De inquirenda veritate libri sex, in quibus mentis humanae natura disquiritur, & quomodo variis illius facultatibus, ut in scientiis error vitetur, utendum sit, demonstratur authore P. Malebranche ..

발행: 1689년

분량: 709페이지

출처: archive.org

분류: 철학

291쪽

DE INQUIRENDA

test ut res quae enti infinite perfecto & omnipotenti non plaeene possint substitere. Cum omnia subsistant duntaxat per ipsius voluntatem,Deus igitur vult gloriam siuam ut finem principalem,vult etiam creaturarum suarum conservationem, sed ad uti gloriam. Cum inclinationes naturales spirituum sint haud dubie perpetuae impressiones voluntatis illius qui illos creavit spiritus, ciuique illos conservat; necessarium mihi videtur, ut inclinationes illae sint omnino similes inclinationibus ipsarum creatoris de conservatoris. Nullum igitur naturaliter possunt alium habere finem principalem deprimarium quam ipsius gloriam, nec alium finem sit balternum praeter suam propriam consei vationem, & conservationem aliarum, sed semper relate ad eum qui ipsis dat elle. Etenim extra omnem dubitationis aleam positum mihi videtur, Deum, cum non possit Velle, ut

voluntates quas creat, minus bonum majori praeferant, hoc est, ut malori complemntur amore id quod miniis, quam quod magis cst amatile; non posse ullam rem creare, quin eam .statim ad se convertat, quin illam jubeat ipsum ante omnia amare quamvis illampossit creare liberam, & cum potestate sese ab ipse sejungendi Sc deflectendi.

Sicut in Deo proprie unicus duntaxat amor est, nempe amor sui ipsius; ac Deus nihil potest amare, nisi per illum amorem, cum nihil veri s bono possit amare, nisi cum relatione ad se iplum; ita Deus in nobis unicum duntaxat imprimis amorem, nempe amorem boni in genere; nec -- ,., quicquam possumus amare, nisi per amorem illum, cum nihil possi- Intim in re mus amare,quod non sit,aut saltem quod non appareat bonum. Amor boni in genere est principium omnium amorum nostrorum specialium, quia revera amor ille nihil aliud est quam ipsa voluntas nostra rnamque, ut supra dictum est, voluntas hominis nihil aliud est quam ii inpresso perpetua Authoris Naturae, qu ae mentem humanam fert Vcr- sus bonum in genere. Nec certe existimandum est se cultatem seu potestatem illam amandi qua praediti sumus a nobis oriri aut depende- .re. Sola potestas perperam amandi, seu potius belle adamandi res ma- . Ias pendet a nobis ; quippe clim simus liberi possumus determinare ac revera determinamus versus bona specialia, & per consequens ver- siis salsa bona, legitimum amorem quem Deus nobis indefinenterim- Primit, quamdiu nos conservare pergit. 'Verlim non modo voluntas nostra, seu amor noster versus bonum tin genere a Deo oritur, ipsae etiam inclinationes nostrae versus bona , quaedam specialia, quae omnibus hominibus communes sunt, quamvis . in omnibus non aequaliter sortes , ut inclinatio nostra ad conservationem entis nostri,& eorum quibus cum unimur per naturam ', illae, . inquam, inclinationes sunt etiam impressiones voluntatis Dei in nos. . Hic enim nomine inclinationis naturalis indiscriminatim appello omnes impressiones Ahithoris Naturae, quae communes sinit omni-

292쪽

VERITATE. Livi R IIII. 2 3

sus amorem existere Sc conservari; Deus itaque indesnenter impri- ori, λώιLmendo in nobis amorem ipsius amori similem, clim ipsius voluntas cflaiat& diritat nostram, nobis dat etiam omnes ilias inclinationes naturales quae non pendent ab optione nostra, quibusque necessario ferimur ad conservationem entis nostri, & eorum quibuscum vi-

