De inquirenda veritate libri sex, in quibus mentis humanae natura disquiritur, & quomodo variis illius facultatibus, ut in scientiis error vitetur, utendum sit, demonstratur authore P. Malebranche ..

발행: 1689년

분량: 709페이지

출처: archive.org

분류: 철학

211쪽

DE INQUIRENDA

suerint. Quis miretur si homines Angelis quoad puritatem Iumi inferiores , iisdem vanitatis motibus ducti caecutiant & decipiantur.

Si magnitudinis & independentiae tentatione vehementius moveamur quam omnibus aliis tentationibus id aliunde non est quam quia illa tentatio rationi & inclinationi nostrae magis indulget, quemadmodiim olim magis indulsit rationi εc propensioni primorum ipa rentum, quoniam nostrae imbecillitatis & inopiae qua rebus omnibus submittimur non semper conscij siimus. Si serpens Parentes nostros compellasset hac praemissa interminatione , niui de fructu a Deo vobis

interdicto comedatis, tul in. gallum , tu verb in gallinam transformaberis 3 ausim certe asserere ipsos adeb crassam tentationem exsibilasse; ut nos illam exsibilaremus u nobis obtruderctur. At vero Cacodaemon

de aliis, per semet judicans , ambitionem &-amoiem. ansam esse cognovat, qua prehendi & retineri poterant. Secunda causa quae afferri potest' cur ij qui se gallos aut Reges. factos fuisse putant, insanire credamur; ij ver. qui se a quoquam Laedii posse negant, quia dolore superiores sent, in cundem non resera tur mimerum, in eo consistit quod Melancholia Hypochondriaca affecti errores suos omnibus dent manifestos; nemo est qui ipserum perturbationis testis oculatus esse non possie. Sed,dum Cato asseverat se ictus cinimicorum immota mente accepi se, ac omnos injurias quae sibi pos sent inferri sesque deque habere; id tanta gravitate , tanta audacia, asserit , vel saltem potest asserere , . ut vix queas dignoscere an idem pectore gerat quod habitu extemo testatur.ri immotus ille quem prae

se fert corporis status, constantiae animi nos certiores facere videtur. . Habitus cnim externus corporis, interme mentis disipositionis ut plurimum index est. Ita qui mendacia sua audacter & intrepidὲ oggerit Mis incredibilia quaeque nonnunquam perstiadet. Illa enim audacia esse argumentum sensibile ; ac ideo plerisque validissimum & cfficacissi

nium. Pauci fiant igitur qui Stoicos habeant insanos, aut saltem impudentes mendaces , quia id quod tenent mente repostum cxternis non apparet signis ; quibus perquam facile decipiuntur non pauci praeter quam quod ingenita nobis Vanitas eo nos facile adducat, utet homini istam magnanimitatem & independentiam assingamus. Hinc liquido patet errores quibus scatent Seticcae libri esse omnivmi maxime exitiales & contagiosos, quippe qui sese molliter insinuent,. vanitati humanae palpum faciant, & ad illuna errorem cui primos Parentes nostros mancipavit Diabolus quam proximὶ accedant. Illi e rores apud illum Authorem magnificis 6c praesulgidis circumcinguntur ornamentis, quibus pleraque ingenia facith pelliciuntur : mentemisubeunt, totam occupant, obtundunt, & occaecant, non caecitate quidem quae miseros illos mortales ad humilitatem & ignorantiae agri tionem ac illius coram aliis prosellionem serat ; sed caecitate ex qua oritur sit perbia; excitate qu. e falsam quandam prae se fieri lucem, qua

perstring tur. mi hisce sit perbiae tenebris semel suerunt perfusi,

212쪽

Iese protinus inter egregia & intrepida annumerant ingenia: quin 1 caeteris etiam hominibus in eum ordinem collocantur , admiratio nemque consequuntur. Quid igitur hac caecitate quam ex istis erroribus contrahimus exitialius potest excogitari φ Homines enim non modo ita sunt vani , sensibus & asscctibus mancipati, ut caecitatem istam disquirant & affectent, sed eam etiam aliis , communicare conetitur. Ex nullo igitur Authore aptius quam ex Seneca posset de is monstrari, quantum sit contagiosa nonnullorum , qui ingeniosi, α fortes habentur imaginatio ; quantumque imaginationes illae sortesic vividae agant in mentes debiles & partam eruditas ; non equidem rationum evidentia & validitate , sed viva quadam 8c eleganti orationis sorma, quae ex imaginationis vi pendet. Non me equidem latet Authorem illum magnam sibi existimatiomem inter homines conciliasse , temeritatis proculdubib apud multos

