De inquirenda veritate libri sex, in quibus mentis humanae natura disquiritur, & quomodo variis illius facultatibus, ut in scientiis error vitetur, utendum sit, demonstratur authore P. Malebranche ..

발행: 1689년

분량: 709페이지

출처: archive.org

분류: 철학

281쪽

stellas fixas caelo adhaeret e tanquani fornici in aequali distantia

a terra.

Astronomi dili defenderunt Planetas agi secundiim circulos peris sectos; dc permultos tales circulos finxerunt, ut concentricos, excent i icos , epicyclos, deferentes, Sc aequantes ad explicanda phaenomena suis praejudiciis adversa. Hisce equidem novitii mrs saeculis peratores, errore Priscorum castigato, credunt planetas describere cilipses motu suo. At vero si pertendant ellipses illas ellia regularcs ut ad id credendum natura tal-mur quia mens supponit regularitatem ubi titillam deprehendit irregularitatem , in errorem labuntur eo ineluctabiliorem , quod obser-Vationes, quae circa cursim planetarum possunt fieri, fatis exactae esse nequeant ad ostendendam irregularitatem motuum illorum planetarum. Sola Phy sica potest emendare illum errorem; illa enim irregularitas multb miniis conspicua est , ea quae deprehenditur in systemate circulorum perfectorii m.

Porro aliquid satis speciale circa distantiam, & motum Planetarum contigit. Cum enim Astronomi nullam in iis deprehendere possent proportionem Arithmeticam, aut Geometricam manifesto repugnantibus observationibus, nonnulli imaginati sunt illos splanetas) ialtem servare in suis distantiis, & motibus quandam proportionem, quam Harmonicam Vocaverunt. Hinc factum est ut Astmnonius quidam hujus saeculi , in suo noro sectionem quae habet pro titulo de syst

mre mundi harmonico , per haec verba inceperit Nemo 'est panto crvdtior in Astronomicis , νι caesorum ordinem contempla, , non agnosiat harmoniam

quandam in planetarum ιntervasi s ct mari M. Non ided tamen Author ille in ea est sententia : Nam observationes jam factae ipsi fatis ottenderunt ineptiam istius harmoniae imaginariae, quae tamen ampla ibit admirationis materia multis Authoribus antiquis & recentibus , quorum R. P. Riccioli refert & confutat opiniones ; vulgb etiam Pythagorae , ipsiusque Sectatoribus tribuitur credidisse coelos motibus suis ordinatis miram quandam producere symplioniam , quam homines prae consuetudine non exaudiunt et quemadmodum qui prope Nili Cataractas habitant , aquaruin decidentium sonitum non audiunt. Vertim specialem illam opinionem proportionis harmonicae intervallorum , & motuum Planetarum eo tantum filae assero , ut ostendam mentem gaudere proportionibus , ac eas tape imaginari ubi acta non sunt. Mens uni sermitatem etiam in rerum duratione supponit, ipsasque mutationi, & instabilitati obnoxias noti esse arbitratur, clim ad aliud ferendum judicium sensuum testimonio non adigitur. Omnia materialia, utpote extensa, sunt divisibilia, ac proinde eorruptibilia : Qui ad corporum naturam tantillum attendunt illa esse corruptibilia facile agnoscunt : Non pauci tamen fuere Philosophi qui caelos licet materiales esse tamen incorruptibiles arbitrarentur.

282쪽

et ueCoeli remotiores a nobis sunt quam ut possimus omnes quae In illis

fiunt. deprehendcre mutationes; ac rarum cst in iis tantas unquam fieri ut pollini e terra videri. Id innumeris fatis fuit ut crederent coelos esse revera incorruptibiles. Quodque ipses in illa confirmavit opinione , est illud praejudicium quo corruptionem quae contingit

corporibus sublunaribus qualitatum contrarietati tribuunt. Cum enim' in coelum nunquam ascenderint exploraturi quid ibi agatur, pro comperto etiam non habuerunt illam qualitatum contrarietatem in eo occurrere; quod illos eo adduxit ut crederent illam contrarietatem in

