장음표시 사용
391쪽
tione , ut caeteri affectus, duntaxat freta, deiicientibus spiritibus reseI-gescat, aut si aliquis alius affectus interveniens sycophantae alicujus maledicentia cerebri dispositionem immutet ; rum odium amori succedens imas inationem nostram ita inflectet, ut in objecto affectus nostri omnia sibi repraesentet vitia quae legitimam parere possunt aver- Lationem. In eodem homine dispositiones videbimus iis quae in ipso antea videramus prorsus contrarias. Ipsum amasse nos pudebit: ac affectus nunc dominans sibi ipsi patrocinabitur, & aisectum priorem ridiculum recidet. Affectuum imperium, & injustitia ulterius Ionge excedunt, asse- eius praecipuum objectum suum nobis non modo sucant ac ipsi veluti pallium obducunt, sed omnia etiam quae cum ipse aliquam habent relationem. Non solum omnes amicorum aliaetiones amore dignas nobis inducunt, sed etiam plerasque affectiones quas in amicorum amicis deprehendimus Ulterius etiam progrediuntur in iis qui imaginatione vasta & vivida pollent. Ipsorum enim aiffectus tanto in mentem potiuntur imperio, ut ipsius limites de lignare difficile sit. Ex his tot errores, praejudicia, injustitiae oriuntur, ut omnem numerum excedant. Pleraeque veritates seu potius errores, qui in quibusdam locis, temporibus, societatibus , tam illis vigent, ex iis generalibus & Decuniis ducuntur principiis. Quod in Hispania verum ell, in Gallia falsum habetur. Quod Parisiis admittitur, Romae rejicitur , quod apud Franciscanos certum est, apud Dominicarios damnatur ut error, & vice ersa. Dominicani a D. Thomae partibus stant, quare vero ' Quia Sanctus ille Doctor ex ipsorum ordine erat. Hi vero Scoti doctrinam amplectuntur, quia Scotus erat Francisca
Sunt etiam veritates & errores quorundam temporum. Ante bis mille annos terra movebatur ; hactenus immobilis manserat: jam denuo moveri incipit. Arithotelis libri olim cremati fuere: & Concilium Provinciale a Papa probatum ipsus Physicam doceri prudenti sit me interdixerat. Abhinc omnium admirationem movit. Nunc contem tui esse incipit. In scholis opiniones nunc admittuntur qua ut haereses olim repudiatae fuerunt , & qui illas defendebant ut haeretici a nonnullis Episcopis excommunicati. Quia cum ex affectibus, partium studia oriantur, hinc nascuntur ejusmodi veritates aut errores aeque instabiles ac causa aqua nascuntur. Exempli gratia homines per se sunt adlaphori circa stabilitatem terrae,& tormam corpor&rum; at vero ipsorum circa istas opiniones adlaphoria desinit, ubi ab iis quos odio habent defenduntur. Itaque odium confuso quodam pietatis sensu admixtum ac veluti fotum, zelum temerarium parit, qui paulatim ciservescens , eventus illos producit qui hominiabiis stupendi non videntur nis diti postquam evenerunt. ' Affectum eo usque extendi vix credibile est; sed affectus ad ea
392쪽
omnia extendi, Quibus ipsis potest satisfieri, sciendi m est. Aman toti populo Judaeo forsit ii non succcnsebat, vertim quia Mardochaeus, gelue Judaeus, ipsem non salutat, totam gentem Judaeam perdere decernit ; ut ultio sit memorabilior. Litigatores de fundo quopiam litigant. Ut lis dirimeretur, titulos suos duntaxat proferre, & id solum quod ad rem pertinet, causaeque prodesse valet, dicere deberent; attamen sese mutuo maledictis lacessere, sibi invicem contradicere, querelas & accusationes inutiles
movere, ac litem innumeris rebus adventitiis, ac ut ajunt, accesb-riis quae summam rei confundunt intermiscere non desinunt i omnes
denique affectus aeque late patent ac acies ingenii eorum qui ipsis moventur. Quippe, nihil ad objectum affectuum aliquam habere relationem existimamus, ad quod protinus motus affectuum illorum non extendatur, idque hoc modo. Objectorum vestigia inter se invicem in cerebro ita colligantur, ut eursus spirituum aliquod ex illis Vestigiis excita re ncqueant, quin multa eodem tempore aperiantur. Praecipua igitur idea rei de qua cogitamus nece stirio cunJunsitur cum pluribus id eis adventitiis, quae eb magis augentur , quo spirituum animalium imprestio violentior est. Jam autem ista spirituum imprellio non potest quin sit violenta in affectibus, quia affectus in cerebrum affatim & magno impetu perpetuo mittunt spiritus ad id aptos ut vestigia idearum quae objectum suum repraesentant conserventur. Itaque motus
amoris & odii non modo extenditur ad praecipuum objectum affecisis, sed etiam ad ea omnia quae cum illo ob ecto aliquam relationem habere videntur. Quia motus affectu excitatus seqiritur pinrceptionem mentis; quemadmodum motus spirituum animalium in cerebro sequitur vestigia cerebri, tum ea quae idcam praecipuam objecti affectus excitant, tum alia quae ad illud referuntur.
