De inquirenda veritate libri sex, in quibus mentis humanae natura disquiritur, & quomodo variis illius facultatibus, ut in scientiis error vitetur, utendum sit, demonstratur authore P. Malebranche ..

발행: 1689년

분량: 709페이지

출처: archive.org

분류: 철학

501쪽

412 DE IN QVIRENDA

nibus non explicari evidenter satis patet. Namque secundum ha ce definitiones ignis non est siccus , clam proprijs suis terminis facile non contineatur ; glaeies non est humida , quippe quae propi ijs suis terminis facile contineatur, & alienis non nisi difficulter accommodetur. Glacies equidem non est humida, si per humidum intel-tigatur fluidum 8, Vertim si iesse intelligatur, dicendum est flammam est e admodum humidam aeque ac aurum & plumbum lique-sacta. Verum quoque est glaciem non esse humidam, si per humi intelligatur id quod rebus quas tangit facile adhaeret : sed hoc sensu, pix , adeps , & oleum aqua multb humidiora sunt, cum comporibus quae attingunt tenacius adhaereant quam aqua. Eo sensa argentum vivum est humidum, namque metallis adhaeret ; & ipsa aqua non est perfecte humicti, nam plarisque metallis non adhaerescit. Itaque ad defendendas Aris otelis opiniones nequidem ad sensuum t

stimonium confugiendum cst.

Verum a longiori egregiarum istius Philosophi definitionum circa quatuor qualitates elementares, examine supersedeamus: & supponamus etiam quaecunque a sensibus circa hasce qualitates accipimus vera esse. Fidem nostram denuo excitemus, & hasce definitiones esse perquam Iegitimas credamus. Videamus duntaxat an revera omnes qualitates corporum sensibilium constent ex itisce qualitatibus elementaribus. Id censet Aristoteles, meri id quidem, cum quatuor. hasce primas qualitates habeat tanquam principia rerum, quas

in Libris Pnysces nobis est explicaturus. Nos igitur docet colores generari ex commistione quatuor quali latum elementarium. Album seri, ubi humiditas superat calorem, ut in senibus qui canescunt; nigrum , ubi humiditas exsiccatur, ut in muris cisternarum & sic de ceteris coloribus; odores & sapores etiam feri per ariam sicci de homi vi commistionem calore & frigore iactam: imm h gravitatem & levitatem ab ijs pendere. Uno verbo juxta Aristotclem, necesse est omnes qualitates sensibiles produci a duabus qualitatibus vi vi calore & frigore, & constare ex duabus passivis humiditate & siccitate; ut inter ipsius principia & consequentias quas ex ijs deducit, quaedam sit verisimilis connexio. Haec omnia tamen caeteris a nobis hactenus ex Aristotele allatis eredito dissiciliora videntur. Vix credibile est terram & alia elementa non fore colorata, aut visibilia , si essent in puris naturalibus, s ne ulla admistione qualitatum elementarium , licet docti Interpretes istius Philosophi id nobis asserant. Quid sibi velit Arist teles non satis mihi notum est, dum canitiem capillorum ex humiditate oriri dicit, quia humiditas senum ipsorum calorem superat licet ut illius mentem melliis possiti assequi, definitionem posuerim loco definiti. Quis propontionem aded abs dana posset inte Disitiaco by Coos la

502쪽

VERITATE. LIB. VI. QI

Iigere; eapillos, scilicet, canescere in senibus , quia id quod non I iae continitur propriusvis termi sed alienis superat id quod ιongregat homogenea. Haud putem saporem ab ipso aptius explicari, ubi dicit illum consistere in conjunctione siccitatis , humiditatis & caloris , praecipue quum hisce Vocibus adaptantur & substituuntur definitiones ab Aristotele traditae , ut id fieri oportet et, si essent bonae. Immo forsan risum vix ille posset tenere , qui loco definitionum famis id sitis quas tradit Aristoteles dicendo famem esse appetitum ca-a e 3 otidi & suci, sitim vero appetitum frigidi & humidi, substitueret definitiones horum terminorum appellando famem, risiderium irim quod icon erit homogenea, ct iam quod facit. continetur proprias fluis tervmm , di cile vero alienu , Τc definiendo stim , desideru/m Erim quod congregat

homogenea ct heterogeiuea, quodque quamTu propriosa terminis facile non com- tineatur, alienis tum facιle continetur.

