De inquirenda veritate libri sex, in quibus mentis humanae natura disquiritur, & quomodo variis illius facultatibus, ut in scientiis error vitetur, utendum sit, demonstratur authore P. Malebranche ..

발행: 1689년

분량: 709페이지

출처: archive.org

분류: 철학

471쪽

ni Ethnicorum favere & universalem, hoc pacto, morum corrupti nem probare videtur.

Ratio equidem non docet caepis, exempli gratia, & porris , esse eandem deserendam adorationem ac summo numini, quia illorum possellione summe beati, ut & illorum privatione prortius insulices

evadere non possumus. Ac rever1 Pagani ijs nunquam eundem tria erunt honorem ac Maximo Jovi, a quo omnes Divinitates pendebant , aut Soli quem sensus nobis repraesentant tanquam causam universalem, quae vitam & motum omnibus communicat; quemque vix possumus temperare quin habeamus ut summum numen; si

cum Philosophis Ethnicis supponamus illum in essentia sua includere

Veras causas omnium, quae non mota in nostro corpore & in mei te nostra, veriun etiam in omnibus entibus quae nos ambiunt producere videtur.

Vertim si summus honos porris & cepis tribui non debeat, saltem, juxta hanc Philosophiam. aliqua speciali adoratione, digni esi se videntur; circa illa cogitatio potest occupari, possuntque aliquatenus amari, si verum sit nos ab ipsis beatitatem aliquam posse consequi: ijs tribuendus est honos juxta proportionem boni quo nos aia scere possunt. Et certe, homines qui sensuum testimonio fidunt, existimant hasce plantas posse ipsis bene facere. Nam Israelitae, exempli gratia, cepas AEgypti in deserto non desiderassent, nec sese istarum privatione infelices existimavissent, nisi illarum fruitione se aliquatenus felices duxissent. Hi sunt errores in quos, ratione cum principijs Philosophiae Ethnicae conjuncta , ac sensuum impressiones sequente conjicimur. Ut miserae istius Philosophiae falsitas extra omne dubium constituatur, & Principiorum nostrorum soliditas, ac idearum quibus utimur perspicuitas evidenter pateat; veritates clare oppositas veterum Psilosopliorum erroribus stabilire, & unicam esse veram causam,quia Unicus est Deus; naturam, aut vim uniuscujusque rei nihil aliud esse quam voluntatem Dei. Omnes causas naturales non esse veras causas, sed tantum causas occasionales, dc alias veritates quae ab his sequuntur, paucis probare operae pretium est. Nulla corpora, magna, parva , praedita esse visese movendi videns est. Mons, domus, lapis, arenae calculus, denique minimum vel maximum corpus, vim non habet sese movendia Duplicis duntaxat generis habemus ideas, ideas spirituum, ideas corporum 2 Clim autem de ijs tantum loqui debeamus quae concipimus, juXt Glas hasce duas ideas ratiocinari debemus ' Cum itaque idea quam de omnibus corporibus habemus . nobis ostendat illa non posse sese movere, concludendum est illa a mentibus moveri. Sed quum LX amminamus ideam quam habemus de omnibus mentibus finitis, nullam, vicimus connexionem ii ellariam , inter illarum voluntatena ,

472쪽

VERITATE. LIB. VI. g23

motum ullius corporis ; contra videmus nullam esse nec esse poste ejusmodi connexionem. Ex hoc igitur concludere debemus, saltem si juxta eognitiones nostras ratiocinari velimus , nullam mentemereatam pos Ie movere ullum corpus, ut causana Veram, aut praeci puam, ut diximus nullum corpus poste seipsum movere. At vero quum attendimus ad ideam Dei, hoc est, entis infinith persecti ac ideb Omnipotentis, cognoscimus talem connexionem inter ipsius voluntarem & omnium corporum motum esse , ut nemo concipere possit illum velle aliquod corpus moveri, quin protinus moveatur. Susa igitur ipseas voluntate corpora moveri dicere debemus; Si res ut eas sentimus, dicere velimus. Vis movens corporum non est igitur in corporibus quae moventur, cum Vir illa movens

nihil aliud sit quam Dei voluntas. Itaque corpora per se omni a .ctione destituta sunt, & ubi globus morus, alium sibi obvium m vel, primus ille globus alteri nihil communicat quod habeat in se;