Homines igitur iram & odium tam long ferre, & actionestam ridiculas & stupendas patrare , mirum non est. Horum omnium effectuum ratio quaedam est specialis; et si illam non eo- noscimus. Ipsorum ideae adventitiae seu accessoriae nostris semperi miles non sunt; ipsasque cognoscere nequimus. Itaque semper quaedam est ratio,ob quam ita ad surde agere nobis videntur.
393쪽
De Uectibus flectatim, primo de admiratione
DE a Sistibus in genere hactenus duntaxat actum est, sed inde
consequentias speciales elicere non est dissicile, dummodo ad ea quae in nobis aguntur, & ad caeterorum hominum actiones, animus ad xertatur. Quippe hoc pacto uno intuitu plures retegentur Veritates, quae nonniti longo temporis spatio possent explicari. Se ihomines intra seipsos tam raro se recipiunt, ac id tantopere resu-giunt, ut in specialem hic explicationem descendere operae pretium ut, ad ipsorum attentionem excitandam. , Dum nosmet ipsos palpamus, ac percutimus sensu destituti pene nobis videmur. Verum clim ab aliis duntaxat tangimur, satis vivide anacimur, ut attontio nostra excitetur. Uno verbo, nosmetipsos non titillamus, id nequidem mentem nostram subit, ae forsan fiuitia tentaretur. Res eodem sermὲ modo se habet de mente. Mens seipsam explorare ac scrutari non aggreditur , ejusmodi scrutianium ipsi displicet S fastidium parit, ac omnes mentis proprietates de affectiones non agnoscit&sentit nisi ubi ab aliis monetur & excitatur. Itaque ut nonnullis , cognitio sui facilior fiat, affectos paulo specialius sunt explicandi, ut ipsos tangendo & movendo, omnesinentis assectiones melius doceri possint. Eos tamen qui infra dicenda legent monitos velim, ne mirentur, si iis quae sum dicturus semper non assiciantur, nec se assectibus & em roribus de quibus loquar obnoxios agnoscant, quippe omnes affectui speciales iidem semper non sunt in omnibus hominibus.