.insimulabor ; quod de illo tanquam de homine cui nimia sit imaginatio, ingenij vero non satis, loqui ausus fuerim. versim illa ipsa, in qua est existimatio; me in haec impulit Verba ; non quidem quod ipsi morose invideam 3 sed quia ingens illa fama multos excitabit ut e rores ejus consutatos expendant. Clim aliquid grave & momentosum profertur in medium, id quantum seri potvi illimioribus confirmari debet exemplis 3 cui Authorem carpit, ipsius gloriae non rar, consulit. Sed ut ut sit, si quid est in Senecae scrimis quod reprebe

dam solus in ea non sum sententia; namque ut non paucos hujus si culi vir ut eruditione claros praetermittam, ante mille & sexcentos a

nos , aut circiter, Author quidam sagaeis judicij observavit Senecam l. 1, phim x. in Philosophia parum diligentem fuisse. 2.parum judicij &-ν-- ipsius elocutione. 3Ipsius tamam potius puerorum amore &, impru- - UisH. denti aestu, quam eruditorum 6c sapientum consensit invaluisse. . ,

Errores eratas scit imis publicis profligare inutile est , quippe qui Σώφῖa;

.contagiosi non sint. Frustra homines moneas hypochondriacos inla- ριν -- .nire, nemo est qui id ignoret. At verb si quos magni faciunt, errant, 3. Si inquatum ipsos monere necelle est, ut ab errore sibi praecaveant. Jam autem spiritum Senecae esse spiritum vanitatis & superbiae manifestum est: clim itaque juxta S. Scripturam superbia sit peccati origo, initium ρα- i. - uam caυ superbia , spiritus Senecae non potest esse spiritus Evangelij, nec ρι-νώσω

ipfius Ethica cum Ethica Christiana quae sola solida est & vera, conciliari. . . etesilia

omnes equidem Seneeae cogitationes non sunt falsae & perieulosae. Qui recto praediti ingenio Ethicae Christianae doctrinam sunt assequuti, ipsum cum fruitu legere possunt, eo utiliter usi sunt viri clari, mee mihi propositum est eos vituperare, qui sese eorum captu i qui Senecam aequo pluris pendebant accommodaturi, ex istius Authoris raperibus argumenta deprompserunt ad confirmandam Ethicam Christianam ,& inimicos Evangelij propriis ipserum armis expugnandos.

In Alcorano quaedam sum non nuta , dc in Centuriis Nostradagri

213쪽

is DE INQUIRENDA

quaedam verae Prophetiae deprehenduntur. Alcorano utimur ad convellendam Turcarum Religionem , & quis pariter poliet uti Prophetiis Nostra da mi ad convincendos quociam Phantasi cos , verum quod in Alcorano est boni non potest cmcere ut totus ille liber bonus di--tHI; quemadmodum verae quaedam Centuriarum Nostra da mi explicationes nunquam emcient ut Nostradamus Propheta habeatur, tu nulistis eo fine utuntur libris , ipsos revera probare dc exastimare merit, diei non possunt. - Frustra etiam quis Iaboraret, si ea quae dixi de Seneca impu'narunis, multas hujusce Aut horis sententias asterret , quae cum solidis Evangelij veritatibus consonarent. In illo quassiana cuia eiusccmodi sententias non dissiteor, ut 8c in Alcorano, & alus impias libris. Nec est etiam quod quis mihi innumeros obtrudat Aut iores qui Sc laeca usi sunt ; sunt enim qiii libro noniiunquam utantur, licet ipsius futilitatem agnoscant , qu a nempe η quibuscuin res ipsis eli idem uomserunt judicium de ulo Authore.