rin his liber .vimus. Quamvis enim peccatum omnia corruperit, omnia tamen non

destruxit. Licet inclinationes nostrae naturales Deum non semper pro fine suo habeant per liberam voluntatis nostrae electionem, habent tamen semper Deum pro fine per institutionem naturae ; Deus enim qui eas in nobis producit & conserVat , eas tantum producit Aconservat propter se. Omnes peccatores tendunt versus Deum imis prellione quam a Deo accipiunt, quamvis ab ipso recedant errore dc aberratione mentis suae. Amant cquidem bene, nemo enim unquam potest male amare, cum ipse Deus sit qui efficiat ut ament, sed amant res malas, & ideb tantum malas quia Deus , qui ipsis peccatoribus dat potestatem amandi eos vetat illas res amare, quia ex quo peccatum irrepsit res illae diuertunt homines ab ipsus Dei amore. Quippe homines, creaturas in ipsis excitare voluptatem quam illarum occasione sentiunt, arbitrantes; in corpora cum furore ruunt; Mhoc pacto in totalem Dei, quia sub ipsorum oculos non cadit, oblis vionem delabuntur. Easdem igitur hodie adhuc habemus inclinationes naturales, seu easdem impressones authoris naturae quas habebat Adam antequam peccaret. Immb habemus easdem inclinationes quas beati in coelo ;Deus enim nullas creat & conservat creaturas rationales quin ipsis impertiatur amorem stio similem. Seipsam amat, nos amat, Omnes amat creaturas ; Nullas igitur creat montes quas non serat ad ipsum amandum, ad seipsas amandas & ad amandas omnes creaturas.

Sed quia omnes inclinationes nostrae nihil aliud sunt quam impres.siones authoris naturae quibus ad ipsum & omnia prἹter ipsum amandum serimur , illae inclinationes non possunt esse legitimae, nisi quatenus Deum amamus totis viribus nostris, Sc omnia propter Deum , libera voluntatis nostrae electione. Non possumus enim sine injuria abuti amore quem Deus erga se nobis impertitur amando per illum amorem, seu per illum motum generalem amoris , aliud quam ipsum,& sine relatione ad ipsum Jam itaque cognoscimus non modis quaenam sint nostrae inclinationes naturales; sed etiam quaenam illae debeant esse ; ut sint bene ordinatae , & secundum institutionem ipsarum authoris. Omnis inordinatio inclinationum nostrarum in eo dutaxat consistit quod statuamus ultimum nostru finem in nobis ipsis, quodque cum deberemus omnia referre ad Deum , omnia ad nos referamus Primo igitur habimus inclinationem versus bonum in genere , quae est principium

293쪽

omnium inclinationum nostrarum,omnium affectuum nostrorum, ac omnium amorum liberorum voluntatis nostrae.. 2o. Habemus inclinationem pro eonservatione entis Nostri seu selicitatis nostrae. 3o. Cuncti habemus inclinationem versus caeteras creatum quum

utiles sunt vel nobis ipsis , vel iis quos amamus. Multas ac liue alias habemus inclinationes peculiares quae ab liis pendent; sed de illis alibi forsan agetur. Hoc quarto libro errores inclinationum nostrarum ad haec tria capita , ad inclinationem nostram versius bonum in genere , ad amorem nostri seu ad phil alitiam, & ad amorem proximi referre duntaxat propositum est.

I. Inclinatio versus bonum in genere est principium inquietud:-. nis Voluntatis nostrae. I I. Ei per consequens negligentia nostra cr ignorantiae. III. Primum exempiam; Ethica plerisque hominibus parum nota. IV. Secundum exemplum ; Immortalios anima a nonnullis impugnatur. U. Ignorantiam nostram esse. maximam circa res ab actas , aut qua parum habent retilio- nis ad nos. n X TAsta illa voluntatis eapacitas erga omnIa bona In generei quia rvilinaiis V duntaxat creata fuit propter bonum quod in se includit omnia νε --.ημm bona, non potest impleri rebus omnibus quas mens ipsi repraesentat, I s tamen motus ille perpetuus quem Deus ipsi verses bonum imprimi A .Iesia; potest iliti. MotuS ille nunquam dclinens perpetuam in mentenis votam . necessario excitat agitationem. Viauiuas quaeMns id quod optat ad iam uor . adigit intellectum ut sibi repraesentet quaelibet objecta. IntAlectus Ca sibi equidem repraesentat; sed illa menti non arrident aut si arrideant iis contenta ncm est. Illa non arrident menti, quia saepe per eeptio intellectiis nulla voluptate comitata est ε, nam per Voluptatem mens bonum suum degustat 3 iis veri, contenta non est; quia nihil potest sistere motum mentis praeter illum a quo motus i Ilo excitatur. Quicquid mens sibi repraesentat ut bonum suum , finitum est , jam autem quicquid snitum est potest quidem ad tempus amoris metum diu crtere , non ver. fgere. Quum intellectus quaedam valde nova de inusitata aut quae aliquam, cum infinito habent analogiam con-lcmplatur tum voluntas per aliquod tempus sinit ipsu nisa cum aliqua attentione expendere; quia sperat se in iis inventuram esse id quori ...