ipse enim non habet impressionem quam communicat. Attamen globus est causa naturalis motos quem communicat. Causa naturalis non est igitur causa realis & vera , sed tantum causa occasionalis, quae determinat Authorem naturae ad agendum hoc, vel illo modo , hoc vel illo tempore. Corporum visibilium aut invisibilium motsi omnia produci eo stat; nam experientia nos docet, cerpora quorum partes magis agi tantur , magis etiam agere & majores in mundo essicere mutati nes. Omnes igitur naturae' vires nihil aliud sunt quam Dei voluntas. Deus creavit mundum , quia id voluit; Dixis o factu sunt :Omnia movet ,& sie omnes quos videmus effectus producit, quia c-tiam certas voluis leges secundum quas motus communica lentuc corporibus sibi invicem occurrentibus; quia verb leges illae sunt e caces, agunt, corpora verb ipsa non agunt. Nullae igitur sunt vi-Ies, potentiae, causae verae in mundo materiali & sensibili, nee ullae in eo admittendae sunt sormae, facultates, & qualitates reales ad producendos essectus, quos corpora nequeunt producere ; id enim

est partem virtutis & potentiae Deo soli essentialis corporibus tria

buere.

Verum enim verb, non modb corpora non possunt esse verae causae ullius rei; Mentes, etiam nobilissimae, in eadem versantur im- Iotentia. Nihil possunt cognoscere, nisi Deus ipsas illuminet. Nuil possunt sentire nis Deus ipsas modificet. Nihil possunt velle, nisi Deus ipsas versus se moveat. Possunt, equidem determinare impressionem qua Deus ipsas versus se inflectit; sed non satis seio an id dici possit potentia. Si posse peccare est potentia , certe est potentia quam Omnipotens non habet, inquit, alicubi Augustinus. Si homines a se haberent potentiam amandi bonum, aliquam poten- 'tiam habere dici possent. Sed hominea non possunt amare nisi

473쪽

DE INQUIRENDA

quia Deus vult. ipsos amare,& quoniam Dei voluntas est efficax.Homines non possunt amare , nisi quia Deus illos indesinenter impellit versus bonum in genere, hoc est, Versus se. Deus enim illos duntaxat creavit propter se, illos nunquam conservat Min eos versus se impellat ; Ipli igitur sese non movent versus bonum in genere; a Deo moventur. Duntaxat, hanc impressionem liberrime sequuntur juxta legem Divinam, Vel illam versus falsa bona determanant juxta legem carnis; sed illam non possunt determinare nisi intuita

boni ; cum enim nihil possint praeter id quod Deus vult, nihil possunt

amare praeter bonum.

Sed licet supponeremus, quod equidem verum est aliquo senso, mentes per se habere potentiam cognoscendae veritatis & amandi boni, si ipsorum cogitationes & voluntates nihil extrinsecus proinducerent, meritb dicere possemus illas nihil posse. Jam autem constare mihi videtur voluntatem spirituum vel minimum corpus movere non posse; nam nullam esse connexionem necessariam inter vo-Iuntatem nostram, exempli gratia, movendi brachium, & motum

brachij evidens est. MoVetur equidem quando volumus illud moveri; ac proinde sumus causa naturalis motos brachij nostri. Sed causae naturales non sunt verae causae; nihil sunt quam causae occasionales , quae non agunt nisi vi & efficacia voluntatis Divinae , ut jam dictum est. Quomodo enim brachium nostrum movere possemus ' Ut moveatur opus est spiritibus animalibus, illi spiritus mittendi sunt versus quo lana nervos, & versus quosdam musculos , ut inflentur Sccontrahantur ; Sic enim brachium his alligatum movetur, vel juxta nonnullos , nondum satis compertum est quomodo id fiat. Et experientia nos docet homines, qui nequidem sciunt an habeant spiritus, nervos , musculos, movere tamen brachia, immo facilius &solertilis ijs qui optime callent anatomiam. Hinc igitur conci dendum est homines quidem velle movere brachium, sed Deum solum posse & nosse illud movere. Si homo non posuit turrim se ruere, saltem novit rationes quibus illa possit subrui; Sed nullus est homo cui notum sit quid si agendum ad movendum unum ex digitis suis ope spirituum animalium. Qub pacto igitur homines possent movere brachium ' Haec omnia mihi, & ijs omnibus qui cogitare& attendere volunt, videntur evidentia, quamvis sorian capi nequeant ab ijs qui duntaxat sentire volunt. Sed non modo homines non sunt verae causae motuum quos edimi in corpore suo, immb contradictorium videtur illos esse causas istorum motuum . Causa vera, est causa inter quam & essectum mens deprehendit necessariam connexionem, rem enim sic intelligo. Ia' autem nullum est ens inter cujus voluntatem dc essecta, mens depreh-i hendat connς ioncm necessariani, praeter ens infinite perfectuna. Deus

