De inquirenda veritate libri sex, in quibus mentis humanae natura disquiritur, & quomodo variis illius facultatibus, ut in scientiis error vitetur, utendum sit, demonstratur authore P. Malebranche ..

발행: 1689년

분량: 709페이지

출처: archive.org

분류: 철학

251쪽

εOL DE INQUIRENDA

Sed demus Ideas nihil esse praeter entia tenuissima & adspernanda, entia tamen sunt, immb entia spiritualia ; jam autem cum homines non praediti sint potentia quicquam creandi , hinc sequitur ipsos non

posse producere ideas. Nam productio idearum eo quo explicatur modo est vera creatio, &quanquam opinionem adeo duram mitigare dc lenire conantur , dum dicunt productionem idearum supponerae aliquid praecedaneum , creationem vero nihil stipponere ; hoc tamen effugio nodus dissicultatis non solvitur. Etenim animadvertendum est dissicilius non esse rem e nihilo edueere, quam illam producere, stipponendo aliquid aliud ex quo confici nequit quodque ad ipi ius productionem nihil conferre possit, exempli gratia, dissicilius non est Angelum creare, quam illim ex lapide educere ', chm enim lapis sit ex genere prorsus diveris a genere Angeli, nihil plane inservire potest productioni Angeli. Vertim conducere potest productioni panis, auri, &c. quia lapis, aurum, panis nihil aliud sint praeter eandem extensionem Varie configuratam , & quia haec omnia fit ni materialia. Immo dissicilius est Angelum educere ex lapide quam ex nillilo quia ut Angelus ex lapide conficiatu quaiatum quidem id fieri potest, anni hilandus cst lapis, ac deinde creandus Angelus ; chm e contra affcreandum duntaxat Angelum, nihil sit anni hi landum. Si igitur men, ideas suas producat, ex impressionibus materia fibus quas cerebrum accipit ab objectis, idem semper essicit ac si eas crearet ; aut aliquid aeque dissicile immis dissicilius ossicit, cum ideae utpote spir: tiniles nompossint produci ex imaginibus materialibus quae sent in cerebro, quaeque nullam cum iis proportionem habent.

Quod si quis dicat ; ideam non esse substantiam; esto; sed tametuest aliquid spirituale: jam autem clam fieri nequeat,ut quadratum conficiatur ex spiritu quamvis quadratum non sit substantia : ita ex sit stantia materiali idea spiritualis non potest formari ; licet idea non esset subitantia.

Sed t.imetsi menti humanae supremam tribueremus potentiam qua posset annini lare & creare ideas rerum ; ea tamen nunquam uteret

ad illas producendas. Quemadmodum enim Pictor, quantumvis peritus , animal quod nunquam viderit, cujusque nullam habet ideam repraesciarare tauqu i , ita ut imago quae ab ipso expostularctur non pol et esse similis huic ait ima i ita cognito. Sic homo non potest sor- inare ideam objecti cuiuspiam nisi Pritis illud cognoscat, hoc est nisi habeat de illo ideam, quae a voluntate sua neqCaquam depeiadet. cui Od.s jam habeat istius obiecti id eam , cote illud cognoscit, ac proinde inutile est ut tibi novam illius edormet ideam. Frustia igitur hominii tribuitur potentia producendi uiuas tuas. Quis sorte posset reponere mentcm cquidem habere ideas quasile mi generales & confusas quas non pioducit , id cas z: b quas prodi citi esse specialea, cl.ulans,dc distinctiores. Sed Ics codcm semper recidiri.

252쪽

Quemadmodum enim pictor non potest pingere hominem quendam singularem, ita ut possit confidere se rem feliciter gessisse, nisi habeat ideam distinctam istius hominis, immb nisi homo ille praesens adsit. Sic mens quae nullam ideam habebit praeter ideam , exempli gratia,

entis aut animalis in genere, non poterit sibi reprχsentare equum,nec ipsius sormare ideam distinctam; ac pro certo habere istam ideam esse prorsitis similem equo, nisi priorem habeat ideam cum qua secundam possit conserre. Jam autem si antecedentem habeat id eam , alicram sermare inutile est ; & quaestio vertitur circa priorem illam ideam. Ergo, &c. Verum quidem est nos, dum quadratum concipimus per puram intellectionem , posse insuper illud imaginari, hoc est, illud percipere