Ut tota Stoicorum ruat iapientia unicum duntaxar expetientia nec non sit pra dictis fatis confirmatum teneri velim. Nos scilicet corpori AE nostro, Parentibus, amicis , Principi ac Patriae nexu ita inditialuto adhaerescere, ut etiam illum dissolvere nos pudercr. Mens noli a compori, & per corpus omnibus sῖ risibilibus manu ad eb poterati cinitur, ut unio illa a nobismetipsis interrumpi nequeat Corpus nostrum pul gi nequit , quin rotum uini viduum pungatur etiam & laruat 'r : quoniam in eo versamur statii ut haec mutua harmonia huc , ς toros. 3c corpus nostium sit omniano nocessaria sic injuriis , contumeliis. excepti non possiimus quin id aegre feramus: Deus enim qui nos ad id comparavit ut societatem cum caete is hominibus ineamus, in id om nc etiam nos propendere VoluiT, quod cum iis nos adiungere potestet atque illa propensio est prorsus invicta . . Qui se dolore, M contumeliosis verbis superiores esse gloriatur, ita ut iis nec laedatur nec ii ritetur, is certe vana & chvmaerica jactat. Nemo Mortalium natura si perior est , nisi accedente gracia. Nec ullus unquam extitit Stoicus qui: proprio mimi robore & constantia, gloriam & existimationem homi.

num adspernaretur.

Affectus suos assectibus contrariis vincere quidem possunt homines,' timorem aut dolorem vanitate possunt superare, hoc est , a fugi Mquerela possunt temperare , clini ob multorum oculos positos sese conspiciunt, tum gloriae cupiditate ipsos sussulciente, motus corporeos quibus in fugam verterentur iistunt. Haec est ipsorum victoria, .s id demsim victoria dici possit. Haec est insorum libertas , si quis se

hoc pacto in libertatem vindicasse putet. Celte potiori jure dicas ipsos ad alisis tyranni partes defecisse , vel servitutem ampliasse. Ιj scilicet homines sapientiae, felicitatis,& libertatis speciem prae te ferunt quia dem, sed duram reapse patiuntur servitutem. Unioni naturali quae nobis est cum corpine nostio Esaumua Iciliteis ope unionis qua cum i

214쪽

Eaeteris hominibus conjungimus, quia iacmpe naturae possumus resistere ipsius naturae vir: bus. D O pCistumus rcii stele Viribus a Deo ni,his con- cuilis. Sed suapte mi cnio nemo potest rcolere Deo ; natura sine gratia non potest penituS vinci , quia nempe Deus, absit blasphemia dicto, vinci nequit, linc speciali Dei auxilio. Magnifica itaque illa divitio rerum omnium in eas quae a nobis non pcndent , a quibus pendere non debemus, videtur quidem rationi consentanea, icd corruptioni ex peccato contractae nequaquam congruit. Cum cicatur, S ex Dei instituto unimur, sed ab iis omninbpendemus per puccati larim. Cum itaque scelicitas cum dolore& anxictate subsistere Iiequeat, non est quod in hac vita illam speremus bcatitudinein ; ca , nempe , adducti illusione nos ab iis non peia 'dere , quibus tamcn natura nosti 1 stimus mancipati. Omnis nostra felicitas in hisce turris cx hue viva S sum a spe orni debet , quae nobis futuram bcatitudine in per anticipationem reptae suiὶtent ; nec possimus ex piaecepti S virtvriS vitam nostram instituere, naturamque

domare, irili gratia quam uobis acquisivit J L s u S-C H R I S T v s,

LIher ille Gallice scriptus' cui titulus est specimina Domini Mon- . titagne nobis argumcnto esse potest Virtutis quariti dam imagina- Monia M.tionum in alias. Tanta enim libertate &- tanta ingenui rate& vivacitate scribit authoi ille ut ab ipi ius laqueis vix postis te expedire. Negligentia quam de industria con. sce :itur, Ita venusta est, ut ab omnisus ametur ', a nemine ideb contemnatur. Impcrιolum ipsius ingenium coidatum sapit virum , unde sit ut Vunc Iationem potius quina Odium moveat. Qui liberalem illum, audacem,& viris nobilit,us propriu agendi seu loquendi modum cum aliqv.i eruditione cojiinsere didicit in ingenia tanta agit ossicacitate , Ut de quacunque re judicet, in admirationem pariter dc assensum a duo praecipitem rapiat. ut examini saepillime non detur locus, inamb ne intellectui quidem d cita