Omnes homines easdem habent inclinationes naturales, quae nullam ad corpus relationem habent. Easdem etiam omnes habent quae ad colpus reseruntur, quum bene dispositum est. Sed vari corporum rem peramenta ipsorumque frequentes mutationes infinitam in assectibus specialibus varietatem pari lint: quod si varietati constitutionis corporum addatur diversitas objectorum qitae in eos qui eadem non obeunt munera, Vitamque eodem modo non instituunt suam , impre Iliones plane diversas agunt; evidenter patebit, homines iisdem rebus aequaliter non assici. Itaque maximum ester crio
ris periculum , si quid alii sentire debcant, per id quod nos sentimus, sim per judicaremuS. Haud credo me hallucinari, dum assero omnes homines velle esse
394쪽
beatos. Certo enim mihi constit Sinenses&Tartaros; Angelos, ocipsos Daemonas, omnes denique spiritus felicitatem optare. Immo notum mihi nullam unquam mentem a Deo crear h posse sine illo desiderio. Id me non docuit experientia: Nec Sinensem nec Taristarum unquam vidi. Id mihi conscientia initis non testatur; interno enim illo conscientiae testimonio tantum comperio me velle esse beatum. Deus solus potest me convincere caeteros omnes homines Angelos, & Daemones velle esse felices. Ipse solus potest me certiorem facere, mentem a se nunquam creatum iri quae erga felicitatem sit adlaphora. Quis enim praeter ipsum positive docere me posset ea sitae facit, aut etiam quae cogitat ' Quia Vero nunquam me fallere potest, quae ipse me docet in dubium revocare nequeo. Certo igitur scio omnes homines velle esse felices, quia ista inclinatio naturalis est,
De specialibus affectibus res eodem modo non se habct. Si musicam, choream , venationem piae caeteris ad amo, si saporibus dulcibus, aut acutis delector, hinc quicquam certi circa caeteros homines concludere non mihi licet. Voluptas sane dulcis & grata est omnibus hominibus, sed omnes ex iisdem rebus non percipiunt voluptatem. Amor voluptatis est inclinatio naturalis, nec pendet a corpore: igitur communis est omnibus hominibus. Sed musica , venationis,
aut saltationis amor, non est generalis; quia dispositio coiporis a quo pendet clim sit diversa in omnibus hominibus, omnes aisectus qui ab eo pendent iidem semper non sunt. Affect sis generales, ut desiderium , gaudium &tristitia, inter ω clinationes naturales&affectus seu palliones speciales medium locum
obtinent, generales sunt non secus ac inclinationes, sed aeque vehementes non sunt; quia causa ex qua oriuntur & foventur aequaliter non agit in omnibus. In gradibus agitationis spirituum animalium, in ipsorum copia paucitate, soliditate aut tenuitate,& in rc latione
fibrarum cum his spiritibus varietas cst infinita. Itaque saepe contingit ut de quibusdam affectibus specialibus i
quendo alios nequaquam , ac ut ita dicam in nulla mentis parte tangas ; at vero si semel de affectibus specialibus loquendo illos tetigeri ritiim vehementer moventur. De affectibus genetalibus,& inclinati nibus res plane ieciis se habet, dum emni de illis loqueris, omnes quiadem asticiuntur, sed modo debilissimo , cc veluti impercepto. Haec praemitto, nequis de sententiae meae xeritate judicet, per ea quae diciorum meorum occasione iam sensit, aut imposterum ex dicendissentiet, sed conliderando naturam asse tuum de quibus sernio cit. Si de omnibus affectibus specialibus agete aggrudelemur aut si illos per objecta quibus excitantur distinguet cmus , nullus esset d icendi finis,&eadem semper dicenda recurrerent tum quia asscst ut mobiecta sunt infinita, tum etiam quia de eod in arssum emo iurau er
395쪽
agere ur. Speciales erga Poesin, Historiam, Mathematicis DiscipIinas, venationem, Saltationem, assechiis , nihil sunt praeter eundem affcctum generalem. ippe, exempli gratia, desiderii, aut gaudii a flemis circa omnia quae nobis arrident inter se non differunt, quansevis singula objecta quae arrident inter se discrepent. Numerus igitur assectuum non est multiplicandus, juxta numerum objectorum quae infinita propemodiim sitnt; sed duntaxat hixta praecipuas relationes quas nobiscum habere possunt. Atque hoc pacto patebit amorem & odium esse principia omnium affectuum; ab illis alios no igni assectus generales quam desiderium, gaudium, & tristitiam: assect4s speciales ex his tribus primitivis deria
vari; ac eo magis esse complexos, quo idea principalis boni aut mali quae excitantur majori numero idearum adventitiarum, vel qub bonum & malum pluribus circunstantiis ad nos relativis comitatur ut inserius explicabitur. Si ea quae de idearum connexione dicta sunt in memoriam reu sentur, & attendamus in vehementibus affectibus spiritus animales utpote valde agitatos, excitam in cerebro omnia vestigia quae eum objecto quo exagitamur relationem habent. Facile agnoscemus v
xios & multi Rrmes esse assedisis quae nomine peculiari & proprio
carent, ac psoinde explicari nequeunt.