nobis insculpendo illius imaginem in cerebro. Sed primo observandum est, nos ncc esse veram nec principalem causam istius imaginis, at vero brevitatis causa ab eo explicando silpersedemus. Secundo tantum abest ut secunda idea quae comitatur imaginem illam si distinctior & accuratior priori , quin potius accurata non est nisi quatenus priori quae alterius norma esse dcbet, similis est. Arbitrandum enim non est imaginationem, & sensus objecta distinctius nobis repraesentare quam intellectus purus, sed illa tantum sensos & imaginationem)mentem magis afficere & applicare. Nam ideae sensuum & imaginationis, non sunt distinctae nisi quatenus consormes seni ideis purae intellectionis. Imago quadrati, exempli gratia , quam imaginatio cerebro imprimit justa & accurata est duntaxat per consormitatem quam habet cum idea quadrati quod concipimus per puram intellectionem. Haec idea est norma imaginis. Mens dirigit imaginationem,ac illam, ut ita dicam, adigit ad dispiciendum identidem an imago quam pingit sit figura quatuor linearum rectarum & aequalium, cujus an--erin. guli sint accurate recti,uno verbo an res quam imaginamur sit fimilis quanta praret quam concipimus. svinatωνα

His praemistis nemo est, opinor, qui dubitet, quin Philosophi qui

asserunt mentem posse formare ideas objectorum, fallantur ;clim menti 'hiis. - .i. tribuant potentiam creandi, imm5 etiam creandi cum Ordine & sa- ιius. Aug.s, pientia,quanquam ne cognoscat quidem quid agat ; id enim concipi de rotnequit. Sed causa errandi ipsis est, quod homines semper existimentrem quampiam esse causam alicujus essectsis , clim utrumque simul coniunctum vident, si modb vera istius cffectos causa ipsos lateat. Hanc ob causam omnes concludunt globum agitatum, cum in alium incidit, esse veram & principalem causam agitationis quam ipsi communicat voluntatem mentis esse veram & principalem causam motus brachij, & alia similia praejudicia : quia semper contingit ut globus agitetur, cum in ipsiam alius globus incidit & impingit, utque

brachia nostra moveantur quotiescunque pene id volumus ; & quia ullam aliam sensibilem istorum motuum causam deprehendimus.

Sed etiam quum effectum quoddam rarius ab aliqua re consequitux

253쪽

io DE INQUIRENDA

ipsius non est causa, non pauci tamen sunt qui arbitrentur rem istam esse causam effecti illius, sed omnes in hunc errorem non labuntur. Cometa, exempli gratia, apparet & post illum cometam Princeps quidam fato fungitur. Lapides Lunae oppositi sunt, & vermibus exeduntur; Sol conjunctus est eum Marte tempore nativitatis alicujus infantis ,& aliquid extraordinarium huic infanti accidit; id non paucis tussicit ut protinus sibi persuadeant, Cometam , Lunam, c.njunctionem Solis cum Marte esse causas istorum ei sectuum , necnon aliorum ipsis similium 1 causa autem cur omnes id non credunt ex eo est qudd haee Phaenomena fimilia post se non semper trahant cffecta. Clim vero omnes homines ideas obiectorum menti praesentes ut plurimum habeant, statim atque id exoptant, citin id iplis multoties

de die contingat, omnes etiam pcne, concludunt voluntatem quae commitatur productionem aut potius praesentiam id earum , esse veram

ipsarum causam. Quia nihil eodem temporis momento deprchendunzeui hanc produetionem seu praesentiam possint tribuere, &quia im ginantur ideas non amplitis esse statim atque mens ipsis non amplius videt ; ipsάsque de inti gr. existere , chm se iterum menti objiciunt. His etiam de causis nonnulli arbitrantur objecta externa emittere

imagines sibi similes, ut cap. praecedenti dictum est. Clim enim objecta per seipsa videri nequeant, sed duntaxat per ideas, judicant objectum ideam producere ; quia statim atque praesens est, illud vident ; statim atque abest, illud amplius non vident; &quia praestiuia objecti pene