caelo reUera non Occurrere: collegerunt itaque coelos corruptionis immunes esse, quia, id quod juxta ipsorum opinionem, corrumpit Omnia corpora terrestria, in corporibus coelestibus non occurrit. Illud ratiocinium omni soliditate carere manifestum est: Non video enim, cur alia non postit dari causa corruptionis praeter illam qualitatum contrarietatem quam fingunt: aut quo secti sundamento nullum in coelis calorem, frigus, siccitatem , nec humiditatem dari, lemque calidum, saturnum vero frigidum non esse asserant. Non est omnino absurdum dicero lapides duristanos, vitrum & alia corpora non corrumpi, cum diu in eodem statu perstare concipiantur, cumque sat nobis sint propinqua ut eorum deprehendamus mutati neς si quae in iis fiant: sed in ea a coelis distantia in qua versamur, cprorsus absurdum cst concludere illos non corcumpi, quia in ipsis qualitates contrariae non deprehenduntur , & quia ipsos corrumpi non percipimus. Attamen non modb asseruut ipsos non corrumpi , sed praeterea ipses inalterabiles, & incorruptibiles esse defendunt: S: p rum abest quin Peripatetici dicant corpora caelestia totidem esse ia

mina, ut id olim credidit Aristoteles ipserum Magister. APulchritudo universi in partium incorruptibilitate sita noti est, ted potius in ipsarum varietate : Ae ingens illud opus tam admirabile non esset sime illa rerum vicissitudine quae in ipse deprehenditur. Materia

infinite extensa, sine motu, ac proinde linc serma, SI corruptione pos set equidem patefacere infinitam Authoris potentiam, at ipsius sopientiae nullam daret ideam. Hanc ob causam omnia corporea sunt corruptibilia, nullumque exstat corpus cui aliqua non obveniat mu- μtatio, quae ipsism,tempore cedente, alterat Sc corrumpit. Immb Deus

in ipsis lapidum, & vitri. visceribus animalia omnibus hominum operibus persectiora & admirabiliora format Coipora illa, licti durissima,& siccissima corrumpuntur tamen per temporis succeisionem : Aer & Ερ testifcla. Sol quibus exponuntur aliquas ex illorum partibus mutant, Sc. repe- Doctorum riunttir vermes, qui illis partibus vescantur, experienti1 teste. Augusti

283쪽

INQUIRENDA

bilia habeantur illa corpora : Quamvis talia non sint natura sua , ut id tempus, experientia, & ratio satis evincuntia Coeli verb, ac praecipue Sol, constant ex materia fluid illima & sui tilissima : ac tantum abest ut sit sine caloie , & incorruptibilis, ut putant Aristotelici, quin omnium corporum est calidis limum , ac mi tationi maxime osnoxium. Immb ipse omnia calefacit, agitat, &mutat. Ipse actione sua, quae ab ipsius calore, set I motu partium non differt, quicquid in tempestatum mutationibus novi conspicimus producit. Haec ratio demonstrat: si quis tamen rationi reluctari sitsu-neat, cxperientiae saltem cedat. Cum enim in Sole, telescopiorum opedetectar truerint maculae terram magnitudine si aequantes, quae in eo

sese formarunt, ac brevi evanuerunt non est quod quisquam imposterum, solem mutationi esse muli, magis obnoxium quam haec terra. quam incolimus , neget. Omnia igitur corpora ae praecipue fluidiisma, ut ignis , aer, A aqua perpetuo agitantur motu : deinde corporum viventium partes ut caro, α ipsa ossa ; ac tandem durissma, etiam corpora ; Nec mens quandam in rebus immutabilitatis speciem ex eo sepponere debet, quod in iis nullam deprehendat corruptioncm mutationemve; Ex eo enim quod nulla in aliqua re percipitur disserentia non sequitur rem illam semper sibi similem esse ; nec ex eo quod rerum non habemus. ideam aut cognitionem, sequitur res illas non existere.