Si affectἡs primitivi, ex quorum combinatione alii gignuntur,
magis & minus recipere nequirent, omnium affectuum numerus nunio ne3otio determinaretur. Sed numerus affectuum ex aliorum comis
binatione ortus infinitus esse necessarib debet; quippe cium idem aia , festus innumeros habeat fradus, sese cum aliis jungendo, potest combinari innumeris diversis modis. Ad ut duos forte nunquam reperias, homines eodem affectu motos ; si per eundem assectum intelligas omnium motuum aequalium Sc sensationum similium quae in
nobis excitantur, occasione alicujus objecti, connexionem. Sed magis & minus cum non mutent speciem, numerus aikctuum
infinitus dici nequit, quia circumstantiae, quae bonum & malum c mirantur non sunt infinitae. Sed ad in tuum *ecialium explicatio
Quum primum quid videmus, aut, jam multoties visum denuo cernimus, aliis indutum circumstantiis, tum obstupescimus, & rem illam miramur. Itaque nova idea, vel nova connexio pristinarum idearum assectum imperis tum in nobis gignit, qui omnium primusast, quemque admirationem Vocam . Istum affectum impersectum dico, quia ital, aut sensu boni non excitatur. Cerebro tum in quibusdam locis agitato, ubi nunquam fuerat a gitatum, aut modo plane novo &inintenti, mens agitatione illa vehementer afficitur , ac proinde istius objecti novitati enixe incumbin
396쪽
estis quam vehementia impressionis excitat in mente sensationem maxime vividam. Μultae adhue sunt eauta cur mens rebus novis a jungatur quae quando de incinationibus naturalibus actum fuit, ex-Hicui. Mens hoc duntaxat consideratur relate ad corpus, & secundu illam relationem, commotio spirituum est causa naturalis ipsus applicationis ad res noVas. In admiratione , qua tali, res non considerantur nisi ut in se sint, via prout nobis videntur: illas nec retare ad nos, nec ut bonas, aut m 1as, consideramus. Atque hane ob causam spiritus in musculos non diffunduntur, ut in corpore dispositionem forment aptam ad pros quendum bonum, vel fugiendum malum, nec nervos, ad cor, aut via sura pertinentes agitant, ut sanguinis fermentationem & motum accelerent, aut morentur ; ut fieri istet in caeteris affectibus. Omnes spiritus versus cerebrum tendunt ut in eo forment imaginem vivi
dam & distinctam objecti quod stupefecit, ut illud mens contempletur , & agnoscat: sed reliquum eorpus veluti immobile & in eodem situ remanet. Sicut nulla est in mente commotio, nullus pariter est
Si magna nobis videntur quae miramur, admirationem sempersequitur existimatio,& nonnunquam veneratio. At contra si parva Videntur, admirationem semper sequitur contemtus & saepenumer, fastidium. Magnitudinis idea, ingentem excitat in eerebro spirituum minium; & vestigium quo repraesentatur diutissime conservatur. In fens pariter spirituum motus magnitudinis ideam in mente excitat, ipsamque istius ideae contemplationi diu applicat. Parvitatis idea parvum in cerebro excitat spirituum motum, MVestigium quo repr sentatur dili non durat, Exiguus spirituum motus, parvitatis ideam etiam in mente excitat ac mens istius ideae co templationi tantisper appellitur. Haec attentione dignissima sunt. Quum nosmet ipsos consideramus, aut aliquid nobis unitum, admiratio nostra nunquam subsistit in nobis sine aliquo affectu. Sed gitatio nostra est in sola mente, & in spiritibus qui ad cor deserunturi, cum enim nullum bonum sit prosequendum, aut malum fugiendum, liritus in musculos non diffunduntur ut corpus ad aliquam actionemisponatu. Consideratio perfectionis entis nostri, aut alicujus rei quae ad iuum perfectionem pertineat, superbiam, aut nostri existimationem . aliorum contemtum, gaudium , Se quosdam alios affectus naturaliter parit, propriae nostrae magnitudinis contet putio, gignie. Roboris nostri cognitio generositatem, aut audaciam ,& consitaratio Mius cujuspiam praerogativae, alium affectum , superbiae quam pro D mum, proticet. χC--verheonsidWacio ali pis imperfectionis entis nostri, aut Dii
397쪽
. alicti ius rei ad nos pertinentis, humilitatem, nostri contemtum , erg1 alios venerarionem tristitiam,& alios quosdam assectus movet. Parvitatis nostrae cognitio humilitatem, de ..litatis conscientia , timiditatem ,& .alicui iis vitii nobis innati confideratio alium producet alsel lim, humilitati valde propinquum. Sed ista humilitas non sectis
ac superbia, proprie loquendo, nec vitium, nec Virtus est. Utrumque nihil aliud cit praeter affectis, aut commotiones in voluntarias, societati civili tamen utilistimas ; immbin quibusdam casibus ad vitae,aut
bonorum conservationem omnino neces Tarias.
