit. Certe haud scio an Galli sithiopes .mcrito postini deridere. Qui Regem coclitem dc claudum, coclitibus ἰ

204쪽

VERITATE. Lia ER II. Iss

etiam , 3c claudis stipatum videret risum equidem primi fronte vix posset tenere; sed tempore succedente ridendi tandem fieret finis,istique magnanimitas & veluti devotio admirationem sorte potius pareret quam risum. At verb de moribus, aut modis qui apud Gallos obtine res iccus se habet. Ipselum absurditas nulla nititur ratione verisimilis minorem afferunt molestiam, tantb magis ridiculi sint. Quid plura ritus a ratione adeb abhorrentes tantam esse seculi corruption eniostendunt, ut nulla amplius sit resipiscentiae spes. Quae de Aulicis dicta sunt, de plerisque famulis ergo heros de ancillis erga heras, atque ut fiat temporis compendium de omnibus inferiori.s erga stiperiores intellecta velim, sed praecipue de liberis erga

parentes: liberi a parentibus ita pendent, ut nemo magis ; parentes illos complectuntur amore, omnium maxime intimo , ac denique ad submissones & obsequia ratione ducuntur , quae ipsius rationis mO- dum quandoque excedunt. Caeterii in imaginatio aliquando sufficit nonnullis ut agant in imaginationem ; nec semper necessaria sitiat authoritas,& imperium. Nonnulli interdiim reperiuntur, nobis incogniti , nulliusque apud nos praeconceptae existimationis, quibus tanta imaginationis vis est, tantaque in verbis energia & vivacitas, ut nos etiam incautos Sc incogitantes persuadeant; dum ne vel quid persuadeant possumus assequi. Id quidem videtur incredibile, crebro tamen accidit. . Ista autem imaginaria persuasio aliunde oriri nequit quam ex vi ingeni j hominis cujuspiam phantastici,qui multa quae ipse non intulinligit vivide deblaterat, quique auditorum ingenia ita contorqueet ut caecam adhibeant fidem. Plerique enim imprestione sensibili ita permovet tur, stupefiunt, perstringuntur, ut ex affectu suo de iis judicium ferant quae ipsi non intelligunt nisi eonfuse admodum. Ad id, quaeso, sedulb attendant lectores, quid in semetipsis inter mutua hominum colloquia agatur serib reputent, hanc Veritatem crebro exporientur. Nec dubito quin hinc utilitatem non parvam pergipiant. Sed animadvertendum est duo valde ad id conferre ut aliorum imaginatio in nos invaleat. Palmis pietatis & gravitatis species quam praese ferunt nonnulli. Secundb liberrimus, & audacillimus quot undam aliorum loquendi modus.Quippe juxta propensionem nostram ad pi tatem aut licentiam , viri pietatem & gravitatem , aut praefractam audaciam impiamque libertatem affectantes in nos varie prorsus

agunt.

Ex illis quidem alii sunt perniciosiores aliis r Cave tamen ne cujusquam specie externa deludaris ; nec cedas i isi rationibus solidis. Ineptiae possunt gravi & modesto proferri modo ; impietates vero di blasphemiae pietatis pallio obtegi. Examinandum igitur est, juxta Johannis praeceptum num spiritus sint Dui, nee cuilibet spiritui ςdendum. Daemones in Angelos lucis sese nonnunquam transformant.

