장음표시 사용
491쪽
mc ex circulari, comperisset. Vel potius attendere debebat motus compositos ex motibus rectis, plures posse esse in infinitum, sum
nendo motus componentes augere aut minuere celeritatem suam miliale di versis modis, ut ex supradictis videre est. Nulli, inquit, sunt
motus simplices praeter fios duos , rectum& circularem ; ergo omnes motus ex hisce duobus constant. vertim fallitur; motus circularis
non est simplex; Non potest concipi quin eodem tempore de puncto ad quod relationem habet cogitetur, jam autem quicquid includit
reluionem , est relativum , non simplex. Quod ut probetur animadvertendum est , posse concipi motum circularem veluti g nitum ex duobus motibus rectis, quorum celeritas inaequalis est secundum certam quandam proportionem ; nam, motus compositus ex duobus ali is directis, quique celeritatem suam diverse augent aut minuunt, non potest esse simplex. 3. Dicit omnes motus simplices csse triplices, primum e centro, secundum Versus centrum: tertium circa centrum; sed falsum est ultimum esse simplicem, ut jam dictum est. Iterum falsum est nullos esse motus simplices praeter eos qui sursum vel deorsum seruntur; nam omnes motus directi sunt simplices, sive accedant ad centrum , sive ab eo recedant, sive accedant ad polos, sive ab ijs recedant, vel ab alio quovis puncto. Omne corpus, inquit, constat ex tribus di
mensionibus. Ergo motus omnium corporum debet habere tres mΟ-tus simplices. Quaenam est relatio unius ad alterum, motuum si minplicium ad dimensiones φ Praeterea omne corpus habet tres dimensiones, at nullum corpus habet tres motus simplices.
4. Supponit corpora esse , vel simplicia, vel composita, & dicit simplicia ea esse quae in se habent aliquam vim qua moventur, ut ignis, terra, &c.&composita recipere motum suum a componentitus. Sed hoc sensu, nulla sunt corpora simplicia, nulla enim sunt quae in se habeant aliquod principium motos sui. Nulla etiam sunt corpora composita, quia juxta hanc hypothesin , composita supponunt simplicia, quae non existunt. Hac pacto nulla crunt corpora. Quam ridiculum est corporum simplicitatona definire per potentiam sese movendi. Quis poterit distinctas alligare ideas hisce vocibus corporum simplicium& corporum compositorum, si corpora simplicia duntaxat definiantur per relationem ad vim sese movendi imaginariam φ Sed videamus consequentias quas ex istis principijs deducit. Motus circularis est motus simplex; Coelum movetur circu- Iariter; ergo ipsius motus est simplex. Jam autem nullus est motus simplex niu corporis simplicis, hoc est, corporis quod sese proprijs
suis viribus moveat : crso Coelum est corpus simplex a quatuor elementis quae fecundum tineas rectas moventur distinctum. In toto
hocce ratiocinio nihil nisi salsas & absurdas propositiones contineri satis patet. Alia Usim videamus argumenta , multis enim , Disiti rod by Corale
492쪽
pessimis , utitur ad probandam rem inutilem & falsam. Secunda ratio qua probare intendit, Coelum esse corpus simplexa quatuor olementis distinctum, supponit esse motus duplicis generis, alterum naturalem, alterum Verb molemum, seu contra naturam. Vertim ijs omnibus qui de rebus per ideas claras judicant clathsatis liquet, nullum esse motum Violentum, seu contra naturam, siquidem corpora nullam habent per se naturam , aut principium m lsis sui, prout censet Aristoteles. Omnibus corporibus indifferens est, sive moveantur, dc in quan cunque partem moveantur , sive nullomodo moveantur. Aristoteles verb de omnibus per sensuum impressiones judicans, corpora quae legibus communicationis m tuum in certo quodam situ, respectu aliorum corporum, semper colis
cantur existimat ea sese in illo situ propria vi sua constituere; quia situs ille ipsis commodior & naturae magis consormis est. Illud igitur est Aristotelis ratiocinium. Motus circularis Coeli est vel naturalis vel contra naturam , si naturalis est, ut jam dictum est, Coelum est corpus simplex distinctum