Humilitas, exempli gratia ,& timiditas necessariae sunt, in ira, istam mentis di sposit ionem habitu modesto & venerabundo, i cstarincccsse est, ubi adstamus coram viro nobili, vel seroci, & potenti: nam pene semper utile ei bono corporis, ut imaginatio deprimatur ad conspectum magnitudinis sensibilis, ae summissonis & internae
Venerationis, externa praebeat testimonia. Vertim id fit naturae ductu,& mechanice, sine ulla voluntatis participatione; immb saepb ipsa reluctante. Ipsa bruta, exempli gratia canes, quibus riccesse est eos quibuscum vivunt demulcere, machinam ut plurimum ita habene dispositam, ut eum induant habitum externum, qui relate ad eos Quibus circumdantur sit eonsentaneus: id enim ad illorum conservationem plane necessum est. Si verb aves aut quaedam atra animalia dispositionem corporis aptam non habeant ad inducendum illum habitum et id fit quia non opus est , ut eos pacent quorum iram fuga vitare possunt, aut quibus ad Vitae conservationem non indigem. Nunquam satis attendere possumus omnes affectus in nobis, praesentia alicujus rei extra nos positae, excitatos , in facie nostia imprimere mechanice habitum allectui consentaneum , hoc est, habitum,
qui impressione sua, omnes adstantes mechanice disponat ad affectus& motu utiles societati. Ipsa admiratio, quum in nobis duntaxat excitatur , Visu alicujus rei quae sit extra nos, quamque alii postin veonsiderare, in facie nostra producit habitum qui in aliis admirationem mechanice imprimit; & in ipsorum cerebro ita agit, ut spiritu vin eo contenti, minusculos faciei mittantur, ut in eo habitum nostio similem forment. Ista affectruim mentis & motuum spirituum communicatio anima Iium ut homines, inter se uniantur relate ad bonum, & malum, utque sibi invicem prorsus similes sant, non modb dispositione mentis, veri etiam situ corporis, eb major est,& facilius deprehendi potest, qubassee sis sunt vehementiores quia tum spiritus animales velocius agitantur. Jam autem ita sic se habere debet, quia quum bona dc mala sunt majora & propinquiora, iis animus magis appellendus est,. ac homines arctilis inter se uniri debent ,. ut ilia vel prosequi, vel sugere queant. Ubi Vero affectos sunt moderati, ut solet esse admiratio, vix modo sibili coni munitantur , nec habitum quo comm
398쪽
nieari sciunt, pcne imprimunt. Quia nihil est quod urgeat, ipsos
in aliorum imaginationem impetum facere , & a negotiis isto tum a sectuum consideratione forsan utilioribus dimovcre , necesse nothel . Hac affectuum nostrorum oeconomia, & corporis dispostione relate ad ob: ecta quibus circumcingimur, mirabilius nihil cQuicquid in nobis mechanice agitur rapientia authoris nostri dignis limum est. Cumque Deus alia tuum quibus agi ramur eo fire nos reddiderit capaces , ut praecipue cum rebus omnibus sensibilibus nos uniret, ad societatis & entis nostri sensibilis conservationem , ipsius hae in re consilium, tam fidelem, & accuratam sortitur executionem ut operi istius artem & varia quibus construitur organa satis 3c mirar, non posisimus.