474쪽

VERITATE. LIB. VI. is '

Deus igItur solus est vera potentia, & solus revera habet potentiam movendi corpora. Addo, concipi non posse, Deum posse commus nicare hominibus , aut Angelis potentiam quam habet movendi corpora ; Ac certe qui existimant, potentiam quam habemus movendi brachium , esse veram potentiam , debent fateri Deum polle etiam communicare mentibus potentiam creandi, an nihil andi,faciendi omnia postibilia, uno verbo Deum posse illos reddere omnipotentes , ut infra sum ostensurus. Deus non eget instrumentis ad agendum , sussicit ipsum velle ut res sit, quia contradictorium est ipsum velle, & id quod vult non feri. Ipsius igitur potentia est ipsius voluntas; & si suam communicaret potentiam, suam communicaret voluntatem. Jam verbsuam communicare voluntatem homini, vel Angelo, nihil aliud significat quam velle, ut quum homo, vel Angelus volet hoc, vel illud corpus moveri, corpus actu moveatur. Quod si ita sit, video duas voluntates concurrentes ubi Angelus movebit corpus, voluntatem Dei & voluntatem Angeli ; Ut igitur cognoscam utra sit vera causa motus corporis, sciendum est quamam si efficax. Est connexio necessaria inter Dei voluntatem &ui sectum quod vult produci. Hoci osto, Deus vult, ut quotiescunque Angelus voluerit hoc, vel iliaud corpus moveri, corpus actu moveatur. Ergo est connexio necessaria inter voluntatem Divinam & motum illius corporis : Ac per consequens Deus est vera causa motus illius corporis, & voluntas Angeli causa occasionalis duntaxat. Sed ut id clarius ostendatur ; supponamus Deum velle, ut contrarium eveniat ejus quod quaedam mentes vellent evenire , ut id c gitari potest de Daemonibus aut de alijs quibusdam mentibus eadem poena dignis, tunc Deus non posset dici ipsis communicare potentiam suam , cum nihil possent efficere eorum quae vellent. Tamen voluntates istarum mentium cssent causae naturales effectorum quae

l producerentur.

' Certa quaedam corpora ad dextram moverentur, duntaxat quia mentes illae vellent ea moveri ad sinistram ; & desideria istarum mentium determinarent Voluntatem Dei ad agendum, ut voluntates nostrae movendi partes corporis nostri, determinant primam causam adeas movendas, omnes itaque voluntates mentium nihil sunt quam causae occasionales. Si quis, his auditis rationibus , Vellet tamen adhuc asserere vo-Iuntatem Angeli quae moveret corpus aliquod, esse veram causam , non vero occasionalem molsis; evidens est illiu . Angelum posse pari ratione esse veram causam creationis & annihil attonis omnium. Deus

enim posset ipsi communicare potentiam suam creandi & anni hi landi corpora, non sectis ac potentiam illa movendi , modo vellet om-

475쪽

nia creari & anni hilari, uno verbo, si vellet omnia fieri secundum voluntatem Angeli; ut voluit in exemplo supra allato corpora m veri ad nutum Angeli. Si igitur homo, vel Angelus dicantur vere

motores, quia Deus ad ipsorum voluntatem movet corpora; dicendum est pariter Angelum & hominem posse esse vere creatores, clim Deus pollit creare entia quotiescunque volent. Inamb& sorsan animalia vitillima, aut materia sola dici posset revel 1 causa creationis alicujus substantiae; supponendo cum Philosophis, ad exigentiam materiae Deum producere formas substantiales. Denique, quia Deus

ab aeterno decrevit creare certo tempore certas quasdam res, tem p

.ra illa etiam dici possent causae creationis illorum cntium: quem a modum globus in alium impingens globum existimatur vera causa motus quem ipsi communicat; quia Deus voluntate sua generali,

quae ssicit ordinem naturae, voluit, ut quum duo corpora sibi invicem occurrerent, talis vel talis fieret mot sis communicatio.