Certe lex est utilissima ad cognoscendum an termini fuerint bene udefiniti, & ad vitandum errorem in ratiocinijs nostris, definitionem definito substituere. Hac enim ratione deprehenditur an termini sint aequivoci, & mensurae relationum salta & imperfectae, an verbratiocinia sint legitima. Hoc posito, quid sciuiendum erit de ratiocinijs Aristotelis , quae nihil sunt quam inanis & absurda verborum farrago , ubi juxta hanc regulam examinamur φQuid pariter dicendum erit de ijs omnibus qui juxta ideas sensuum falsas & confusas duntaxat ratiocinantur, cum haec regula quae ra iocinijs justis & solidis lucem Sc evidentiam conciliat, nihil piaeter confusionem ipsorum dictis asserat. Totam ineptiam & absurditatem explicationum Aristotelis circa res quasi ibet, exponere nemo potest. Ubi quae tractat simplicia sunt & facilia, ipsius errores sunt simplices, nec magno negotio possunt deprehendi. Ubi vero quaestiones compositas & ex multis causis pendentes explicare aggreditur, ipsus errores non mitriis, noe quid dicam amplisis, compositi sunt, quam res quas tractat, nec possunt ipsi errores fatis enucleari ut clare alijs exponantur. Sublime illud ingenium a quo ita eximie ad bene definiendum regulae traditae existimantur, nequidem novit quaenam sint definienda ; cum enim nullam admittat distinctionem inter cognitionem claram & distinctam , 8c cognitionem sensibus haustam , res quarum nequidem habet ideam distinctam, cognoscere autumat, & alijs explicare satagit. Definitiones rerum naturam debent explicare, ε termini ex quibus constant, ideas distinctas & speciales in mente eo citare debent. Verum qualitates sensibiles caloris, frigoris , coloris , saporis, &c. hoc pacto explicari nequeunt, ubi effectum cum causa, motus corporum cum sensatione quae illum comitatur, confunduntur: ciun enim sensationes sint modificationes mentis, quae

503쪽

non cognoscuntur per ideas claras, sed tantum per sensium internum, rig aio. seue Inscientiam, ut tertio Libro exposui, ideas quas non habemus

vocibus adaptare nequimus.

Clim ideas distinctas circuli, quadrati, trianguli, & eorum hoc pacto cognitionem distinctam habeamus , ea etiam accurate definire possumus; imi ex ideis quas habemus de illis figuris possumus de-- ducere omnes illarum proprietates, & eas terminis claris & distinctis alijs explicare et Sed calor & frigus, quatenus sunt qualitates sensi. biles, explicari nequeunt, quippe non distincte & per ideam, sed

. tantum conscientia vel sensu interno cognoscuntur.

Calor qui est extra nos non debet pariter definiri per effecta quae- . dam, nam si illius loco si1bstituatur definitio, quae ipsi assingetur, satis patebit hanc definitionem menti in errorem injiciendae duntaxat inservire posse. Si, exempli gratia, calor definiatur id quod congregat homogenea . nihil addendo praeterea, juxta hanc definiti nem , pro calore accipi poterunt; res illi prorsus absimiles. Magnes dici poterit coacervare scobem seu ramentum ferri, illudque ab argenti ramento separare quia calidus est : Columbam semen canna binum ab alio grano separare, quia columba est calida: Avarum nummos aureos ab argenteis secernere; quia ipse calet. Denique siquis eb stupiditatis deveniret ut hanc sequeretur definitionem, nullo errore non implicaretur. Haec igitur definitio caloris naturam non explicat, nec illius ope posse iit deduci caloris proprietates: quippe si psius terminis praecise adhaereamus,definitionemque in definiti locum substituamus, in absurditatem ruemus.' Si tamen calor ab ipsius causa accurate distinguatur, licet non possit definiri, quippe quae sit modificatio mentis, cujus nullam habemus ideam, illius tamen causa potest definiri, quia motas ideam habemus distinctam. Sed observandum est calorem acceptum pro tali vel tali motu, in nobis caloris sensationem non semper gignere.