quaerit, di quia id quod infinitum vidctur veli ipsius boni cha

294쪽

racterem prae se fert: sed paulatim illa fastidit aequE ac caetera. Semper anxia est de inquieta, quia ad id sertur ut quaerat id quod nunquam potest nancisci quodque se nacturam esse semper sperat. Jam autem id amat quod magnum , & extraordinarium est , quodque ad infinitum aliquatenus accedit ', quum non invenerit bonum suum in rebus communibus & familiaribus, illud sperat se inventurum in rebusi incognitis. Inquietudinem voluntatis nostrae esse unam inter praecipuas causas ignorantiae in qua versamur , & errorum in quos circa res innumeras labimur , hoc capite ostendemus. Et in duobu sequentibus explicabimus id quod producit in nobis inclinationem illam quae nos fert versus' ea omnia quae aliquid habent magni &extraordinari j. yEx supra dictis evidenter sitis paret, prim&voluntatem rarb applicare intellectum ad objecta quae ad nos non referantur;objectaq; ad .., V nos nullo modo attinentia negligere,cum enim felicitatem enixe sem-D. ia Messea per & impressione naturali exoptet intellectum non vertit nisi, ad ea quae nobis utilia videntur, quaeque in nobis aliquam postunt excita

re voluptatem.

Secundo voluntatem non sinere intellectum diu occupari circa res quae ipsi etiam aliquam ingenerant Voluptatem quia , ut mox dictum est, . res dico ditae pomini equidem nobis ad tempus arridere,

sed fastidium tande nobis crean 3 dc cum mens ab iis avertitur & alibi disquirit unde sibi satisfiat. Terti b, Voluntatem ad id excitari ut intellectum se undique ab uno objecto in aliud jubeat discursitare, quia ipsi semper repraesentat

consuse & veluti eminus illum Aur omnia entia in se complecititur,ut id in tertio libro diximus. Cum enim Hluntas verum bonum sitim ad se, utata dicam , propius admovere velit, ut eo assiciatur, utque ab eo motum quo animetur accipiat , intellectum excitat vG illud

bonum ipsi per aliquam iaciem uepraeseutet. Sed tunc ens illud quod mens percipit non est amplius ens graciale & universale; ens infinite persectum; est aliquid finitum & i inperfectum, quodetan non possit voluntati; motum sistere ipsique diu placere, ad aliud

objectum sese convertit. Cum tamen adtentio dc applicatio mentis sit absilute necessaria ad retegendas veritates suboscuram; vulgi. homines iii crastisma ignorantia etiam circa. quae ad Hipses aliquo modo reseruntur versari 'debere manifestum est; illo'ue planὲ caecutire circa omnes veritates abstractas, quaeque cum ipsis nullam habent relationem sensibilem. Sed haec exemplis demotuὶ raret conemur. I IN

Nulla est scientia quae ad nos etam proximi spectet quam Ethica; Ua omnes ossici j nostri partes, erga Deum , erga Principem , erga ι,

parentes, crga amicos & in genere erga omnia nobis circunstantia , .