assequendi tempus. DominuS Montagne Iaz.Dnibu S non persuadet, quippe qui nullas unquam rationes, nisi invalidas, dc debiles alserat. Et revera nullis inter ratiocinandum nititur pi incipiis ; Ex piiticipiis conclusiones nullo deducit ordine quippe sentetitia ex historii aliou

deducta nil demonstrat e Fabella nil probat: duo Horati j veisus aut apophlegma Cleomenis & Caesaris viros fanos non debent per silaiadcre ; ipsius tamen specimina nil alnid sani praeter raps ni iam Historiarum, sabularum, sentetitiarum, dastichoritin, dc apophteginatum. Lia quidem consilio legenduε non est D.Montagiae, ut in co iaci '

215쪽

1σο DE IN QVIRENDA

cinia invenias ', non ratiocinatiu, indulget tantum genio no , id sibi selum dat negoti j, ut placeat, non ut doceat ε, si animi gratii ab omnibus legeretur, non esset ita damnosus. Sed ubi semel quid juvat ab ipsius amore temperare, & alimentis palato suavibus non uti dissicile est. Qui Authoris cujusdam lectione delectatur, in ipsius ut plurimum sententias descendit, aut ex iis aliquid saltem fugit quod ideis suis confusionem & obscuritatem obducit. Sed praeter periculum erroris ex libro D. Montagne contrahendi; voluptas quae ipsius lectione percipitur , plus quam vulgb putatur flagitiosa est. Ista enim ex concupiscentia orta, illicitos affectus gignit& fovet. Nam stylus istius Authoris nos ideb tantum juvat quod sensus assiciat, & modo quodam impercepto affectus excitet. Haec circa D. Montagne, sicut & circa aliorum Authorum stylum oui nobis tantum arriflent propter secretam cordis corruptionem,

sigillatim demonstrare non foret inutile , sed praeterquam quod id non est instituti nostri, sermo longius producendus esset. Interea tamen si quis ad mutuam idearum & assectuum de quibus mentio habita est analogiam attendcre velit, ut & ad id cujus intra se ipsem conscius est, dum librum aliquem ornate & eleganter scriptum legi is nullo agnoscet negotio , se eo Authore magis delectari qui affectiabus suis & ingenio magis accommodatus est. Si genere sublimi, N bili, & libero stylo delictetur, id ex eo est quod vanitate laborans ad exaltaeionem & imperium aspiret. Si ex libris molli, Sc eskeminata penna conscriptis voluptatem percipiat ; id etiam non aliunde est

A. ii quam ex eo quod ad mollitiem &Voluptatem sit pronus. Verbo ; Ex rerum sensibilium amore & sensu duntaxat, non verb ex veritati v erceptione nascitur admiratio & impotens amor quo erga nonnu os Authorcs etiam inviti ducimur. Sed ad D. Morit igne redeamus.

Ipsius admiratores causam admirandi ni fallor anerunt, qubd jugieto polleat & maxime abhorreat ab isto ingenio quod puerilem&scholasticam sapit servitutem, q doue naturam &infirmitates humani ingeni j scrutatus, mirum in modum detexerit. Si igitur osten dero Dominum Montagne cum sua parrhesia ab illo ingenio serviu& magisterium affectanti immunem non suisse, ingenitimque humanum partim cognovisse, certe ostendero ipsius admiratores non rationibus evidentibus, sed imaginationis istius Authoris vi, in admirationem fuisse raptos.

Ingenium illud puerile & scholasticum de quo supra, si mistis omnibus aequivocationibus , rationem Sc usam consillas , in iis reperiatur qui falsam & insulsam eruditionem ostentaturi innumeros Authores undique corradunt quos indiscriminatim citant; qui auram popularem si laturi loquuntur eo tantum fine ut loquantur ; quique apophlegmata & historiarum scopas dissolutas confiise congerunt, ut

probent, aut Ogant sese probaturos ea quae solis rationibus probaui

possunt.