Nam aqua, exempli gratia , est calida, clim ipsius partes stat fluidae Nin motu, & verisimile sit illam piscibus esse calidam , cumque saltem calidior si glaeie cujus partes sunt in majori quiete; sed frigida

in respectu nostri, quia partes ipsus miniis moventur quam partes corporis nostri; quippe quod minorem habet motum quam aliud, dici potest esse in quiete respecili alterius. Itaque relate ad motum fibratum eorporis nostri non definienda est causa caloris, aut mothsqui eum excitat; motus ille, sit fieri possit, absolute & in se definiendus est. Tune desinitiones quae de ipso tradentur, ad patefaciendum naturam & proprietates caloris inservire poterunt. Longiori, ni fallor, Aristotelicae Pnilosophiae examine abstine re possum; nec erroribus illius admodiim confusis dc intricatis, eripediendis diutius insistere operae pretium non est. Philosophum Diqi tiroci by Coo li

504쪽

VERITATE. LIB. VI. ΑΠ

quatuor elementa ab ipso posita nec probare , nec bene desnire ; ip-tius qualitates elementarus tales non esse quales illas existimat, earum naturam ab ipse non cognosci; & omnes qualitates secundas ex ijs non constare ; ac denique licet ipsi concederetur ex quatuor istis eis Iementis omnia coriora esse composita , ut qualitates secundae illo rum , totum ipsius systema sor amen inutile, ad inquirendam ver talem, quia ipsius ideae satis non siint clarae ad evidentiam in ratio. cinijs nostris semper conservandam, clare satis demonstrasse mihi

videor.

Si quis me veras Aristotelis opiniones non explicuisse suspicetur, potest rem comperite ex ipsius Libris de Caelo, & de generarione & corruptione. Hinc enim ex scripsi quaecunque supra a me dicta sunt. De Oho Libris Physices nihil asterre volui, quia non pauci docti existimant illos esse meram Logicam; quod a verisimili non abhorret, clim ibi nihil praeter terminos vagos & indeterminatos reperia

Cum Aristoteles sibi saepe contradicat, & quaelibet opiniones pos sint defendi quibusdam locis ex ipso depromptis, mihi dubium non est quin ex ipso Aristotele postini probari quaedam sententiae ijs coniatrariae quae ipsi a me fuerunt attributae. Verum hanc rem meam non

facio. Sufficit dicta mea ex Libris Aristotelis modo citatis probari posse. Immban Libri illi Aristotelis sint nunc parum sollicitus sum, illo qualis est, & qualis vulgb admittitur utor; quippe eorum quae parvi facimus genealogiam anxie disquirere futile foret.

PDecepta generalia necessaria ut oraeine procedatur in ιnqui renda veritare in delectu scientiarum.

ME in hoe opere duntaxat destruere, nihil verd certi & indubitati statuere, ne quis objiciat; ordinem in Stud ijs , erroris vitandi gratia, observandum a me hic breviter exponi; inamb nonnullas veritates & scientias maxime necessarias, in quibus talis si e evidentia, ut assensus cohiberi nequeat, sine arcanis rationis objur-fationibus, a me indicari operae pretium est. Hasce veritates Sccientias fush non explicabo, res ab aliis jam peracta est, aliorum opera typis denub mandare non est animus , sussiciet mihi Lectorem ad illa amandare. Ordinum dum at ostendam o

505쪽

41 ; DE IN QVIRENDA .

servandum in studio illorum librorum, ut evidentia in perceptionῖ-bus semper conscrVctur.