1 quatuor elementis, cum elementa non moveantur circulariter mota suo naturali. Si motus circularis est contra naturam Coeli, aut Coelum est unum ex elementis, ut ignis, aut aliud quid. Coelum non potest esse ullum ex elementis , nam, exempli gratia, si Coelum esset igneum, cium motus naturalis ignis tendat sursum , Coelum haberet duos motus contrarios, motum circularem & motum illum sursiim tendentem ; quod fieri nequit, cum corpus unum non pol si habere duos motus contrarios. Si Coelum sit aliud aliquod corpus, quod non moveatur circulariter natura sua, aliquem alium habebit motum naturalem, quod fieri nequit, namque si motu suo sursum seratur erit vel ignis, vel aer; Si deorsum erit aqua, vel terra: Ergo,&c. Omnes horum ratiociniorum absurditates hic speciatim indicare supersedeo. In genere tantiim asseram quaecunque hic loquitur Aristoteles, nihil distincti significare, & in ijs nihil veri, immo nullam legitimam contineri conclusionem. Tertia ipsius ratio haec est. Primus & persectissimus omnium motuum simplicium, debet esse motus corporis simplicis , immb primi & persectissimi inter corpora simplicia. Sed motus circularis est primus & persectillimus motuum simplicium; quia omnis linea circularis est persecta , nulla verb liisnea recta talis est. Nam si finita est, ipsi aliquid addi potest i Si infinita, nondum persecta est, quia fine caret, & res persectar non sunt nisi ubi finitae sunt. Ergo motus circularis est primus & persectissimus motuum. Ergd corpus quod circulariter movetur est simplex, est primum & persessissimum corporum simplicium. est quarta ipsius ratio.
Omnis motus est naturalis vel non. & omnis mQtus qui non est naturalis quibusdam corporibus, naturalis est quibusdam alijs. Via
493쪽
demus motus deorsum & sursum tendentes quibusdam eorporibus esse naturales, quibusdam vero non . Nam ignis natura sua non des.cendit, sed terra natura su1 descendit. J.im autem motus circula- Iis non est naturalis quatuor elementis : oportet igitur esse aliquoa corpus simplex cui motus ille sit naturalis. Ergb Coelum quod cir culariter movetur, est corpus simplex a quatuor Elementis distin
Denique motus circularis vel naturalis es Vel violennu alicui eorpori. Si naturalis, corpus illud simplex & persectissimum esse debere evidens est ; si non naturalis; mirum est qubd ille motus semperduret; cima experientia testetur Omnes motus non naturales diu non
durare. Ex his igitur rationibus concludendum est esse aliquod aliud corpus separatum ab ijs omnibus quae nos ambiunt, quod eb persectioris naturae est, qutia nobis magis dissitum est. Sic ratiocinatur Aristoteles. Vel sim cum illius Interpretum peritissimo ausim contendere, ipsum nullas unquam esse alligaturum ideas distinctas temminis quibus utitur; nec ostensurum Aristotelem incipere a rebus sim plicissimis, antequam ad maxime complexas procedat. Quod ad recte ratiocinandum, plane necesse est, ut jam probatum fuit. Nisi Lectoribus fastidium parere timerem , aliquot adhuc Arist telis capita transcriberem ; sed praeterquam quod.ipsius placita, quum turminis clatis & sermone vulgari e muntur inepta omnibus videntur, ex supra dictis satis liquet apsius rationem Philos phandi esse prorsus inutilem ad veritatem inquirendam Etenim, cum ipse fateatur quinto Capite istius Librii eos qui ab initio aliqu1 in re hallucinantur, multo, immo infinite magis hallucinaturos esse si plura proferant, hinc manifestum est neminem sine maximo errorix periculo posse ipsius authoritati sine examine cedere; elim duo prima Capita Libri ipsius sint absiurda. Vertim ut res extra onme dubius constituatur, in hoc primo Libro, nullum esse caput, in quo aliquae
non includatur absurditas, os cndam. αλ εTertio Capite, dicit Caelos esse incorruptibiles & omnis 'alter tion is expertes; istius propositionis multa proseri argumenta perquam inepta , quia, exempli gratia, ibi est habitatio morium immc rtalium & quia in illis nulla unquam observata suit immutatio. Postrema illa ratio posset admitti, si Aristoteles testaretur aliquem inde red jisse, vel ad corpora coelestia proxime satis accessisse, ad eorum
mutationes accurate observandas. Immb nescio an quisquam ipsius autoritati nunc cederet, quia telescopia contrarium testantur. Quarto Capite, motui circulari nullum esse motum contra, raprobare conatur, cum tamen motus ab Oriente ad Occidentem manifesto contrarius fit motui ab Occidente versus Orientem.