216쪽

Istius eharacteris homines , ratione sua utentibus opponuntur , aceordatis viris ideo potissimum sunt odiosi,qubd rationi adversentur. R ippe viri ingeniosi ratiociniis gaudent , nec eorum qui rationis usum non admittunt colloquium pollunt ferre. Jam vero homines illi quos descripsimus nec possunt ratiocinari quia si1nt ingenio exili Asalsa eruditione repleto , nec Volunt , quia senserunt se a nonnullis pluris aestimari , dum Authorem incognitum aut veteris alicujus senistentiam afferunt,quam clim ad ratiocinia sese accingunt. Ipsorum igitur vanitas sibi gratulans ob venerationem illam quae ipsis defertur, emcit ut ad omnium scientiarEm inusitatarum , quae admirationem

vulsi pariunt studium , animum appellant. Istius igitur farinae homines , vani sunt & arrNantes, felici memoria , parvo judicio praediti ; in laudandis Authoribus, proserenis disque sententiis prompti & foecundi ; rationibus validis destituti, imaginatione vivida & exspatiante, sed inconstanti, inordinata & m

dum observare iac scia pollentes.

His positis D. Montagne istius fuisse commatis non obscure patebit. Hic enim de - Doctoribus tosatis seu ludi magistris non agitur; istud 'pi .latii amsi1lsum ingenium quod salsam & puerilem ostentat eruditionem laus robe. togae non alligatur. Dominus Montagne poterat quidem toga quam adeo aversabatur non indui, sed suis sese expedire vitiis tam facili negotio non poterat : in id quidem incubuit ut quandam in verbis& actionibus libertatem & ingenuitatem acquireret; sed judicio sito recte dirigendo non studuit, aut nequiequam studuit, ingenium igitur suum ea adornavit eruditioile , quae scholam quidem non saperet, sed inani,vana & sutili, dum rationem excolere , judicium firmare,

ac viri cordati virtutes sibi comparare neglexit. D ni. Montagne liber tot continet vanitatis, de fastus Authoris sui a pumenta ut iis notandis immorari forsan videatur inutile. Quis nisi .

. insana praetumidus siti aestimatione sperare audeat quosdam fore qui librum non parvum legere dignentur, ni aliquam habeant ingenij dc indolis authoris cognitionum. Certe verisimile est D. Montagnedum id sibi proposuit se virum non vulgarem, & penitus extraordi

narium credidisse. Omnes creaturae ad id necessari, tenentur ut eorum mentes quos ad sui adorationem pronos deprehendunt, ad summum numen quod solum adorandum csi, erigant ; Immb ex Religionis praescripto permittere non debemus, ut mens &. cor humanum sisti Deo comparatum , circa nos occupetur ,& in nostri admiratione aut amore defigatur. B. Iohannem ad pedes Angeli Domini provolutum Angelus

ipse assurgere jussit.Consirrio rim sum ut Iu O lGIres tM. Dram adora. Soli Daemones aut ipserum nequitiae participes ambiunt adorationem. Jam autem exigere ut homines circa varias ingenij affectiones, cogitationesque nostras meditandas occupentur; quid aliud est nisi adorationem non externam modb , scd. interitam.& veram aucupari y eamque adorationem: Digil I l y c ,Orale

217쪽

i68 DE INQUIRENDA

ad orationem sagitare, quam Deus merito sibi tribuendam Adorat ribus praescribit in spiritu scilicet & veritate. Dominus Montagiae librum eo duit taxat conflavit fine ut sese varis sque ingeni j assectiones & inconstantias depingeret, id in Praefatione ad lectorem in omnibus editionibus praen)issa ipse non diffitetur. Memet fini ij' si ni libri 1 ιιι m. teries. Nec certe id obscure pate bit lectori huiusce libri. Nullum enim in toto libro extat caput in quo ab argumento suo non digrediatur de se loquuturus ; immo ipse Ca pitum integrorum argumentum unicum est. Jam autem si librum sui imfecit ut in eo su pingeret , certe ipsum publicavit ut ab aliis legeretur ; aliorum igitur oculos & attentiones in se voluit convertere; licet ipse dicat , non E qiunn esse otio ita re t.t ii stirota se v.ina abuti. His verbis sese ipsum jugular, si enim a qui non judicasset tempus male consumere in legendo I bro suo , certe ipse ab abs irdo se purgare non potuisset, dum illum excudi curavit. Unde infertur illum aut aliud dixisse, aliud verh cogitasse, aut male se gessiste dum librum suum typis commisit. Faceta sane suam vinitatem praetexit ratione, dicendo se in cognatorum O amicorum gratiam tantummodo scripsisse. Si res enim eo se habuisset modo, cur librum illum ter edi curas et ' certe una editiost is cognatis & amicis sufficiebat. Cur praeterea librum situm in ultimis editionibus multis auxit, nihilqtie unquam ab illo detraxit, nisi .