Cognitionum nostrarum prima est cognitio existentiae mentis nostrae; omnes nostrae cogitationes illam existentiam invicte demonstrant, namque evidentissimum est ut quod maximE, id quod cogitat esse a tu quid , seu actsi existere. Vertim si mentis existentia facile cognoscatur, ipsius essentia & natura aeque facile non cognoscitur. Si qualis si scire velimus, cavendum est ne illam confundamus cum rebus quibus unita est. Si dubitemus, velimus, rotiocinemur, tantummo ab credendum est mentem esse rem quae dubitat, vult & ratiocinatur, nihil praeterea , quandi si alias in ea non deprehenderimus proprietates; mentem enim nostram non cognoscimus nisi sensti interno quem de illa habemus. Mens accipienda aon est pro corpors, pro sanguine , pro spiritibus animalibus, pro igne, nec pro innumeris alijs rebus quas Philosophi pro anima acceperunt. De mente id duntaxat credendum est quod de illa non credere non possumus. cujusque plane convincimur sensu interno quem de nobis habemus, nam alioqui falleremur. Itaque simplici visa seu senso interno cognoscemus quicquid de mente cognosci potest , nec adigemur ad ratiocinia errori obnoxia. Ubi enim ratiocinamur, memoria nostra agit; jam autem ubi agit memoria potest esse error, supponendo esse aliquem genium a quo in cognitionibus nostris pendeamus, quique nos decipiendo delectetur. Si, eXempli gratia, supponerem Deum aliquem in e5 delectari ut me decipiat, eum me tamen in cognitionibus simplicis intuitus decipere non posse persuasus sum, veluti quum cognosco me esse, me cogitare, & Dis duo esse quatuor. Etsi enim talem Deum ,& quantum Vis potentem fingerem , percipio tamen , nonobstantc abjurda illa suppositione, me quin sim, &quin bis duo aequalia sint numero quatuor nequaquam dubitare posse, quoniam ista simplici intuitsi &absque usii memoriae cognosco. Quando autem ratiocinor, cum ratiociniorum meorum principia clare dc evidenter non videam, & ea me evidenter vidisse tantiam meminerim , si Deiti ita memoriam istam falsis principijs connecteret,

ut id, si vellet, efiicere posset, falsb tantiim ratiocinarer. Eo serἡ modo quo ij qui longas instituunt computationes , se, qubd alias cognoverint novies novem esse Ta, vel ai. esse numerum primum, vel alicujus similis erroris probe meministe tape autumant. Sic igitur Deum, eumque nullomodo deceptorem agnoscere necesse est, si plane convinci x certiores esse velimus quod certistimae scientiae , ut Arithmetica & Geometria . Verae sint scientiae. Absque eo enim certa non est evidentia, & cohiberi potestassensias. Et praeterea necesse est ut simplici intuitu agnoscamus Deum non esse decepto

506쪽

vERITATE LIB. VI.

deceptorem,quia ratiocituum potest semper esse falsuin , si Deus supponatur fallax. Omnia argumenta quae vulgo afferri solent ad probandum Dei existentiam & ipsius persectiones , deprompta ex. existentia de per- . fectionibus creaturarum, hoc vitio laborare mihi videntur, quod. nempe, mentem simplici visu non convincant , haec argumenta equis dem sunt ratiocinia quae per se convincunt; sed cum sint ratiocinia, non convincunt, supponto malo genio qui nos fallat; Potentiam quandam esse nobis superiorem fatis equidem convincunt, id enim adstruit haec ipsa ridicula suppositio ; sed plane non convincunt esse Deum seu Ens infinite perfectum. Itaque in hisce ratiociniis conclusio evidentior est principio. Potentiam quandam existere nobis 'superiorem evidentius est quam existere mundum; cum nulla suppositio obstare possit quominus demonstretur stiperior illa potentia; cum e contra, supposito malo genio qui nos decipiendo delectetur, existentia muncii probari nequeat. Semper enim possemus concipere, malum illum genium in nobis excitare sensationes rerum quae non existerent. Namque per somnum de per quosdam morbos res quasdam videre nobis videmur quae nunquam extitere, immo quandoque actu sensimus dolarem in membris imaginariis, quae amplius non habemus, vel

quae nunquam habuimus.

Sed argumenta existentiae dc persectionum Dei deducta ex ideὶ infiniti quam habemus, sunt argumenta simplicis visus. Statim atque infinitam videmus Devin existere pariter videmus. Quia exi- stentia necessiria includitur in ridea infitati, infinitum po-' test nobis prae te ideam missi lin us sentia infiniti. Hinc etiam videmus Deum non esse fallarem ; eum eiam si iamus illum esse i finito perfectum , & infinito nullam posse deesse perfectionem, clare videmus ipsum nolle nos decipere, immδ non posse , cum nihil possit praeter id quod vult, vel id quod potest velle. Existit itaque Deus re quidem Deus verax qui nos nunquam decipit, quamvis semper non illuminet, saepe ipsi nosmet decipiamus, dum nos

non illuminat. Omnes illae veritates simplici visu ab ingeniis attentis percipiuntur , quamvis hic ratiocinia formare Videamur, ut eas aliis exponamus. Veritates illas possumus supponere ut principia indubitata quibus in ratiociniis inniti possumus: cum enim agnove sinus Deum nos decipiendo non delectari, jam libenter possumus ratiociatui.