Quinto is corpora non 3: se infinita perperam probat, quia argumentum deducit ex motibus corporiun simplicium ι quid
494쪽
enim obstat quominus supra primum mobile ab ipso fictum, sit adhue
alia extensio sine moth. Sexto Capite, probando elementa non esse infinita tempus se
stra consumit. Quis enim id in dubium vocet , si cum ipso supponae elementa in eludi in Coelo quod illa circumdat. Vertim dum id probat per illorum gravitatem & levitatem; certe ludibrium debet. Si, inquit, elementa essent infinita, daretur gravitas & levitas infinita. id fieri nequit; Ergo,&c. Qui ipsius argumentum sustiis explicais tum videre optaverint, illud in ipsius Libris legant. His immorari me piget. Septimo, pergit probando corpora non esse infinita; & primum ipsius argumentum supponit, necesse esse omne corpus esse inmoto; quod non probat, nec probari potest. Octavo, multos non esse mundos ejusdem speciei hae egregia ratione defendit, qubd si alia esset terra ab ea quam habitamus, cum terra sit gravis natura sui; terra illa in nostram delaberetur quian stra es centrum qub decidere debent omnia corpora gravia. Unim hoc accepit nisi a sensibus ' i Nono, multos mundos existere nequidem posse; quia si esset alia quod corpus supra coelum, esset simplex , vel compositum ; in stata naturali, aut violento, quod esse nequit tribus rationibus quas haurit ex tribus speciebus motos, de quibus jam dictum est. Decimo, mundum aeternum esse asserit, quia fieri nequit ut inceperit existere, &semper duret; elim videamus quicquid fit temporis successsi corrumpi. Id accepit quidem , sensibus. Sed unde
accepit mundum esse semper duraturum iTotum undecimum Caput insumit explicando quid inteIligatue per incorruptibile, quasi aequivocatio hic esset periculosa, &magnum explicationis suae esset admissurus usum. Attamen vox illa Dicoruρ-
tibiis, adeo clara est per se, ut Aristoteles negligat explicare quid per earn sit intelligendum,&quid ipse intelligat. Prudentius seeisset si innumeros explicasset terminos quibus utitur , qui nihil praeter idea x sensibiles excitant: namque hoc pacto ex ipsius operum lectione aliqua sorsan redjisset utilitas. Denique ultimo Capite primi istius Libri de Caelo, mundum esse incorruptibilem ostendere conatur, quia fieri nequit illum incepisse,& tamen semper durare. Omnia, inquit, subsistunt per tempus finitum, vel infinitum. . Sed quod infinitum est duntaxat uno sensit,
nec est infinitum, nee finitum. Ergb nihil potest subsistere hoe
Atque sic ratiocinatur Princeps Philosiophoram, O graim Mimai qua clim deberet veram essectorum naturalium causam patefacere per ideas
Haraa dc distinctas, Philosophiam Ethnicam statuit, sequendo falsas
495쪽
& confusas sensuum ideas, vel ideas generaliores quam ut Veritati inservire possint. Hic Aristotelem non earpo, quod ignoraverit mundum a Deo in tempore creatum fuisse, ad manifestandam ipsius potentiam &dependentiam creaturarum ab ipso; illum mundum nunquam esse 1 Deo destruendum , ut pateret ipsum, utpote immutabilem, consiliorum suorum nunquam poenitere. Sed Aristoteli ignoscere nequeo, dum invalidis probat rationibus mundum extitisse ab aeterno.
Si in sententi js quas defendit videatur aliquando excusabilis , sarutem in rationibus quas profert, dum de rebus pauid dissicilioribus agit, excusari unquam nequit. Ex supra dictis id jam satis constat; Lices omnes errores in illis ipsius libris mihi obvios hic non recensuerim , & ipsius sententias clarius exposuerim quam illas exponere silet.