quia fortuna suis adspirabat votis. Addo, inquit, non emendo, qπι enιm librum Dum publici fecit juris, nullo amplim in imum jure.mea quidem sin entia potiri debet in alio Iibro meliora dicat si potis est, sed opus a se renditum non comta mei. Ex fis hominibus comparandum nihil esset ante elisum . rem strIst apud

se reputem, priusit iam pro eant in medium , quid est cur ira festinent e Liber meiιs semper es unus Oidem, M. Suum igitur caeteris hominibus oppigneravit & destinavit librum aeque ac cognatis & amicis. Vertim licet cognatos duntaxat & amicos scriptis suis sibi devincire & in sui imaginem a se factam ipsorum mentem Sc cor per totum temporis spatium quod in illo libro perlegendo insumi debet convertere suisset

conatus, certe vanitas ipsius excusation m facilius non admitteret

De se ipse scepi iis loqui non est viri sapientis, at vero sese ut sistet

D. Montagne perpetuis decantare laudibus , impudentiae seu potius insaniae species est. Ita enim non modb adversus humilitatem Christianam, sed etiam adversiis rectam rationem peccatur. Homines ad id constiti iti sint ut una vivant societatesque civiles ineant; sed notandum est privatos ex quibus constat societas, sese ut ultima corporis quod constituunt membra haberi aegre serre. Non mirum itaque si illi hominus qui sese laudant, supra alios se effcrunt, caeterosque ut ultimas societatis partes habent , dum se potiis mas& honorificentistimas esse existimant ; odium omnium , pro amore& existimatione in se moveant.

Vanitate igitur imprudenti & ridicula perpetuis sese laudibus effert

D. Montagiae,

218쪽

VERITATE. L 13ER II.

D. Montagne, sed vanitate adhuc intolerabiliori sita describit i itia. Si enim ad rem attendas facile comperies ipsum ea tantiim pand cre vitia ex quibus propter saeculi corruptelam gloriam Sc decus aucupantur homines ; ea sibi imputare non dubitat vitia quae ipsi generosi & liceratis ingeni j famam possunt conciliare ; idque eo consilio ut per il-Iam vitiorum consollionem quae specicin ingenuitatis prae se fert fidem facilius consequatur, dum laudes suas praedicabit. Non immeritb certe t. h e. ri dixit propriam laudem & proprium contemptum ab eadem arrogantia sepe nasci. Id hominem sui plenum de lignat, S D. Montagiae dum sua patefacit vitia, longe majori mea quidem sententia arguitur superbia, quam clim virtutes suas praedicat, quis enim illam ferat superbiam qua quis ex vitiis suis gloriae non vero humilitatis argumentum sibi facit. Miniis impatienter seram hominem quem sua profiteri crimina pudeat, quam illum qui ea palam praedicare audet. Ac fanhnemo est, opinor, qui petulanti & Christiano parum digna, qua vitia sua describit D. Montagiae, audacia non indignetur.Versim alias ipsius ingeni j qualitates expendamus. Si ei fides sit adhibenda, nullo negotio persuadebinaur, Vsta me- l. x.eap.ro. moriam nulῖιm reι μοὶ c. .icem, Libilem, ac ιη sidelem, ipsitu vero judicium fuisse eximi niνω firmum. Si tamen ipsius ingeni j scia graphiam quam nobis delinea vit, hoc est totum librum consulas, aliud plane senties. Nullum. inquit, mandatum fusiperem nisi essent mihi pugillares, s oratio paulum longa

