De inquirenda veritate libri sex, in quibus mentis humanae natura disquiritur, & quomodo variis illius facultatibus, ut in scientiis error vitetur, utendum sit, demonstratur authore P. Malebranche ..

발행: 1689년

분량: 709페이지

출처: archive.org

분류: 철학

361쪽

3α DE IN QVIRENDA

lci uiit ut corpus nostium & quicquid ipsius conservationi utile esse potest amemus, non secus ae inclinationes naturales sunt impressiones authoris naturae quibus ad ipsum amandum ut summum bonum praecipue ferimur. Causa naturalis vel occasionalis harum impressonum est motusspiti citum animalium, qui per corpus diffunduntur, ut in eo dispositionem objecito quod percipitur congruam producanto foveant,adebui mens & corpus sibi in hac occasione mutuam ferant opem. Hie enim ordo a Deo fuit institutus, ut voluntata nostras motus corporis ad illas executioni mandandas apti , sequantur ; utque motus corporis nostri alicujus objecti praesentia in nobis mechanich excitatos affectus animi comitetur, qui et, nos inflectat,ut velimus ea quae tui ac sunt utilia corpori nostro. Haec est impresso perpetua voluntatis Divinae in nobis, qui certae euidam portioni materiae tam arcte unimur ; siqite ista impressio voluntatis Divinae per unicum cessaret momentum , ab illo ipso momento, ab illa liberaremur dependentia in qua versamur ab omnibus quae corpori nostro contingunt mutationi

Quippe satis assequi non possumus quomodo nonnulli autument

esse connexionem omnino necessariam inter motos spirituum & sanguinis, & commotiones mentis. Quaedam bilis particulae in cerebro Vehementer moventur; ergo mentem aliqua passione agitari istamque pastionem potius esse iram quam amorem, necesse est. Quaenam

concipi potest analo ia inter ideam vitiorum inimici cujuspiam, inter contemtus& odii avectum, & motum corporeum partium sanguinis qui in quasdam cerebri partes irrumpunt Quis potest imaginari hos motus ab iIlis pendere φ Unionemque duorum aequὲ diverserum &incompatibilium ac sunt mens & corpus, posse produci & severi aliter quam voluntate perpetua & omnipotenti authoris naturae. Qui corpora motum suum , ubi concurrunt, necessario& per se sibi invicem communicare existimant, saltem aliquid verisimile cogitant. Etenim ista opinio aliquo fundamento niti videtur. Corpora cum corporibus essentialem analogiam habere videntur r sed mentes'corpora sunt duo genera entium adet, diversa, ut qui mentis commotiones cum motibus spirituum & sanguinis necessarib conjungi arbitrantur, rem omni verisimilitudine destitutam cogitent. Certe sola experientia qua istius unionis inter duo haec entia apud nos conscii sumus, & sola perpetuarum Dei operationum in suas creaturas ignorantia, ad id ferit tur, ut unionem mentis cum corpore alii tribuamus causae quam voluntati Divinae. Decidere mmcile est an convenientia illa, seu connexio cogitationum mentis cu n motibus corporis sit poena peccati, an verb sit naturae donum ; ncc desunt qui credant eos esse temerarios qui alterutram

istarum opinionum eligunt. Nemo est qui nesciat hominem ante

peccatum

362쪽

VERITATE. LIB. V. 3 3

peccatum non is isse servum, sed alie um suorum dominum, agia rationemque sanguinis qui producuntur nullo negotio voluntate Iulstitisse. Sed aegre crediderim, corpus non sollicitasse mentem primi hominis, ad eorum investigationem, quae vitae conservationi erant idonea. Haud facile mihi persuaserim Adamum ante peccatum seu

visui meundos & palato suaves no udicasse, saltem si script

rae testimonio fidem adhibeam , nec pomam ad id adduci ut credam oeconomiam tam justam,tam admirabilem sensuum & passionum ad corporis conservationem, esse potius naturae corruptionem quam ipsius institutionem. Natura equidem nunc est eorrupta; id extra omne dubium est; corpus in mentem aequo vehementius agit, cum ipsi suas necessitates

summisse repraesentare deberet; illam tyrannice habet & Deo eripit cui insolubili vinculo uniri deberet; illamque ad rerum sensibilium, quae conservationi suae miles esse possunt, indagationem perperaro a pessit. Mens veluti materialis & terrestris peccato facta cst. An logia& unio essentialis quam cum Deo habebat interiit; scilicet Deus ab ipsi secessit, id tamen ita fecit ut penitus illam non perdiderit icannihilaverit. Ab illius absentia seu remotione qui ipsam in ordine

eonservabat innumerae ortae sunt inordinationes, atque ut a longi ri aerumnarum nostrarum enumeratione abstineam, hominem ex quo