295쪽

x G DE INQUIRENDA

maendam insistere debemus. Ac proinde omnibus hominibus neeese

seria & ineluctabis incumbit necessitas animum unice ad illam lcientiam appellendi φ Attamen quanquam a sex mille annis homines existant, haec scientia adhuc est admodum imperfecta. Pars illa Ethicae quae versatur circa ossicia nostra erga Deum, qua, qtie proculdubio est praecipua, quippe quae ad aeternitatem reseratur doctissimis incognita suit; atque etiamnum hodie exstant viri ingeniosi illius plane imperiti: Illa tamen est pars Ethices facillima. Nam primb an dissicile est agnoscere Deum existere φ icquid Deus fecie id probat; Quicquid nomines & bruta faciunt idem etiam probat: Quicquid cogitamus , videmus, sentimus id probat. Quid plura Nihil est quod existentiam Dei non probet, aut saltem quod ingeniis attentis, ac rerum omnium Authorem inquirentibus illam non possit probare. Secundb mandatis Dei esse obediendum ad beatitudinem eons quendam manifestum est ; ctim enim ille sit potens & justus, ipsius mandata non possunt impune violari, nec observari sine mercede. Quid verb a nobis exigit φ Ut ipsum amemus; Ut mens nostra ipso occupetur, ut cor nostrum versus ipsum inflectatur. Cur enim creavit spiritus ' Certe nihil potest facere nisi propter se,nos igitur proptec se solum creavit; & ad id necessario tenemur ut perpetuo caveamus, ne impressionem amoris quam in nobis perpetud conservat, aliorsum de flectamus, & ipsum perpetub quoque amemus. Veritates illae cognito non sunt admodum dissiciles iis qui ad illas tantillum attendunt. Attamen unicum illud Ethicae principium scili et , ut virtutis observantes, & beatitudinis participes sumus omninb necesse esse nos Deum ante omnia & in omnibus amare , est fundamentum totius Ethicae Christianae. Non dissicili etiam negotio possunt inde elici eonsequentiae nobis necessaria ad instituendas generales vitae nostrae, & actionum nostrarum reis

gulas & leges ; quamvis oppidb pauci sint qui illas eliciane

consequentias ; ac quotidie magna animorum contentione agitenis

tur quaestiones in Ethica quae ab illo principio tam evidenti ii mediate dc necessario sequuntur. Geometrae aliquid novi quotidie retegunt; aut si scientiam suam valde non adaugeant id fit quia ex principiis suis utilistimas de maxime necessarias jam deduxerunt consequentias : Sed plerique homines quicquam ex primo Ethicae principio concludere nequeunt; omnes ipsorum ideae evanescunt & in auras abeunt statim, ac de illo principio tantum cogitare volunt; quia id ut par est minime volunt; idque non volunt quia illud non gustant, aut semel gustatum cisus aequo fastidiunt. Principium illud abstractum est,metaphysicum& meie intelligibilen nec sensus nec maginationem ieris: Oc.is igitur

296쪽

VERITATE. LiggR III. 147

tur carnalibus aut mentibus quae nihil nisi oculorum interventu cernunt, solidum videri nequit. Nihil deprehenditur in illo principio quod possit sistere inquietudinem ipsorum voluntatis, quodque possit visum mentis ad attentam sui considerationem figere. Qui igitur illud clare perspicere , distincte intelligere, Sc ab illo rectas censequentias deducere possent φSi homines illam Geometriae propositionem imperfecte duntaxat conciperent; scilicet latera triangulorum similium esse proportionalia inter se; certe periti Geometrae habendi non essent, sed si praeter perceptionem illam confusam&imperfectam istius propositionis sundamentalis Geometriar ; ipsorum utilitas postulat et latera triangulorum similium non esse proportionalia ; ac si falsa Geometria aequEindulgeret perversiis ipsorum affectibus ac salsa Ethica, in rebus Geometricis parologismos non minus absurdos facerent ac in rebus m ratibus ; quia ipsorum errores ipsis placerent; veritas verb ipsis im-- pedimento esset ac ipses obtunderet, insestaretque., Non est igitur quod miremur caecitatem hominum qui per ante- acta saecula vivebant in quibus ignorantia grassabatur aut eorum qui nunc vivunt, quibusque lumen Evangeli j nondum affulsit. Sapicn- 'tiam aeternam sese tandem sensibilem praebere oportebat ut homines qui selos sensus consulunt erudiret; a quater mille annis veritas ip- sorum mentem alloquebatar ; Sed clim sese intra se ipses nunquam colligerent veritatis vocem non exaudiebant; Illam igitur ipsorum aures ferite oportuit; Lux omnes homines illuminans, in ipsorum tenebris lucebat quidem , sed eas nou discutiebat; immis eam nequi-dem poterat contemplari. Oportebat igitur lumen intelligibile obnuptum velo visibile fieri; verbum carnem assumere , sapientiamque hominibus carnalibus abditam dc inaccessam ipses modo carnali in L.