Exempla nonnullorem errorum circa Eshicam ab eodem principio pendentium. .FΑcilis illa propensio qua mens ad imaginandas & supponendax

similitudines. ubicunque manifestas non agnoscit differentias, semtur , plerosque in errores circa Ethicam longὲ perniuiosiores injicitia Adsunt istorum quaedam exempla. Gallus in Anglum aut in Italum sorte sortuna incidit. Iam verbextraneus ille sitam habet peculiarem indolem. Ingenio forsan est de- Iicato, aut si mavis seroci & incommodo. Continuo Gallus eb adducetur ut omnes Anglbs seu omnes Italos ejusdem ac illum ingenij esse 3udicet. Illos omnes in genere laudabit aut vituperabit: Ac si in alium

forte adhuc incidat, praejudicabit statim hunc illi esse similem quem

antea viderat, ac sic praeoccupatus,erga istum aliquo sive amoris sive odii motu impercepto assicietur. Uno verbo de singulis ejusdem genistis hominibus idem seret judicium, egregio illo adductus argumento,qubd unum avt f ς. vi iit qui hujus aut illius essent indolis sive ingenii: Diqitig Corale

284쪽

ingeni j: Quia nescitis an caeteri ab illis quos vidit differant, omnes prorsus similes judicat.

Religiosus quispiam alicujus Ordinis deliquit: id sussicit ut plerique

omnes istius ordinis Resigiosos indiscriminatim damnent. Ea dena omnibus vestis est, eo clemque appellantur nomine, hac in re inter se similes sent, id sussicit ut vulgus hominum eos in omnibus prorSus.. similes judicet. Similes existimantur, quia clim intima cordis ipserum non possint penetrari, non potest positive judicari an inter se differant. cophantae qui nulla non adhibent media , ut pollini eorum quos

oderunt famae malam inurere notam, isto, quod ipsis ex voto semper cedere experientia comprobatur, plerumque utuntur. Ac revera vulgῖ captui est maxime accommodatum: Dissicile enim non est in Societatibus nurnerosis , quantumvis sanistae sint, quosdam reperire delinisquentes seu in moribus, seu in doctrina : si quidem in ipsa Apostolorum Societate, cujus ipse Christus erat caput, fur, proditor, hypocrita, uno verbo Judas repertus fuit. Judaei sane iniqui prorsus suissent, si de sanctissima omnium quae unquam fuerunt Societate sinistrh judicassent, propter avaritiam & ne uitiam Judae, ac si illos omnes intra se damnatini, qu bd scelestumium tolerarent, quΛdque ipse Iesu Christus in illum non animata

verteret, quamvis illius crimina ipsum non laterent. Rationi igitur &charitati manifestb repugnat, existimare totam si Meietatem erroris alicujus esse participem, quia quaedam fuere membra

istius iacietatis quae in illum inciderunt errorem ; immo licia ipsa

societatis capita ilium errorem Hilli mularent aut etiam foverent, ini que tamen idem de tota secietate ferretur judicium. Clim singula membra errorem, aut culpam alicujus e fratribus tutari satagunt tum equi dem istius erroris conscia meritis habetur tota secietas : sed id terenunquam accidit. Impossibile enim est, humano more loquendo, ut singuli ejusdem secietatis homines idem plane sentiant. De silescant igitur homines ab ejusmodi conclusonibus a singulariabus ad generalia : verum id habent a natura qubd ad judicandum

duntaxat de iis quae vident assuescere nequeant. Res semper serunt extra modum. Religiosus quidam alicujus ordinis et est vir clarus, vir

frugi s ergo omnes istius ordinis. Religiosi sunt viri magni, &viri probi. Pariter,quidam Religiosus istius ordinis habet doctrinam heterodoxam, ergo totus ordo est corruptus,ac ejus licterodoxias conscius.