Iapsus est in omnibus partibus suis corruptum esse fateor. Vertim enimverti lapsus iste opus Dei non destruxit; Quod Deus primum homini dedit, in eo semper agnoscitur; Et voluntas Dei immutabilis, quae uniuscujusque rei naturam constituit, inconstantii Scievitate voluntatis Adami, non fuit immutata. Quicquid Deus v luit id vult adhue; & quia voluntas ipsius est efficax, efficit qui quid vult: Peccatum hominis equidem occasio fuit istius voluntatis Divinae, quae constituit ordinem gratiae; stat gratia non est contraria naturae. Altera non destruit alteram. Quia Deus adversus seipsum non pugnat, ipsum nunquam paenitet; dccsim ipsius sapientia careat 1imitibus, opera ipsius fine etiam carebunt. Igitur, voluntas Dei,quae gratiae ordinem efficit,additur voluntati

quae efficit ordinem natu eἰut eam reparet, non Verb ut eam mutet.

Nihil in Deo est praeter duas illas voluntates generales: Et quicquid

est bene ordinati in terris, ab alterutra harum voluntatum pendet. Palsiones optime ordinatas esse, si duntaxat considerentur relate ad corpus,infra patebit,quamvis nos fallant in quibusdam casibus raris& peculiaribus, quibus eausa universalis mederi noluit. Concludendum igitur est passiones esse ordinis naturae. clim non possint esse ordinis gratiae.

Si equidem attendamus peecatum primi hominis nos auxilio Dei semperpraesenti & ad nostri defensionem semper parato privata, dicere possumus lioe sensu peccatum esse causam unionis nostrae cum

363쪽

3M DE IN VIRENDA

rchus sensibilibus, quia peccatum a Deo nos sejunxit,per quem solum a servitute possumus liberari. Sed missa inquisitione primae Passionum nostrarum causae, illarum extensionem, naturam,finem,usum,Vitia,&qaicquid complectuntur,

De unione mentis cum rebussensilibus, vel de τι-ει- tensone assectuum in genere.

mi ad hujusce operis lectionem sese accingunt si iis quae apud

seipsos sentiunt tantillum attendere vellent; non opus esset me ostendere nos ab omnibus objectis sensibilibus pendere. Hic nihil pos- suin dicere quod omnes sibi notum esse non sentiant, dummodb attendere velint. Quapropter de iis nihil quicquam dicere enixe optarem.Sed cum experientia mihi constet,homines saepe ita supine sui ipasorum oblivisci,ut ad ea quae sentiunt nequidem animum advertant, utque eorum quae in mente aguntur causam nequidem quaerant;haud abs re fore existimo si quaedam hie praelibem quae ipsos eb adducant ut ad ea animum advertant. Immb spero fore ut ii quibus ea quae diacturus sum jam nota sunt hane lectionem iniquo non ferant animo. Nam etiam sit eorum quae scimus sela repetitione non delectemur, ex eorum tamen quae & scimus & sentimus eodem tempore aliquam Voluptatem possumus perci pzre.

Spectatissima Philosophorum secta, cujus etiamnum hodie placitis. --: ι; .ae ncn pauci gloriantur, eb nos vellet adducere ut credamus felicitatem eo saudium nostram peneS nos esse. Stoici nobis perpetub occinunt homines a se- .mne nasce- ipsis solis pendere debere :honoris, bonorum, amicorum, cognatorum'.ώ ' 'Abi non esse serendam; aequam semper servandam esse mentem, & ab omni sollicitudine vacuam, quicquid contingere Mni. opiam, possit. EX ilium, injurias, probra, morbos,& mortem ipsam non esse custo tirent, mala, nec formidanda esse. Innumera denique nobis propinant ejuscem ccmmatis,quibus assensium non aegre prae hemus,tum quia prae super is ... cordis nostri εὐπευθαν. amamus, tum quia ratio nos docet plera , .l sd mala quibus reapsc affigimur,non posse nos doIore assicere, si omnia in ordine starent.