Solus igitur Deus est vera causa, nullaque alia est praeter illum ;nec arbitrandum est id quod praecedit effectum illius veram esse causam. Deus ipse potentiam suam creaturis communicare nequit, si rationis lumina sequamur; non potest efficere ut sint verae causae; illas non potest facere Deos. Sed etiamsi id posset, concipere non posissimus cur id vellet. Corpora, spiritus , purae intelligentiae, haec omnia tichil possunt. Mentes ab authore suo illuminantur & agi

tantur. Qui creavit coelum & terram, utriusque motus regit. D nique Creator noster nostras voluntates exequitur , semel 1regit , semper paret. Immo brachium nostrum movet, ubi etiam illo utimur adversus ipsius mandata, ipse enim per Prophetas queritur nos illum eo adducere ut injustis desiderijs nostris obtemperet. Uariae omnes illae Ethnicorum Divini fates , & omnes illae Phlialosophorum speciales causae nihil sunt quam chimaerae a Caco daemone eXc gitatae, ad evertendum veri numinis cultum. Philosophia illa non ex Adamo sed ex serpente ad rios transivit, namque ex quo peccatum irrepsit mens humana tota Ethnica facta est, hujus Philosophiae cum sensuum erroribus conjunctae ope, Sol olim fuit adoratus & ex eadem origine fluit ingens mentis depravatio & cordis corruptio quae inter homines grassatur. mare, inquiunt actionibus

suis&saepe verbis, quare non amaremus corpora, cum tot nos ais

ciant voluptatibus φ Et cur ridentur Israelitae dum desiderabant caules& cepas Egypti; cum revera essent infelices, utpote qui privati essentrebias, ex quibus aliquam poterant consequi beatitarem. Veriani Philosophia, quae dicitur nova,quae repraesentatur ut spectrum ad deterrendos debiles animos,quarc intemnitur & damnatur, licet mitii me intel- Iecta; Philo phia, inquam, nova, cum illam eo vel in. ira mine desta

476쪽

VERITATE. LIB. VI. η27

quod omnino consentit cum M primo principio Religionis Christianae; unum , scilicet Deum esse amandum & timendum ; quippe qui sis qsolus nos beatos reddere postit. his,' si Si enim Religio nos docet unicum esse Verum Deum, haec Philo- , . -2 sophia nobis demonstrat unicam esse veram causam. Si Religio nos tum Hr docet omnes Ethnicorum Divinitates nihil esse quam lapides & me- mvιrsum talia sine vita & molli. Haec Philosophia nobis evincit omnes cauia un o - , sas secundas, seu omnes Philosophiae Divinitates nihil esse quam teriam & voluntates inefficaces. Denique s Religio nos docet genu Loiseum

non esse flectendum coram Dils non Dijs , haec Philolophia nos pari- ων---- ter docet, imaginationem & mentem nostram non debere demitticoram magnitudine & potentia imaginaria causarum non causarum; eaS nec esse amandas nec timendas: mentem nostram circa eas non occupandam esse ; De Deo ibio esse cogitandum I Deum in Omni-ι..christiabus videndum ; Deum in omnibus adorandum ; Deum in omnibusna, ut mi amandum & timendum esse. - tur Deus n.

Verhm haec non est indoles quorundam Philosophorum, Deum videre nolunt, de Deo eos: tare nolunt: nam ex peccato orta est quaedam inter homines & Deum repugnantia. Deos pro arbitrio sibi p.is amisi fingunt, &imaginationis figmentorum timore & amore, ut Ethnici unm Dem. operibus manuum suarum, delectantur. Pueris similes, qui coram Aug TV 33. sodalibus suis quos ipsi conspu rca vere, contremiscere solent. Velut comparatione utamur nobiliori, licet forsan minsis accommoda ta, similes illustribus Romanis, qui ingenij sui figmenta venerabantur, & Imperatores sti m emissa, in ipsorum apotheosibus aquila, inepth adorabant. α'

Explicatio secunZe panis legis generalis. Illam a Philosophis non observari, Carisium verὸ istam accuratὸ

Observasse.