Hoc principio, Deum, scilicet, existere. ipamque non esse fili

mi, fidem etiam statuminari manifestum est. Namque existentia infallibilitas autoritatis Divinae sunt potius cognitiones natur ses de notiones communes ingeniis ad rem attentis , quim

507쪽

dete possit attentionis necetariae ad veritates illas bene perci-y Ex hoe principio, Deum non esse fastarem, possemus etiam concludere nobis revera esse corpus, cui arcte unimur , & nos multis aliis corporibus circumdari. Nam illorum existentiae sensationibus petuis quas Deus in nobis excitat, quasque illaea fide non post mus ratione corrigere, intus convincimur ἔ quamvis ratione cordigere possimus sensationes, quae illa nobis repraesetitant cum quali in Vide ivu tatibus & persectionibus quibusdam quas non habent. Itaque, cresti Q dere non debemus corpora talia esse, qualia illa videmus aut ima-ςyp ' R. ginamur , sed ilia duntaxat existere, & talia esse, qualia illa ration

concipimus. Vt vero ordine ratiocinemur, nondum examinare par est, an cor

pus habeamus, & an aliis ciscumdemur, an verb illorum duntaxat habemus sensationes, licet actu non existam. Haec q'stio nimias includit dissicultates , nee forsan illius Blutio ad perficiendas cognitiones nostras , nec etiam ad accuratam Physicae, Ethicae, & ali Tum quarundam scientiarum critutionem assequendam ,. tam necessaria est, quam vulgo putaturis . Numerorum & extensionis, quorum existentia extra Omne dubium posita est re natura immutabilis , ideas habemus, quae cogi tandi materiam perpetuam nobis praeberent, si omnes relationes quas inter se habent cognoscere vellemus. Ac necesse est nos in. micet ideis initium facere ingenio nostro utendi, propter ratione1 quas hicreeensere operae pretium est. Tres sunt P sep o.

r: Quia illae ideae omnium sunt clarissimae & evidentillimae. 'enim ad vitandum errorem , in ratiociniis semper sit conservandaevidentia, ninnifestauri est potius esse ratiocinandum j in eas ni merorum & extensionis, quam juxta ideas confusas aut compon-tas, Physicae, Ethicae, Chymicae, & aliarum scientiarum. 2. Quia illae ideae omnium sunt distinctissimae & accuratissimae. Adeo ut habitus qui in Arithmetica & in Geometria contrahitur,non acquiescendi nisi prius rerum relationes praeclad cognitae fuerint, . menti quandam communicet accurationem, qua non fruuntur quaverisimilitudinibus aliarum scientiarum contenti sistit. 3. Praecipue, quia illae ideae sunt regulae immutabiles & mensurae communes omnium quae cognoscimus de cognoscere possumus. iam numerorum dc figurarum relationes perfecte cognoscunt, Vel potius

qui comparationes Meellarias instituere nolunt ad cognoscendas num merorum 8c figurarum telationes, quam ana scientiam univertatem dc rationem notissimam ad omnia quae limites mentis humanα non excedunt, certo de evidenter retegenda postident. iam ver hac arte carer, veritates paul5 complexiores ccrto allequi ne-

qaςunt , quamvis habeas: ideas clari limas rerum , quarum

508쪽

VERITATE LIB. Vt

relationes compositas cognoscere conantur.

Hisce aut umilibus rationibus ducti aliquot inter Priscos, juvenes Atithmeticam , Algebram & Geometriam addiscere curarunt. Verisimile est ipsos compertum habuisse , Arithmetica & Gepinetria mentem quandam adipisci penetrationem , quae aliis scientiis comparari nequit; & Geometria imaginationem ita regi, ut facilὰ non