Verum ut luce meridiana clarius pateat genium iratura ipsius arcana nunquam esse revelaturum , operae pretium est ostendere, principia quibus utitur Philosophus ille ad explicandos naturae effectus omni
In Physica nil quicquam posse retegi manifestum est, nisi initium
fiat a corporibus simplicillimis , hoc est, ab elementis : namque elementa sunt corpora in quae caetera resolvuntur, quia in ipss continentur, aut actu, aut potentia ; Aristoteles hic definit elementa. Verum in illius operibus non reperias ipsum per ideam distinctam explicuisse haec corpora simplicia in quae caetera resolvi existimat: elimitaque elementa ipsus clarearon cognoscantur, naturam corporum
quae ex ijs constant cognosci non polle hinc sequitur.
Qua tuor esse elementa, ignem, aerem, aquam ,& terram, dicit equidem Philosophus. Sed eorum naturam clare non explicat; nul-
Iam eorum ideam distinctam tradit; nequidem existimat illa quae statuit elementa esse ignem , aerem, aquam & terram quae videmus, si enim id sic se haberet, saltem aliquam haberemus illorum cognitionem per sensus nostros. Conatur equidem in multis operum seorum Iocis clementa explicare per qualitates caloris & frigoris, humiditatis & siccitatis, gravitatis & levitatis. Vertim haec ratio illa explicandi inepta est, ut stupendum sit tot viros eruditos in illa acquievisse. Atque illud jam sum ostensu ius. Aristoteles in Libro suo de Caela, existimat terram esse in centro mundi, & omnia corpora quae simplicia appellare amat, moveri debere motibus simplicibus, quia supponit ea per.se natura sua move- Ti. Praeter motum circularem , quem simplicem esse defendis, Mquo probat coelum esse corpus simplex, quia supponit illud moveri circulariter, asserit duos duntaxat esse simplices; alterum deorsum.
t tantem, seu a circumserentia ad centrum, alterum sursum, seu Diqitiam by Cooste
496쪽
Centro versus circumserentiam. Asserit praeterea istos motus simplices eorporibus simplicibus competere ac per consequens , te ram & ignem esse corpora simplicia , quorum alterum omnino grave est , alterum vero omnino leve. veri, gravitas & levitas eorpori possunt competere vel adaequa te vel inadaequate, concludit esse adhuc duo elementa, seu duo corpora simplicia, quorum alterum leve est inadaequate duntaxat, alterum Verb grave in adaequate, nempe aquam & aerem. Atque sic probat esse quatuor elementa, necesse plura.
Ijs qui hominum opiniones propria ratione sua examinant manifestum est; hasce omnes propositiones esse falsas , vel saltem haberi non posse ut principia clara & indubitata, quorum suppetant ideae clarae & distinciae, quaeque Physicae fundamentum esse pollini. Numerum elementorum per qualitates imaginarias gravitatis & levitatis statuere velle, dicendo duntaxat & sine probatione, esse quaedam corpora gravia alia veris levia natura sua, certe omnem absurditatem superat. Etenim, si res nullo argumento innixas deblaterare unusquisque velit, facile erit dicere Omnia corpora esse gravia natura sua, & ed tendere tu accedant ad centrum mundi, hoc est, ad locum quietis sitae; alius verb eontra poterit defendere omnia corpora esse levia natura sua, & eb tendere ut versus Caelum eX tollantur, tanquam versus locum persectionis suae. Namque si quis ei objiciat qui dixerit omnia corpora esse gravia natur1 sua, aerem tamen & ignem esse leves ; statim respondebit, ignem & aerem non esse leves; sed equidem esse miniis graves quam aqua & terra; dc hanc ob causam videri leves : De his elementis non secus se habereae de ligno quod leve videtur in aqua, non qubd per se leve sit, climin terram decidat quando est in aere, sed quia aqua gravior, ligno se submittens, illud sustinet& extollit. Si contra ei objiciatur, qui omnia corpora esse levia natura sua dixerit , terram & aquam esse tamen graves, pariter respondebit, haec corpora videri gravia, quia aequὲ levia non sunt ac cetera quibus ambiuntur. Lignum, exempli gracia, videri grave, ubi est in aere , non bd sit grave per se, cum ascendat ubi est in aqua ,sed quia