Sed Deus nobis corpus dedit & per illud corpus nos omnibus sit sibilibus univit. Peccatum corpori isti nos mancipavit, & per corpus essecit ut ab omnibus sensibilibus penderemus. Hic est ordo

naturae, haec est Creatoris voluntas ut omnia entia quae condidit inter se invicem connectantur. Sic nos omnibus riaus unimur, &peccatum nos mancipavit omnibus entibus , quibus Deus nos duntaxat univerat. Itaque nemo nunc est qui non uniatur & subjiciatur

simul corpori, dc per corpus Parentibus, amicis, civitati, Principi, p

364쪽

VERITATE. LIB. V. 3Is

triae, vestimento, aedibus, agro, equo, cani, toti teluasi soli, stellis, εο omnibus coelis. Ridiculum ergo est hominibus dicere per ipsos stare, ut sint selices, sapientes, liberi; ac ipsos monere ut aegre non serant amicorum aut bonorum jacturam, nihil aliud est quam ipsos ridere, Quemas. modum ridiculum est homines monere ne sentiant dolorem dum v putant, aut ne assiciantur voluptate dum fami cibo grato satisfaciunt. Ita dum Stoici nos hortantur moleste non ferre patris obitum, bon rum jacturam, exilium, carcerem & similia, nec gaudere prospero

rerum nostrarum successu, certe aut a ratione abludunt, aut nos ri dent. Nam Patriae, bonis, cognatis,&c. unimur, unione naturali, quaeque nunc a voluntate nostra nequaquam pendet. Fateor equidem rationem nos docere exilium a nobis tolerari debere sine moestitia; sed eadem ratione docemur nos pati debere brachium nobis truncari sine dolore. Mens est supra corpus, & secundum rationis lumen ipsius selicitas aut infelicitas pendere non debet a corpore; verum experientia satis liquet res non se habere ut ratio nos docet eas esse debere, & adversus experientiam philosophari ridiculum est. Christiani sie non philos viliantur. Dolorem esse malum non negant ; fatentur iis nos non sine dolore avelli quibuscum a natura iubmus uniti; & dissicile esse sese a servitute Iiberare in quam peccatum

nos conjecit. Mentem a corpore pendere contra ordinem esse agnoscunt, sed ipsam tamen ab eo pendere norunt, ita ut non polst liberari ab ipsius imperio nisi per gratiam Jesia Christi. inquit Paulus, corpore meo adversea legem mentis mea luctantem, ac me Di pe ris in memti, meis nisncipantem. Heu me miserum s quis me Mexcibit de corpore mortis hujus. Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum. Filius

Dei, Apostoli, & omnes veri ipsius .discipuli patientiam ante omnia commendant, quia, scilicet, ei miseriam esse perpetiendam norunt qui voluerit vitam degere sanctam. Denique veri Christiani, aut ve-ti Philosophi nihil proferuntviuod rationi & experientiae conformenon sit. Versim tota natura,Stoicorum opinioni, aut superbiae indessenenter resistit.

Christiani, ut sese a servitute sua possint expedire, sibi in id incumbendum esse norunt,ut, scilicet, ab iis omnibus abstineant quibus sine voluptate potiri, & sine dolore carere, nequeunt;hac sola ratione se pacem & libertatem,gratia liberatoris, sibi partam conservare posse compertum habent, Stoici contra falsas sequendo Philosophiae suae chimaericae ideas, sapientiam & selicitatem ubi arrogant, & ut sint

virtute praediti & servitutis immunes, sussicere credunt sit de virtute de diam, ν α sae p. cogitent. Ratione &experientia certo docemur, nulli potiori ratione nos posse vitare dolorem e punctione ortum,quam cavendo ne pungamur.

Sed Stoici dicunt; punge modo, & animi mei sortitudine non secus

365쪽

3i 7 DE IN IRENDA

Philosophiae a cilio, me a corpore meo ita abstraham , ut quae in illo agentur nulla me assiciant sollicitudine dolorem non esse m tum ita certo scio ut demonstrationes non sint certiores & externo oris habitu,firmoque totius eorporis sit Plutosophia mea me in vulnerabilem evasisse comperies.