Nec desuat qui speciem externam ad pietatem natiua conformatam

205쪽

DE INQUIRENDA

habentes, apud homines vera pietate praediti habeantur ; arque hoc freti nomine homines ab ossiciis quibus necessario & essentialiter tenentur atque cli m ab amore Dei & proximi audent liberos Sc immunes pronuntiare, ut eos praxi cuidam aut caeremoniae Pharisaicae sibjiciant. Sed imaginationes quarum vim & contagium sit gere, nostra potis simiim interest , sunt imagulationes nonnullorum hominum per estnis bem dispersorum qui pro ingeniis sortibus seu non vulgaribus ha-' ' bexi volunt, quam certe famam nullo comparant negotio. Qui enim peccatum originale, immortalitatem animae negare; aut quoddam Ecclesiar placitum impudenter ex ibi lare sustulet , is eximiam .3genit.. .rtis famam apud vulgus sibi conciliabit. Tenuia illa ingenia igniculis quibusdam micant, ac nescio qua specie libertatis Sc audentiae aliorum ingeniis imperiose dominantur, imaginationesque debiles ita disponunt ut verbis vividis & speci sis, edant, quae quilibet attentus non posset audire nisi a spei nasutidus:: in vocibus felices, in rationibus infelicillimi sunt. At velis quia homines, licet ratione praediti, sensibilem tamen habitus externi volu-ὶ ptatem ipsi rationi cuius examen arduum est praeferunt, hinc fit uti ejusinodi ingenia aliis debeant palmam praeripere, sitos errores & malignitatem Uansmitaere , imperio quod in aliorum: imaginationem

usurparunt.

L De mi imagmatim is quor-Jam Authorum. II. De Tertur avs.. Nullo argumento evidentiori vis quarundam imaginationum inialios potest demonstrari, quam potestate illa qua nonnulli Au thores persuadere valent nullis adhibitis rationibus. Exempli gratia, . Tertullianus, Seneca,& inter recentiores, e Gallis, Montagne, M qui-dam alij, sermones sitos nescio quo componunt modo quo plerosque demulcent, arque perstringunt, quamvis in istis scriptis illorum Authorum imaginatio imperiacie tantum pingatur & adumbretur. Ip vim voces licet mortuae rationem multorum ess citate su1 superant, . ita pervadunt, penetrant , Qbjugant mentem , ut eam ad caecamiae veluti insciam obedientiam tyrannice adagant. Mens quidem aliensem praebere non recusat , sed cui assentiretur ; cum rem propius ex . plorare intendit, nil deprehendit praeter spectra quae cum sua pompa& fulgore in auras abeunt. Etsi Authorum supra laudatorum scripta ad vim imaginationis de- . monstrandam sint aptistima, nolim tamen illa in omnibus damnare. .

dam sunt in iis adtalcita. ut ea non possim non laudare nec ina

- universalemi

206쪽

Iversalem multorum faeculorum approbationem in iii animus est. Tertullianum in multis, ut in apologia sua adversus gentes, & in libro de Praescriptionibus adversus haereticos, Senecamque in nonnullis demiror & ex oscillor; licet totum Montagiae parvi faciam. Tertullianus erat quidem eruditissimus , sed memoria potius poI- labat quam judicio; memoria ipsius erat sagax Sc vasta , non vero ingenium : nec est quod quis ipsum , eo quem explicui sensu, fili me , ac iis sere omnibus quae ingeniis inordinatis imputavi vitiis Iaborasse inficietur. Assensus & obsequium quod Montani ipsisisque Prophetis Tarum visi albus praestitit , illius judici j debilitatem satisfiiperque demonstrant. AEstus ille , motus immoderati, enituisasmi circa res minimas ipsius imaginationis perturbationem manifesto

.stendunt. Quot eorri motiones immodicae in ipsius hyperbolis & figuris quot spllandidae & magnificae rationes quae perstringendo,& si pefaciendo tantum persuadent, & probant Quorsum , exempli gratia, causam dicturus cur pallium Philos phicum indueret non togam quam tum induere solebant, dicit illud pallium Carthagini olim in usu fuisse φ an quia olim Majores nostri .

caestio, & galericulo utebantur, eodem uti ornamento nobis licebit an mulieres ut olim capitio ornabuntur nisi in Bacchanalibus 'Quid de magnificis & ambitiosis istis descriptionibus vicissitudinum mundi, poterat inferre y an haec ipsiim ab luunt ' Luna in phasibus

sitis varia est, annus in tempestatibus; ager per hyemem aliam induit faciem quam per aestatem. Regiones integrae aquarum erupti Caρ.1. θ 3.