Sed haec ultima judicia prioribus sunt longe pejora, quia de proximo bene semper judicandum est, & quia ea est humana malignitas, ut sinistra judicia, ac sermones adversus alicujus famam habiti, longe magis arrideant, & altius menti imprimantur quam judicia, & sermones quae in ipsius laudem habentur. Clim mundanus aliquis affectibus suis addictus opinioni suae moris dicus adhaerescit, ac se te per incompositos turbati animi motus illam opinionem merito defendere aibitratur, tum jure pervicax habetM ,

285쪽

136 DE IN QVIRENDA

ae ipse sedato animi impetu suam non dissitetur pervicaciam. Pariter quum vir aliquis pietate gravis , eorum quae dicit intus convictus, quique Religionis veritatem , ac rerum humanarum vanitatem penitus agnovit ; praeviis hisce ductus luminibus adversus vitam aliorum immoderatam insurgere, ac in illos acriter dccum zelo animad-vertere vult, tum homines profani judicant illum esse pertinacem, & sic omnes pietatis studioses pertinaces esse ducunt. Immb viros probos profanis & improbis longe pertinaciores esse 'autumant: quia clim hi suas opiniones duntaxat tutentur juxta va-sias sanguinis, Scaffectuum agitationes diu in illis nequeunt peritare; quin sententiam mutant seu resipiscunt, ubi sanguis deferbuit: viros pios contra tenaces propoliti nihil potest quatere; quia nituntur fundamentis immotis, quae ab inconitantia talminis in venis circulantis non dependent. Haec est igitur causa cur vulgus viros pios pertinaces judicet, aeque ac homines nequam : Quia, scilicet, viri probi, veritatis, & virtutis

sunt vindices acerrimi , ut improbi viiij & mendaci j sint impigri

assertores : utrique eodem pene modo loquuntur ut suis patrocinen

tur sententiis; in hoc similes sunt, quamvis reapse differant. Sed haec similitudo sufficit ut vulgus quod rationum pondus & dissere luiam 'non examinat, ipsos in omnibus esse similes judicet, quia inter se similes sunt, quoad modum illum externum , de quo cuncti possunt

judicare.

Viri pij igitur non sunt pertinaees, sunt sellina firmi iat ipsos esse

par est ; vitio fi verb, & pro pliani semper habebuntur pervicaces, licet per unicam tantiam horam in sui perstarent sentcntia: is enim duntaxat sunt pervicaces qui malam defendunt sententiam , licia. illam per brevissimum tempus defendant. Res eodem modo se habet de Philosophis nonnullis, qui chimaeri-cas defendunt opiniones, a quibus postea agniti ipsarum salsitate de- desistunt. Volunt illi alios qui veritates indubitatas tutantur, quartimque certitudinem evidenter vident, eas ta mon ut meras opinioncs deserere ; ut ipsi eas deseruere quibus incautam dederant fidem. . Quia vero ipsis cum veritatis detrimento obsecundare dissicile est , ac amor quem veritas natura sua sibi conciliat apud ipsitus studiosos , eos ad ipsam strcnue propugnandum fert, tum Philolophi illi continubjudicant veritatis vindices, esse pertinaces. Isti homines suas chimaeras immeritb tuebantur; at alij veritatem acriter & fori iter jure propugnant: ratio suam tuendi sententiam in ita trilque eadem est ε, at res ipse longe disserunt. Illa verb sententia

286쪽

VERITATE. LisgR III.

co NCLUDUNTUR TRES PRIMI LIBRI. AB istius operis initio, in ente simplici & indivisibili, mente scilicet duas ves uti distinxi partes. Alteram mere pallivam, alteram vero passivam & activam simul ; Prior est mens, seu intellectus,posterior est voluntas. Menti tribui tres tacultates, quia modi ncationes, ideassiuas ab Authore Naturae trifariam, accipit. Illam nuncupavi sensum, cum recipit a Deo ideas consutis cum sentationibus, hoe est,cum ideis selisibilibus natis occasione quorundam motuum qui excitantur in oris ganis sensuum ad praesentiam objectorum. Illam s mentem in vocavi imaginationem, & memoriam, quum a Deo recipit ideas consit fas stacommixtas cum imaginibus , quae efficiunt speciem quandam senseationum debilium & languidarum, quas mens non excipit, nisi per quaedam vestigia quae imprimuntur, aut quae antea impressa , excitantur denub in cerebro cursu spirituum animalium. Illam dcnique 'appellavi mentem puram, seu intellectum purum , quum recipit a Deo ideas puras putas veritatis , sitne ulla sensationum & imaginum admixtione ; non per unionem quam habet cum corpore, sed periunionem quam habet cum Verbo ac Sapientia Dei ; non quia est in

mundo materiali Sc sensibili, sed quia subsistit in mundo immateriali & intelligibili ; non ad cognoscenda mutabilia, & idonea ad

conservationem vitae corporeae, sed ad penetrandas veritates immutabiles, quae in nobis vitam spiritualem conservant. .