Animus ipsorum superbia firmatur : sed superbia non impedit

quominus dolorem iniquo & sollicito serant animo & sint revera mi--i. Itaque unio mentis cum eorpore in ipsis non destruitur, nec ipsorum dolor dissi patur; sed unio ipsorum cum caeteris hominibus, desiderio captandae ipsorum existimationis roborata , unioni cum corpore aliquo modo resistit; nempe, visus sensibilis eorum 1 quibus spectant & quibus uniuntur spiritarum cursum qui dolorem comitatur sistit, & in ipsorum facie delet impressionem quam in ea primum dolor fecerat: nam si nemo eos inueretur similata illa animi constantiae & libertatis species illieb evanesceret. Itaque dum Stoici unioni eum suo corpore resistunt, caeteris hominibus quibus gloriae desiderio uniuntur sese eo magis mancipant: omnes igitur homines rebus sensibilibus 8e natui a &concupisrentia unitis esse cerib constat. Id experientia patet, quamvis ratio contrarium sentire videatur, do. .m s pene hominum actiones id argumentis sensibilibus & invictis

demonurent.

1 Haec unio quae inter omnes homines in genere deprehenditur; in omnibus tamen non aeque lath patet nec eandem in omnibus habet Vim. Namque, cum mentis cognitionem sequatur, dicere possumus nos actu non uniri objectis quae non eognoscimus. Rusticus in casa

gloriam Principis & Patriae non participat, sed tantum gloriam vicitui & circumiacentium, quia cognitio ipsius longius non extenditur. a. Unio eam objectis sensibilibus quae a nobis visa sunt firmi est unione cum objectis quae imaginatione tantum a nobis percepta fuere, & de quibus aliquid duntaxat audivimus. Sensu rebus sensibilibus arctius unimur. Nam sensus vestigia muliti majora in cer bro format, & motum in mente excitat longe vehementiorem, quam simplex imaginatio. 3. Haec unio debilior est in iis qui illam indesinenter impugnant ut mentis bonis adhaerescant, qu1m in iis qui sese affectuum motibus Iermittunt & mancipant. Nam illa unio cupiditate augetur & ro-

oratur.

Denique varia munera obeunda, variae eonditiones, non secus aevariae ingenii dispoisiones, ingentem effciunt disserentiam in unione stasibili qua homines bonis terrae adhaerescunt. Magnates a pluribus pendent quam caeteri, ipsorum servitiis lati iis patet. Exercitos Imperator omnibus militibus suis unione aliqua devincitur, quia ab omnibus militibus niaximo studio collitur. In ista servitute tapoconsistit ipsius genorositas. Et cupiditas sibi conciliandae existim Diqiligod by Cooste

366쪽

VERITATE. LIB. V. 3y7

tionis apud eos omnes quorum oculos in se convertit eum saepe ad

adigit ut alia desideria magis sensibilia aut rationi consentanea liuic ponat. Circa eos qui in potestate sunt constituti, vel gi alia inter populares suos Valent , res non secus se habet ; corum virtus ambitione saepe sustentatur ; quia amor gloriae amori veritatis ut plurimum antecellit. Hic de amore gloriae loquor, non ut de simplisci inclinatione, sed ut de affectu; quia revera amor ille potest esse sensibilia dc cum spirituum commotionibus satis vividis dc violentissaeph conjunctus est. avariae aetates & varii sexta sunt etiam causae praecipuae discriminis quod intercedit inter affectus hominum. Infantes eadem non a mant quae viri aut senes', aut ea saltem non amant aeque foItiter dc constanter. Mulieres soli familiae & viciniae, sed viri toti patriae adhaerent ε, ipsorum est eam tueri ; egregia munera , dignitates, immi ia

adamant.

Tanta erin muneribus, & in variis hominum rebus atque condiationibus varietas, ut eam eaPIicare nemo possit. Ingenium homunis conjugati oodem modo anectum non est ac caelibis. Familiae cura illum uepe totum habet. Religiosi ordinis Sectatores mente &corde aliter dispositi sunt quam mundani, & etiam qu m Ecclesiasti ei, paucioribus uniuntur, sed iis fortius adhaerent ; sic in genere posRI-mus judicare de variis hominum sortibus ; sed varia vincula sensibilia, in unoquoque individuo pene diVersa explicari nequeunt, non raro enim contingit ut homines quibusdam rebus peculiari quadam

unione restringantur, quibus tamen si ipsorum conditionem respicias adstringi non deberent: sed quamvis Varii virorum , ac mulierum, senum & juvenum, divitum ac pauperum, doctorum, & indoctorum, denique variorum sexuum,& variarum aetatum, ingcnii characteres possint in genere exprimi haec tamen iis qui in mundo vivunt, & ea quae in eo vident tantillum attendunt, notiora sunt, quam ut iis hoc