semper comitatur ideam quae illud nobis repraesentat. Attamen, si homines in judiciis non essent praecipites ; ex eo quod ideae rerum praesentes sint ipsorum menti, statim atque id volunt, concludere tantum deberent , voluntatem ipserum , juxta ordinem a natura institutum, esse ordinarie necessat iam , ut illas habere poLsnt ideas , non vero voluntatem esse veram & principalcm catasam quae ipsas menti obiiciat, multo miniis voluntatem illas e nihilo pr ducere, aut eo quem explicatu modo. Non debent etiam concludere, objecta emittere species sibi similes, ex eo quod mens ea ut plurimum, non pere pit, nisi cum praesentia adsunt , sed tantlim objectum ordinarie necessarium, ut idea sit praesens menti. Denique non debent judicare globum agitatum esse principalem M Veram causana motus globi cui occurrit, clim prior ipse globus non habeat Dotestatem sese

movendi. Possunt duntaxat judicare hunc duorum. globorum concursum praebere occasionem Authori motos materiae executioni mandandi decretum voluntatis suae, quae est causa omnium uniVcrsalis, communicando alteri globulo partem motus prioris, hoc est , ut claritis lo- i. p.3. quar , volendo ut postcrior tantum acquirat agitationis quantumla.. prior de sua perdidit. Vis enim motrix corporum alia esse nequidquam voluntas ejus qui illa conservat, ut infra videbitur..

254쪽

VERITATE. Lia ER III.

Nos non percipere objecta per ideas nobosum creatas. Deum eas

in nobis non producere , quotiescunque inis indigemus.

TErtia opinio eorum est qui arbitrantur omnes ideas nobiscum

creatas tu ille. Ut ostendatur quantum haec opinio a vero simili abhorreat, anim id vertendum est in hoc mundo multa esse toto genere diversa, quosum ideas habemus. Nam ut de figuris diintaxat loquamur, numc-rum ipsarum infinitum esse conitat ; immo si vel unam solam consideremus , ut, exempli gratia, ellipsin, mentem numerum cli ipseωn diversae speci ci infinitum posse concipere haud dubie comperiemus; dum concipit alteram ex diametris in infinitum extendi posse, alteri

semper eadem manente.

Ita clam altitudo trianguli possit augeri aut diminui in infinitum, Iatere quod basim constituit semper eodem manente , fac ith concipimus posse dari numerum triangulorum diversis speciei innumerabilem. IInmb quod accurate hic observari velim, mens aliquo modo percipit numerum illum infinitum, quamvis pauci admodum si ib imaginationem cadant ; nec polIint haberi eodem tempore ideae speciales& distinctae multorum triangulorum diversae speciei. Sed praecipue animadvertendum est ideam illam generalem quam mens habet numeri illius infiniti diversae speciei satis probare, quod , si non concipiantur per ideas speciales omnes illi diversi trianguli, uno verbc si non concipiatur infinitum, id non provenit ex deiectu idearum, auet ex eo quod infinitum nobis praesens non si sed tantum quia mens nostra satis non habet capacitatis & extentionis. Si homo quipiam ad considerandas omnes omnium specierum triangulorum propi ietates animvin suum appelleret Iicet in id studii genus aerernum incumborct, ipsi equidem novae speciales ideae non descerent ; sed ejus mens incassum defatigaretur.

Quae de triangulis dicta sunt possunt adaptari figuris quinque, sex,

eentum, mille, decies mille laterum,& ita ad infinitum. Jam autem si latera trianguli quae habent relationes infinitas inter se inviccm faciant triangulos infiniti specierum numeri, hinc nianifestb patet figuras quibus sunt qu ictor, quinque, aut decies centena millia laterum,. posse suscipere disserentias longe majores ; cum capaces sint longe majoris numeri relationuni & combinationum inter latera , quam. simplices trianguli. Mens igitur videt haec omnia: Illorum habet ideas : nec ipsam un

255쪽

am; DE IN IRENDA

siderationi insumeret: qubd si figuras illas infinitas primo intuitu non

percipit, aut infinitum non capit ; id ipsius extensioni spatiis admodum angustis inclusae, adscribendum. Numerum igitur id earum habet infinitum ; quid dico infinitum φ tot habet numeros idearum inis finitos quot sunt diversae figurae , clim igitur sit numerus infinitus dis

versarum figurarum, mens ut solas cognoscat figuras , numeros idearum infinite infinitos habere debet. Jam autem peto an sit verisimile Deum tot res creavissie cum mente

humana. Id mihi quidem Verisimile non videtur; praecipue cum id fieri possit alia ratione simplicissima & facillima, ut mox patebit. Cum