fit miti habenda, eo necessitatis a ducor ut dicenda verbo ad verbum memorιamandem, cir ad unguem ediscam ; φ minus oviui destitutus decore ct confidentia perpetuo titubarem, aliquid riti, ex memoria mea semper refrmidans. Qui potest longam orationem verso ad verbum & ad unguem ediscere, ut habitum cxternum eleganter queat componere , an memoria potiusquam judicio carere videtur ' Quis etiam ei credat liaec de se dicenti Iramulos meos suis ministeriis aut patria designare cMor , quia nomιna propria νι x possum retinere, O s diu adhuc in vetuis maneam , n 'utinis etram meι forsan non

meminero. Viculi dominus qui orationes integras ad unguem potes addiscere, tantamne habet domi ministrorum turbam ut ipsorum no mina retinere nequeat ' Ω-ι rure inter agrestes natus ct educatus fuit, qui curis implicatur domesicis ; quique i pse profitetur, Jῖ in ea non esse sextenti.itii illa ad emetur 9 Megbgat qua sub peribus Jaιent, qua prae manibus h.demus qua ad uoum vita pol in v pertιηent. An is potest oblivisci nomina Gal- li1.eap.r lica famulorum suorum ; num, ut id de se ait, plerasitve qailiu utimur monetas , disserentias feminum in terra aut in gravaris , nisi sint manifestissim . ac prin: ipia etιam δει illima agrιcultura que vel pucri norunt. quid exempli grati. fermentum pani fonsciendo inserviat, quid sit, vinum in cupa sinere ut conferrefat. potest ignorare e cum tamen memoriam habeat Antiquorum Philosopliorum nominibus & principiis resertam , ideis, excin pli Vatia, Platonicu, atomis Duureis, pleno Pa cuo Leucιρρι Cr Democran, aqua Thaletis, in- sinitate natura Anaximandri aere Diogenis, numeris O fymmetria Pythagorae, i. r.eap.ri '

219쪽

et o DE INQUIRENDA

An is judicium suum sit pra memoriam merito potest jactare, qui in tribus aut quatuor libri sui paginis plusquam quinquaginta diverstarum Authorum nomina & opiniones recenset, qui librum situm variis respersit historiarum fragmentis atque indigestis Apoplitegmatibus, qui de se ait, Itistoriam ct POUiu ars menra esse gento suo peridonea, qui perpetuis implicatur contradictionibus & in eodem capite ; dum de re- bus quarum certissimam sibi arrogat notitiam ; hoc est de ingenij sili dotibus & affectionibus loquitur Fateamur ergo D. Montagiae oblivione praestitisse , quandoquidem id ipse nobis asserit, nosque id de ipso sunt ire exoptat, ac praecipue quandoquidem id veritati onantiab non repugnet Nolimus laudibus quas ipse sibi tribuit decepti ci cdere , ipsi uti magno iudicio 3c exi--mia polluisse ingeni, sagacitate. Isto enim praejudicio in errorum lapsi opinionibus falli & damnosis quas imperiosa obtrudit procacitate, quibusque debilis obtundit, assensit in aequo facilius praeberemus.

Laus quae secundo tribuitur D. Montagiae, ex eo desumitur quod ingenium humanum optime cognosceret, intimos ipsius recessus, naturam, proprietates penitus scrutaretur, ipsiuis denique vim dc imbecillitatem, vitia & virtutes ac qui hi id de eo cognosci potest perspiceret. Videamus an illa elogia tam larga manu ipsi jure tribuantur. Qui scripta D. Montagne perlegerunt, non ignorant ipsi un. Py-- rhoniseium affectasse , atque ex generali circa omnia dubitatione gli riam quaesiit: Te. Ppr*agis. certa reι cujus'iam noritia, inquit, cerrum est i stia