nibus fuerunt inundatae, aut terrae motibus absorptae. Novae urbes, ἐν pallio. novaeque coloniae fuerunt conditae,tota denique natura variis obnoxia iesi vicibus. Ergo Tertullianus meritb togam cxuit ut pallium in clueret. Quid , quaeso, variae istae mutationes & innumerae aliae,quax anxie di Rilirit, & obscure contortis, ac imcnti describit molimine, .cum suo instituto Pavo pedem non movet quin colorem mutet , serpens foramen aliquod flabeundo exuta senecta novam induit pellem ergo legitime vestem mutavit Quis sanguine frigente, & sedato ani-mo tam ridiculas eliciat conclusiones, quis Authorem illum'eas et Nolentem.sibilo non exciperet, nisi strepitu suo lectorem praevertereti& obtunderet 'Totus pene ille libellus de pallio rationibus ab instituto aeque alie-nis scatet; quae certe nil probarent, si mens sese obstupefieri non pateretur, sed his immorari inutile foret, id unum monuisse sufficiat, videlicet si animi rectitudo aeque ac perspicuitas & evidentia in ver- his, debeant elucere in scriptis , quia non alium ob finem scribimus vi quam ut intelligamur ; si id, inquam, ita sit Author ille ex cuiatione auim Caret; quippe qui, referente Salmasio inter Criticos hujus saeculi μή

lePrincipe, omnem contulerit operam ut obscurus esset, usque adeo ut Commentator ille dejerare non dubitet, ipsum a nemine unquam

utino intellectum fuisse. Qilhcquid sit, licet mos illius Gentia, ut

207쪽

118 DE IN IRENDA

D MD,.- isti saeculo Glennis, aut denique satyrae & ironiae natura seu genius elais tectionε possint Alud obscuritatis 3c ἀκαταλη me studium excusare, non possunt ineptae rationes & Authoris insipientia , qui d blaterare L M.;.. 'Veretur quicquid in buccam veni. ; dummodb insolenti aliqu1 cogitatione, aut terminis inusitatis & magnificis imaginationis vim με ενι eos aut potius perturbationem se ostentaturum speret.

mentum

De imaginatione Ienecae.

i uiolo C Enecae imaginatio ad rationem interdum non magis aeeedit quamurara au- imaginatio Τertulliani. Motiis ipsius impetuosi, in loca et ignotau nonnunqua in absipiunt , quae tamen eadem perlustrat confi-.ἡ αἴῖ sit ipsa saepissime trivisset, dummodo magnis itineribus

ui ρ.Φι tu incedat, concinnas, & numerosas adornet periodos , multum se pro- raro hune movisse autumat : sed certe iis similis est qui choreas agentes semper ιώιstum a redeunt unde primb venerunt. .u. - & elegantia verborum , a vi & evidentia rationum apprimea semper sunt distinguendae. Multum sane in verbis Senecae apparet s. non mi.M. energiae & elegantiae, at in rationibus valoris & evidentiae parii bma inrasse- verba sua imaginationis vi, ista instruit forma , qua possint movere,