SUpra observati sunt errores quibus ij obnoxij sunt, qui secundum ideas sensuum falsas & confusas, & secundum ideas vagas& indeterminatas merae Logicae, ratiocinantur. Hinc non obscure patet, ad conservandam evidentiam in pereeptionibus, necessarib observandam esse legem supra praescriptam, & examinandum quaenam sint ideae clarae& distinctae rerum, ut secundum illas ideas dunt xat ratiocinem .

477쪽

18 DE INQUIRENDA

In eadem illa lege generali, quae versatur circa materiam Midio . rum nostrcrum , haec circumliantia sedulbanimadvertenda est; neminpe semper incipiendum esse a rebus simplicissimis & facillimis, & indili insistendum, antequam pergamus ad investigarionem rerum maxime complexarum & dissicilium. Nam si secundiim ideas distinctas duntaxat ratiocinari debeamus ad conservandam evidentiam in perceptionibus nostiis; manifestum est nunquam esse transeundum ad investigationem rerum compolitarum, quin prisis accuratiis me examinatae fuerint simplices a quibus pendent, & familiares redditae: siquidem ideae serum complexarum clarae esse non poliunt, quando simpliciisimae ex quibus componuntur non nisi confuse & imperfecte innotescunt. Res impersecte tantum cognoscimus, ubi certb nobis non constat an omnes illarum partes conlideraverimus; & illas confuse cognoscimus, ubi menti nondum satis sunt familiares, quamvis certi simus nos omnes illarum partes considerasse. Quum res imperfecte duntaxat cognoscimus , ratiocinia quae de illis habemus, sunt tantum verisimilitudines. Quum illas confuse percipimus, in ratiocinijs nec ordo est, nec perspicuitas, nec ubi simus, vel quo tendamus saepe non fatis notum est. At vero ubi illas simul imperfecte & consus: cognoscimus, quod solenne est ; clare nunquam scimus quid quaeramus , nee rationes quibus illud invenire possimus. Omninh itaque necesse est hunc in stud ijs accurate observare ordinem. Et, nem pe , semper imi avm a rebus fimplicis u , omnes istarum partes examinemus istis, ita actescamus ut bufamiliares reddantur, antequam pergamus ad res ma- complexaου a qudin Ista pendent. Verum haec regula ab hominum ii senio abhorret, ad id natura feruntur, ut facilia aspernentur; α ipsorum menS, utpote non comparata propter objectum finitum & capto facile, non potest dili sub-nstere in consideratione istarum idearum simplicium , quae prae se nota ferunt characterem infiniti propter quod creati sunt. Contra verb ,& quidem eandem ob causam, magna & ad infinitum aliqua smi-Ιitudine accedentia, ut& obscura&mysteriosa venerantur Zc solli, cite quaerunt. Tenebras equidem non amant, sed in tenebris sperant se inventuros bonum & veritatem quae ipsis satisfacere queatis Superbia etiam multum confert ad ingenia eb adducenda ut ma- .gnum & extraordinarium ambiant; & in illud, falsa spe tace peti, ph praecipites agantur. Experientia constat cognitionem accuratam rerum ordinaria itim & usitatarum nullam apud homines conciliarae famam .eognitionem vero rerum inustatarum & insolentium, quantumlibet confusam & imperfectam, existimationem & Venerationem captare apud eos qui grandem rerum, quas non inteli punt, sibi enormant ideamia Atque hqc experientia eos omnes qui

ui gloriae magis student quam Velitati , numero

478쪽

VERITATE. LIB. VI. η2'