Deus enim agat juxta rationes simplicillimas , rationi congruum non videtur explicare qui cognoscamus objecta , admittendo creationem numeri entium infiniti r quandoquidem haec dissicultas potest solὐi modo simpliciori ad naturam magis accommodato. Sed licet mens veluti armamentarium seu apothecam omnium idea

rum quae ad res percipiendas ipsi necessariae sent haberet,difficillimum tamen foret explicare quomodo mens posset illas seligere ad eas sibi repraesentandum, quomodo, exempli gratia, fieri posset ut solem fibi

repraesentaret,dum praesens adesset oculis corporeis; Cum enim imago

quam sel imprimit eerebro non similis sit ideae quam de illo habemus , ut id alibi probatum suit, nec mens percipiat motum quem sol in interna oculorum parte & in cerebro ciet ; concipi nequit ipsam posse sine erroris periculo judicare , inter numerum illum infinitum idearum quas haberet, quaenam sibi esset repraesentanda ad imagina dum aut videndum solem. Dici igitur non potest ideas rerum nobiscum creatas esse, idque sufficere ut objecta circumjacentia videamus. Non est etiam quod quis dicat Deum singulis momentis tot novas Iroducere ideas, quot varias res percipimus. Istaec opinio ex iis quae oe capite dicta sunt satis convellitur. Inseper necesse est ut omni tempore acili habeamus in nobis ideas omnium rerum, clim omni tempore possimus velle cogitare de rebus omnibus : viuod non possemus, nisi illas jam confuse perciperemus ; hoc est. nili numerus idearum infinitus menti nostrae obversaretur: Non possumus enim duci volum tale cogitandi de objectis quorum nullam habemus ideam.

Mentem nec essentiam nec existentiam obiectoram videre suas perfectiones considerando. Deum solum hoc modo percipere. QVanta opinio est, mentem nulla alia re quam seips 1 indigere

ut objecta percipiat ; ipsamque, sese & persectiones suas considerando, omnia externa posse percipere. Mentes Disiligod by Cooste

256쪽

Mentem omncs sensationes & affectus quos potest suscipere, voluptatem, co'orem, Dissus, calorem , colores , senos, odorus , sapores, amorem, Odium , gauilium , tristitiam quibus movetur, & caeteros affectus in seipsa Sc ii ne idcis videre constat ; quia omnes mentis sensationes & a flectus nihil repraesciuant, quod sit extra ipsam , sensationibus illis simile , & quia sciasationes illae modificationes duntaxadsunt quarum menS capa X csse potest. Sed quod hic majorem includit dissicultatem est scire, an ideae quin repraesentant aliquid extra mentem politum, quodque ipsis ideis simile aliquatenus sit, quales sunt ideae solis , domus, equi, fluminis , &c. nihil aliud sint praeter modificationes mentis : adeo ut mens nult alia re a se divessi indigeat ad otamia sibi repraesentanda quae extra ipsam sita sint. Sunt qui asserere non dubitent animam utpote ad cogitandum favictam, in se hoe est, suas proprias conliderando persectiones, Omnia habere quae necessaria sunt ad percipienda objecta. Cum enim ipsa revera nobilior sit rebus omnibus quas distincte concipit, ea eminenter ut loqui amant Scholastici aliquo modo continere dici potest , hoc est, modo sublimiori, Sc nobiliori quam sunt in seipsis. Superiora hoc

modo inferiorum perfectiones continere arbitrantur. Cima itaque nobilissimi inter omites res conditas quas norunt, sint, sibi tantum arrogant ut in se modo spirituali, quidquid in mundo visibili extat ha-.bere, ac sese varie moisi scando quicquid mens lium ana cognoscere potest porcipere posse autument. . Uno Vesbo volunt mentem instar mundi intaeuigmilis egi at mundum materialcm 4 1ensibilem, immo multo plura in se compic fili ut Vertim qui istud cogitai trin ecfendunt audacissimi mihi videntur; vanitas, ni fallor, nobis ine nit', α νυ νήι ευνια o. amor, ac illius qui in se omnia complectitur eiula liniali Adinem tu fere.ndi cupiditas mentem nostram ita confudit & Der Dirbavit ut nos ea cuae non habemus possidere imaginemur; D. qu 'κ tibi Iunian nis es, inquit August. Deus sum. Gesbius sibi ipsi lumen eli . ac sese considerando quaecunque pioduxit ac producere potest, sohrs vicol. Deum solum ante uam mi indus concieretur extitisse , ac mundum sine cognitionet & acie a producere tollim non Potitisse, constat ; uno