Primo & Secundo Libro ostendi sensus nostros & imaginationem

nobis esse admodum utiles ad cognoscendas relationes quae corpora externa habent cum nostro; omnes ideas quas mens recipit mediante corpore ei te propter coreus , & in ipsius ustam nullam veritatem, iquaecunque tandem illa sit, posse unquam evidenter retegi per ideas rensuum & imaginationis 1, illas ideas confuses ad id tantum conia 'conferre ut nos corpori nostro , 8c per coi pus omnibus sensibilibus ,

alligent; ac illis ideis sensibilibus esse dissidendum si errorem vitare

velimus. Pari ratione concludo in pollibile, moraliter, esse ut cognoscantur per ideas puras mentis , relationes quas corpora habent cum nostro 3 ex his ideis puris non esse ratiocinandum , ut sciamus

an pomum , lapis aut quodlibet aliud sint edulia , sed ea potius esse 'degustanda : S quamvis mente nostia possἰmus uti ad cognoscendas

confuse relationes corporum externorum cum nostro , tutius tamen δ

semper ella uti sensibus : adhuc unum exemplum hic subnecto. Res et enim adeo essentiales & nccessariae non possunt nimis inculcari. Volo , exempli gratia, examinare utrum mihi sit melliis, justum esse, aut divitem. Si oculos corporeos aperio, justitia mihi videtur chimera ; nullas in ea deprehendo illecebras. Video justos miseros, derelictos , a filictos, omni orbatos patrocinio & solamine ; qui enim ipsos solatur & protegit oculis meis conspicuus non est. Uno verbri ν

287쪽

1;8 DE INQUIRENDA

non video quorsum tandem evadant justitia & virtus. Verum si oeulis apertis divitias contemplor , illarum fulgor oculos meos statim furit, &perstringit. Potentia , Magnitudo , voluptates, & omnia bona sentibilia comitantur divitias ; nec possum dubitare quin divitiae sint prorsus necelsariae ad consequendam felicitatem. Pariter si auribus utar , audio omnes homines magni sacere divitias : omnia ipsorum studia circa illas comparandas verti ; ac divites ab omnibus

laudari & coli : hie sensus igitur ut & caeteri mihi dicunt eum qui

beatum esse vult divitem esse oportere. Quod si clausis oculis & auriabus imaginationem consulam , illa perpetuo eadem quae oculi videri ut & legerint, quaeque aures audiverint in opum gratiam mihi repraesentab it. Immb imaginatio eadem illa mihi Upraesentabit lon-ge aliter quam sensus quippe imaginatio semper auget ideas rerum quae ad corpus & ad ea omnia quae nobis arrident, relationem habent. Si igitur ipsi memet permittam ε, illa me illico in seperbum pa-datium iis similes quae Poetae dc fabularum scriptorcs tam magnifice :solent describere intromittet ; ibi tot admiranda , a quibus deseribendis hie supersedeo mihi sese conspicienda praebebitnt ut facile convincar Mammonam divitiarum Deum qui in hoc palatio μgnat solum esse qui posilit me beatum efiicere : haec sunt quae corpus meum potest mihi perseadere ; nam propter se & pro se duntaxat loquitur; ac ut ipsus bono consulatur , necesse est imaginationem magnificae& HIgenti divitiarum speciei cedere. Vertim enim verb si attendam postea corpus insta mentem longe a iacere ; illudque huic non posse dominari ; mentem a corpore non posse erudiri nec ullum ab illo accipere lumen ; s inquam , his seribe

ponderatis , memet intra me ipsum colligam , atque interrogem ; seu

potius sciam ego non sim mihi ipsi magister, nec lumen j si ad Deum accedam, atque sensibus & assectibus ad silentium adactis , ab ipso.