turbetur. Namque haec mentis facultas Geometriae usu , tantam acinquirit accurationem & in gradu adeo justo , ut illius ope mentis acies dissicultates maximὰ intricatas assiquatur & penetret. Qui igitur evidentiam in perceptioni uus suis conservare, & veriaetatem puram sine caliginis & erroris admistione assequi volunt, primo Arithmeticae, Algebrae, & Geometriae studere debent; postquam aliquam saltem acquisiverint cognitionem sui & Entis Summi r Aesi libros quosdam quibus ad lacis scientias veluti manu ducantur quaerant, sicut Mectauiombius Renati Des-Cartes uti debuerunt ad cogni- Ptionem Dei oc sui ipsorum; ad Arithmeticam & Algebram addiscen- ψu , Des

dam uti possunt Elementis A semulcis aliquot abhinc annis editis: Epari de ad Geometriam vulgarem novis Elementis Geometria editis anno Ilis. I667. vel Elementis P. Taqueti Iesultae editis Antuerpiae anno ac denique ad sectiones conicas, M solutionem Problematum Geo- Hi tacta-

metriae, Tractatibus a Domino De la Hire compositir, Sectionibuι ' Vt

Conicis , locis Geometricis, Constructione aequauionum, quibus Geome-' ς , tria R. Des-Cartes poterie jungi. sis Elementa Mathematica ad Arithmeticam de Algebram non indica- Pralatis. rem, si hasce scientias ab aliquo Authore clare demonstratas filisse, mihi notum esset; Verum veritatem hic fateri teneor quam no nulli iniquo ferent animo. Cum Algebra & Analysis sint pland necessariae ad assequendas veritates compositas, legitimum est me laudare librum, qui in hisce tantos edidit progiessus , quique juxta et ditos nonnullos , illas clarius explicat quam hactenus a quoquam

suerunt explicatae.

Postquam hisce generalibus scientiis sedula attenta opera data fuerit, complures veritates foecundae & ad omnes scientias accuratas& speciales necessariae evidenter cosnoscentur. Deinde Physicae MEthicae studendum erit, quia istae scientiae sunt utilissimae, quamvis Parum conserant ad mentem rectam εc perspicacem reddendam. Ac si evidentiam in perceptionibus nostris semper conservare velim cavendum est ne aliquo priueipio non evidenti nos anteverti sinamus ; hoc est , principio, quod Sinenses attente expensum non admissuros esse concipere possimus. Itaque quoad Physicam, duntaxat admittendae sunt notiones eo munes omnibus hominibus; hoc est, axiomata Geometrarum , ideae clarae extensionis , figurae , motus, dc quietis , ae si quae sint aliae aeque clarae. Forsan quis dicet extensionem non esse essentiam M m m a

509쪽

materiae sed quid hem y sussicit mundum quem concipimus ex extensione formatum, similem esse mundo quem videmus , quamvis materialis non sit secundum istam materiam inanem, de qua nihil cognoscitur, quamvis de ea tot egregia prς dicentur. Necesse omnino non est examinare an actu sitit extrinsecus entia quae respondeant hisce ideis ; namque ratiocinia nostra hisce ratibus non nituntur , sed duntaxat illorum ideis : videndum est duntaxat ut ratiocinia quae circa rerum proprietates formamus, consenent eum sensationibus quas illarum occasione habemus, hoc est , ut id quod cogitamus optimc conveniat cum experientia , namque in Physica , ordinem S connexionem effectorum cum causis deprehendere conam ut aut in corporibus, si actu existant, aut in sensationibus quas de iis habemus si non existant.

Equidem dubium non est quin actu existant corpora si attendamus Deum non esse fallacem , de expendamus lustum ordinem quem ii, sensationibus nostris instituit, Iive in occasionibus naturalibus, sive

in iis quae duntaxat eveniunt ut ea credamus quae naturaliter capere

nequimus: sed necesse non est longo examine prima fronte rem discutere quam nemo in dubium vocat, quaeque valde non confert ad cognitionem Physicae spectatae ut vera scientia. Anxie quoque inquirendum non est an sint necne in corporibus quibus circundamur, quaedam aliae qiralitates ab iis quarum claras habemus ideas, namque iuxta ideas nostras duntaxat ratiocinari debemus, ac si quid aliud siit, cujus ideam non habeamus claram , distiniactam & specialem, de eo nihil unquam cognoscemus, nee accuratὰ rotiocinari poterimus. Forsan si jussita ideas nostras ratiocinemur, juxta ipsam naturam ratiocinabimur , & comperiemus illam non esseram abstrusam ac vulgo putatur. . madmodum qui numerorum proprietatibus non studuerunt.'