volumen augeatur. Qui haec jucunde & solide doceri cupient aperiant duntaxat oculos. Qui vero haec graech Iegere malunt, quam ex iis quae oculis quotidie usurpant addiscere,fecundum librum Rhethoricae Aristotelis legere possunt. Istud ni fallor omnium hujusce Philosephi operum optimum est, quia ibi pauca dicit in quibus sit periculum errandi, & quia ea quae profert probare rard nititur. Unionem igitur illam sensibilem mentis hominum eum iis omnibus quae ad ipserum vitae aut societatis cujus partem constituunt, conservationem, aliquam habeat relationem , esse divisam in diversis hominibus, manifestum est, quia, nempe, latius patet in iis qui plura cognoscunt, quibus cst sors nobilior, qui munia obeunt graviora,

quique imaginatione pollent secundiori, & quia arctior & firmior est in iis qui sensibus magis addicti sunt, qui imaginationem habent vivis diorem,quique affectuum moto caeco impetu sequuntur. Rr I

367쪽

3i8 DE INQUIRENDA

Ad modos quibus homines obiectis sensibilibus uniuntur prope

infinitos saepe attendere, utilillimum est; nec potiori ratione horum idoneam cognitionem assequi possumus, quam nosmet ipsos scrutando& accurate explorando. Eorum quae apud nosmet ipsos sentitimus experientia, omnes aliorum hominum inclinationes,& pleros. que quibus obnoxii sunt affectus certo & accurate cognoscere possumus. Si his experimentis adjungamus cognitionem Variorum Vinculorum peculiarium quibus quodammodo detinentur, & cognitionem judiciorum unicuique affectui. peculiarium, de quibus infra sumus acturi, faciliori forte negotio poterimus praevidere & praedicere ipsorum actiones , quam astronomi Eclipses. Quamvis enim homines fiat liberi, raro tamen libertate sua utuntur, renitentibus ipserum inclinationibus naturalibus 8c affectibus violentis. Priusquam huic capiti finem imponam necesse est praeterea moneam

hanc este unam ex legibus unionis mentis cum corpore, ut omnes inclinationes mentis, illae etiam quibus fertur versus bona quae nullam ad corpus habent relationem, sint comitatae, commotionibus spirituuanimalium, quae illas inclinationes reddant sensibiles: quia cum homo non sit mens pura fieri nequit ut ullam habeat inclinationem puram sine admistione alicujus affectus vehementis aut temperati. Ita, amorem veritatis, justitiae, virtutis, & Dei ipsius semper comitantur motus quidam spirituum, quibus amor ille sensibilis evadit, etsi id fiat mo lo impercepto,quia plerumque aliis sensationibus vividioribus afficimur,quemadmodum cognitionem rerum spiritualium quaedam cerebri vestigia, quibus illa cognitio fit vividior, sed ut plurimum

magis confusa, semper comitantur. Saepe equidem nos imaginari non cognoscimus,eodem tempore quo veritatem aliquam abstractam eo

cipimus,atque hujusce rei ratio haec est. Nempe, veritates illae nullas habent imagines, seu nulla vestigia a natura in eum finem instituta,ut iis veritates illae repraesententur;& omnia vestigia quae illas in mente excitant, nullam aliam cum iis relationem habent qu,n relationem ab hominum arbitrio aut a casu fortuito pendentem. Nam Arithmetici,& ipsi Analysiae,qui nihil praeter res asstractas contemplantur, imaginatione valde utuntur,ut mentem suam in ideis defigant. Notae rithmeticae, litterae alphabethicae, & aliae figurae quas videre aut imaginari postlint, semper alligantur ideis quas habent de rebus ; quamvis vestigἰa quae ex iis characteribus formantur nullam habeant ad ideas illas Iulationem,& eas proinde non reddant falsas aut confusas ; unde fit ut notarum arithmeticarum & litterarum usu bene instituto, veritates di me illimas, de sine his nunquam retegendas, retegant. Clim igitur ideae rerum , qui e percipi nequeunt nisi intellectu puro possitnt colligari cum vcstigiis cerebri; cumque praesentia objectorum quae a nanrils,odio habemus, timemus inclinatione naturali pollit cO- ,hingi cum motu spirituum , hinc manifesto patet aeternitatis cogita-

368쪽

VERITATE. LIB. V. 379

rionem,inserni formidinem, felicitatis aeternae spem, quamvis objecta illa sensus non assiciant, posse tamen in nobis excitare affectus veli.