Ridiculum ergb est supponere ut principia indubitata, corpora
esse levia aut gravia natura sua. Immb, nullum corpus in se habere vim sese movendi evidens est; ac perinde esse si moveatur sursum aue deorsum, ab Oriente versens Occidentem , vel ab Occidente ad Orientem, a Polo Meridionali ad Septentrionalem, aut alio quovis
Sed concedamus Aristoteli esse qnatuor eIementa quaIta illa st tuit, quorum duo gravia sint, duo verb levia natura sua, nempe, ignm, aciem, aquam & terram. Quid inde consequetus ad Nati
497쪽
rae cognitIonem φ Quatuor haec Elementa non sunt ignis, aer, qua & terra quae videmus ; aliud prorsus est. Illa sentibus non cognoscimus, multo minus ratione, cum illorum nullam habeamus ideam. Equidem concedam omnia corpora naturalia ex istis elea mentis esse composita ; etenim id dixit Aristoteles. Sed natura isto-Tum cossorum compositorum nobis nota non est; & illa cognoscere non possumus, nisi prilis cognoscamus quatuor elementa, nu corpora simplicia ex quibus constant, compositum enim cognosci nequit nisi per iam pleX.
Ignis, inquit Aristoteles . est levis natura I. Motus sursum tendens est motus simplex, ergo ignis est corpus simplex, cum m tus debeat proportione aequari cum mobili. Corpora naturalia conflant ex corporibus simplicibus ; ergh est ignis in omnibus corporibus naturalibus. Sed igni illi quem videmus nequaquam similis; namque saepe est an potentia duntaxat in corporibus quae ex illo componuntur. Quid, quaeso, ex Peripateticis illis ratrocinijs addiscimus φIgnem, scilicet, esse in omnibus corporibus sive actialem, sine poten-; hoc est, omnia coryora constare ex re quae conspicua non est& cujus natura non cognoscitur. Atque hoc egregium ex Aristotelis Iectione emolumentum. At si Aristoteles nos non doceat naturam ignis & aliorum elementorum, ex quibus omnia corpora constant, forsan quis'osset existimare illorum qualitates & praecipuas proprietates ab ipso saltem ex plicari V hoe est quod jam examinandum venit. Asserit esse quatuor praecipuas qualitates adtactum pertinentes, et . 3 calorem, frigus, humiditatem& siccitatem, ex quibus caeterae Ome. nes constant; atque hoc ordine quatuor elementis hasce primas qua- ' litates distribuit. Igni calorem & siccitatem, aeri calorem & humi Cap., ditatem, aquae frigus & humiditatem, terrae frigus & siccitatem tribuit. Asserit calorem & frigus esse qualitates activas, ut siccitas &humiditas sunt qualitates pastivae. Calorem definit, id quod congre-H res homogeareas , frigus, id quod congregat omnia sive homogenea, sis heterogenaa ; humidum, id quod non continetur faciis proprijs suis ternimis , facile alienis, dc siccum, id quod continetur facile propr0ssuu terminis, nec
factie accommodatur terminis corporum amtientium. .
Itaque, secundum Aristotelem. ignis est elementum calidum &siccum : Ergo est elementum quod congregat res homogeneas, & facile continetur proprijs suis terminis disticulter veto alienis. Aerest elementum calidum & humidum ergo est elum: M' quod congre
rum quod congregat res homoge vix satae emoneas,nec facile conti tur Pro ij terminis sed alienis. nenique Terra est frigida dc sicea; e Ab est elementum quod congresat res homogenera dc heterogeneas,
498쪽
quod facilὲ eontinetur proprijs terminis, dissiculter verb accommodatur alienis. Haec sunt Elementa explicata juxta sententiam Aristotelis , vel juxta definitiones quas tradidit de illorum praecipuis qualitatibus :Quia verb, si ipsi credimus, Elementa sunt corpora simplicia, ex quibus caetera constant, & illorum qualitates, sunt qualitates simplices , ex quibus caeterae componuntur; cognitio horum elementorum & illarum qualitatum debet esse admodum clara & distincta, elim tota Physca, hoc est, cognitio corporum sensibilium, quae eX ijs constant, inde pendeat.