sequitur ideas illas quas ac mundo habuit ab ipso Deo non esse dies

versas; ac proinde omnes res condιras, eas etiam quae maxime ma-reriales & terrestros, sanr in Deo, elle. modo pi rsiis spirituali quem Uil Pollumus capere. Deus i i Ur in se innia entia videt, 1uas per-foctiones, quae ea ipsi repraesentant consteriai do. Eorum praeteie Iexistentiam pers cth cognoscit, ctim enim omnia sentia in ab ipsius -- liintate pendean . IT existan , id se vero non possit igno iam suas pro pria η voluntatcs V hinc' sequitur ipsum non posse ignorare illorumiaxistentiam : amue ide6,Deus non modo munia sed earum a m existentiam. in. a. vadet..

257쪽

1o8 DE INQUIRENDA

At verb res sectis se habet de spiritibus creatis: Hi in se nec rerum

essentiam nec earum existentiam videre queunt. Earum inquam, essentiam in se videre nequeunt, cum enim sint maxime finiti omnia entia in non complectuntur, ut Deus, qui dici potest ens universale,

aut simpliciter ille qui est, s Jelio vali) ut seipsum appellat. Cum igitur mens humana possi cognoscere omnia entia & entia infinita, nec tamen illa contineat, hinc manifes h patet, ipsam illorum essentia iri in se non videre. Mens enim non modh videt mox rem unam mox alteram vicistim aut succestive, inamb actu etiam percipit infinitum, licet illud non complectat hir, ut capite praecedenti diximus. Adeb ut cum mensnon sit actu infinita , nec infinitarum modificationum capax eodem tempore, fieri prorsus nequit ut in se videat quod in se non habet. Rerum igitur essentiam non videt fias proprias considerando perfectiones, aut sese varie modificando. Earum etiam existentiam in se non videt, quia ab ipsius voluntate non dependent ut existant,&quia id eae rerum possunt adeste menti, quamvis res actsi non existant. Omnes enim possunt habere ideam montis aurei, quam Vis in mundo nullus sit mons aureus. Et quamvis sensuum nostrorum testimonio ad judicandum de existentia objectorum nitamur , a ratione nostra non docemur nos debere, in omnibus, sensibus nostris fidere, clim clare comperiamus nos ab ipsis decipi. Quum, exempli gratia, aliquis fanguinem habet agitat illimum, aut etiam quum dormit, campos aliquando, praeclia , & alia similia ob oculos habet, quae tamen actu non sunt, nec forsan unquam fuere. Constet igitur mentem nec in se nec per se videre existentiam rerum , sed ipsam hac in re ab aliquo alio pendere. γ

Nos omnia in Deo videre. CApitibus superioribus quatuor varias rationes excussimus quibus mens videre potest Objecta externa , quae nobis velisimiles non videntur, superest quinta. quae seta ad rationem accedere videtur,& ad id aptior ut cognoscamus quantum omnes spiritus pendeant a Deo in omnibus suis cogitationibus. - Ut id possit intelligi , revocanda sunt in memoriam ea quae came praecedenti dicta sunt, scilicet , necesse esse Deum in se habere ideas omnium entium quae creavit, chira alioqui ea non potuisset producere , ac illum proinde videre omnia illa entia considerando perfectiones quas includit in se,& ad quas entia illa rcseruntur. Sciendum est praeterea Deum mentibus nosti is praesentia sua arci illime uniri ;aduo ut Deus dici pollit locus spirituum , quemadniodian spatium est locus

258쪽

VERITATE. Lia εχ III. Eos

Iocus corporum. His duobus piaesiippositis certum est men .em id posse videre quod in Deo est quod repraesentat entia creata ; elim id sit maxime spirituale, intelligibile,& menti praesenti stimum. Mens itaque in Deo potest videre opera Dei dummodo Deus velit ipsi retegere id quod in se habet quod illa repraesentat opera. Jam autem haec sunt argumenta quae probare videntur Deum id potitas velle quam creare

numerum infinitum idearum in unaquaque mente. Primb, quamvis non negemus absolute Deum posse numerum infinite innumerabilem entium quae objecta repraesentent sive quae objectorum lint repraesentiva producere , singulis mentibus quas creat: rem tamen sic ab ipso fieri credendum non eth.