aIios stipetant) ad imprudentem inquisitionem cognit Ionnm speciosarum & imaginariarum cujuslibet magni , rari & obscuri determinat. Quot reperias homines qui Cartesiij Philosophiam rejiciant, hac egregia impulsi ratione quod illius principia sint simpliciora & faciliora. Nulli sunt termini obsci iri & mysterios in illa Philosophia : seminae ,& qui nec Graece, nec Latine callent, pos uni illam addiscere : Cei te id arguit rem exigui momenti, nec aeqirum est magna ingenia illi incumbere. Principia adeo clara 3c simplicia satis secunda ipsis non videntur, ad explicanda naturae effecta, quam supponunt obscuram & intricatam. Istolum principiorum usum prima fronte non cognoscunt, quia ipsis simpliciora & faciliora videntur , quam ut possint praebere attentionem necessariam ad illorum usum δέ amplitudinem cognoscendam. Malunt igitur explicare ectista, quorum causa ipsos latet , pcr principia quae nequaquam intelligunt, quaeque intelligi nequeunt; quam per principia simplicia & clara. Isti enim Philosophi res obscuras per principia, non mo

do obscura, versim etiam σκαταλWύα, e X plican r.

Quum quis res admodum obscuras & arduas per principia cla pa& omnibus nota explicare aggreditur , facile est deprehendere an rem inceptam bene gerat, quia, si quae dicit a nobis concipiantur, nullo negotio cognoscimus an Vera in medium proserat. Itaque docti falso sie dicti, quum principijs claris utuntur , admirationem quam exoptant non consequuntur; quoniam eorum quae hisce claris principijs adstruere vellent sutilitas evidenter agnoscitur. At vero, ubi principijs incognitis utuntur, ac de rebus valde complexis , qua

si omnes earum relationes accurate cognoscerent, loquuntur, tum

admirationem in se movent ; quia quae ab ipsis dicuntur omnium captum fugiunt; jam autem a natura ita sumus comparati ni quaecunque captum nostrum eXsuperant Veneremur-

Ciam autem Ἐγbscura &.ακαταληέα inter se invicem Acilius connecti videantur, quam obscura cum claris & intellectu facilibus, principia quae mentis aciem fugiunt multo sunt commodiora in qu

stionibus compositis quam principia intellectu facilia. Nihil est quantumvis dissicile, cujus PhiIosophi & Medici principiorum suorum spe paucis non reddant rationem. Cum enim ipsorum principia multo dissicilius intelligantur quam quaelibet quaestiones quae ipsis proponi possent ubi illa principia certa supponuntur, nulla difficu tate possunt involvi dum his uiuistur. Hisce, exempli gratii, obscuris aut indeterminatis quaestionibus audacter& nullatenus haerentes respondent ; Cur sol vapo sextollat, cur Quinquina sistat febrim quartanam, cur rhabarbarum bilem expurget, & sal polychrestum phlegmata, &c. Et plerisque αἶ-am responsis satisfit , quia obscurum & άis. Min inter sic consentium. Verum principia ignota non possunt accomm

479쪽

MO DE INQUIRENDA

dari quaestionibus clarὶ expositis & soluiti facilibus; quia illorum

inanitas evidenter cognoscitur. Philosophi principijs suis explicare nequeunt quomodo equi currum trahant; quomodo pulvis horologi j motum sistat: quomodo Samius lapis metalla, &scopae vestes abstergeant. Omnibus enim ludibrium deberent, si motum attractionis& facultates auraiιces supponerent , ad explicandum quo pacto currus sequatur equos ipsi junctos, & facultatem dete 'am in scopis ad detergendas vestes, & sic de ceteris. Ipsorum igitur principia usum duntaxat sortiuntur in quaestionibus obscuris, quia capi nequeunt. Istis igitur princi pys, quae clare & evidenter non cognoscuntur, quaeque iuspicari possumus a nonnullis nationibus non admitti, fidendum non est. Ideae extensionis, figurae, motas localis, & re- Iationes quas inter se invicem habent attente sunt considerandae, si ejusmodi ideae distincte concipiantur, ac ita claret Videantur ut manifestb pateat illas ab omnibus gentibus omni tempore admissas fuisse, ijs immorandum est & omnes earum relationes sunt eXaminandae; si verb obscurae videantur, tum aliae sunt inquirendae, si possint inveniri. Namque si, ut absque erroris periculo ratiocinemur, evidentiam in perceptionibus nostris semper conservare neces, se sit, ratiocinandum est duntaxat secundum ideas claras & relatio

nes clare cognitas.