agitare, ac persuadere impressione sua, iis vero perspicuitatem, & lu- . illud purum non affundit, qua mens illuminatur & persuadetur ilea eoruta evidentia, non veris impressione physica. Convincit quia commovet, in Tert. dc allubescit, at vix eredam illius lectione eos persuaderi quibus sanguis in venis est sedatus, quique adversus praejudicia cauti, non ce adunt nisi perspicuitate & evidentia rationum devicti. Ino verbo dummodb placeat & venuste loquatur , quid dicat parsim sollieitus est, quasi quis id rite persuadere pollit cujus conscius apud se non est. Persuadet itaque persuasione caech, quam qui admiserunt, non satis attingunt quo pacto illam admiserint: quasi mens pati deberet sese persuaderi, nisi rem prilis examinatam distincte cognoscat. Quid pompam magis sonat, quam idea sapientis ab ipse tradita; sed quid etiam vanitatem, illusionemque magis redolet. Quam nobis tradit Catonis idea,illustrior est quam ut genuina haberi possit: praestigiae sunt quae iis duntaxat fucum faciunt qui naturam hominis non norunt. Cato iisdem calamitatibus ac caeteri homines erat obnoxius: ipsum invulneratum dicere mera est hallucinatio. Qui illum ictibus petebant, haud dubie etiam sauciabant; ipsi non erat adamantis durities ferro inexpugnabilis, nec rupis robur quod infringere nequeunt undae, ut id pertendit Seneca. Uno verbo, haud erat sensu expers; . nec id Ofitetur ipse Suneca, cum imaginatione deservescome, ad ea qua Diuitigod by Corale

208쪽

VERITATE. Lia ER II. II '

aliis, proseri attendit. Lege Verba ipsius Senecae. Itaque non refert, quam muIta in istum uia conjicisntur, cum sit nullι penetrabιlis, quomodo quorum im apidum inexpugnabitu ferro duritia est nec ρωνι adamώ, aut cari vel terι potest, sed incurrentia ultro retundis: quemadmodum projecti in altum suas mare stam sunt, nec ipsi usta sevitiae vestigia tot verberari scutu ostentant. Ita sapientis annmis solidus est, ct id roboris costuir, ut tam rutus sit ab injuria , qstam ista qua extati ; Sen. cap. . Dati . QMd in sapientem non cadit injuria.

Quid igitur ' nunquid fatebitur sapientem suum ad miseriam posse redigi, cum doloris sensum possit percipere φ minime verb, dolor sapientem situm non afficit ε, doloris formidine non tenetur supra for- timae vices, homini que I lignitatem sese extulit. Haec illum anxium

habere nequeunt. Adsum hoc vobis probaturus, inquit ἔ sub isto tot ciνitatum eversore munimenta incursu arietis labefieri, o turrium altitudinem cuniculis ac latratιbuus is repcnte residere , ct aquaturum eri imas arces aggerem cresitre. At nulla machinamenta passe reperiri, qua bene fundatum animum agitent. Et infra, non Ais lanis muros isti conIuleris , quos Alexander ιntrarit, non Carthaginis aurmmoria marma Mna manu capta,non capitotium arcemra, haleat ista sessu Wμ- Imm, cap. 6.

Ouus tu putri cum stolidus iste Rex multitudine telorum diem obscurasset ustam sagittam in selem incidisse. ιιι caelestia humana manis e sunt, O ab his qui ampla diruunt, aut simulachra constant, nihil diνmirari nocetur, ita quicquid sem sapientem, proterve, petui ter , superbe si stra tentatur. cap. . Inter stagorem templorum super Deos suos ca*entium um hominι pax fuit. cap. .

Non est quod dicas ut sies, inquit ille, hunc sapimtem no Dum η quam inveniri. Non fingimus sud humam ingen' vanum decus nec ingentem imagineam xei falsa concipim sed qualem coormamus, exhibemus O exhibebimus. Cererum hic ipse M. Cato vereor ne supra nostrum exemplar t. cap. 7. Videor mihi, pergit, intueri animum tuum incensium se essemesentem: parvi, linclamare. Haec sunt, qua auctoritatem praeceptis τsru detrahant. Nagna promittu, ct qua ne optara quidem nedum credi possunt. Et infra. Ita sublato alis supercilio in eadem, qua carerι descenditis mutaris rerum nominibus ; rale itaque

aliquid, ct in hoc esse se uor, quod prima decie pulchrum arque magnificum est,

nec injurιam, nec contumeliam accepturum esse sapientem ; & infra. Ego vero. δε- pientem non imaginaris bonore verborum exornare constituι ,.std eo loco ponere, quo nisa perveniat in ria.