tituere oportebat; carnaliter, inquit Divus Beria ardus. Plerique Ho--S Nn. Is

mines ac praecipue pauperes s objectum misericordiar & providen-D 'tiae creatoris omnium sane dignissimumJ qui vitam labore suo tolerare coguntur , sitiat maxime rudes & stupidi. Intelligunt duntaxat quia thabent aures quibus audiant, nec quicquam vident nisi quia habent oculos , nullo mentis conaminc possunt in seipses reflecti, ut sic veritatem silentibus sensibus&affectibus possint interrogare. Veritati incumbere nequeunt, quia illam ne possunt quidem delibare. Immb de illa aliqua cum applicatione meditanda sepe non cogitant , quia ipsorum animum non subit iis incumbere quibus nequaquam afficiuntur

aut tanguntur. . Ipsorum Voluntas inquieta & incoaulans mentis aciem

indesinenter flectit versus objecta sensibilia qtuae ob suam varietatem ipsis arrident voluptatemque creant : Nam multiplicitas , ut ita dicam , & varietas bonorum sensibiliuni impediunt quo minus ipso

Tunal Vanitas. agnoscatur', ac perpetuam nominibus spem faciunt

297쪽

2 8 DE INQUIRENDA

Ita Que, Qua in vis praecepta a Jesu Christo, ut homine, ut vii, ut Autlisi e fidei nostrae nobis in Evangelio tradita multo magis accommodentur ingeniij nostri infirmitati, qtiam praecepta ab eodem Jesu 'Christo ut sapientia aeterna , ut veritate interni ut lumine intelligibili iii intimo rationis secessu a nobis inspirata ; ruamvis Jesus Cluilius praecepta sita iucunda gratia sita, sensibilia exemplo , ae certa miraculis emciat ; homines ita sunt stupidi & ad meditationem attentionemque, etiam super iis quae ipsiss scire omnino expedit adeo incpti, ut illa nunquam ut par est apud se reputent. Pauci perspiciunt Evanges ij pulchris idinem, Pauci tili ditatem & necessitatem praeceptorum Christi satis assequuntur ; Pauci illa meditan tur , illiique sese sustentant & muniunt ; agitatione perpetua Voluntatis honum degustare quaerentis , non sinente mentem inhaerere veritatibus quibus hae bono quod quaerit privari videntur. En aliud istius rei exemplum. Impij, non debent, ni salio Roscitanter quaerere ara ipsorum anima Saeundum sit mortalis, ut id arbitrantur, an vero immortalis ut fides & ratio ν em rum, docetit. Res ipsis est summi momenti. Ibi de aeterna ipserum sorte ipsorum animi tranquillitas hinc omnino pendet. , ,. h.uli Unde igitur illorum hac super re ignoratia. Aut quomodo circa remi unaiari tanti momenti dubium possunt sustinere certe id non aliunde oritur quam ex eo quod ad quicquam serib attendere nequeunt; Volumias ipsorum inquieta & corrupta non sinit mentem intentam expe dcre rationes sententiae, quam veram esse optarent, ad versas. Etenim

an ita difficile est discrimen inter mentem & corpus, inter id quod cogitat, & id quod extensum est agnoscere φ Tant1 ne opus est mentis attentione ut capiat cogitationem nihil esse rotundi nec qua- drati ' Extensionem diversarum figura nim , vario riimque motuum duntaxat esse capacem nequaquam vero cogitationis & ratiocinationis ; ae proinde id quod cogitat, & id quod est extensum esse duoentia planὲ opposta. Id tamen sume it ad demonstrendum animam esse immortalem illiinque non posse perire , tametsi corpus annis

hilaretur.

Quum substantia aliqua perit, verum est moJificationes seu modos essendi ut ita dicam , illius substantiae cum ipsa interire. Si alia qua cerae portio an nihilaretur, certe & figurae istius cerae cum ipsa anni hilarentur', quia rotunditas , exempli gratia cerae, nihil aliua revera est praeter ipsam ceram hoc modo dispositam, itaque fine cera non potest subsistere sed licet Deus omnem quae in mundo existit

ceram in nihilum redigeret, non inde tamen sequeretur ullam aliam substantiam, aut modos ullius alius substantiae anni hilari. Omnes,

exempli gratia, lapides cum suis modis si1bsisterent, quia lapides

sunt substantiae seu entia , non vero modificationes cerae.