Attamen assectus nostri & omnia i Ila Vincula impercepta, quibus
eum rebus omnibus nobis circumjacentibus unimur, nostra culpa saepe fiunt errorum & peccatorum causae. Affectibus enim non utimur ut
par est: omnia ipsis permittimus nec vel limites quibus a nobis circumscribi debent novimus. Unde fit ut affectus per se debilissimi qualis est admiratio, nos saepe tamen injiciant in ei rorem. Rem aliquot exemplis illustro.Qunm homines, ac ii praeeipuὲ quibus est imaginatio vast a, se
con siderant per illam partem quae ipsis praestantior videtur, tum ipsi sibimet valde arrident& internus ille applausus augescit, quotiescunque sese comparant cum aliis quorum imaginatio miniis agitaturo Praeterea mi hominum admirationem movent ,& tam pauci sunt quν
ipsis cum successu & approbatione resistane, i quis enim unquam rationi, coram homine, imaginatione sorti, & vivida praedito pia infere aggrediatur φ) Denique in auditorum facie, habitus sunt istionis εο venerationis ita sensi Silis ,&indicia admirationis ita manifesta sormantur, quotiescunque nomm aliquod proferunt verbum , ut se irias etiam mirentur, & imaginatio quae ipsorum praerogari Vas auget, ipsis maximam sui existimationem injiciat. Si enim hominem affectu aliquo permotum videre non possimus, quin ipsius affcctus impressionem in nobis recipiamus , ipsiusque sententiam amplictamur quomodo fieri posset ut qui ingenti admiratoium cohorte stipantur, allichum philautiae tam suaviter indulsentem, non induerent φJam amem existimati0 illa, quanc mines imaginatione sorti &vivida praediti sese&virtutes suas prosequuntur , ipso tum animum inflat, & habitum ita imperiosum imprimit, ut de omnibus deciderα audeant. Alios nonnisi aspernabundi audiunt : ipsis ea nitando duntaxat respondent: nihil nisi relate ad se eogitant.. Et mentix
attentionem, veritati inveniendae adeo necessariam , veluti servitu-τem quandam habentes, quicquam amplius discendi piorsiis incapaces fiunt. Superbia, igirorantia , dc caecitas una semper procedun
399쪽
Homines illi qui ingenii fortitudinem assectant, vel potius hominea
vani,& superbi,veritatis discipuli esse nolunt, apud seipsos se non recipiunt nisi ut sese contemplentur,& admirentur. Itaq;qui superbis resistit, in ipsorum tenebris equidem lucet, sed tenebrae ncn discutiuntur. Contra, quaedam est dispositio in spiritibus animalibus & sanguine , quae nos nimis dejicit emcitque ut de nobis humilius aequo sentiamus. Inopia, tarditas, & tenuitas spirituum animalium , conjuncta cum crastitudine fibrarum cerebri imaginationem nostram essu ciunt debilem,&languentem. Atque istius debilitatis & languoris imaginationis nostrae cognitio confusa nos in quandam adducat h militatem vitiosam, quae animi dejectio dici potest. Omnes homines veritatis capaces sunt, sed eum qui solus ipses eam docere potest, non adeunt. Superbi ad seipsos sese convertunt.