Itaque nos modo sensibili non tantum rebus omnibus uniri quae ad vitet conservationem referuntur; Verum etiam rebus spiritualibus,quibus mens per se immediate unitur, dicere possumus. Immo saepe fit ut Fides,Charitas,& philautia istam unionem eum rebus spiritualibus reddant firmiorem, unione qu1 omnibus sensibilibus adhaerescimus. Verorum Martyrum mens Deo quam corpori suo arctius unitur,& qui salta Religionis, quam tamen veram existimant, tuendae causa moriuntur, satis ostendunt inferni terrorem in eos vehementius agere mortis formidine. In bellis Religionis ergo si1sceptis, & in superstitionum propugnatione,tantus animorum aestus tantaq; pertinacia utrinisque erumpit 3 ut in iis affectum seu passionem inesse dubium non fit. Immb affectus ille caeteris Iono vehementior & constantior est, quia rationis specie nititur , in iis qui falluntur non sectis ac in alii S.

Igitur,per assectsis nostros iis omnibus unimur quae bonum aut ma- Ium mentis aeque ac iis quae bonum aut malum corporis esse nobis videntur. Nihil aliquam aὸ nos relationem habere cognoscimus, quod nos agitare non possit.Jam autem rerum omnium quas cognoscimus nulla est quae ad nos aliquatenus non reseratur. Veritatibus etiam maxime abstractis aliquo modo assicimur,ubi eas cognoscimus, quoniani illa saltem inter eas 8c mentem nostram est relatio quod illas cognoscimus. Nostrae sunt, ut ita dicam,quia eas cognoscimus. Quum quis eas impugnat laedimur, si autem laedimur, certe agitamur, & sollicitudine assicimur. Itaque affectuum imperium adeo late patet, ut nihil quicquam concipi possit, cujus respectu asserere possimus,omnes homines , ab isto affectuum imperio esse liberos. Sed jam videamus

quaenam uet illorum sassectuum) natura, & omnia quae in se includunt

scrutemur.

CAPUT II LExplicatio peculiaris omnium mutationum quae mentio' corpori a perturbationibus seu asto ctibus asseruntur.

SEptem in unoquoque assectu possiant distincte observari; s ab iis. eXcipias admirationem , quae reveri non est affectus nisi admodum imperfectus.

369쪽

3LO DE INQUIRENDA

Primum, est iudicium ab intellectu Iatum de objecto, seu potitis, perceptio confusa, vel distincta relationis quae est inter objectum aliquod,& noS. Secundum , est nova motus voluntatis determinatio versus illud objectum, posito qui,d bonum sit, vel saltem videatur. Ante illam

perceptionem , motuS naturalis mentis, aut erat indeterminatus, hoc

est, versus bonum in genere ferebatur, aut cognitione alisis alicujus objecti specialis aliorsum determinabatur Sed statim atque mens percipit relationem istius novi objecti ad seipsam, motus ille generalis voluntatis illicti determinatur modo mentis perceptioni consenta neo. Mens ad illud objectum amore suo accedit, ut illud degustet,& in eo bonum sutim agnoscat, suavitatis sensu quem Autor naturae in ipsa excitat ut rumunerationem inclinationis ipfius versus bonum. Istud objectum bonum esse ratione quadam abstram &qua non am- ciebatur, antea judicabat, nune verb ipsus bonitatis convincirire

sensationi sessicacia; quo autem ista sentatio emacior est eb arctius adhaeret bono quod illam produxisse ipsi videtur. At verb, si objectum istud peculiare ut malum considerariis, vel

ad id aptum natum sit ut nos aliquo bono possit privare, nulla nova accedit voluntatis motui det ei minario; sed solum ipsius motus versiis bonum oppositum objecto quod malum apparet augetur, illud autem motus incrementum eo maius est, quo malum formidabilius videtur. Revela non odimus , nisi quia amamus, & malium quod est cxtra nos, malum non judicatur, nisi relate ad bonum quo nos privat. Cum itaque malum confideretur ut privatio boni, malum fugere , nihil aliud est quam sugere privationem boni, hoc est, tendere