Patitcr sicci Deias annitularet diaudivit alicujqs corporis partςm, in

298쪽

I fide non sequeretur alteram partem ab ipso quoque annihilari. Ultima illa pars alteri quidem unita est , sed cum ipsa tamen una

non est.Namque altera parte an nihil ata sequitur equidem, juraea rationis lumen, alteram partem nullam amplius relationem habere ad partem anni hi latam Sed non sequitur illam non amplius esse; clim enim existentia illius partis ab alterius existentia disserat, illa non potest anni hilari per anni hi lationem alterius. Clarum igitur est, cum cogitatio nequaquam si modificatio extensionis, mentem nostram non an nihilari, licet supponeremus morte corpus nostrum in nihilum redigi. Sed immeritb corpus anni hilari creditur quum destruitur. Partes ex quibus constabat in auras abeunt & in pulverem resoluuntur. Non possunt amplius videri nec Unosci, fiteor, sed inde concludendum non est ipsas amplius non esse, mens enim eas semper percipit. Si imum sinapi Granum in duas , quatuor, aut viginti partes dividitur, respecisi oculorum nostrorum anni hi latur ; illud enim ampli is non videmus, sed in se tamen non anni hi latur i, mens enim illud videt, Iicet in palles mille immb centies mille divaserit. Quicunque ratione potius quam sentibus Vtitur, pro notione communi agnoscit, nihil per se reverti in nihilum viribus natura, ordinariis ; nam quemadmodum naturaliter nihil potest seri ex nihilo, a non potest etiam fieri ut iubstantia seu ens sat nihil. Corpora possunt equidem corrumpi , si mutationes quae ipsis accidunt corruptionem Nuncupare placeat, sed non postulat an nihilari. Quod rotundum est rotest fieri quadratum quod caro est , potest fieri terra, vapor, &quico uid libuerit. Omnis enim extenso quamlibet configurationem ,

potest suscipere , sed substantia illius quod est rotundi & illius

quod est caro, non potest perire. Sunt quaedam lcgcs in natura institutae secundum quas corpora vicillim mutant formas suas quia saccessiva istarum sermarum varietas pulchritudinem univei si colastituit , & in admirationem iptius autholis rapit ; Sed nulla lex in Datura instituta est ad anni hi lationem ullius entis , quia το nihilum nihil in Ie habet boni nec pulchri , & quia author natarae amat opuS

suum. Corpora igitur possunt mutari , non vero an ii iiii lari. At si qui sensuum testimonio mordicias ad horrcntes, resolutionet mCorporum elle veram annihil ationem velint praefracte dulandere ;quia partes in quas resoluuntur corpora oculos fugiunt ', memineiant

saltem corpora non polis diuidi an partes illas imperceptas nisi quia

sunt extenta. Namque si incns non lit extensi certe non erit divisibilis; si non sit divisibi is , fatendum crit illam hoc sensu non fore corinruptibilem. At vero quomodo quis pollet imaginari mentem cFe aliquid extensum & divili bile φ Quadratum per lineam tectam in duos

299쪽

2ueo DE INQUIRENDA

triangulos, in duo parallelogrammata , in duo trapezla potest equia de dividi. At per quam lineam concipiemus voluptatem,dolorem desiderium per se resecari φ Aut quaenam figura ex hac divisionere sultaret ' Certe haud credo imaginationem fallis id eis ita feracem esse vi sibi super hac re satisfacere valeat. Mens igitur non est extensa , non est divisibilis , easdem quas corpus non potest suscipere mutationes ; confitendum tamen cit ipsam natura sua non esse immutabilem. Si czrpus innumeras varias figuras Sc configurationes suscipere potest , mens varias ctiam ideas Mmodificationes potest excipere sicut post obitum substantia carnis nostrae in terram , vapores & innumera corpora resolvetur sine ulla anni lii latione, ita mens nostra, omnis anni hi lationis expers , cogitationes & sensationes habebit longe diversas ab iis quas nunc habet. Nunc dum in vivis sumus necesse est corpus nostrum constare cx cariane & ostibus; necesse pariter est, ut vivamus , mentem nostram habere ideas quas habet te late ad colpus cui unitur. Sed postquam e corpore sejunista fuerit, tunc plena fitietur libertate recipiendi quasi libet ideas Sc modificationes ab iiς quas nunc habet longe diversas, sicut pariter corpus nostrum quasib et figuras configurationes ab iis quas nunc necessario habere debet ut sit corpus hominis vivi Io ag:

diversas poterit accipere.