quaedam Problemata, litat sunplicis lima de facillima solvi non posse

saepὸ arbitrantur ita qui circa extensionis , figurarum de motuum proprietates nunquam uini meditati, eo facile adducuntur ut creis dant de defendant, quaestiones quae circa Physicam formantur esse insolubiles. Eorum qui nihil unquam attente saltem examinarunt judiciis fidendum non est. inamvis enim paucae veritates circa res naturae plane demonstratae suerint , quasdam tamen generales extra omne dubium positas esse constit, quamvis de iis iapu non cogitetur,

immo ignorentur, & negentur. Qua ordine, otio & attentione ad id necessariis meditabuntur, multas ex his veritatibus certis de quibus mentio est deprehendunt. Ut vero

possint fici l. iis animadverti, principia Philosophiae R. Des Cartes sunt attente legenda, ex iis quae dicit nihil admisse, iiiii ubi ad assensum vi decvidentia rationum mens adsetur.

cura Ethica scientiarum sit maxime necessirio etiam sedulbiticum

510쪽

VER ITAT E LIB. VI. 46 I

incumbendum est: namque in hac praecipue scientia 41ominum opi 'niones sequi periculosum est. Sed ut error illa vitetur & evidentia in perceptionibus conservetur , meditationes nostrae duntaxat niti debent principiis indubitaris apud eos omnes, quorum cor voluptatibus non Lit corruptum mens superbia occaecata; namque in Ethica nullum est principium indubitatum animis carnis & languinis , de iis qui ingeniorum fortium titulum sibi arrogant. Istius commatis homi- es . . nes veritates simplicissimas non capiunt, Vel si capiant, illas spiritu Ast, 'contradictionis semper impugnant ad conservandam ingenii Attit dinis famam.

dam ex his Ethicae generalioribus prineipiis haee sunt: Deum

cum omnia propter se condiderit , mentem nostram creasse ad illum cognoscendum, S cor ad illum amandum : Cum sit justus & potens Deus, ei qui ipsius mandatis non paret non possc esse bene, ei vero qui iis pater non posse esse male. Naturam nostram esse correptam , mentem a corpore , rationem a sensibus, voluntatem ab afteetibus pendere; Nos esse in impotentia faciendi id quod nobis ex ossicio faciendum esse clare videmus; & nos Liberatore indigere. Multa adhue alia sunt Ethicae principia ς ut, Secessiim poenitentiam necessiria esse ad imminuendam unionem nostram cum obiectis sensibilibus, ad augendam unionem quam habemus cum Donis intelligibilibus , veris bonis, bonis mentis: Nulla nos posse volenta frui voluptate quin ei mancipemur , nihil ex affectus impetsi esse unquam suscipiendum Sc. ctia vero haec postrema principia a praecedentibus & a cognitione hominis pendent; inter indubitata non sunt aecensenda. Si super his principiis ordine , & attentione quam in re tanta pax est afferre, meditemur, nihilque ut verum admittamus praeter concrusiones ex his principiis legitime deductas, habebimus Ethicam certam , quaeque cum Ethica Evangelii l perfectὰ consona. bit, quamvis hujus persectionem non exaequet nec aeque late pa

reat.

Equidem, in Ethicae ratiociniis , evidentia & aecuratio dissicilius

conservantur, quam in quibusdam aliis scientiis, & copnitio hominis omnii O necessaria est iis qui in hac scientia progressus non vulgares edere cupiunt; Atque hane ob eausam pauci sunt quibus hoc

studium prospere cedat. Sese consulere nolunt ut naturae suae infirmitates agnoscant. Magistrum qui nos voluntates suas, quae sunt leges immutabiles ceternae , & vera principia Ethicae, intus docet, interrogare citius desinunt: Illum, quia sensus non alloquitur , secum dum ipsisnim desideria non respondet & superbiae non adblanditur, nonnisi cum fastidio audiunt. Vocem quae strepitu suo imaginationem non percellit, quaeque nisi silentibus creatutis claid non potest intelligi, aspernantur. Verum Aristotelem , Senecam , aut novos

quosdam Philosophos, qui eos aut obscuritate verborum , ut stili.

SEARCH

MENU NAVIGATION