versus bonum. Nulla igitur nova in motu naturali voluntatis accedit determinatio ad praesentiam objecti nobis displicentis, sed tanium sensus doloris, fastidii, aut amaritudinis, quem author naturae imprimit in mente ut poenam natura lom quam ips infligit quia bono. privatur. η Ratio sola non lassiciebat ut mens ad bonum serretur,. .: praeterea molisto & duro sensu ipsam excitari opus erat. Itaquesu, iste O , in omnibuS affectibus omnes mentis motos versus bonum, nihil aliud erat poetin, sunt praetor amoriS motus. Sed quia variis sensationbus juxta va- sedi*m rias circumstantias quae boni perceptionem & motum mentis Versus bonum comitantur, assicimur; sensationes cum mentis commotioni- qui, ut jam bt S confundimus,&totidem in astectibus varios moisis imaginamur,oi,i, Adam quot suiu variae sensationes. PQxς at Ialia autem hic observandum est dolorem esse malum reale & ve- qu Voleb,t nccm-giSςsse pri Vationem Voluptaris,quam voluptas est priva- siste e inotatio doloris; nam ingens est disci imen inter nullam sentire voluptas titulis tent, aut sensu voluptatis privari, dc dolorem actu pati. Itaque animalium: oinne

qui doloregi ii bant. Ita si dolorem sentἰret IlIsin sint Iebat, quia vo ebat. aut potius nullum seruiebat dolorem quia nolcbat sentite.

370쪽

VERITATE. LIB. V. 32 I

omne malum praecise tale non est citii a nos privat bono: sed tantii m. ut rem explicui, malum Quod est extra nos, quodque non est modus essendi olii sit in nobis. Nihilominus quia per bona & malai, vulgo intelliguntur res bonae'malae , non vero luntationes Noluptatis Mdoloris, quibus potitis velut indiciis mens discernit bonum a malo dicere, ni fallor, possumus fine ulla aequivocatione, malum nihil aliud esse quam privationem boni, dc motum nati ratem mentis, quo . malo arcetur, eundem esse cum motu quo versus bonum fertur. Etenim omnis motus naturalis cum sit imprellio Aut horis naturae qui non

agit nisi propter seipsium, quique nos flectere nequit nisi versus se, verus motus mentis semper essentialiter eit amor boni, & non est su-ga mali, nisi per accidens. Dolor equidem potest considerari ut malum: & eo sensti motu gasiectuum quem excitat non est realis , etenim dolorem nemo est qui velit; ac dum positive volumus dolorem non esse, volumus politi ve.

conservationem aut perfectionem entis nostri.

Tertium quod in singulis affectibus observandum venit, est sensii ς qui illos comitatur; sensus amoris , sensus odii. desiderii, gaudii, tristitiae. isti sensos semper diversi sunt in diversis affectibus. Quartum , est nova determinatio cursus spirituum & sanguinis

Versus partes externas corpori S & versus internas, ante perceptionem

oblecti quod movit affectum, spiritus animales per totum corpus dita fundebantur, ut omnes ipsius partes in genere conservarent, scd ad istius novi objecti praesentiam tota ista turbatur oeconomia. Pleri

que spiritus in brachiorum , crurum, faciei, & caeterarum e Nicina rum corporis partium musculos mittuntur , ut cornus disponant accommodate aδ affectum dominantem; utque habitum ejus externum componat,& motum necessa ruina ad acquisitionem boni, vel ad

sugam mali praesentis ei subministrent. Quod ii propriae vires quantum opus est non sufficianr, iidem spiritus eo modo distribuuntur ut mechanice quasdam proserat voces, & quosdam edat clamores, utque per ipsius faciem & caeteras eorporis partes nescio Quem externum efforment habitum,quo alii eodem affectu possnt agitar3, quo ipse agitatur. Nam, chim homines ut & caetera animalia inter se auri iabus & oculis uniantur; quum quis agitatur omnes inspicie fites &audientes necessario commovet, & in ipsorum imaginationem facit naturaliter implestione ira qua turbantur , & ad id seruntur ut illius qui primus agitatus fuerat conservationi consulant. Caeteri vero spiritus animales in cor, pulmones, jecur, lienem, Malia viscera cum impetu descendunt, ut has omnes partes suppetias ferre, se brevi tempore spiritus suppedit.ue cogant , necessarios ad conservandum coi pus in actione extraordinaria in qua titin esse de

bet.

Quintum est commotio sensibilis mentis quae ista mixi tuum nec

SEARCH

MENU NAVIGATION