quaeram an divitias virtuti , an vero virtutem divitiis debeam anteponere e tum responsum accipiam clarum & distinctum de iis quae mihi sit ni facienda ; responsum aeternum, semper datum, ac ad finem usque dandum ; responsum quod hic ex manere frustra seret, quippe quod omnibus sit notum aeque iis qui haec legunt, ac iis qui non legunt ; illud enim responsum nec est Graecum nec Latinum, nec Galliis cum nec Germanicum, ab omnibus gentibus potest concipi r responsum denique quod pauperes in ipsa paupertate solatur , quodque divites angit in ipsa divitiarum copia. Illud , inquam, responsem audiam illiusque veritatem intus agnoscam. Imaginationis phantasinata& sensuum illusiones ridebo. Homo internus & spiritualis in me latens hominem animalem & terrestrem quem gero irridebit. Novus denique homo crescet, vetus vero delebitu et dummodo semper auscultem illius voci qui me tam clare in uno pectore alloquitur, cujusque tanta sitit semperienitas ut sese infirmitati ac aegritudini nacae accommodaturus sensibilem se effecerit; utque vitam milii largiretur per id

288쪽

ipsum quod morti nae tradiderat , me adhuc alloquatur modo emincacillimo , vividissimo & perquam familiari , hoc est , praedicatione Evangelij Si ipsam de omnibus quaestionibus Metaphysicis, 'naturalibus, & purae Philosophiae interrogem Magistrum semper habebo sidclam , a quo nunquam decipiar. Non modb Christianus ero, vertim etiam Philosephus, rite cogitabo , & res bonas amabo. Uno verbo illam insistam viam qua possim omnem assequi persectionem quam possum consequi, & per gratiam, & per naturam. Ex iis ergo haec sequuntur a nempe, ut quam optime fieri potest utamur facultatibus mentis nostrae, sensibus , imaginatione, & intel- Iectu ; illa non debemus applicare nisi iis rebus ad quas fuerunt destinatae & nobis conccisae.. Sensationes & imaginationes nostrae abideis puris sedulb sunt distinguendae ; ac judicandum ex 'sensationibus & imaginationibus nostris de relationibus quae corpora raterna habent eum nostro ; nec iis utendum ad ediscendas veritates quias semper confundunt: ideis vero puris intellectus utendum ad de- tegendas veritates, iis missis cum agitur de relationibus quae cor ora externa habent cum nostro ; quia illae ideae nutauam habendatis extensionis ut eas Telationes nobis adaequale repraesentent.

Fieri nequit ut homines omnes figuras , omnesque motos particularum ipsorum cossori 9 & sanguinis , & particularum alicujus fructus certo tempore seu intervallo ipsorum morbi ita cognoscant , ut percipiant quandam esse relationem convenientiae inter illum fructum& ipsorum corpus iitque tuid possint sperare sanationem si illo fructu utantur. Soli itaque sensis nostri utiliores sunt ad conservationem valetudinis nostrae quam omnes leges medicinae experimentalis, ac medicina experimentalis tutior est medicina theoretica. Sed Medicina theoretica quae multum experientiae, & plus adhuc sensibus diaert, est omnium optima; quia haec omnia fiant simul conjungenda. Uti ixitur possunt homines ratione sua in omnibus ; atque hoc ratio sensibus & imaginationi antecessit, quod illabaa sensibilia limitentur, haec vero ad omnia extendatur. Illa tamen utendum est cum

temperamento. QΠamvis enim ratio fit praecipua pars nostri ; saepe tamen contingit ut ipsam liberi is adhibendo fallamur; quia non potest diu agere indesesiae; hoc est, res non potest satis cognoscere ut de iis .

289쪽

I. Mento de.

LIBER QUARTUS

Inclinationibu eu motibus naturalibus mentis CAPUT PRIMUM.