e contra laudibus effert Pyrrhonios in eodem capite , ut ipsit ni istius suisse sectar extra omnem dubitationis aleam positum sit. In iis versa batur temporibus, quibus qui cordati & elegantis hominis laudem am-hiebat , de cunctis dubitare necessum habesat. lngcnii praeteae a fortitudo quam aste istabat, ipsum ad illas ad incebat opinioncs : Itaque illum Academicum fuisse supponendo, nullo negotio summae convin- eu tur inscitiae , non modo circa ingeni j naturam , sed etiam circa. quod libet aliud. Clim enim scire dc dubitare inter se toto coelo disse- rant, certe si Academici veraces sint , cuin asseverant se nihil scire omnium maxime ignari merito haberi possitiat. At vero illi non modo Pomnium sitiat maxime ignari, opinionum etiam ineptilliniarum vin- dices sunt acerrimi. Si quid enim certistin lini & apud omnes universe acceptum sit id non modo respuitiat, sud eodem imaginationis. impetu de rebus incertillimis, a probabilitate maxime alienis deci- . de re audent. Hoc vitio mani se tho laborat D. - , itaque necessa-. id dicendum est ipsum non modo naturam ingeni j humani ignorasse, sed etiam circa illud erroribus cra illi liniis impeditum fuisse, si saltemi κt debuit, id scriptis exaraverit, quod iii mente habebat recola ditum. Quid enim.dς illo sentias qui spiritum. cum materia confundit; seia

tam lata

220쪽

tentias Philosophcrum circa mentis naturam in ptis limas ita refert ut eas non modo non contemnat, immo dicas potitis ipsum absurdissimis calculum adjicere ; immortalitatis animae non sentit necellitatem; ipsamque non credit a ratione humana posse capi; & argumenta quae pro illa mentis immortalitate efferuntur habet pro somniis quae desiderium illius immortalitatis excitat in nobis : Somnia non docentis sed ut iuris qui hominibus succenset quod si,se a caeteris rebus conditu siegre-sent , ct a brutis isting t : quae sociorum seu strum adin'ir nobis a fungis: quaeque autumat sese mutuo intelligere, inter se colloqui, ac nos irridere, ut ipsa ridemus : qui plus dii criminis interesse credit, inter hominem, & hominem , quam inter hominem & brutum : qui etiam

araneis tribuit , deliberatiouem , cogitationem CY conclusionem : ac denique

qui postquam defendit dispositionem corporis humani nulla in re praecellere dispossitioni belluarum , hanc tamen lubens amplectitur

sententiam , nec ratione , nκ ratiocinio, nec mente nos careris animalibus

praestare, sed oris forma, colore revidenti , egregiaque membrorum dissositione; quibiu praerogatiris longe podibonendae sunt, intestigentia, prudentia, ct alia xi tutes, . An is qui opinionibus omnium maxime insulsis fretus concludit, non recto Litiocinio , scd superbia ct pervicacitare hominem sese stupra caetera univi ilia extogere. An is, inquam, accuratam ingenij humani notitiam habuisse censendus est. Verum unumquemque pro meritis habeamus,ac genuinum ingenii D. Montagiae tradamus characterem, debili equidem erat memoria, judicio adhuc debiliori : sed ambae illae dotes non constituunt apud homines elegantiam ingenij, imaginatio egregia, vivax,vasta elegantis bellique ingeni j famam conciliat. Vulgus id aestimat quod nitet, non vero quod solidum est, quia nempe id exoptat magis quod assicit sensus quam quod rationem edocet. Si igitur imaginationis praestantia pro ipsius ingenij praestantia sumatur, D. Montagiae praestanti inamb praestantissimo praeditus ingenio dici potest. Ipsius ideae falsae sunt, sed egregiae ; ipsius formulae loquendi normam excedunt', sed audaces sunt & amoenae ; ipsius sermones ad rationis amussim non expenduntur, sed ex selici oriuntur imaginatione. In toto ipsus Libro aliquid singulare micat, quod maxime allubescit, dum aliena pro suis usii pat , ipsius apographa dicas esse autographa dc archetypa, tanta ipsi est imaginationis vis & industria i Ea denique omnia habet in promptu quae ad placendum & pelliciendum idonea sunt; nec obscure,opinor , demonstravi ipsum apud tot homines admirationem sibi conciliare , non ipsorum rationem argumentis evidentibus convincendo,

sed ipsorum ingenium vi imaginationis imperiosa de victrici ad intentum suum inflectendo.

SEARCH

MENU NAVIGATION