aliosque audire recusant; & humiles illi falsb se dicti ad superbos
confiigiunt, ac sese illorum decisionibus mancipant. Utrique, hommines duntaxat audiunt. Ingenium superborum fermentationi
sanguinis, hoc est propriae imaginationi morem gerit. Ingenium falsorum humilium dominanti superborum habitui cedit. Et se trique vanitati & mendacio mancipantur. Superbus dives est& p tens, ingenti stipatur famulantium caterva, & magnitudinem sitam juxta potentiam, divitias,& dignitates quibus sepra alios eminet m titur; Humilis veris, falsis sic dictus, eodem quidem stiritu ducitur stat quoniam, miser est, egenus, debilis, & Ianguidus, se nihil esse arbitratur, quia nihil possicisti Attamen divitiae, dignitates, & caetera. ejusmodi externa, nobis sunt mere accidentalia; in his nequaquam consistit essentia nostra; ac tantum abest ut copia sanguinis & spirituum , imaginationis vigor dc impetus, ad veritatem nos ducant, quin contra ab ea nulla alia re magis abducimur. Ingenia obtusa, ueita loquar, frigida, & languida, veritates selidissimas & abstrusissimas melilis apprehendere & veritatem ipsos in imimo rationis recessa docentem silentibus affinibus facili lis audire positant; sed ipsius verbis attentionem praebere nequeunt. Sine ullo sensibili iulgore, M simmissa voce loquitur, jam verb illi solo tumultu excitantur. Id solum quod micat, magnumque,& magnificum sensitum judicio via detur ipsos convincere potest. Splendore ipsos perstringente ga dent. Philosophos phantasmata & somnia ipsis obtrudentes,ac Pse doprophetarum exemplo falsb gloriantes se a veritate eruditos fuisse,
ipu veritati reapse loquenti, anteponunt. Ante quater mille annos
superbia ingenii humani ipsis non renuentibus illudit: immo istius
seperbiae mendacia tanquam traditiones Sanctas & Divinas venerantur & conservam. Deum veritatis ab ipsis discessisse diceres : de ipso non amplius cogitant; ipsum non amplius consulunt: non am--ius meditantur, tamque pigritiam & secordiam falsis humilitatis
400쪽
. Veritatem propriis viribus nostris nos non posse deprehendet e equidem concedo: sed, Deo nos illuminante, id possumus quod omnium omnino hominum auxilio fieri unquam nequiret. Immo qui veritatem certius cognovere, illam nos docere non possunt, nisi eum interrogemus, quem ipsi interrogavere, ac nis pariter attentioni nostrae respondeat. Hominibus igitur credendum non est, quia ipsi
loquuti sunt, nam omnis homo fallax est; sed quia Deus qui fallere
unquam nequit, nos alloquutus est, ipsum indesnenter interrogare debemus. Iis qui aures duntaxatali uuntur, corpus sollim instituunt, & in selam imaginationem agunt credere non debemus. Sed eum qui mentem alloquitur, rationem instituit, ac in intimo hominis interni penetrans, ipsum illuminare , & corroborare potest adversus hominem externum & sensbilem, a quo perpetub decipitur attente auscultare debemus. Haec utpote maxima animi attentione digna ita pius repeto. Deus solus colendus est. Ipse solus lumen nobis eia fundere potest, ut solus etiam potest voluptates in nobis excitare. In spiritibus animalibus, & in reliquo corpore, quaedam nonnumquam inest dispositio qua ad venationem, choream, cursum, & in genere ad omnia exercitia, in quibus eorporis robur & dexteritas exeruntur, excitamur. Haec dispositio juvenibus ac ijs praecipue quorum corpus nondum omnino formatum est, incne solet. Pueri in eodem loco perstare diu nequeunt, in perpetua versantur actione,
quum indoli suae sese permittunt. Cum ipsorum musculi persectum
nondum attigerint robur, nec sint omnino conformati ; Deus u pote Author naturae voluptates mentis corporis bono adtemperans, efficit ut exercitiis corporeis delectentur ad corroborandum corpus.
Itaque , dum carnes & fibrae nervorum adhue molles sunt, viae per quas spiritus animales necessarib emitti debent ad producendos quos. libet motus sternuntur & conservantur, nullique coacervantur hum res quibus istae viae praecludantur, vel quorum putrefactione pars ali
Plerique juvenes corporis sui dispositionem confuso quodam modo sentiunt, ac ideo ipsius robur & agilitatem cum voluptate vident. Sese dum, ipsus motus moderari, aut illud novo quodam modo m vere possunt, demirantur. Ab aliis spectari & laudem accipere gestiunt. Atque hoc pacto amorem suum erga omnia corporis exere tia fovent & adaugent; ae iste amor inter praecipuas ignorantiae Aselocitatis hominum causas ultimum non obtinet locum. Praeterquam quod enim multum temporis in ejusmodi exerciti js teritur, infrequens ac pene nullus rationis usus efficit, ut pars praecipua e
rebri, in cujus flexilitate consistit vis & vivacitas ingenij , inflexilis prorsus fiat, & spiritus animales taede non diffundantur in cerebrum modo idoneo ad excitandas rerum Dumnlibet cogitationes, PIO vcasiis postula Di stirco by GOoste