I. Spiritus debent habere inclinationes quemadmodem corpora bent mo us. II. Deus nullum dat mo um sitiritibus nisi propter sic III. Spirims non feruntur versus bona specialia nisi p' motum quo versus bonum in genere feruntur. II . Origo praecipuarum inci, nationum naturalium in quas dividetur quanus hic Liber.

A II D onus foret agere de inci attonibus naturalibus , ut hoc quarto Libro sumus acturi, neque de passionibus ut id sequenti Libro faciendum nobis proponimus, ad retegendas causis errorum humanorum, nisi intellcctus penderet a voluntate in objectorum perceptione; sed quia ab illa dirigitur, determinatur , Sc applicatur ad quaedam objecta potius suam ad isti a ; cognoscere illius voluntatis in inclinationes, ut possimus penitus deprchendere causas errorum nostrorum, necesse est. Si Deus condendo hunc mundum materiam infinit extensam nulla ipsi impressis motu produxisset, omnia corpora inter se non differrent Diuiligod by Cooste

290쪽

motu .

differrent. Totus iste mundus adspectabilis nihil etiam nilne esset ra1rmatis- praeter molem materiae aut extensionis, quae Authoris ipstis magiat tetriadi irem & potentiam posset equidem palcfacere , sed non est et illa ' formarum succeil o, S corporum varietas quae ista inessicit istius universi pulchritudinem, quaeque omnes mentes creatas in sapientiae infinitae illius qui haec omnia regit, admirationem rapit. Jam autem inclinat ignes spirituum idem mihi videntur esse mundo spiriti tali, quod motus est mundo materiali; nec certe si omnes spiritiis seu mentes estem sine inclinationibus, aut sit nihil unquam vellent ea observaretur in ordine rerum spiritualium varietas, quae non modo sapientiae Dei altitudinem, ut varietas quae deprehenditur in ordine rerum materiali uiniversim etiam ipsius misericordiam; justitiam,bonitatem & omnia in genere attributa praebet admiranda. Varietas inclinationum ericit in spiritibus idcm ferme quod varietas motuum essicit in corporibus, 3c inclinationes spirituum, ac moistus corporum una totam constituunt pulchritudinem entium creatorum. Omnes itaqu e spiritus debent habere aliquas inclinationes aeomnia opera habent varios motus. Sed quas debeant habere inclinationes scrutemur. Si natura nostra non esset corrupta, non opus haberemus quaerere, ut sumus quaesituri, quaenam debeant esse inclinationes naturales stirituum creatorum; ad id cognoscendum nosmet ipsos consulere uinceret, ac sensu intcrno , quem de ijs quae in nobis aguntur habemus, edoceremur omnes inclinationes, quae natur1 nos decent. Sed, quia per fidem scianus naturae ordinem peccato eversum suisse, ac ratio ipsa nos docet inclinationes iiostras esse inord natas, ut clarius insta videbitur, alia ratione procedere te Remur. Clim tutb non pos. simus fidere ijs quae sentimus res ratione sublimiori nos explicare

oportet; Verum illa ratio parsim selida haud dubie videbitur ijs qui inihil quam quod sensibile est, aestimant.

Extra omne dubium positum est, Deum non posse alium habere finem praecipuum, operationum suarum quam seipsum, illumque posse habere multos fines mi talis principales, qui omnes tendunt ad con- nem -- servationem entium quae creavit. Non potest alium habere finem um actis principalem a se ipse diversum, quia non potest errare, aut ultimum finem suum constituere in entibus quae omnia in se non includunt bona. Sed potest habere pro fine miniis principalivationem entium creatorum, clim enim omnia entia bonitatem ipsius moirum is participent , necessarid bona sitnt, imb optima, juxta scripturam ratia bona, Deus itaque illa amat , immo ipsius amore conservantur, nam omnia duntaxat subsistunt, quia Deus illa amat. Diugu omnia qua fior, inquit sapiens, o nihil edish eorum, qua feci in nec elim odιens aliquid feciss ct con lituisti. Quomodo autem posset aliquid permanere, Usi tu voluises, aut

rili

SEARCH

MENU NAVIGATION