Videamus igitur quid in illis principijs desideretur. Primb ,
Aristoteles nullam ideam distinctam alligat voci qualitatis. Dubium est an per qualitatem intelligat ens quoddam reale distinctum a materia, an vero duntaxat modificationem materiae. Vocem illam aliquando uno senssi, aliquando vero alio intelligere videtur. Equidem octavo Capite de Cathegorijs , qualitatem definit, id quod emcit ut res dicantur tales, verum id non est propriὶ quod quaeritur. Secundd, definitiones quas dat quatuor primarum qualitatum , caloris, frigoris, humiditatis &uccitatis omnes sunt falsae, aut inutiles. Sic definit calorem. Calor , es id quod congregat ho
Prim , , hac definitione caloris natura adaequale non explicatur , lichi verum esset calorem semper congregare homogenea. Se cundi, , falsum est calorem congregare homogenea. Calor partes aquae non congregat, illas potitis in vapores distipar. Non Congregat partes Vini, nec partes cujuslibet alisis liquoris, seu corporis fluidi; immd nec partes argenti vivi. Contra omnia corpora selida & fluida homogenea & heterogenea resolvit & disgregat. Ac si quaedam sint; quorum partes ignis non possit dissipare , id non fit quod sint ejusdem naturae, sed quia sunt crassiores & solidiores quam ut pollini abripi motu partium ignis.
Tertiis, ut dicam quod res est, calor non potest congregare nec disgregare partes ullius corporis , sive homogenei, sive heterogenei. Ut enim congrcgentur, dilli pentur, separentur partes alicuius corporis, neces te est movere illas. Jam autem calor nihil potest movere ; Vel saltem calorem posse movere corpora evidens non est ; Etenim, ad caloris naturam quantumvis attendam, deprehendere' nequeo illum corpori communicare motum quem ipse non habet, videmus equidem ignem movere & separare partes corporum
sibi obviorum , sed id sorsan non fit ipsius calore , immo ignem calore praeditum esse evidens non est. Id potitis fit perpetua illius pamtium actione, quas in perpetuo molli esse manifestum est. Evidensost, partes ignis, si in aliquod corpus incidant, ipsi communicare
499쪽
debere aliquam partem motiis sui; sive sit calor in igne, sive non. Si partes istius corporis sunt parsim solidae,ignis illas distipare debet, sisnt admodum selidae& erasis, ignis eas tantum movebit, & efii ciet ut mutuo sese confricent ; Denique si corpus illud ex partibus subtilibus & crassis simul mistis constet, ignis eas tantum dissipabit, quas satis impellet ut ab alijs separentur. Itaque ignis duntaxat potest separare; ac, si congreget, id fit duntaxat per accidens. Ve-D . Gen. & rum Aristoteles contrarium plane sentit. Dime re, inquit, quod
Coir. l.a.c a nonnulti igni tribuunt, nihil aliud cst quam Uregare homogenea; namque per accidens duntaxat ignis effri res heterogeneas
Si Aristoteles ab initio distinxisset sensum caloris a moti, partiacularum, ex quibus constant corpora calida dicta; ae postea definivisset calorem acceptum pro motu partium , dicendo calorem esse id quod agitat & separat partes invisibiles ex quibus constant corpora visibilia, definitionem caloris tradidisset non reiiciendam. Illa penitiis satis non fieret; quia praecise non explicaret naturam motuum corporum calidorum. Aristoteles frigus definit, id quod congregat corpora homogenea Ohet rogenea. Iterum haec definitio non est legitima, falsum enim est Diasus congregare corpora. Ut corpora congregentur, necesse est illa movere, jam si ratio austultetur, frigus non posse movere evidenserit. Rever1 per frigus intelligimus vel id quod sentimus dum frigemus, vel id quod gignit sensum frigoris. Jam autem clarum est sensum frigoris nihil posse movere, cum nihil possit pellere. Quod vero gignit frigoris sensem, evidens est, si res aequa judici j lance per. pendatur, illud nihil aliud esse quam quietem aut cessationem motos. Itaque cum frigus in eorporibus nihil aliud sit quam cessatio iIIius motus qui calorem gignit evidens est si calor separet, frigus non
separare. Iraque frigus nee res homogeneas nec heterogeneas congre
pax, quod enim nihil potest pellere, nihil etiam potest congregare , uno verbo, cum nihil agat, nihil congregat. Aristoteles de rebus per sensus judicans, frigus aeque positivum esse ac calorem arbitratur, quia sensationes caloris & stigoris sunt ambae reales & positivae atque etiam duas illas qualitates activas et se existimat. Reipsa si impressiones senseum sequamur, seigus esse qualitatem activam meritb credimus; ciun aqua frigida congelet, congreget Jc obduret unico moment aurum dc plumbum liquefacta, postquam e fornace se per modicam aquae portionem insuia suere, quamvis calor istorum Metallorum satis adhue vehemens sit ad sepa-
. randas partes corporum quae tangunt.