Hinc patet quo sortis Senecae imaginatio debilem ipsius abripiat rationem. Qui fieri potest ut homines aerumnarum & infirmitatum istarum quotidie sibi ipsis conscij tam altos & superbos induere pos fuit animos Quis mente sanus sibi persuadeat se dolore quo assicitur

non laedi Sed quid nobis Catonem obtrudi Seneca φ Certe quantum- vis ipsi tribuatur fortitudinis & sapientiae, eo . tamen nunquam de . venit ut non.dicam atroces populi ipsum invadentis , verberantis. ἐχ spoliantis injurias , sed vel muscae aculeum, immotus posset per ferre. . Si cum invictis quae ex experientia Iu sua. petimus argumentis

209쪽

ico DE INQUIRENDA

conferas istam Senecae ratiunculam , quam tamen palmariam esse dueit, quid ea debilius y Audi egregiam istam rationem. Validius esse debet quod Ledit eo quois laeditur, non est autem fortior nequitia virtute , non potest ergo Ddi sipiens. Dijuria in bonos non tentatur ns a malis, bonis inter se pax est. .d s lari nisi infirmior non potest, malus autem bono m- rnitor est, nec iniuria bonis nisi a dfari perenda est, in uria in sapientem νι- rvm non cadit. cap.7. Quid si hisce respondeas omnes homines esse peccatores ac proinde calamitate dignos ', ut id nos docet Religio aut licet nequitia non sit fortior virtute , probos tamen a nequioribus posse viribus superari, ut id testatur experientia φ ἐιω- ait Epicurus meritb quidem dieebat injurias tolerabiles esse sapienti , at ἐntur με δε- Seneca immeritb asseruit sapientes in1uriis non posse Di. Virtus Stoicorum aer ipsis malorum sensum non poterat adimere ', cum vera virtus non . A 'is., impediat quominus , miseriae obm,xij commiserationem etiam mense. eas.ls. reamur. Divus Paulus & primi Christiani Catoni & omnibus Stoicis

antecellebant virtute ; non negaverent tamen dolores quibus vexabantur ipsos ad miseriam adduxisse, quamvis ad mercedis aeternae spem erigerentur. Si tantum an hac vita derantes simus, miserabHores su-mri omnibus hominibus, inquit Paulus.

Deus solus gratia sua veram selidsmque virtutem nobis imperis tiri, ac solus proinde ad veram selidamque beatitudinem nos perducere potest ; verum illam in hac vita nee nobis pollicetur , nec largitur, illam in futuro seculo ex ipsius justitia sperare par est,ut mercedem amictionum quas propter ipsius nomen sumus perpessi , paee illa id requie nunquam interrupta nondum potimur. Ipsa JeQ-Christi ratia vires nobis non siippeditat invictas ; nos adhuc miseriae nostraeensiti permittit; ut nostrae fragilitatis convicti cognoscamus nihil in terra esse quo non posmus laedi , utque injurias nobis illatas e1 perseramus patientia quae ex humilitate & modestia Christiani oriatur, non vero ex superbia & ferocitate, quae in Catonis constantia sese praebebat conspiciendam. Mea ecl. Cato colaphum sibi impactum non aegre tulit; non estus est; nuia, ..ἰαμ- Iam etiam concessit veniam ; sed sibi ullam fieri injuriam arroganter ἐών . negavit. Ipsius patientia nihil aliud sapiebat quam seperbiam & s rocitatem; erat inimicis injuriosa; ipsos enim hac Stoica patietui1 in belluarum adversis quas irasci indignum est viro sapienti, numerum

accensebat. Hunc erga inimicos desipe tum non aliunde quam ex In xima sui existimatione oriundum , magnanimitatem vocat Seneca. Majori animo , inquit, de injuria Catoni illata loquens, non agnovit quam ι ghovisset. Qita dementia confundit ille magnanimitatem eum superbia, patientiamque ab humilitate sejungit ut eam cum intoleranda prorsiis conjungat ferocitate , sed quam blande ejusmodi dementia vania tali hominis, qui cedere ac sese dejicere semper recusat, palpat; Mquam perniciosum est Christianis magistri adeo praecipitis, qualis est neca , doctrinam imbibere ; ipsius enim imaginatio adeo sortis, adeo Diuitigod by Cooste