L. Non modo enim ex ratione, vcrsim etiam ex oeconomia totius na

turae liquet, Deum nunquam id facere per rationes dissiciles quod fieri potest per rationes simplicillimas & facillimas. Deus nihil facit frustra & sine causa. Suam non exerit sapientiam &. potentiam parva viis dissicilioribus, modisque magnificis exequendo , id rationi repugnat & finitam arguit intelligentiam. In eo contra elucet sapientia & potentia Dei dum magna , modis simplicistimis & facillimisessicit. Hoc pacto ex sola extenso ne quicquid admirabilis in rerum natura videmus producit ; immo id etiam quod animalibus dat vitam & motum. Qui enim formas substantiales, facultates & animas in brutis ab ipsarum sanguine , R organis corporeis divulsas , quibus

omnes praestent functiones praefracte volunt , volunt ea lcm ratione Deo si immam non elle intelligentiam, aut ipsum non posse facere res tam mirabiles ex extenso ne soli. Dei potentiam flammamque ipsus sapientiam mentis suae tenuitate dimetiuntur. Clim igitur Deus posisit per se omnia mentibus patefacere, volendo sinγpliciter ut videant

id quod est intra ipsos seu in medio ipsetum, hoc est, id quod in ipse

est liuod relationem habet ad illas res quodque illas repraesentM, verisimile non est ipsit in rem aliter facere, dc ad illum finem obtinendum producere totidem infinitates numerorum infinitorum idearum

quot sunt mentes creatae.

Sed animadvertendum est non inserendum esse mentes videre cf. sentiam Dei , ex eo quod omnia in Deo videant eo quo diximus modo. Quia id quod vident est valde imperscctum, Deus vero perfecti stimus. Materiam vident divisibilem , figuratam,&c. in Deo verbnihil est divisibilis aut figurati. Deus enim ipsh est , ut ita loquar, omnia entia, quia est infinitus ac in se omnia complectitur, at nullum est ens in particulari. Tamen id quod videmus nihil est praeter

unum aut plurima entia specialia , nec concipimus persectam illam Dei simplicitatem quae omnia complectitur entia. Praeterquam quod dicere possumus, nos non tam videre ideas rerum quam res ipsas quae iduis repraesentantur. Cum enim , exempli gratia , videmus quadratum, non dicimus nos videre ideam istius 'uadrati, quae metrii liostiae unitur, sed tantum quadratum extra nos sirum.

259쪽

tiam. I. s.

DO DE INQUIRENDA

Secunda ratio quae nos eb adducere potest ut credamus, nos via dere omnia entia, quia Deus vult ut id quod in ipse est, quod ea entia repraesentat, nobis patefiat,non vero quia totidem habemus ideas creatas nobiscum quot res possumus videre, in eo consistit quod haec ratio res videndi mentes creatas collocet in tanta dependentia a Deo ruanta esse potest. Hoc enim sic posito, non modo nihil possumus vi-ere, quin Deus benὲ velit nos id videre, verum etiam nihil pollianuis videre, quin ipse id nobis videndum praebeat. Non sumius, Arentes co- are Murtita a nobis, ex nobis, sed suscientia no stra ex Ideo est. Deus

ipse erudit & illuminat Philo phos in cognitionibus quas homines

ex ingrati animi motu naturales appellant , quamvis e coelo sint oriundae. Dein enim in mamfestavit. Ipse proprie loquendo est lumennieutis & Pater l, ιmem. Ipse est qui docet homunm mentiam. Uno verbo ipse Lax vera est qua illuminat omnem hominem vementem in hknc mundum.

Etenim satis disicile est distincte assequi dependentiam mentium. nostrarum a Deo in omnibus actionibus suis, si stipponantur mentes nostrae) habere quicquid distincte cognoscimus ipsis esse necessarium