c,' illa.' a nobis de erroribus sensitum Primo Libro dicta
δῖ y ' 'sunt, patet, eum qui sensibus duntaxat utitur ad examinandas qualitates corporum sensibilium, nullam unquam posse Ictogere veri
500쪽
tatem eertam , qua uti pollit Vesuti principio ad cognoscendam naturam. Hac enim via nequidem deprehendere possumus quaenam sint calida , quaenam verb frigida. Ex multis hominibus qui manus admovent aquae tepidae, alij illam calidam, alij verb frigidam sentiunt. Qui calent illam reperiunt frigidam, qui frigent illam sentiunt calidam. Ac si pisces sensus capaces esse supponantur, verisimile est aquam ipsis calidam videri, dum hominibus frigidissima videtur. De aere, res non secus se habet, juxta varias corporis dispositiones, calidus aut frigidus videtur. Aristoteles illum esse calidum existimat vertim haud putem Septentrionis incolas cum ipta hac in re sentire, cum etiam complures docti, quorum regio non es miniis calida regione Graeciae asseruerint acrem esse frigidum. Uerum haec quaestio , quae in Schola magni momenti semper visa fuit, nunquam decidetur, quin prilis idea distincta voci caloris alligetur Definitiones ealoris & frigoris ab AristoteIe traditae, neutrius ῆdeam possunt determinare. Aer, exempli gratia , & aqua ipsa quantumvis calida & fervida , congregant partes plumbi liquefacti, cum partibus cujuslbet alius Metalli. Aer congregat omnes adipes unctas resinis, & quibuslibet alijs corporibus 1olidis. Ac certe is tenax Peripateticus esset qui lithocollam aeri exponeret ad separandum cinerem a pice, aut quaedam alia corpora composita ad ea de- componenda. Aer igitur non est calidus iuxta delinitionem cal ris 4 Aristotele traditam. Aer separat liquores a corporibus ijs
imbutis, indurat lutum,lintea expanta exsiccat, quamvis Aristoteles illum dicat humidum ; ergb aer est calidus secundum eandem desinitionem. Hac igitur definitione non potest determinari an aer sit calidus an verb non.Possumus equidem asserere aerem esse calidum respecta luti, cum separet aquam a terra cui conjuncta est. At verb an erunt exploranda omnia aeris effecta in omnia corpora, ut sciamus an sit calor in aere quem respiramus. Si sic procedatur res nunquam certa evadet. Itaque multb tutius est non Philosophari de aere quem respiramus ; Sed de quodam aere puro & elementari, qui in hac sublunari regione non reperitur ; & asserendum est positi- vh, ut Aristoteles, illum esse calidum; nec ad id probandum opus est argumentis, immo quid per illum aer illiusque calorem intelligatur perinde esse debet. Namque hoc pacto tradentur principia. quae dissicile erit evertere; non propter ipsorum evidentiam & soliditatem, sed quia obscura sunt, & spectris similia, qux laedi no lueunt, quia corpore sunt destituta. Definitionibus ab Aristotele traditis de humiditate & siccitate 4 non inunoror, quia illarum qualitatum naturam hisce definitio-