210쪽

adeo vivida est ut ingenio debiles, & ad sensibiles voluptates propensos frangat, perstringat, ac torrentis instar secum abripiat. Discant potius Chrilliani a suo Magistro, se ab impiis posse injuriis

assici, probosque nonnunquam,sic dirigente Providentia, malorum impietati permitti. Iesus-Christus sapientissimus inter sapientes, inambinfinita praeditus sapientia, a Summi Pontificis Ministro colapho exceptus, noti dissitetur se ab isto Ministro suisse laestim, non irascitur; non ut Cato , ulciscitur 1, sed utpote veram passus injuriam ignoscit, sitos quidem inimicos ulcisci tinnab perimere poterat ; sed cum ea-tientia humili, inodesta, nemini, ne vel aggressiori injuriosa, mala tibi inflicta tolerat. Cato e contra clim iniuriae libi factae ultionem reipsa nec poliet nec auderet exigere imaginariam salieni apud se fingit, quae sitae palpet vanitati & superbiae ; sese sit pra nubes mente sublimem seit hinc homines ut putillas muscas quae ipsum nec laedere, nec ad iram provocare valeant , despicit. Figmentum sane sapienti Catone digni stimum. Ex hoc enim figmento nascitur illa magnanimitas & constantia qua evehitur ad Deos. Hoc pacto hunianae malignitati & violentiae subductus , illaesus factus est. Heu demens Cato , qui te virtute tua caeteris mortalibus sit perio- sviantiarem evasura putast quicquid de te lentiant homines, coram Deo sapientia tua est mera insipientia , tuamque magnitudinem ipse

minatur. . .

Porib multifariam insaniunt homines. Alii se in gallos gallinaceos, isibin alium&m gallinas transformatos fili in q, alij se ad Regni aut Imperi j cla- abaminatis vum sedere, imaginantur. Alij denique Deorum exemplo ἄνυπυ θυνύων, seu independentiam sibi arrogant. Ij quidem in salii apud homines audiunt qui sese in gallos aut Reges transmutatos su ille autumant; at verb in eundem insanorum numerum ij non semper reseruntur, qui se virtute sua Diis similes factos & ab omni authoritatu dc imperio solutos esse credunt. Cur autem de his apud homines idem non sit judicium ae de illis haec est causa , ut nempe quis in Canus habeatur, non sussicit ipsum habere cogitationes per se insanas ; necesse est praeterea ut ab sominibus insanae & ridiculae censeatitur. Insani cnim alienam non agnoscunt insaniam, sed viri tantii in sapientes nota seinciis ac sapientes ab insanis tales non existimantur. I igitur qui su gallos aut Reges factos fuiste putant insanire existimantur apud homines, quia nemo credere potest galli formam, aut Regiam dignitatem comparatu clia ita facilem. At veris ab omni aevo Aloi tales ad Deorum conditionem se extolli posse arbitrati sunt. Hanc cogitationem tanquam verisimilem iis semper induxit ipselum vanitas. Illam a primo parente hauserunt. Quippe ex historia ictitationis patet id sperasse , cum Daemoni ipsis pollicenti fore ut Deo similes evaderent , Eritu sicut obsecundarunt. Ipsae intelligentiae purissimae maximis ot natae dotibus stiperbia & ita occaecatae fuerunt, ut Divinae authoritatis jugo excusso, Dei thronum occupare conatae

SEARCH

MENU NAVIGATION