ad agendum,aut si supponantur habere omnes ideas rerum praesentes. Ac sane vox illa generalis & confusa concursio) qua explicari solet dependentia rerum conditarum a Deo, in merare attenta nullam excitat ideam distinctam ; perquam utile tamen est homines distinctissime cognoscere , se sine Deo nihil posse. Verum argumentum validius quod nos in eam injieit sententiam positum est in ratione seu modo quo mens omnia percipit. Ex omnium hominum experientia constat, nos cum de aliqua re speciatim cogitare volumus , primo oculos in omnia entia injicere, ac dc inde objecti de quo cogitare intenderamus considerationi adhaerere. Jam aulcm extra dubium est nos non posse teneri desiderio videndi alia quod objectum, quin illud jam videamus , quamvis confuse dc modo quodam generali, adeo ut cum pOismus duci cupiditate videndi omnia objecta, mox hoc , mox vero illud, inde certo sequatur omnia entia menti nostrae esse praesentia. Jam vero omnia entia menti adesse praesentia non posse videntur nisi quia ipsis ment) ) praesens est Deus, , hoc est ille qui in simplicitate entis sui omnia entia complectitur. Mens etiam sibi ideas universales generis, speciei,&c. repraesentare posse non videretur, nisi omnia entia in unico inclusa videret. Cuin enim omnis res creata sit ens quoddam individuum , nemo potest dicere se videre aliquid creatum, clim videt, exempli gratia, triangulum in genere. Denique non putem quemquam posse rite rationem reddere modi quo mens multas cognoscit veritates abstractas.& generales, nisi per praesentiam illius qui potest illuminare mentem. innititis modis. Tandem argumentum existentiae Dei illustrissimum, nobilissimum, selidissimum , ac primum , aut quod a minori rerum numero pendet , ducitur ex idea quam habemus de infinito. Constat enim mentemiperciperee Disitigod by Cooste

260쪽

VERITATE. LiagR III. Lu

percipere infinitum , quamvis illud non capiat ; ipsamque mentem

habere ideam maxime distinctam Dei, quae ipsi aliunde quam ex unione cum Deo non potest suppetere, cum concipi nequeat ideamentis infinite perfecti, quae est idea quam de Deo habemus, esse aliquid creati. Verum mens non modb habet ideam infiniti, immb etiam illam habet ante ideam finiti. Nam ens infinitum concipimus ex eo dun taxat quod concipimus ens nulla habita ratione an sit finitum an vero infinitum. Sed ut concipiamus ens aliquod finitum, aliquid necessario detrahendum est de notione illa generali entis, quae per consequens praecedere debet. Mens itaque nihil percipit nisi in idea quam habet de infinito: Et tantum abest ut idea illa formetur ex coacervatione confusa omnium idearum entium specialium, ut id pertendunt Philosophi , quin omnes illae ideae speciales nil aliud sunt quam participationes ad ideam generalem infiniti ; quemadmodum Deus non

tenet ens suum a creaturis, cum potius omnes creaturae non subsistant

nisi per ipsum.

Ultimum argumentum , quod forsan demonstrationis vicem geret

apud eos qui ratiociniis abstractis assueti sint, hoc est. Impossbiu est Deum in suis actionibus alium habere finem principalem a se ipsis

diversum. Haec eli notio communis cuilibet attento: Ipsaque Scriptura non sinit nos dubitare , quin Deus omnia fecerit propter seipsum. Necesse igitur est ut non modo amor noster naturalis , hoc est , motus quem in mente nostra producit, tendat versus ipsem , sed praeterea ut cognitio & lux quam ipsi impertitur aliquid nobis patefaciat quod in i pio sit: Quicquid enim ex Deo venit propter alium fieri non

potest quam propter Deum. Si Deus mentem faceret seu crearet ac ipsi daret pro idea, seu pro objecto immediato cognitionis selem, Deus, opinor , illam mentem & illius mentis ideam propter selem faceret, non vero propter se. Deus igitur non potest facere mentem ad cognoscenda opera sua, nisi mens illa videat aliquo modo Deum, videndo ipsius opera, adebui dicere pollim, quod D Deum aliouo modo non videremus, nihil prorsus Videremus, quemadmodum si Deum non amaremus, hoc est, nisi Deus indes nenter in nobis imprimeret amorem boni in genere, nihil prorsiis amaremus. Cum enim amor ille sit nostra voluntas, quicquam amare aut velle sine ipse non possumus ; cum non pollimus amare bona specialia nisi determinando versus illa bona motum amo ris quem Deus dat nobis versus se. Nihil quicquam itaque amamus, nisi per amorcm necessarium quo erga Deum movemur , nihil videmus nisi per cognitio rem naturalem quam de Deo habemus ; atque omnes ideae speciales quas de creaturis habemus , nihil aliud sunt quam limitationes ideae Creatoris , ut omnes motus voluntatis erga

creaturas nihil sunt praeter determinationes motus versus Creatorem.

Haud opinor quemquam esse inter Theologos qui non fateatur

SEARCH

MENU NAVIGATION