Quae a me sirpra dicta sunt satis, ni fallor, demonstrant immortalitatem animae in zellectu non elle adeo ditscilem. Unde igitur fit ut tot homines illam vocent in dubium, nisi quia ad argumenta quibus illa probatur eam non dignentur attensionem afferre quae nec staria est vide illius veritate convincantur. Cur autem id nolunt, nisi quia ipsorum voluntas inquieta & inconstans intellectum pei petub agitat adeo ut ne ipsi quidem per tempus liceat distincte percipere ideas sibi. maximc praesentes, quales sunt ideae cogitationis & extensionis: non secus ac homo affectu aliquo motus & occupatus obj ccta quae oculis proxime Obvcrsantur plerunque non discernit. Etenim quaestio dementis immortalitate omnium est facillima soluta, iis qui imaginationis testimonium respuentes ideam claram & distinctam extensionis , & relationem quam cum cogitatione habere potest , atten

to expendunt examine.

Si inconstantia& levitas voluntatis nostrae intellectui res ipsi pra)sciat istimas & quas scire nostra maxime interest penitus introspi-εere non permittat , certe multo minus ea quae simi dissita quaeque ad nos nequaquam reseruntur meditari nobis perna: ttet. Adeb visi in cras limina versemur ignorantia circa pleraque nobis necessaria ;verissimile non iit nos magnam esse consequuturos pes nitionem CD-

Ium quae nobis vana Rinutilia prorsus videnti tr.

300쪽

Ab exemplis taedio sis , quaeque nullam alicuius momenti vcritatem complectantur , ad haec probanda , proserendis late su nerseiacleo. Si quae enim ignorare licet, certe ea sunt ex quibus nulla redundat utilitas: fidem milai denegari malo , quam Icciorem in legendis inutilibus detinere. Quamvis pauci sint qui rebus plane vanis Sc inutis bus serio in-

tumbant, illorum tamen numerus aequo adhuc maior cst , utinam

plures adhuc essent qui ad illas animum non appellcrent, illisque aspernarentur , dummodo de illis iudicare non satagerent. Menti finitae vitio vertendum non est quod quaedam ignoret , sed tant lim ubd de iis quae ignorat iudicare Velit. Ignorantia malum est necessarium, sed error evitari potest δc actu evitari debet. In homini hus itaque non ignorantiam circa plurima, sed iudicia temeraria Quum res magnam ad nos habent i clationem , quum sens biles sunt, & sub imaginationem facile cadunt, mens ad eas applicari easque posse cognoscere dici potest. Ubi enim novimus res ouas.

piam ad nos aliquatenus referri ad Id natu Ia propendemuS, Vt ad ea is, ab illas attendamus , clim vero Antimus res illas nos assicere tum illas clim voluptate attendimus. Adeo ut in multis naul tb peritio- Τη

res esse deberemus nisi voluntatis nostrae inquictudo & agitatio attentionem nostram interrumperet & fatigaret. 'Sed cum res abstractae sunt, & partum sensibiles , vix earum certam possumus habere cognitionem ; Id equidem ex eo non fit quod res abstractae sint per se valde complexae & intricatae ; sed ex eo quod attentio & vis is mentis eodem plerunque tempore inchoat & delinat quo visus sensibilis obiectorum ; vix enim de quoquam cogitamus nisi illud videamus ac sentiamus, Sc quandi ii illud videmus Sc sentimus, Si mens ad ideas claras δc distinctas , nulla veluti adiuta sensatione , posset facile attendere , ac nisi voluntatis inquietudo ipsius applicationem perpetuo disturbaret , certe innumeras quae si iones Physicas quas inexplicabiles censemus , nullo negotio selis vere ; atque hoc pacto nos ab ignorantia dc ei rore in quibus circa illas quaestiones versamur brevi expedire possemus. Exempli gratia ; apud omnem hominem ratione sua rite utentem pro certo constat creationem dc anni hi lationem stipe-Tare vires naturae ordinarias. Si igitur Philosophi attenti persisterent ad illam puram mentis notionem, creationem 3c amri hilationem numeri novorum cntium innumerabilis , ut formarum

substantialium , qualitatum , facultatum realium , dcc. tam facile non admitterent. In id aris distinctis, extensionis, figurae, &mO-

SEARCH

MENU NAVIGATION