Ut extensionis proprietates ordine possint considerari, incipiendum est, exemplo Cartesij, a relationibus simpliciis mis, & a simplicissimis ad maxime complexas pergendum , non modb quia haec methodus est naturalis , & mentem in operationibus suis quamplurimiim juvat ; Versim etiam quia, clim Deus ordine semper agat& per vias simplicissimas, hae ratione examinandi ideas nostras Mearum relationes ipsius opera a nobis facili iis cognoscentur. Ac rein vera si animadvertamus relationes simplicissimas omnium primas etiam imaginationi offerri ubi non determinatur ad cogitandum potius de uni re quam de alia; hinc patebit sufficere res a nobis attente& sine praeconcepta opinione expendi ut ordinem illum hic praescriptum assequamur , & veritates maxime compositas possimus retegere, dummodo eX uno ad aliud aequo celerius non propere

mus.

Si igitur attente extensionem consideremus nullo negotio coniscipimus partem unam ab alia posse separari, hoc est, motum localem facile concipimus, & motum illum localem producere figuram in utroque corpore moto. Ex omnibus motibus, simplici stimus Mqui imaginationi primus offertur est motus rectus , seu secundiunt ineam rectam. Supponamus igitur aliquam extensionis partem moveri mota directo, necesse est partem quae occupat locum in quem tendit haec prima extensionis pars, movericirculariterare om

480쪽

VERITATE. LIB. VI.

clipei locum ab alia derelictum , & sic fieri motum circularem. Quod si concipiamus innumeros motus directos in innumeris similibus partibus hujus immensae extensionis quam consideramus, iterum necesse est haec omnia corpora , quippe quae sibi mutub obsint, mutua actione sua, hoc est, mutua motuum specialium communicatione, ad id una conspirare ut molli circulari moveantur. - Prima haec consideratio relationum simplicissimarum quae sunt litatem Vorticum Car- futurum , quo motus recti omnium partium extensionis, utpote sibi invicem magis adversantes, dissicilius in illo simili molli perseverare potuerint, & horum vorticum illos fore maximos in quibus plures partes in eundem motum conspiraverint, seu quorum partes majore vi praeditae fuerint ad continuandum motum suum secundum lineam rectam.

Sed cavendum est ne mens dissipetur & fatigetur, inutili applicatione ad numerum infinitum & ad magnitudinem immensam vorticum. Primb aliquandiu insistendum est alicui ex his vorticibus, ct investigandi sunt ordine & attente motus materiar quam includit,& omnes ligurae quas singulae partes istius materiae induere debent. Clim solus motusfecundum lineam rectam sit simplex, ille in tus est prim5 considerandus; cum is sit secundum quem omnia corpora motum suum dirigunt 3 Siquidem Deus secundum vias simplicissimas semper agit, & revera corpora circulariter non move tur nisi quia in suis motibus directis perpetuas patiuntur oppositio,. nes. Clim itaque omnia corpora aequalis non sint magnitudinis,& eorum maxima majori praeesta sint vi ad motum suum continuandum secundum lineam rectam quam alia ; facile concipimus minima corpora ad centrum Vorticis e e debere, maxima verb versus cir cum serentiam, cum lineae quae describi concipiuntur a motibus eorporum quae sunt ad circumferentiam ad rectam magis accedant, quam lineae quas describunt corpora quae sunt prope centrum. Denuh si cogitemus unamquamque partem materiae non potuisse principio moveri & in motu suo perpetuam pati oppositionem , quin rotundata fuerit & ipsius anguli fracti fuerint, facile concipiemus totam hanc extensionem eX duplici duntaxat corporum genere constare , ex globulis scilicet circa centrum suum diversimode tis , quaeque praeter motum suum specialem motii communi vortiacis adhuc abripiuntur et & ex materia quadam fluidistima & maxime agitata, orta ex confricatione & attritione globulorum. Praeter motum circularem communi ira omnibus partibus vorticis , haec

materia subtilis specialem adhuc motum habebit secundum lineam

pene rectam a centro v rticis versus circumferentiam, per intervalla

globulorum qui ipiis transeundi copiam faciunt; ade. ut motus,

Vorticum eo majorem DissiliZ Nil

SEARCH

MENU NAVIGATION